Ugolino Verino Carlias 8
Other sections


Sydereas postquam ad sedes Astrea recessit

Celsaque sublimis stetit alto in cardine mundi,

Statius et volucri vento similisque sagicte

Redditus est Herebo, ut labes purgetur ab igne,

5

Restitit incertus salebroso in vertice ductor

Francorum, quo vertat iter. Tamen undique lustrat,

Siqua per occultos rarescat semita calles,

Trita nec humanis cernit vestigia plantis.

Mons erat aethereus, tum silva incidua multis

10

Horrebat saeclis, vastosque ad sydera ramos

Inque vicem nexos cum quercu erexerat ornus.

Prospectum caeli densa precluserat umbra.

Haud secus hiberni condunt ubi sydera nimbi,

Quem fax deseruit, picea stat nocte viator

15

Anxius expectatque diem lucemque morantem.

Haec tandem sedit potior sententia Carlo:

Dextrorsum superare iugum durumque laborem

Vincere. Nec forti fiducia pectore cessit,

Spemque hausit certam promisso munere divae.

20

Ergo iter accelerat. Veluti per plana feratur

Aequora, terribiles cautes caeloque minantes

Exuperat moles et recto tramite fertur.

Flammea iam vallis sub cornibus obvia lunae

Intercepit iter ceptum. Paulumque moratus

25

Rex faciem vitrei aspersit medicamine fontis.

Inde per ardentes illesus devolat ignes.

Iamque ascendendo rapidos aequaverat orbes

Pernicis lunae. Surdas percusserat aures

Ferrati stridor currus bigaeque sonantis.

30

Aerea commorant caeli convexa globosi.

Non maiore ruit strepitu de rupibus altis

Integer Ethiopum Nilus, quibus accola bombis

Obstupet; haud aliter Francorum maximus heros

Horruit immenso volucrum stridore rotarum.

35

Mox summo pendens respexit ab aethere terram

Nec cernit quicquam tenebrosum preter inane.

Obluerat terram pontus stagnantibus undis,

Nereaque ingenti velamine texerat aer,

Ardebatque super flammis lucentibus aether.

40

Et quamvis oculos vallem defigat in imam,

Non tamen ille potest lapidosi verticis arces

Cernere: caligant immensi lumina mundi.

Perstat in incepto tamen exuperatque laborem.

Haud ignarus erat, quanto discrimine celum

45

Ascendat, posuit quae verae obstacula laudi

Iupiter. Ergo viam accelerat lunaque relicta

Mercurii rapidis transcendit passibus ignem.

Protinus ingreditur clarum Cythereidos astrum,

Luciferis illic renitet Venus aurea bigis

50

Et tremulo fulgore comae caelum omne serenat.

At quanquam stupidis Carlus loca singula lustrat

Luminibus, precepta Dei tamen ille facessit.

Verum, ubi Phoebeum vicinior attigit astrum,

Mortalis tanta defecit lampade visus,

55

Nanque illustre caput solis flammaeque comarum

Irradiant terram et vasto dant lumina mundo.

In faciem pronus cecidit nec ferre calentes

Flammarum radios potuit lucemque coruscam.

Ceu Petrus et gemini fratres in vertice montis

60

Perculsi insolito Christi cecidere nitore,

Sic Carlus prostratus erat. Tunc gemmifer ales

Percussit tenuem crepitantibus aethera pennis;

Iussa Dei magni summis referebat ab astris.

Deiectum attollens regem dextraque prehensum

65

Increpuit: "Quidnam dubitas? Quis territat hostis?

Maxime Francorum ductor, virtute paratur

Gloria! Pone metum! Patuit tibi regia Ditis,

Quam licet atra palus ferventibus ambiat undis

Et sint de duro crassissima moenia ferro,

70

Omnia monstra tamen superasti victor Averni.

Elysios campos et purgamenta piorum

Lustrasti. Nunc difficilis via restat ad astra.

Me sequere, ut videas summi miracula caeli."

Dixit et obscura detersit lumina nocte

75

Regis et aspersit caelesti nectare corpus,

Ne iubar aestiferi currus flammaeque propinquae

Exurant faciem, ne monstra errantia caelo

Terrificent, ne forte ruat formidine preceps.

Ecce rubens Eritheus et flammeus Aethon adustis

80

Crinibus erumpunt reserato carcere aeni

Obicis et sevis tundunt hinnitibus auras

Flammiferosque atris efflant de naribus ignes.

Quod nisi frenaret pregrandibus ora catenis

Aurea Titoni coniunx virgisque minisque

85

Cogeret indociles luctantia subdere colla,

Quippe supinatas rupto temone quadrigas

Per caelum raperent nostroque propinquius orbi

Insolitum per iter vomerent incendia terrae.

Hunc super Odrisius rubicundo sydere Mavors

90

Errat et insanis mortalia pectora bellis

Concutit, Ideo placidus quem Iupiter astro

Temperat et curvi mollit quoque syderis iram.

Iam septem errantes caeli transcenderat orbes

Magnanimus Carlus steteratque in vertice mundi.

95

Inde nec astriferi suprema ad culmina caeli

Restat iter longum, niveo sed tramite preceps

Est via. Vix ipsis est clivus pervius umbris,

Per quem iussa ferens caelestis permeat ales.

At propius nitido postquam miracula caelo

100

Sparsa videt variisque errare animantia formis,

Quot pontus, quot terra tulit, conterritus heros

Constitit aspectans. Tum crebra lampade totum

Collucere polum fumantemque aethera cernit

Ardentesque faces: vasto vomere ore Draconem,

105

Horrida cum flammis minitantem bella Leonem

Centaurumque videt flagranti tela pharetra

Ignea promentem. Nec non cristallinus alti

Ingenti sonitu Fornix reboabat Olympi,

Salmonis veluti stridebat ferreus axis,

110

Cum celso demens torqueret fulmina ponte.

Tunc dux aethereus regem sudore madentem

Defessumque via et stupidum novitate ferarum

Corripit et caeli sublimem portat in arcem.

Tunc voce et digitis astrorum nomina signat:

115

"Que radiat septem flammis prope cardinis axem

Heret et aeternum caelo prefixa sereno

Stella nec occiduas subit irrequieta lacunas,

Hac duce tendit iter temerarius hospes in undis.

Fulget et Artophilax parvam conversus in Arton,

120

Quam sequitur navis tumido Sidonia ponto.

Inter utrunque polum procero corpore Serpens

Porrectus totum complet formidine caelum.

Cerne, novem ut fulget donum mirabile gemmis!

Gnosidos hanc Grai vates dixere Coronam,

125

Quam multo Aethneus fecit sudore Pyragmon.

Ter denis pandit fulgentia tergora flammis

Scorpius, et geminas inter Chelyppius aedes

Panditur et tumidis exterritat aethera chelis.

Ille tamen clarus ter sena lampade fulget."

130

Nec procul Erigone Spicas canentis aristae

Cerneret aetherei residens in culmine caeli,

Insignemque novem facibus cum Castore fratrem

Monstrat et alternas sedes mutare vicissim.

Quam foelix, quam grata Deo concordia fratrum est!

135

Germani pietate poli dignatus honore est.

Hostiaque obsceni caelo est affixa Priapi

Octipedis iuxta flagrantia sydera Cancri.

Vidit et Herculei radiantia terga Leonis.

Cauda micat septem Beronicis crinibus astris.

140

Tu licet aequoreis esses proiectus in undis

Insidiis Pelopis, tamen inter sydera fulges,

Nunc pedibus Taurum, nunc Arton vertice tangis.

Nec procul Andromade pater est mediusque videtur

Lampade bis nona, coniuxque elata supino

145

Corpore bis septem faculis micat. Aurea lucent

Igniferis gemmis Phrissei vellera monstri.

Parte alia Perseus desecto Gorgona collo

Devehit et multis fulgent sua tempora flammis.

Pleiades astrifero radiant Athlantide cretae

150

Et, cum sint septem, sex ornant aethera gemmis.

Ipsa novem fulget Cillenia Barbitos astris.

Qui superum mensis effundit Aquarius imbres,

Ter senis rutilans flammis illustrat Olympum.

Occeanique nepos telis metuendus acutis

155

Insequitur volucri per caelum animantia cursu,

Sed tamen irate vitat fera monstra Dianae.

At nive candidior pluma canente sonoris

Sydereos Cygnus demulcet cantibus amnes,

Qualis Pactoli iuxta flaventis arenas

160

Deplorat querulis instantia funera rhythmis.

Quique suis humeris portavit Ariona, Delphin

Pro squamis rutilas stellas in pectore gestat

Iunctaque Sidonii sequitur vestigia Tauri.

Iccariusque Canis torrens conversus in astrum

165

Et Leporem et turpem cursu pretervolat Vrsam.

Quaeque prius rudibus sulcavit Nerea velis

Navis inexperti contemnens murmura ponti,

Candida sydereos inter nunc emicat ignes.

Nec procul Heridanus nitidis interfluit undis,

170

Italiae Heridanus longe notissimus amnis

Nunc Iovis imperio volucri secat aethera cursu.

Sirius et Piscis bis seno fulgure clarus

Combibit aetheream, quam fundit Aquarius, urnam.

Parte alia magno quatiens virgulta fragore

175

Phillirides quadrupes volitat, sonat ungula celo

Ferrea percusso, scintillat fulgidus aether.

Et niger australes Corvus volitabat ad oras

Et vacuum Clario tandem Cratera ferebat

Nec cessit rostro caudam terebrare Colubri,

180

Claraque pro nigris sunt illi sidera pennis.

Multaque praeterea rutilantia monstra videbat

Sparsa per astriferum caelum. Quae maximus heros

Dum stupet admirans oculosque ad singula flectit,

"Quid, si magnanimi aspiceres loca celsa Tonantis

185

Oraque Phoebeos radios hebetantia divum!"

Increpuit Seraphin, "Cessas, dux inclye, cessas.

Nunc preceps clivus, nunc est cristallinus orbis

Calcandus. Cunctos opus est superare labores!"

Dixit et alifero vexit super aethera dorso

190

Sopitum mira caeli dulcedine regem.

Vsque adeo volucrum suavis vertigo rotarum

Et celerum concors resonat compago polorum,

Vt raucas Musas Phoebeaque carmina damnes.

Iam nitidi immensum spatium Iovis ales Olympi

195

Calcabat pedibus, tunc regem in mollibus herbis

Leniter exposuit multoque sopore gravatum

Defessumque via paulum requiescere sivit.

Excubat et iuxta Seraphin Carlumque tuetur

Pervigil, et nunquam capiunt sua lumina somnum.

200

Ipse licet quondam centena lampade iactet

Inachiam servasse bovem Iunonius Argus,

Sunt tamen huic plures: Phoebei luminis instar

Tergeminos oculos caeli fert nuntius alis.

Quotque gerit pennas, totidem sibi lumina surgunt.

205

Interea horrendo strepitu domus alta Tonantis

Panditur empyreum solium regale coruscans.

Ignea mox portis moles erupit apertis,

Flagrantesque rote caelo rutilare sereno

Sunt vise. Volucri cecidit pernicior Euro

210

Temo ardens, sonuit concussus pondere magno

Cristalli fornix, tremuitque exterritus heros,

Excussusque metu sopor est. Flammasque repellit

Nequicquamque suis abigit de frontibus ignes

Innocuos. Forsan cecidisset ab aethere preceps,

215

Ni dux sidereus firmasset pectore robur

Apprehensaque manu sublimen in curribus altis

Constituit. Vectique ambo per inane feruntur

Aetheris ardentis spatium, nihil ocius illis,

Ceu quondam Heliam Carmeli e vertice raptum

220

Substulit in celum demissus caelitus ignis.

Qualis sanguineis Mavors circumdatus armis

Alatis horrendus equis Meotidos undas

Pervolat et Scythicas populatur caedibus urbes,

T alis flammifero curru Pipinius heros

225

Labitur Empyrei ad sedes soliumque Tonantis.

Luciferos apices vix attigit igneus axis,

Spumea cum Seraphin compescuit ora volucrum,

Constitit aurato flagrans emblemate currus.

Est ingens campus supremi in culmine caeli,

230

Et micat aequalis nativis area gemmis,

Immensique capax spatii, nec machina mundi

Totius pars dena foret, nusquamque movetur,

Sed stans expassis mundum complectitur ulnis.

In medio locus est tumulo paulo altior aequo,

235

Planitiem dices clivo fallente cacumen,

Sic mollis spatiis extremis area surgit.

Illic aeterni sublimis regia Christi

Cernitur, et quanto tellure est altior aether

Sidereus, tanto tollunt super astra cacumen

240

Aurea tecta Dei. Casulam Babylona putares,

Tot tantasque capit sedes numerosque beatum.

Gemmeaque innumeris solido ex adamante columnis

Eminet ante fores spatiosis porticus alis,

Vestibulum, quo saepe solent, cum mane salutant

245

Caelicolae divum regem circumque morantur

Occlusam portam, alterno sermone vagari.

Aurea testudo miris celata figuris

Extabat. Phidias cedat, Polycletus et ipsa

Artifici natura! Loqui et spirare putabis

250

Marmora, tum vultu varias ostendere curas.

Nec mirum, astriferi divinus sculptor Olympi,

Archetypum ex nihilo verbo qui pinxerit orbem,

Caelestes maiore domos si fecerit arte.

Quippe triumphalis gemmis distinctus et auro

255

Arcus erat, quo sex fuerant monumenta dierum

Auratis incisa notis spirantia signa.

Et prima a leva, qua magnae limina porte

Ex adamante basis contingit gemmea, divum

Effinxit simulachra Deus Seraphinque Thronosque

260

Angelicamque manum pennis telisque coruscam,

Vtque novem summum circumstent agmina regem.

Luciferum ante omnes miro fulgore creavit;

Liminis at fastum, virus commune, superbi

Post regem solio puduit residere secundo,

265

Impiaque adversus molitus bella Tonantem

Compulit astuta sceleratam fraude cohortem

In tantum iurare nefas sociamque tyranni

Affore et aethereis regem detrudere regnis.

At Deus omnipotens iusta commotus ab ira

270

Disrupit fregitque acies caeloque rebelles

Fulminibus similes manes detrusit ad imos.

Qualis erat facies celsa de sede cadentum,

Manserunt, prisci vestigia nulla decoris.

In medio summi radiabant fornicis arcu

275

Astra, serenato perlucent qualia caelo;

Quippe idem genitor, qui fecit caetera, pinxit.

A leva curvae effinxit testudinis Adam

E limo sociamque tori primordia nostri

Seminis e duro dilecti coniugis osse

280

Composuit vivamque animam inspiravit in illos.

Ambo immortales, ambo sine crimine creti,

Insignes animis, prestanti corpore primae

Flore iuventutis, Paradisi in gramine leti

Ducebant magnos aeterna in pace triumphos.

285

Ecce atrox hostis, superis deiectus ab oris,

Invidia tumuit. Faciem vultumque puellae

Induit et nigre squamosa volumina caudae

Pone trahens sensim viridi occultavit in herba.

Arridens se ultro blandis cum vocibus offert:

290

"Foelices nimium, quibus est data copia caeli

Ambrosiisque frui iuxtaque recumbere divos

Concessum! Cur non legitis tam dulcia poma?

Ne vos aeternae mortis pavor urgeat. Immo

Aequa Deo vobis dabitur sapientia rerum

295

Nectare gustato, et divum tribuentur honores."

Dixit et audacter decerpsit ab arbore ficum,

Quem dubie primum porrexit perfidus Aeve.

Tradidit illa viro. Post crimen iussit utrunque

Rex superum irriguis Paradisi excedere plantis,

300

Vt duris alter terram exerceret aratris,

Quereret assiduo sibi vix alimenta labore,

Altera solicitis operiret corpora pensis.

Non frigus, non morbus erat, non imber et aestus,

In genus humanum Lachesis nil iuris habebat,

305

Sponte dabat tellus fruges et flumina nectar,

Aeternoque aurae spirabant vere tepentes.

Heu, quantum generi primi nocuere parentes

Humano, serique luunt errata nepotes!

Per vos pallentes morbi tristisque senectus

310

Pandorae de vase ruunt, et falce minaci

Omnia Mors truncat, nato nec parcitur ulli.

Talia mirantem Iovis arguit impiger ales:

"Quid frustra cessas, Francorum maxime rector?

Magnanimo nihil insolitum est. Spectacula non haec

315

Visurus tantos terra caeloque labores

Venisti patiens: scrutanda sacraria divum.

Rumpe moras primasque fores et claustra secunda

Ingredere, et celeri perlustres omnia visu,

Dum curris, nec te cristallina tecta morentur

320

Pictaque tot variis pretiosa emblemata gemmis!"

Dixit et antetulit gressum; rex pone secutus

Custodem accelerat, suavis licet undique cantus

Auditur, qualem Pennei ad fluminis undam

Aut circum irriguum fundunt Elicona Camenae.

325

Pervigil ante fores variis stat miles in armis

Et nutu causas venientum exposcit et intro

Ire sinit. Procul immeritos excludit agitque

Infestisque premit fugientia terga sagictis.

Non ita Parthorum regem, quem vulgus adorat

330

Vt numen, firmo servant custode cohortes,

Si divina licet nostris componere rebus.

Haud secus Egypti fallaci errabilis arte

Stat moles cecosque dolos thalamosque latentes

Occultasque vias habet ambiguosque regressus,

335

Vt sit perplexis fallax ambagibus error,

Nec nisi protenso licet inde evadere lino.

Tandem mille viis Iovis ad conclavia ventum est.

Stabat candenti gladio pro limine torvus

Ianitor increpuitque minax, ut vidit euntem.

340

At Raphael pacem extenso denuntiat auro

Et iubet admitti Carlum. Nec plura moratus,

Cum summi mandata patris cognovit, apertis -

Protinus accepit valvis et fronte benigna

Ante Iovis solium submisso poplite Carlum

345

Dimisit. Sed enim radiorum tanta reluxit

Flamma ex ore Dei, squamis ut lumina cecis

Obsita nil videant, ceciditque in limine pronus!

Corruit ut Paulus sine luce ad sidera tractus,

Talis erat Carlus, talisque iacentis imago

350

Ante Iovis limen. Sed presto gemmifer ales

Prostratum attollit dextra firmatque timentem:

"Ne dubites," inquit, "Christi mysteria pandam.

Orba geras quamvis caelesti lumina velo,

Acrius advertes et fixa mente notabis.

355

Tam varias formas et mystica signa phalangis

Divinae impediunt oculi diversa tuentes.

Posset ut occultas naturae inquirere causas,

Admoto lucem sibimet Democritus igne

Abstulit: haud homini fas est arcana videre

360

Caelestis patris et facies spectare micantis.

Corrumpit tenues divina potentia sensus.

Esto animo forti: reddentur lumina, cum te

Ter sacro abluerit caeli Charismate vates."

Dixit et apprehensum pernicibus evehit alis:

365

Pegaseo haud aliter dorso super aethera vectus

Perseus expostam eripuit Cepheida monstris,

Sic fert sublimen Carlum per regia tecta.

Sidereique docet Seraphin praetoria Christi

Esse novem, temo distinctas ordine turmas.

370

"Occeani citius cunctas numerabis arenas

Vndisonique maris fluctus, quam mente revolvas

Innumeram caeli gentem cunctosque maniplos.

Stellato residet solio rex celsus et alto

Innixus sceptro caelum terramque gubernat.

375

Grande supercilium quatit et gravitate verenda

Aeterni seriem connexam digerit aevi.

Inferiore trono virgo materque Tonantis

Caelicolis dat iura piis supplexque minantem

Pro miseris Christum semper mortalibus orat.

380

Ni faciat, poenis annexa sequacibus essent

Crimina, periuri luerent contagia culpae.

A dextra levaque volant utrinque phalanges

Alatae, primi Seraphis Cherubisque Tronique.

Extremosque pedes velant et nube corusca

385

Ardentes celant facies, alaeque moventur

Tergeminae, resonat gemmis crepitantibus aer,

Concussoque auro reboant cristallina tecta.

Semper agunt grates et Christo carmina dicunt.

Observant nutum intenti plauduntque volantes.

390

Non ita, si minimis regem equiperare deorum

Fas et iura sinunt, circa praetoria densum

Agmen apum servat dilecti principis iram,

Atque alacres summi regis mandata facessunt.

Alter et alterius porrectas clamat in aures;

395

Inque vicem nullo tradunt livore docentes

Aeterni secreta Dei panduntque vicissim,

Tertius ut quartum doceat, primusque secundum.

Sic a supremo fas est descendere ad imum.

His data prima fuit summe custodia sedis

400

Et spectare Deum nulloque interprete fungi,

Intima qui noscunt coram precordia Christi.

Inde Potestates et caeli mascula Virtus

Atque triumphales acies loca proxima celsis

Delegere choris. Et ab his oracula noscunt

405

Angelicae turme, caeli quis tertius ordo

Contigit. Ante istos, legio clipeata, dolones

Ardentes ocreasque gerunt ex aere nitentes.

Ipse sacrosanctus flagrantem archangelus hastam

Vibrat et angelicae pandit mandata phalangi.

410

Siqua autem ducibus summis referenda videntur,

Non iam delegat princeps mandata minori,

Sed Gabriel summusque alius de principe turma

Carpit iter celeri nectens talaria plante.

Angelus humanae defert oracula plebi

415

Aethereasque replet caelesti numine mentes,

Quas novit servire Deo, quae caelibe vita

In terris degunt et ab omni crimine mundae.

Ve miserae gentes, ni custos angelus esset

Vnicuique datus, cum sit contrarius hostis!

420

Siderei volucres contorti fulminis instar

Discurrunt agiles et tranant nubila pennis,

Confestimque alti revolant ad sidera caeli.

Pars ex electro virgas lituosque recurvos

In radii morem gestant, quis aethera findunt;

425

Pars validas vibrat solido ex adamante secures

Et volucri in sese motu gyroque corusco

Vertitur, ut rapidus turbo spirantibus Euris

Tollitur et palee ad ventum panduntur inanes.

Ceu currus pernix celeris vertigo rotatur,

430

Sic volat aeterni Iovis ales. Parsque lacenas

Pontificum oblongas gerit, ille ardentia thura,

-Celsaque odoriferis redolent altaria donis,

Qualia Panchaeis nudato cortice silvis

Cinnama et inciso spirant opobalsama ligno.-

435

Est, qui porrectis claram fert lampada dextris:

Viderit hanc quisquis, Phoebeos dixerit ignes.

Quadrata ast alii proceres carchesia portant

Caelesti ambrosia et spumanti nectare plena.

Aureaque innocuis fulgent laquearia flammis.

440

Non tot, quot spectant homines, flammantibus astris

Ardet apex caeli, radiat quot regia gemmis.

Alterneque chori psallunt, et voce canora

Hinc Tronus, hinc Seraphin Christique exercitus omnis

Ante Iovis magni fundunt subsellia laudes.

445

Reginamque Deum, numen celeste, canentes

Extollunt, utero meruit quae sola Tonantem

Deferre et puro lactavit sanguine Christum,

Vnde salus nobis et honos et gloria venit:

Sidereum laudent caelestia numina regem,

450

Laudent astra Deum, laudet sol aureus et, quae

Noctivago gelidas humectat lumine terras,

Luciferique iubar, tellus et pontus et aether

Dent laudes uno ore Deo, qui cuncta creavit

Ex nihilo, et digni Christo referantur honores,

455

Oraque cum factis celeri sint consona menti.

Talia caelestes aedebant carmina divi.

Quid varias formas referam variosque colores

Caelicolum? Non tot diversas terra figuras

Alituum pecorumque tulit, nec Doridos undis

460

Tot diversa natant variis animantia formis.

Sunt, quibus est species viridis squamosa draconis.

Hic aquilae pennis et rostro insignis adunco

Clangit et aethereae supra volat atria sedis.

Sunt, quibus horrendi forma est truculenta leonis.

465

Tigridis huic horror maculaeque in terga rubentes

Huic facies est torva bovis, sed mystica, nescis

Quidnam, portendant divinae monstra figurae.

At Tronus et Seraphis rutilanti fulgurat igne;

Virgineos vultus habet angelus oraque fulgent

470

Candidiora nive et roseo permixta rubore,

Qualis concha micat, fulvo quae includitur auro."

Perque choros omnes sedesque ardentis Olympi

Egregium pietate ducem portabat et illi

Ordine narrabat, quae fixa in mente gerebat.

475

Explicat aeterni genus admirabile verbi:

"Sit diversa Deo licet et persona triformis,

Atque illum vario mortales nomine dicant,

Vnicus ille tamen Deus, unicus auctor et idem

Ingenitus supraque Chaon mundumque creatum

480

Aeternus nulloque loco nec limite septus,

Cuncta capit nullique capax; movet omnia nusquam

Deflectens; cernitque omnes nec cernitur ulli.

Mens hominis primae rationem inquirere causae

Desinat et supra non tollat sidera vires.

485

Tu citius poteris fluctus haurire marinos

Astraque mortali dextra convellere caelo,

Quam Iovis aeterni possis deprehendere mentem.

(Non omnes Paulus, non Zebedeius heros -

Hi non narrandos Christi aspexere triumphos.)

490

Alma fides caeli primas spirantibus arces

Pandet, lucidius quas mox post funera cernes."

Hac duce magnanimi potuit generosa propago

Pipini cognosse Deum sedesque per altas

Tutus iter facere et superos spectare beatos.

495

Dum simul alifero curru per inane vehuntur,

Mystica quaeque docet Raphael sacrasque lacenas

Candelabrumque faces, oculos pennasque coruscas,

Pontificale decus, triplicisque insigne coronae

Cur gerat antistes caelestis ianitor aulae,

500

Candida quid Petri portendat et aurea clavis,

Caeteraque exponit summi miracula caeli.

"O quantis fruerere bonis, quae gaudia mentem

Imbuerent", inquit, "coram si cernere Christum

Sprirituumque rotas oculis licuisset apertis,

505

Iam te mortalis coepissent tedia vite.

Sed cernes, cum te fatalis liquerit hora,

Cum repetes caelum post tempora longa senecte.

Plurimaque aeternae iamiam miracula Syon

Aspicies, maneat Christi quae gloria iustos,

510

Cum sacer ex oculis squamas deiecerit humor."

Dixit et ardentes dextrorsum auriga quadrigas

Vertit, et in gyrum deflectitur aureus axis.

Forte dies solemnis erat, qua lampade virgo

Divina intumuit mansitque in virginis alvo,

515

Quem non immensi capit omnis machina mundi:

Haec erat ante alios toto celeberrima celo.

Precipue aeternae cetus venerabilis urbis

Carminibus sacris summoque colebat honore.

Quippe canebat, uti mundum regina labantem

520

Firmarit clausumque homini reserarit Olympum.

"Virgo Deum peperit, concepit virgo, remansit

Post partum virgo, humanae spes unica prolis."

Talia siderei celebrabant carmina cives.

Certatim ad sacras celsae testudinis aedes.

525

Plaudebat pia turba canens in vestibus albis,

Quas aurum textum et concharum pinxerat ordo.

Editus in templo locus est, altare Latini

Dixere, ex auro solium sublimen Mariae,

Quo sedet alifera superum comitata cohorte,

530

Visere siquando dignatur virgo minores.

Solemnes hac forte die renovabat honores

Hinc plebs, hinc patrum signata fronte senatus.

"Illuc tendamus. Flectam, rex inclyte, currum."

Dux ait aethereus, "turres atque alta domorum

535

Tecta procul video." Simul ora retorsit equorum .

Confestimque sacre pro muris constitit urbis,

Purior electro quam circum permeat amnis.

Hunc olim veteres Grai dixere Charisma.

Hanc Samarite Christus promiserat undam.

540

Haec semel hausta sitim aeternum sedabit in evum

Coniungitque Deo mentes morbosque repellit.

Quisquis siderei gustarit pocula fontis,

Morte caret, redeunt vires et forma iuvente.

Haec licet occeano longe profundior amnis

545

Ambiat immenso foelicem gurgite Syon,

Spectatur tarnen et fundum, spectantur et imis

Nereides niveum ducentes vellus in antris:

Vsque adeo fulgens vitreo nitet unda liquore.

Aurea foelices circumdant moenia cives;

550

Bis senae solido sublimi vertice porte

Ex adamante rigent. Custodes arcibus adsunt

Bis seni longeque arcent a moenibus hostem

Pastores, urbique illos prefecit Olympi.

Sunt gemine claves, quarum est argentea prima,

555

Qua primae venia solvuntur vincula culpe.

Altera, quae fulvo splendet pretiosa metallo,

Perfectis animis limen caeleste recludit.

Hanc Petrus antistes, divinae ianitor arcis,

Quique gregi pastor succedit, servat eandem.

560

(Discite, mortales, quid celsa potentia summi

Pontificis reserare queat, quid claudere possit!

Romani in terra servate edicta tonantis;

Iniustis quandoque licet vos urgeat armis

Pro pastore lupus, sacrum diadema timete!

565

Inferni caelique potest aperire catenas

Censurisque umbras sevoque innectere nodo,

Vnde procul raso tibi sint comertia clero.)

Vix erat ad portam ventum, vix aeneus axis

Constiterat, vellit cum claustra morantia postes

570

Obnixusque humeris stridenti cardine trudit

Ianitor accepitque manu dictaque salute

Innuit aurige sacrum percurrere vicum,

Qui mediam auratis intersecat aedibus urbem.

Haec via de niveo constrata est marmore, qualis

575

Est moles Pisis emblemate picta Ioannis;

Tam lata, ut plures una traducere currus

Possis nec tacti striderent axibus axes.

Non angiportus, non trames devius ullum

Implicat errorem, semper quoque luce serena

580

Atria caelicolum fulgent, auraeque salubres

Ambrosias spirant, quales Panchaia foelix

Efflat vere novo, cum silvis thura liquescunt.

In medioque urbis campus florentibus herbis

Ridet, et ingenti circumdatur undique circo

585

Fons vivus, primum tollit caput unde Charisma.

Hic Iovis antistes indutus pelle cameli

Emundat sacro divinos rore colonos

Purpureeque crucis signum admirabile fronti

Imprimit, ut credas fulgentem ardere pyropum,

590

Phoebeique iubar radii splendere putetur;

Sic divum nitidis radiant sacra tempora gemmis,

Non aliter caelo scintillant astra sereno.

Huc ubi siderei volucres egere volantes

Quadrigas, hausere sacrum de fonte liquorem.

595

Ac demptis frenis Seraphin curruque remoto

Aethereos dimisit equos in gramine laeto.

Atque haec deinde suo divino ex ore sacerdos

Rettulit: "Armipotens ductor, Pipinia proles,

Qui vehis aeterni victricia signa Tonantis,

600

Ne dubites: iamiam sacris mundabere lymphis."

Haec dicens nudum fontis ter misit in unda

Luminaque impositis digitis radiantia tersit.

Tunc squamae cecidere oculis, aciesque repente

Fulsit et aetherei lucem miratur Olympi.

605

Attonitus tantis monstris et imagine rerum

Ignarus partes oculos deflectit in omnes.

Ceu nondum lotus materno sanguine vagit

Mentis inops infans, errantia lumina volvit,

Sic maiora fide cernit miracula Carlus.

610

Si mihi Pegaseos liceat pleno ore liquores

Haurire, et totum pandant Helicona Camenae,

Centenisque mihi pater ora sonantia linguis

Det Phoebus penitusque omnes in carmine vires

Congerat, haud caeli possem narrare triumphos!

615

Quid caput Assyriae quondam Babylona, quid altas

Poenorum moles, excelsaque moenia Romae

Nunc referam? Dices merito magalia! Dices

Pauperis esse casas, celi si videris arces!

Foelices cives, tantam quis Iupiter urbem

620

Concessit. Nec solicitat lis ulla quietos,

Martia nec turbant tranquillam classica mentem.

Morborum procul omne genus, quin flore perenni

Corpora terribili durant imperdita morti.

Huc animae electe post mille pericula migrant

625

Ex omni cetu terrarum, ex omnibus oris.

Permixti cum plebe duces iuvenesque senesque

Convolitant. Solum meritis debentur honores,

Mutuaque alterno caritas ardore revincit

Caelicolas, nullusque ferit bona pectora livor.

630

Quisque sua vivit contentus sorte beatus

Nec maiora cupit - ceu plenis amphora labris,

Sit minor haec aliis, nullas sitit amplius undas -,

Cordaque sydereo existunt conformia regi.

Quanta novo cernes agitari gaudia cive!

635

Certatimque fabri spatiosa palatia condunt

Ex auro solido; sedes sine fine beatas

Vt meruit virtus, portas prebere patentes

Rex iubet, atque illi longe venit obvia turba

Cum lauro et palmis et fronde virentis olivae.

640

Ipse triumphali curru gemmisque coruscis

Insignis portam ingreditur comitante caterva

Caelicolum. Reboatque sacris concentibus aer,

Perque vias passim redolentia thura cremantur.

Non ita gavisa est depulso Dardana pubes

645

Hannibale, eiectis Penis captoque Siphace,

Romanas aedes et cum Capitolia victor

Aurato ingressus curru niveisque quadrigis

Scipiades celsa taurum mactavit in arce.

Vt procul aspexit magnum Pipinus alumnum,

650

Credere vix audet, similis ne fallat imago.

Vt stupet interdum deceptus imagine somni,

Vana videt quisquis variis simulachra figuris,

Seque putat vigilem et falso sua gaudia credit,

Coniugis ut carae, cuius iam condidit ossa,

655

Aspexit notos vultus vocemque loquentis

Audivisse putat, fruitur spe letus inani,

Haud secus aspectu primo sacer incola celi

Herebat. Celeri mox Christi oracula mente

Dum volvit, Carli radiantia lumina novit

660

Et notam faciem et gressum cognovit euntis.

Nec mora fit, dat turba locum, dextraque prehensa

Oscula dat nato roseoque haec exprimit ore:

"Nate, meis oculis et vita carior ipsa,

Dum vixi, regni et nostrae spes una senectae!

665

Pertimui quotiens, hostili sanguine rorans

Ne tu deficeres, nimiaque cupidine laudis

Accensum ne sevus Arabs te fraude Tibaldus

Exciperet, primus dum pulsos cuspide muros,

Infestis a te Babylon dum cingitur armis,

670

Dum redis et Libycis miles tuus errat arenis,

Postremo Ideo quam struxit in aequore cladem

Victricesque aquilas humani sanguinis hostis

Molitus caecis Aegei infigere saxis.

Ne timeas auctore Deo discrimen adire,

675

Quodcunque occurrit; sevosque abolere tyrannos

Ars erit ista tibi; et iustis des libera iura;

Maumettique luem et virus quodcumque nefandum

Evelles, Christo ut soli tribuantur honores.

Pontifices venerare sacros, haec cura, memento,

680

Sit tibi precipua, his nunquam parere recuses.

Dum te fata sinunt caelum virtute parare,

Extendas vitam factis, nomenque perenne

Acquires Magni, victorique omnia cedent.

Quid, nisi certamen, vita est? Sic itur ad astra.

685

Gloria te moveat, caligo obnubat inertes."

Dixit et amplectens natum per singula duxit

Atriaque ostendit miro constructa decore

Magnanimosque duces et nomina clara docebat:

Francorum primos antiqua ab origine Troiae,

690

Quorum splendebat miro fulgore Crotildis.

Hos inter vidit submersum nuper in undis

Rutenum Aegeis rutilantem lampadis instar.

Quem pius affatur paucis Pipinius heros:

"Cum te transversum raperet, Rutene, procella,

695

Heu, quis me dolor afflixit, cum naufraga puppis

Ante meos oculos pelago est absorta tumenti.

Nunc te foelicem letus super aethera cerno

Praeteritoque libens compenso gaudia luctu!"

Haec dicens dextram coniungit et oscula sacrae

700

Dat fronti. Multosque viros, quos perculit ensis,

Quique suo regi pepererunt sanguine palmam,

Alloquitur dextrisque tenet dictaque salute

Vix abit. Instat enim et regem comitatur euntem

Pone cohors. Veluti longo post tempore siquis

705

Externis oris redeuntem cernit amicum,

Non satis est vidisse semel, sed cuncta laborat

Scire simul pendetque inhians narrantis ab ore,

Sic suspensa suum circundant agmina regem.

"Rumpe moras", Pipinus ait, "properemus ad ipsam

710

Reginam! Lux est toto haec celeberrima celo.

Illic caelicolas gemmis auroque coruscos

Aspicies, et quanta viris sit gloria iustis."

Dixit et ad dextram vestigia torsit in aedem

Virginis auratam, qua non spatiosior usquam

715

Altera vel toto moles reperitur Olympo.

Vt ventum ante thronos penetraliaque intima divum,

Tunc Carlus prono veneratur corpore numen

Vertice nudato lachrymisque rigantibus ora.

"Alma parens," infit, "Caeli regina supremi,

720

Virgineo cuius gremio sacer ignis ab alto

Infusus tenebras noctis discussit inertes,

O nunquam humanos, virgo, frustrata labores,

Spes hominum certa et mundi tutela ruentis!

Intercede, precor, veteris vestigia labis,

725

Siqua manent, prorsus contrito corde laventur!

Irriget arentem caelestis gratia mentem,

Vt faciam, quodcunque monet divina voluntas.

Haec eadem nostris sit cura nepotibus, oro.

Imperium sine labe regant. Nunc annue votis,

730

Diva, meis: Victus nostris Desiderius armis

Corruat, ut poenas scelerato e sanguine sumam,

Integer ut Christi cultus sine labe colatur!

Exorata Deum seclo succurre labanti!

Iam voveo, regina, tibi nova condere templa,

735

Quassa resarcire et totum dispendere regnum."

Dixit et ante pedes vultu lachrymante Mariae

Procidit et sacris supplex dedit oscula plantis.

Tunc dea Christiparens prostratum attollit et inquit:

"Optime Francorum rector, Pipinia proles,

740

Cui Deus omnipotens hostes domitare superbos

Maumettique nefas dirumque abolere venenum

Nequitiae tribuit, Latium provincia restat

Vltima. Quot victor caesos miraberis hostes!

Iapygios sternent numerosa cadavera campos,

745

Barbarico infecte spumabunt sanguine Cannae.

Parte alia tibi terga dabit Lombarda iuventus,

Deponet barbam, mores legesque deosque

Mutabit; durumque iugum a cervice repelles

Ausonie, poenasque dabit Desiderius arce

750

Bebriaca expulsus, manibus post terga ligatis

Ante tuos currus omni cum prole trahetur

Ponet et in tenebris obscuri carceris aevum.

Ergo alacer, Martis quaecunque pericula restant,

Invadas timeasque nihil, nisi ledere numen

755

Eternum. Sola laudes virtute parantur .

Tu quoque, siquando mundi inferioris ad oras

Descendes, homines hac nostra voce monebis:

Observent decreta Iovis! Iustumque piumque

Esse putent, lentas totiens ne provocet iras

760

Peccando mortale genus. Telumque trisulcum

Irata iamiam dextra torquere minatur,

Etsi non cesso iustum mollire furorem

Pro miseris supplex, precibus tamen abdicat aures.

Exprobrat ingratis perfossum vulnere corpus,

765

Pro quibus infandae sentit convitia gentis;

Inficiuntque polos scelerate iurgia linguae.

Ne senium expectent, vitium virtute rependant,

Dum licet et veniam possunt delicta mereri.

Ne sperent anima Christum fugiente precari,

770

Turpia si totam macularint crimina vitam."

Haec ubi siderei genetrix regina Tonantis

Dixerat, ingenti sonuerunt omnia plausu

Edentes caeleste melos Seraphinque Tronique

Angelicique chori volitabant nube corusca:

775

"Haec est festa dies! Miro hanc celebramus honore,

Qua Deus humane se infudit virginis alvo,

Vt clausum exulibus Christus reseraret Olympum,

Qua simul ex alto nexu coniuncta tenaci

Legitimi natura viri et substantia summi

780

Vera Dei, per quem tam grandi fenore liber

Aenea persolvit contractae vincula culpe,

Nunc homo depulso subiturus daemone caelum!"

Talia siderei celebrabant carmina cives.

Hos inter cetus a leva fornicis umbra

785

-Lapsa velut caelo discurrit stella sereno-

Obtulit ante oculos Carli et sic farier orsa est:

"Bellipotens ductor, caelum qui laude mereris,

Audisti, quae diva parens ventura retexit.

Firma manent; sed enim primum haec te voce monebo:

790

Alpheae vix tu Tyrrenae ad littora gentis

Appuleris, fortis subito cum robore turma

Ter centum venient equites fulgentibus armis,

Qui Florentinae deiectis moenibus urbis

Relliquias habitant Romanae stirpis alumni.

795

Hos comites adhibe tecum socia arma ferentes.

Stirps preclara fide et longe pollentior armis

Quam stragem generosa dabit! Quae funera cernes!

His ducibus nota tutus regione viarum,

Quocunque ire voles, duces victricia signa,

800

His bene pro meritis collectis undique quassas

Attolles arces recidivaque moenia pones.

Francorum ante omnes Florentia nomen amabit.

Hoc animis geret incoctum per secula foedus."

Dixit et, ut clara discurrit lampade fulgur,

805

Limpida sic animae fulxit labentis imago.

"Dic, genitor, nomen, quae lux, quis spiritus ille est,

Cuius frons rutilat Phoebee lampadis instar?"

"Etruscae", Pipinus ait, "Zenobius urbis

Antistes civisque fuit, quo tempore magnus

810

Ambrosius Christi ceu fulmen contudit hostes.

Moribus effulxit claris, quos presulis esse

Pastorisque decet. Cuius sapientia Grais

Nota fuit, totiens Bizanti missus ad aulam

Orator, postquam Latiae telluris habenas

815

Dardaniamque aquilam reges tenuere Pelasgi.

Quos miro ante alios cernis fulgore micantes,

Doctores sacri eloquii, velut ubere fonte

Dives vena fluens sitientes irrigat agros,

Arrida sic hominum divino corda liquore

820

Fovere et veram Christi docuere salutem.

Emicat ante omnes ceu sol Hieronymus ignes,

Et merito, quoniam pompis Romaque relicta

Exemplar magnum cleri secessit ad imos

Thebaidos saltus iuxta deserta Sienes

825

Inter serpentes et lustra horrenda ferarum,

Vt puram attrito servaret pectore mentem.

Ethiopum de more cutem contraxerat atram,

-Omniaque exesi numerasses pectoris ossa.

Quique gerunt vinctos palma lauroque capillos,

830

Invicti testes pro Christo vulnera passi

Audacter subiere neces. Nunc vita perennis

Inter consortes foelicis ducitur urbis.

Electi generis non hac est copia maior.

Inspice virgineos cetus candore nivali

835

Herentes semper, quocunque volaverit agnus,

Atque eadem soli reddunt responsa canentes.

Hi nulla Cyprii macularunt labe veneni

Sincerum corpus, prorsusque libidinis expers

Angelico de more animus compescuit ignes.

840

Quique tronis resident altis, quos purpura vestit,

Hi Mosis primum velata enygmata legis

Servarunt, seclique patres docuere prioris

Veraque fatidicis cecinere oracula cartis.

Quas inter Seraphin cernis Cherubinque Tronosque,

845

Nunc vacuas sedes, sacra de stirpe nepotes

Francorum implebunt. Rutilis tibi clara pyropis

Sublimi stabilita loco est post funera sedes.

Qui longe ante alios lucet formosior, illum

Effinxit Deus humanae primordia prolis.

850

Suspice bis senos alia de parte sedentes

Altius aethereae iuxta subsellia matris,

Inferiore loco tamen in solioque secundo!

Hi sunt discipuli Christi, qui voce canora

Sparsere extremas crucifixi nomen ad oras,

855

Et merito proceres primo donantur honore.

Nec longe reges et cives gloria dispar

Consequitur: potiora suis quis publica rebus.

Altius extantem quem cernis in ordine primo,

Luciferi tenet ille locum, triplicique corona

860

Insignis primae meruit preconia laudis.

Non, mea si sacro divinus spiritus igne

Ora inflammaret, summi mysteria caeli

Quantaque post obitum iustorum gaudia mentes

Aeternum maneant, valeam percurrere. Nec tu,

865

Nate, capax tenebris et carcere septus in atro,

Nunc incorporeas posses cognoscere formas,

Sed tanquam in speculo celi phantasmata cernis.

Verum ubi longeve vite compleveris annos,

Exuviis senii positis nitidusque iuventa,

870

Aspicies propius flagrantia lumina divum

Perpetuo mecum caeli functurus honore,

Ceu regina novis volucrum petit aethera pennis

Atque inconnivens Phoebeos respicit ignes.

Nunc te iam superis regnis decedere tempus;

875

Fata moras prohibent. Tantum tibi noscere, quantum

Mortali licuisse, datum est." Nec plura locutus

Oscula dat nato, tenuesque recedit in auras.

Sunt geminae caeli porte, binique feruntur

Introitus, totidem ora patent venientibus alto.

880

Lactea prima via est fulgens candore nivali,

Qua sanctae ad caelum volitant foeliciter umbrae,

Quaque frequens remeat tenditque interpres ad astra

Sidereus mediumque diem septemque triones

Dividit; apparent crebrae vestigia plante.

885

Solis ab exortu protenditur altera Calpen,

Ex auro solido strata est adamanteque clausa.

Hac iter ad superos facile est, via plana patensque

Descensus, nulli casus rupesque timendae.

Haec solo calcata Deo est, cum virginis alvus

890

Igne sacro intumuit, rediit quoque victor eadem,

Legis ubi aeterne mysteria cuncta peregit

Innumeramque trahens pompam de more triumphi

Alta serenati transcendit sidera caeli.

At Iovis interpres per lactea limina labens,

895

Per declive iugum fumantemque aethera currus

Aliferos rexit velocius alite vento.

Attonitum tantis monstris rebusque supernis

Incolumen exposuit frondosi in vertice montis

Epyri Carlum. Grai hunc dixere Talarum.

900

Mox repetit Seraphis non fulmine tardior astra.

Rex iter accelerans per inhospita saxa Chimere

Sub lucem celsi Butroti ad moenia tendit.