Ugolino Verino Carlias 7
Other sections


Dardanium iam diva senem roseumque cubile

Aurora extremis surgens linquebat ab Indis,

Noctis et humentem Titan detexerat umbram,

Cum vitrei Carlus residens in margine fontis

5

Respicit horrendos latices Acherontis avari

Et Phlegetonteae resonantia saxa lacunae.

Horret adhuc animus, ceu fracta navita puppe

Littoris ignoti cum nando evasit ad oras,

Sit licet in tuta, pavidus tamen heret arena.

10

Hunc ubi sidereus squalentem sordibus ales

Membraque Tartareo vidit deformia fumo,

Liventes maculas currenti in flumine iussit

Abluere. Ad dextram, qua fert vestigia virgo,

Carpat iter ponatque metum. Nec iussa moratus

15

Immundam nitidis faciem detersit in undis

Assequiturque ducem non tardis passibus heros.

Vna agri species, sine fruge, sine arbore nudus

Campus erat, qualis Libycis deformis in oris

Inter Cyrenes Syrtesque interiacet ambas.

20

Iocundo interea vates sermone levabat

Lenibatque viam acclivem longosque labores.

Iam medium caeli culmen dimensus Apollo

Aequali Gangem spatio secrevit Ibero,

Cum virgo et Carlus sublimi vertice montem

25

Longarum cernunt claudentem extrema viarum.

Planitiem a dextra precisae ut menia rupes,

Cingebatque palus levam stagnante lacuna.

Quin sonitu ingenti per saxa minantia torrens

Spumeus obiectas frangebat vortice cautes,

30

Inde sinistrorsum versus currebat Eoum,

Ceu rapido velox Taurum cum murmure Tigris

Percutit obiectum et flectit contrarius undas.

Tandem ubi perventum est montis radice sub ima,

Suspiciens altas rupes atque invia saxa

35

Hesit inops animi Carlus: nam semita nulla

Ostendebat iter. Transgressus et aethera celsus

Deterrebat apex, tum -visa asperrima- rupes.

Conspectisque iugis duri crevere labores:

Sic, ubi vicinas Poenorum exercitus Alpes

40

Suspexit, cecidere animi, nam tangere caelum

Culmine nubifero visa est altissima moles.

Vidit ut herentem ac dubium Titania regem,

"Difficiles vincamus", ait, "dux magne, labores!

Omnia virtuti parent. Licet aspera primum

45

Sit via, mollis erit paulatim ascensus eundo.

Et quanto propius tendes ad sidera, tanto

Fiet iter levius, dum plano in vertice sidas.

Me sequere!" Haec dicens rupem conscendit et omnes

Explorat faciles aditus et molle cacumen

50

Reptantemque manu attollit regemque sequentem

Hortatur monstratque viam firmatque labantem.

Non secus ignaris pullis premonstrat hirundo

Antevolans iter et nidum contemnere suadet,

Ignotum ut rudibus pertentent aera pennis.

55

Sic acclive iugum, sic saxa per invia reptans

Lubrica firmabat tremulis vestigia plantis,

Salsus et irriguos sudor madefecerat artus.

Verum ubi precisae perventum ad limina rupis,

Ambigui extremo residens in margine saxi

60

Belgarum regem venientem Astrea recepit.

Illic cum nimios requies alterna labores

Sublevat, et dulci recreatur spiritus aura,

"Quam tenuis", Titanis ait, "fiducia vestra est.

Mortales labuntur opes, mutatque vicissim

65

Regnorum instabilis Fortuna volubile saxum,

Enervat robur formamque obscena voluptas

Effugat, et rugis facies deformis aratur.

Sic brevia in longum vertit mors gaudia luctum.

Erigite in celum mentes, si cura perennis

70

Est vite! In primis, gentis tu maxime rector

Renicolae, contemne viam superaque ferendo,

Quecunque inceptum prohibent discrimina cursum!

Ne dubites, iamiam pandetur semita caeli."

Vix haec ediderat, magno cum turbine post se

75

Aera commotum sensere animasque canentes,

Quale solent nivei tranantes nubila cygni

Edere vere novo stimulante libidine carmen:

"Salve, Christe, potens rerum, de virgine cretus,

Cui mare, cui tellus, cui celi sidera parent,

80

Qui nos iussisti meritas expendere penas

Et crimen nostrum crepitantibus urere flammis,

Purgati ut demum ardenti potiamur Olympo!"

Talibus orabant umbrae passimque canebant.

"Pandite, foelices animae", Pipinius inquit,

85

"Qui brevior callis superas nos ducat ad arces!

Este duces nobis celique aperite recessum!"

Tunc una est breviter rutila de nube locuta:

"Qui cupis electas astrorum visere sedes,

Ante iugi lustrandus apex. Si fata repugnant,

90

Haud unquam ascendes. Si dant ea munera Parcae,

Sponte patebit iter, nec te via longa retardet.

Exoriens feriat semper tua lumina Phoebus,

Leva petat Boream, radat tua dextera montem,

Nanque latus levum baratrum deducit ad imum.

95

Non licet hinc cuiquam invito custode moveri.

Hic luitur sevi scelerata superbia fastus.

Me quondam Stigiis demersum attraxit ab undis

Optimus antistes; caelestis ianitor arcis

Nos precibus sanctis crudeli exemit Averno."

100

Nondum finierat, cum vates alma loquentem

Interfata ducem est, proprio sic nomine dicens:

"Traiane armipotens, Romanae gloria gentis,

Eneadum extremos primus qui victor ad Indos

Victrices aquilas foelici Marte tulisti,

105

Dic mihi, cum sacris fueris non lotus in undis,

Qua meritus causa leges mutare Tonantis

Et nullo aetherei signatus dogmate Christi

Rursus ab infernis undis ad sidera tolli?"

Sic vates. Paucis sic inquit Martius heros:

110

"Victor ab Aurora Parthis Indisque fugatis

Dum repeto aestiferas pharetrate Persidis oras,

Dum Caelosyriam Salomonis et inclyta templa

Quondam -tunc magnae restabant signa ruinae-,

Magna sacrosancte fidei mysteria novi:

115

Quid Moses scripsit, quicquid cecinere prophete,

Tarsensis legi divina volumina Pauli.

Tunc mihi siderei visa est certissima Christi

Relligio, tunc templa Deo veroque Tonanti

Devovi in medio Tarpei vertice montis,

120

Cum Capitolinae tetigissem moenia Romae.

Antioci sed me mors importuna peremit

Finibus, optatos secum invidiosa triumphos

Preripuit, ne thure sacro fumantia templa

Caesaridum primus divino in fonte renatus

125

Lustrarem. Abluerat nondum me mysticus humor.

Infoelix, nimium quicunque volatile tempus

Expectat deses! Sic longo tempore longus

Eluitur fastus. Sed quid vos demoror? Ite

Per dextrum callem nec flectite lumina retro!"

130

Dixit et horrendum specus aspicientibus illis

Vmbra petit penitusque ardens se misit in antrum,

Vnde eruptabant squalenti incendia fumo,

Qualia terrificis fervens ardoribus Ethna

Evomit, Encheladus motat cum pectus adustum

135

Saxaque sublimes liquefacta eiectat in auras.

Nec mora, Traiano Carlus vatesque relicto

Devia nimbosi tendunt ad culmina montis.

Nullaque per densos hominum vestigia sentes

Semita monstrabat; veluti deserta Madere

140

Frondosa, aut celsum siquis lustraret Olympum.

Interea virgo salebrosi tedia collis

Sublevat et dulci fallit sermone laborem.

"Tale iter in caelum. Talis via ducit ad astra."

Iamque Ardens, Aethon, Xantus veloxque Podarces

145

Stelliferum proni Maurorum in gurgite currum,

Mergebant, positis depascunt gramina frenis,

Vt longos possint lucis tolerare labores

Flammiferasque rotas caelum vectare per amplum.

Ibant securi, quamvis nox atra timorem

150

Incutiat: tantas dederat fiducia vires,

Tantum animi Carlo dux et promissa parentis

Contulerant. Sed vox rupe est audita sub illa:

"Sistite! Nocturnas donec sol detegat umbras,

Fata obstant, caelique aditus nox atra recondit,

155

Observatque apicem nudato Arcangelus ense.

Plurima preterea rapidarum monstra ferarum

His errant silvis et tantum nocte vagantur.

Expectate diem frontemque armate rubenti

Ambo cruce, hoc tuti mecum requiescite saxo!"

160

Haec dicens detorsit iter propiusque recepit

Defessos in sede libens. Cui Belgicus heros,

"Pande tuum, generose", inquit, "nomenque genusque,

Spiritus! Haud vilem stirpem presentia monstrat."

Sic Carlus. Sic umbra illi respondit: "Ad aures

165

Francorum si fama tuas pervenit, origo

Gens fuit illa mei. Clodoveus nomen, in undis

Quem pius antistes Remisius abluit. Ille

Me docuit regno tumidum rebusque secundis

Inflatum magnos animi deponere fastus.

170

Causa boni fideique fuit dilecta Crotildis.

Nunc evo aeterno fruitur super aethere foelix."

Non tulit ulterius fari Pipinius umbram,

Amplexus frustra dat inani basia fronti.

"Quid refugis? Sum Carlus," ait, "Pipinia proles.

175

Ille tuus pronepos, qui te et tua gesta secutus

Saxoniam nostris telis parere coegi!"

Plura locuturum percepto nomine Carli

Devincit strictisque amplectitur umbra lacertis,

Et lachrymae fluxere genis. Tum mutua miscent

180

Colloquia et laeti de regno multa locuntur

Per noctem. Hic somnum, penam non percipit ille.

Non procul est ingens sinus et metuenda vorago:

Vmbrarum statio precisis undique saxis.

Illic diversis purgantur crimina poenis.

185

Vt pretiosa solet flaventis vena metalli

Purgari, et sordes secernit torridus ignis,

Mox purum simplexque micat, quod liquitur, aurum,

Sic pura ablatis in caelum sordibus umbra

Evolat aeterno fruitura perenniter aevo.

190

Dimidium iam noctis erat, seramque quietem

Accepit vatisque sinu Mavortius heros

Subnixus tandem vigilantia lumina clausit.

Plurimaque ante oculos miris portenta figuris

Delusos trepida implebant formidine sensus.

195

Ecce videbatur vastum spectare gigantem,

Cuius sidereas caput attollebat in arces.

Tellurem ambobus pedibus calcabat et undas,

Lumina terribiles flammas truculenta vomebant.

Ingens rictus erat nudoque obscurior Indo

200

Falcatosque ungues leva dextraque ferebat.

Horridus et volucres captabat ad astra volantes;

Laetus et apprehensas nigrum mergebat in amnem,

Vel ferus attritas saxo elidebat acuto.

Millibus e multis si forte evaserit una

205

In caelum, tonat ore gigas atque aestuat ira,

Ablata qualis sevit lupus improbus agna,

Implet ut abrepto vitulo mugitibus auras

Vacca fremens, catulis ut tigris sevit ademptis.

Nec mora, terribilem sevo cum turbine vidit

210

Serpentem caelo delabi fulminis instar,

Cui capita assurgunt septem totidemque coronae.

Cornua lata decem squamosis frontibus extant,

Tergora qui pardi maculis distincta ferebat

Informisque pedes ursi, rabidi ora leonis,

215

Caetera vipereus serpens viridisque cerastes.

Ingentique suae detracta volumine caudae

Sidera verrebat caeloque refixa trahebat

Horridaque adversus superorum praelia regem

Miscebat; victusque dabat mox terga per auras.

220

Inferiusque petens baratrum telluris hiatu

Stat patulo absorbetque omnes iuvenesque senesque

Improbus immenso laceros deglutit in alvo.

Hic ubi nequicquam caelesti virgine cretum

Infantem valuit duro comprehendere morsu,

225

Tartaream furibundus humum Stygiamque paludem

Accessit nigrisque Herebi se condidit umbris.

Gemmiferisque alis vidit candore nivali

Quatuor auratis Paradisi erumpere portis

Cum phialis divos. Primusque in vertice summo

230

Trans Gangem solis croceos consedit ad ortus,

Occiduaeque alter calcabat moenia Thilae.

Tertius (ardentis ubi nascens irrigat agros,

Necdum limiferis Nilus septemfluus undis

Labitur occultus deserta per invia) pressit

235

Lunares apices vicinaque culmina caelo.

Concreto quartus peragrabat frigore montes

Ripheos Scythicamque plagam septemque triones.

Hi subito fractis phialis vinclisque solutis

Eolios vulsis reserarunt postibus utres;

240

Qui mare, qui terram diverso flamine raptent,

Ni propere aetherea labens ceu fulgur ab arce

Angelus obiectis frenasset cautibus Euros.

Inde serenatus depulsis nubibus aer

Fulsit et in morem placidae stetit unda paludis.

245

Mox Iovis alter adest stellatis nuntius alis,

Cui niveos crines per lactea colla fluentes

Candida compescit lucentibus infula gemmis,

Phoebeae facies micat aurea lampadis instar

Rubraque porphireae rutilant ut crura columne.

250

Tellurem levo, dextro pede comprimit aequor ,

Et liber in dextra conchis distinctus et auro,

Qui crucis in tergo signumque in fronte gerebat.

Visus et agnus erat spatiosa per atria celi

Ire, sequebatur pictis exercitus armis,

255

Caelestisque phalanx circumque supraque volabat,

Et niveis purum castorum in vestibus agmen

Psallebat sacrosque hymnos uno ore canebat:

"Improba iam cecidit Babylon mollisque Tonoscon,

Versa est in cineres Veneris sentina nefandae.

260

Sint laudes gratesque Deo per secula Christo,

Praemia qui iustis posuit poenasque superbis."

Vidit et a leva residentem in tergore monstri

Aenee matrem Cypri deserta petentem,

Quam cocco infecte tenui de stamine vestes

265

Ornabant; nullum lascivo in pectore tegmen,

Flagrantique omnem rapiebat lumine turbam,

Myrthea pendebant depexis serta capillis.

Hanc circum madidi iuvenes teneraeque puellae

Errabant Bacchusque comes mollisque Cupido.

270

Omnibus his fuerat sinuosi forma draconis

Frontibus impressa, ut calido distinguere ferro

Armentum Calaber solet, ut noscatur imago.

Haec epulis postquam ac vino lasciva iuventus

Debacchata satis florenti in gramine sedit,

275

Immemor exitii dulci laxata sopore est;

Vtque pecus ratione carens proiecta virenti

Membra toro posuit. Caelo mox lapsa caterva

Aliferi clypeata chori Cythereia castra

Ignavosque hostes telis invasit acutis

280

Et numerosa premens Lernei guttura monstri

Tabificos patulis efflantem faucibus ignes

Confodit frustraque minantia colla cecidit.

Pinguia mox spirans reginae balsama pectus

Laetiferaque omnem traiecit harundine turbam;

285

Et rutila de nube sonus cecidit super agmen:

"Nemo ausit posthac caesorum prodere nomen!

Turpia perpetuam meruerunt crimina noctem."

Attonitus dum monstra Dei Pipinius heros

Per somnum evolvit, gelidis Aquilonis ab oris

290

Armigeras caelo sensit volitare phalangas.

Ceu modo, si strictis gemine mucronibus alae

Martem ineant, reboat cava vallis, contremit aer,

Haud secus aliferum discurrens agmen equorum

Omnia vastabat nimbosae grandinis instar.

295

Ora leonis erant monstris caudaeque draconis,

Tergora equi; tetrum iactabant naribus ignem:

Eolias cautes Ethnaeque ardentia saxa

Credideris. Caligo polum terramque premebat.

Tertia pars hominum flammis ferroque necata est.

300

Conflicto illato volucres abiere cohortes,

Purus et effulsit depulsis nubibus aer.

Mox strepitu horrisono mota compage polorum

Stella refixa ruens flammis ardentibus undas

Aequoris oppressit, penitusque ruina profundum

305

Concussit limum; collisaque membra gementum

Nereidum, Tritonque imis elisus in antris.

Ipse foret quamvis venturi prescius aevi,

Non tamen effugit labentis sideris ictum

Squamiferi custos pecoris. Sic Prothea vatem

310

Et pecus omne neci ponti dedit ignea lampas.

Interea surgens croceo fugat astra flagello

Aurora imponitque iugum frenisque cohercet

Solis equos, valvae mox claustra revellit Eoe.

Erumpunt portis et cursibus aethera tranant.

315

Quo strepitu a somno Pipinius excitus heros

Volvit inexpliciti secum miracula somni.

Quidnam portendant miris simulacra figuris,

Haeret et ingenio nequicquam altissima tentat

Noscere visa Dei. Tum caligantia nuper

320

Exorti iubaris feriebant lumina fulgur.

Noctua non aliter tenebrosis excita rimis

Obstupet ad solem lucemque exterrita vitat.

"Quid dubitas", Titanis ait, "rex inclyte? Cessas

Surgere? Nox abiit. Quae te mora tardat euntem?

325

Festinemus enim, dum culmina tuta capessas,

Dum lux praebet iter. Tempus volat ocius Euro.

Noscere quid tentas frustra mysteria noctis

Ambigue? Sed cum tanges sublime cacumen,

Cum nitidum intraris Phoebeae lampadis orbem,

330

Mystica caelestis Raphael tibi somnia pandet

Perque omnes sphaeras affixaque sidera ducet

Crystalli empyreique arces, ubi regia Christi

Aurea gemmatis extat miranda columnis.

Illic aspicies arcana sacraria divum,

335

Quae Paulus vidit, quae mox Dionysius ore

Divino scripsit. Quid cessas? Perfice munus

Incoeptum! Phoebi rarescit lumine callis."

Dixit et in verbo passum direxit ad astra.

Nec segnis Carlus, clivi licet aspera saxa

340

Ascensum impediant penitusque sit invia capris

Semita, pone tamen sequitur vestigia vatis.

Vicini quanquam torrent incendia solis,

Me autem retro nusquam sua lumina flexit.

Interea sacris montem resonare querelis

345

Carlus et umbrarum stridentia verbera sentit.

Dum commissa luunt animae, sacra carmina fundunt:

"Salve, Christe, sator rerum mundique redemptor!

Quam dulce est servire tibi! Concede, precamur,

Vt mediis leti promamus carmina flammis,

350

Qualia virgineus caetus Babylonis in igne

Illesus cecinit, viridi velut esset in herba!

Haec, quanquam gravis est, te poena levissima propter

Fit nobis. Iuste patimur sordesque lavamus,

Securi ut tandem caelo cum pace fruamur."

355

Tunc una, ut radios fractos nec pervia solis

Lumina conspexit, subita novitate quievit,

Tranquillum immotis non vibrans aera pennis,

"Cernite, consortes anime, spirantia", dixit,

"Membra hominis! Lucemque obiecta intercipit umbra!"

360

Insolita tunc re cetus stupefactus in unum

Aspectum figit. Propius mox una volando

Ad regem oratrix dixit coepitque salutem.

Ad quam sic placido Pipinius ore locutus:

"O summo fruitura Deo, secura triumphi

365

Caelestis, monstres iter et tua nomina pandas.

Non hic invidie stimulis agitantur amaris

Foelices anime! Caritas amplectitur omnes."

At non plura loqui passus sic spiritus infit:

"Quisquis es, aetherea qui nunc ascendis ad astra,

370

Corporea sub mole gravis, latus effuge levum

Montis, et asperior quamvis sit semita dextra,

Tutior ista tamen te per compendia ducet.

Ast ubi continges apicem, si forte voluntas

Elysios primum tua fert circumdare campos

375

Cernereque egregias animas, quas mysticus humor

Non lavit -caeli idcirco privantur honore-,

Sunt geminae in bivio porte, de marmore quarum

Altera limen habet, postes ex aere rigenti.

Hanc Curius Phocionque tenent; custodia solers

380

Excubat ante fores. Christi si iusserit ales,

Pandent ferratae stridentia robora porte.

Altera candenti radiat pretiosa metallo.

Hanc Iovis aeterni custodit pervigil ales.

Sacra fames auri et rerum scelerata cupido

385

Hic luitur, nec turba loco est numerosior ista.

Iam mea bis centum purgata est noxa per annos:

Impia tam longas meruerunt crimina poenas.

Nam vix extremae moriens in tempore vite

Deposui hanc auri labem. Theodoctus, ad aures

390

Pervenit si forte tuas, mihi nomen, et olim

Adriaci regina sinus sedesque Gothorum

Me genuit tectis ornata Ravenna superbis.

Cum Veneti in mediis posuere paludibus urbem."

Nec plura effatus, volucres discessit in auras.

395

Insonuit variis ictus concentibus aer;

Cantabant: "Miserere, Deus, miserere precantum!

Iusta quidem patimur; quin et peiora meremur;

At tu purgatos nos his tamen eripe flammis!"

Tunc vates Carlusque simul capita aspera montis

400

Dextrorsum superant altaque sub ilice sidunt.

Hinc sentes, hinc frigus erat glaciesque perennis

Et nebulae tristes, sine lumine turbidus aer.

Haud secus aeternis dicunt torpere procellis

Ripheos gelidasque Alpes Hermumque nivalem.

405

Illic horridulas vidit Pipinius umbras

Pube tenus mersas glaciali horrere rigore.

Concretis labris verba imperfecta canebant.

"His", inquit, "livor purgatur", virgo, "pruinis.

Aspice tres illos ceca in caligine! Nosces

410

Non de plebe duces, sed regum ex stirpe creatos.

Obscura egregie rutilant per nubila frontes.

Hos prior alloquere et dicta deposce salute

Nomina, qua geniti patria, quae crimina purgent!"

Nec mora fit, rapto surgens de fronte galero

415

Belgarum rector dat dextram et talia fatur:

"Prestantes virtute animae, quis gloria caeli

Iam iam debetur, vestrum mihi pandite nomen!

Quod luitis crimen, quibus huc venistis ab oris?

Non haec plebeias maiestas regia frontes

420

Arguit. Hoc mecum paulum requiescite saxo!"

Tunc una arridens, "Nullum est hic sanguinis", inquit,

"Discrimen, sed divitibus mors aequat egenos.

Inter purpureos pauper sedet umbra tyrannos.

Rex unus Deus est, caeli terreque creator,

425

Nos alii servi et sola virtute beati.

Fert animus postquam istorum cognoscere nomen,

Ostendam, cur his una purgamur in oris

Invidieque damus poenas. Belisarius hic est;

Hic autem Narses; ego Iustiniana Sophia.

430

Debellare Gothos poterant, nisi livor utrunque

Et me transversam stimulis agitasset amaris."

Protinus excepit Narses: "Heu, quanta malorum

Causa fuit livor! Scelus exitiale peregi:

Post Geticas clades Latiumque a morte receptum

435

Oenotriam vacuam Lombardo invadere suasi.

Et quoniam adversis contraria crimina poenis

Purgantur, simul hic iuncte cruciamur amore

Concordesque sumus. Quia nos seiunxit Erinnis

In vita, sera vix nos in morte recepit

440

Verus amor." Nec plura loquens in nubila fugit.

Vidit ut egregiam princeps Mavortius umbram

In glacie sese spectantem lumine fixo,

"Hic Stilicon", Titanis ait, "non parva Gothorum

Qui clades fuit. Invidiae nunc crimina purgat."

445

Ostenditque aliam turbam glacialibus undis

Daviticos gelido recinentem in flumine psalmos.

Inde ubi livoris concretam frigore vallem

Arvaque perpetuis nunquam viduata pruinis

Martius alifera ductor cum vate peregit,

450

Spiniferam silvam taboque fluentia saxa

Ingreditur. Virgo, qua lucet semita rara,

Antevolat virgulta metens aperitque recessus.

Dum frangit silvam, gemitus et verba precantum

Audit et e truncis atrum manare cruorem

455

Cernit inops animi. Tum vox e vimine fracto

Audita est: "Miserere mei gladiumque reconde!

Quid cumulas, ignare, meos nunc ense dolores?

Sat luimus penas, quas lex divina rependit.

Sed merui: iratus puerili in tempore caris

460

Fratribus informi truncavi vulnere nares.

Bisanti princeps fueram. Nunc umbra sub istis

Purgatur dumis." Haec dicens sanguine foeda

Conticuit. Carlo stetit horrens frigore vertex.

Ast ubi concussum solvit formidine pectus,

465

"Constantine," inquit, "te non hic esse putabam!

Sed parcam posthac dumos disrumpere ferro."

Dixit et in densos torsit vestigia sentes

Innocua et nitidum vaginae reddidit ensem.

Et tanquam cineres defunctique ossa parentis

470

Calcet, sic levibus plantis dumeta pererrat.

Attamen ille unam sensit post terga gementem

Saepeque clamantem, Lombardi an sanguinis ultor

Impresso urgeret Rosimundae pectora calce.

"Immo," ait, "hanc stirpem penitus delere paravi,

475

Vlciscarque tui crudelia vulnera patris."

Tunc siluit truncus, sedataque cura doloris

Paulisper. Quid enim vindicta dulcius optat

Foemina? Magnanimus parcit frenatque furorem.

Inque alias rupes montisque asperrima saxa

480

Ascendit Carlus duce premonstrante viarum

Securos aditus. Pariter sermone laborem

Sublevat. Elysios campos ostendit adesse

Non procul. "Hunc vestri limbum cognomine dicunt.

Purgandis animis locus est hic ultima meta.

485

Hic volucri segnis purgatur inertia cursu.

Aspice, ut incurvis humeris sub pondere plumbi

Turba petat currens montem requiesque negetur,

Segnities donec timidaeque ignavia vite

Mundetur! Septemque annos expenditur unum

490

Crimen, ni precibus spirantum pena levetur."

At Carlus, quanquam per saxa minantia caelo

Accelerat pernix studio fallente laborem,

Obliquis tamen ille oculis et poplite flexo,

Curvorum inspexit, si quem dinoscere posset.

495

Tunc una, ut solido Phoebeam lampada vidit

Corpore perfractam crepitumque audivit euntis,

Obstupuit gressumque simul cum voce repressit.

(Vmbrarum tum forte choros ducebat ovantum

In morem carmenque sacrum dabat ore canoro.)

500

"O summo fruitura Deo, consiste parumper,

Vmbra, precor", Titanis ait, "pondusque remitte!

Ede tuum nomen, tutumque ad sidera callem

Huic digito ostendas, si vocis pondus iniquum

Intercludit iter! Nam me duce tutus Avernum

505

Sulcavit Stigiosque lacus lachrymabilis Orci.

Et nunc Elysios est ascensurus ad ortos.

Mortale est, quod cernis. Adhuc est sanguis et ossa

Magnanimus Carlus, Francorum maximus heros."

Ille ubi tam clari nomen memorabile regis

510

Accepit -nam tanta ducis penetrarat ad umbras

Gloria et aethereas etiam transcenderat arces-,

Deposuit curvis humeris miserabile pondus.

"Salve", inquit, "Christi dux invictissime, salve,

Immortale decus Belgarum, Carle, salusque!

515

Parthenope genuit me, qui post fata Maronis

Accessi Romam, Musarum incensus amore,

Tempore quo dirus laceravit Claudius orbem.

Fraternas acies ac bella potentis Achillis

Cantavi, sed opus fato rapiente reliqui

520

Inceptum. Aetherei, forsan mirabere, Christi

Vt potui numen cognoscere? Carmina primum

Euboicae vatis summo descendere caelo

Praecinuere Deum et casta de virgine nasci.

Mox Petrus antistes atque ora sonantia Pauli

525

Tarsensis venisse Deum dixere, fideque

Maiora infidis miracula fecit uterque.

Christicola optabam fieri, sed dira Neronis

Supplicia et penas veritus perferre tremendas

In seram mortem sacris conspergier undis

530

Tardavi, multos ex quo mora longa per annos

Eluitur. Sed vos longo sermone retardo!

Hac iter Elysios tecum haud comes ire recuso,

Dummodo fata sinant. Tu, virgo, limina serves

Pro foribus vigilans, reditus ne forte negetur.

535

Stat Phocion primo custos in limine portae

Terribilis nullasque preces tractabilis audit.

Nec non interior ferrata repagula servat

Insomnis Curius surdasque orantibus aures

Prebet, ni feriat postes Iovis angelus hasta.

540

Tentavi quotiens supplex, ut limina pandat,

Vt semel aegregias animas clarosque poetas

Aspicerem; surdus verbum non reddidit ullum.

Sed quid cessamus? Quid frustra tempora perdo?"

His simul antetulit pernix vestigia dictis.

545

Ferrate tandem perventum ad limina porte est.

Porticus ante fores rubris suffulcta columnis

Stabat, et annosae nunquam cessura senectae

Aurea cedrinis pendebant tecta tigillis.

Consedit Pario Celtarum in limite ductor.

550

Post ubi dicta salus, placido sic ore locutus:

"Optime Graiorum, Phocion, ut limina serves,

Neu scelere infectos manes lustrare vireta

Elysiique sinas floralia cernere ruris,

Pande fores nobis! Non huc sine numine divum

555

Venimus et poenas miserorum vidimus omnes.

Mox celi scandenda via est. Si non mihi credis,

Astreae credas, quam tu, dum vita manebat

Pristina, Cecropia cum Pallade semper amasti."

Ille autem, "Vocem nequicquam effundis inanem!"

560

Dixit et avertit frontem paulumque recessit.

"Quid dubitatis", ait, "campos cernetis amoenos!"

Astrea, "huc veniet pernix Iovis ales ab alto.

Cum medium caeli Phaetontius ignis habebit,

Tunc postes pandet stridentiaque aera revellet.

565

Interea fessi saxo sedeamus in isto.

Et tu respira, vates, et pone parumper

Immensum pondus vultumque ad sidera tolle."

Sic effata ambos consessu hinc inde recepit

Heroas. Sed perpetuo sub pondere vatem

570

Curvarant humeri, caelum vix fronte supina

Suspicere ut posset. Sed erat facundia tanta

Vatis Apollinei, rabidas ut flectere tigres

Posset et infernas cantu mulceret Erinnes,

Dum septem Argolicos reges Thebanaque bella

575

Et placidas Silvas et Cadmi narrat Agavem

More Sophocleo, Latio dum tradit Homerum,

Grandia suspenso recitat dum carmina regi.

Ecce, ingens fragor auditus de nube serena,

Visaque siderei discindi ianua caeli

580

Divorum ostendit caetum sanctumque senatum,

Lampadas innumeras - Phoebeaque numina mille

Emicuisse putes. Divinae at ianitor arcis

Robora ferratis trabibus stridentia clausit.

Attonitis stupuere animis iuvenemque volantem

585

Ingenti nitidum videre per aethera motu.

In dextra ensis erat candens, vultusque rubebat,

Punicea aptarat levibus talaria plantis,

Pendebant pharetrae, resonabat et aureus arcus,

Post humeros moto crepitabant bractea vento.

590

Et subito ex alto, "Vectes postesque revelle,"

Increpuit, "Phocion! Quid enim remorare volentes

Elysium lustrare nemus vallemque piorum?

Non decet hos tantum frustra sumpsisse laborem!

Non sine divino hucusque est numine ventum.

595

Ingredere, o virgo, campos et amena virecta

Ostende egregiosque viros, quis mysticus humor

Defuit et verum non cognovere Tonantem!

Interea paucis a me lustrabitur horis

Vndique mons totus, ne centro elapsus ab imo

600

Antiquus serpens vetitas prorumpat in artes."

Dixit et auratis discedens aera pennis

Impulit, in tergo leves sonuere pharetrae.

Nec mora, festinant et passus virginis aequant

Pierius vates et Rhoeni Martius heros.

605

Transcendunt primum nativi fornicis antrum,

Vnde per auratos crystallinus humor hiatus

Marmoreum in fontem iocundo murmure manat.

Nec longe a dextra herbosa sub valle recessus

Panditur, et vivo numerosa sedilia saxo

610

In morem circi se molli in gramine tollunt.

Quid tibi Pestanos ortos, quid Thessala Tempe,

Quid narrem ripas semper frondentis Orontis?

Ergo nec immerito caeli terraeque putarunt

Delitias mediumque locum posuere poetae.

615

Vidit ut ingentem per prata virentia turbam

Carlus et in variis ducentes artibus aevum,

"Dic", ait, "o virgo: studium moresque prioris

Si vite retinent animi, pereuntne paratae

Tam longo egregiae virtutes tempore mentis,

620

Aequet ut indoctis mors invidiosa Maronem

Et pariter nullo iaceant discrimine viles?"

"Dicam equidem", Titanis ait, "non omnibus idem

Post obitum casus, neque enim datur exitus idem.

Quisquis ad aethereas sine crimine pervolat arces

625

Corporeis vinclis exemptus spiritus, omnes,

Quas didicit, secum virtutes portat. Hiaspis

Vtque adamas auro inclusus, sic incola caeli

Inter honoratas sublimis fulgurat umbras,

Nec prisco studio nec moribus utitur iisdem,

630

Foelices nam sola beat presentia Christi.

Qui semel intrarint Stygis irremeabilis undam,

Ingenii monumenta gerunt, centroque sub imo

Durat honos mentis. Sed maiora pena superbos

Torquet et aeterno cruciatur spiritus igne,

635

Inque suas poenas mentis laceratur acumen.

Impius amisso sic frendit demon Olympo.

Quos autem Elysiis campis et gramine cernis

In viridi variis aevum traducere ludis,

Hi patrios servant mores viteque peractae

640

Securi rerum studio exercentur inani.

Nunc age, carpe viam, et tumulo sistamus in illo,

Prominet unde omnis facilis despectus in oras!"

Dixit et in vernum torsit vestigia collem.

Accelerant ambo, mollisque cacumine clivi

645

Considunt mediamque tenent - hinc Belgicus heros,

Statius hinc -auresque levant ad virginis ora.

"Quanvis nulla domus lucis statuatur in istis",

Incipit Astrea, "et passim, ut fert quenque voluptas,

Erret in irriguis cetus venerabilis hortis,

650

Saepius a dextra tamen est Romana propago.

Cerne togas niveas, spolium commune Quiritum.

Ast alii diversa tenent loca: Cerne Pelasgos,

Palliolo implicitos. Palmam qui subter opacam

Brachia connexi iunctis nunc passibus errant,

655

Belligeri ambo duces Cadmi de stirpe fuerunt,

Nec fors tam claris se Graecia iactat alumnis.

Aspice Milciadem, nec longe est Codrus et ille,

Quem timuit Xerxes, qui cinxit Nerea ponte,

Qui sulcavit Athon diviso monte carinis.

660

Cui caput et facies saevi est truculenta leonis,

Eloquio insignis fuit et prestantior armis.

Ille autem "Iusti" meruit cognomen habere.

Non multo inferior Cimon hic virtute Luculli.

Hi sunt Sparthani reges, primusque Lycurgus

665

Eminet, egregiam cinxit qui legibus urbem.

Hic est Thimoleon, decus immortale Corinthi.

Aspice Memphiticum meditantem sidera regem.

Ille horas Siculis flava monstravit arena.

Qui pronus virga gyros in pulvere signat,

670

Archita est, curis Dion intentus eisdem.

Ast te iam dudum figentem lumina cerno

In dextram. Aeneadas claros sanctumque senatum

Ostendam, victus quorum virtutibus orbis

Paruit imperio: sex hi diademate vincti

675

Aeternae reges posuerunt moenia Romae.

Vidisti lacerum Tarquinum mole sub alta

Tartarei centri poenas tolerare gigantum.

Aspice Publicolam, celsas qui diruit arces,

Vt placeat populo, populi cognomen adeptus.

680

Fabritium incomptum, Pyrrhi qui munus et aurum

Samnitum sprevit, tenui vilique lacerna

Respice cum Curio de paupertate loquentem!

Hic est Valerius, qui nigri insignia corvi

In cono gestat, laudis munimenta perennis.

685

Ille sacer coetus, Fabiorum magna propago est

Pro patria devota mori; sed Maximus ille

Cunctando Libycis Romam servavit ab armis.

Qui vibrat validam nodoso robore quercum,

Marcellus, clades Poeni Romanus et ensis

690

Olim erat; et fato raptus Crispinus eodem.

Oblitus et dextram Cossus stat caede Tolumni,

Nec procul Attilius nulli virtute Quiritum

Inferior monstrat laceros crudeliter artus.

En tibi Scipiadas claros, natumque patremque,

695

Devicta aeternum tribuit quibus Africa nomen!

"Optimus" hic dictus populo et testante senatu.

Cum tota Foelix spatiatur prole Metellus.

Cernis, ut innocuae serpant per tempora flammae,

Spectet ut intrepidus fumantes Martius ignes?

700

Quanquam cum Magno graditur per prata Lucullus,

Attamen apparet de Ponti rege simultas.

Quid tibi Torquatos monstrem magnosque Camillos,

Quique pedum volucri superabat flamina cursu?

Longa mora est monstrare omnes, urgetque morantes

705

Nec reditura dies, concessaque labitur hora.

Percursoque aderit pernix Iovis ales Averno.

Statius egregios iam iam lustrare poetas

Optat, et ingenio claras qui repperit artes."

Dixit et antetulit per prata virentia passum.

710

Silva fuit myrto et viridi densissima lauro,

Qualis Apollineis statio gratissima Musis

Dicitur Aemathiae circum Penneia Tempe.

Illic purpureis precinctos crura coturnis

Aspiciunt vates. Ante omnes maior Homerus

715

Emicat, hunc aliis longe post terga relictis

Aequat Virgilius, primo nec cedit honori,

Vt dubitent, prime cui dentur premia laudis.

Aoniosque novem Lyricos videre canentes

Sub viridi platano, quorum, quae proxima primo est,

720

Foemina mellifluo pulsabat pectine cordas.

Hos autem septem, qui sic glomerantur in uno,

Pleiades ut caeli claros Philadelphus amavit.

Hi tragicum horrendo scripserunt carmen hiatu,

Per terram longo retrahunt qui syrmate vestes.

725

Qui myrteta colunt Romano more togati,

Mollia lascivi lusere Cupidinis arma.

Naso inter primos, nec cedit Nauta Tibullo.

Sed Latiis elegis iam cessit Graecia victa,

Callimachus quanquam graviter Minermus et ipse

730

Perferat et Choum doleat cessisse Latinis.

Romanae Varro lingue doctissimus ille est.

Plinius hic maior, Verone fama perennis,

Facundusque nepos arguti Plinius oris.

Cum Seneca Lucanus erat dirique Neronis

735

Effera narrabat scelera et tormenta tyranni.

Contra laetus opes et grandia munera Flaccus,

Quae sibi Mecenas dederat, referebat, ut omnes

Divitiis claros erexit ad aethera vates.

Contemptoque foro Musarum raptus amore

740

Horrida terribilis cecinit Carthaginis arma

Silius et Poenum tandem cessisse Quirino.

Et cum Cornuto per silvam Persius ibat,

Et cum Lucilio vates tendebat Aquinas.

Tucydidem Herodotus, prope Crispum Livius ibat:

745

Hi Graio, nostroque isti sermone loquentes.

Parte alia nemoris crocea cum veste sacerdos

Odrisius carae laetales coniugis ictus

Deflebat iungens cum voce loquentia fila,

Impia quis quondam deflexit Tartara, sed non

750

Immitum potuit Ciconum sedare furorem.

Niliacae hunc iuxta Cillenius accola Memphis

Ante omnes summo extabat venerandus honore.

Iste rudes docuit populos et more ferino

Dispersos antris primus collegit in urbem

755

Arvaque discrevit fluviali condita limo.

Sydera fixa polo, que sint errantia, primus

Ostendit mensisque dies ad tempora lunae

Solis et ad cursum bis senis mensibus annum

Digessit dixitque animos post fata perennes.

760

Nec procul Isis erat, Pharios quae prima colonos

Invento docuit tellurem invertere aratro

Mutare et loton canis ostendit aristis.

"Quis globus ille virum est? Quanta gravitate verendus!

Quod specimen rare virtutis lucet in illis?

765

Dic artes moresque virum, dic nomina vatum!"

"Hi norunt", dixit, "rerum", Titania, "causas.

Non ergo immerito magnum admirere Platona,

Qui latis humeris longe supereminet omnes.

Proximus huic heret Stagire doctus alumnus.

770

Tertius intrepido gelidam bibit ore cicutam.

Respice cum Choo Galenum plura loquentem!

Quos tu disparibus per lucum passibus ire

Cernis et alterne tam grandia verba sonantes,

Anterior Cicero est, Romanae gloria linguae,

775

Cui cedunt omnes. Qui vero proximus heret,

Atticus orator, quocunque volebat, Athenas

Flexit, et abrupto plenus volat obice torrens.

Rhetor ab Hispano est hic Quintillianus Ibero,

Nunc quoque iocundos placido docet ore colores.

780

En hic Macrobius Graius, sermone Latino

Dum laudat, docti carpit monumenta Maronis.

Hic est Caesaridum historie non futilis auctor

Tranquillus. Terso nec longe Gellius ore

Disserit attentam suspendens voce coronam.

785

Eia age, curriculum medie iam noctis abactae

Alitis adventu concusso cardine valvae

Aerate sonuere, volat Iovis ecce per auras

Nuntius et magni defert mandata Tonantis!

Iam remeo", Titanis ait, "prope plaustra Boete

790

Ascendoque tronos sublimis cardinis, unde

Ad te perveni tenues delapsa per auras."