Bongiovanni da Cavriana anticerberus 4
Other sections


Primum quam veniat Christus, vir fulmini, Anti-

Christus notebit mundo mala gaudia danti:

Hoc Daniel dicit, Paulus sanctusque Iohannes,

Quorum fert nobis predulces quilibet amnes.

5

Dan, Babilon, nebulo, meretrix miserum generabunt,

Quem tumidus, medius, cupidus, perversus amabunt.

Dono, doctrina, mirisque minisque, ruina

Decipiet multos, non divo numine fultos.

Vertet alethiam, dicendo se fore Christum,

10

Illum messiam qui mundum condidit istum.

Lectio sacra docet quod sanctos perfidus iste

Vincet, vincendus per Christum vulnere triste.

Hic statuas ire celoque focumque venire,

Heu, faciet, signa producens arte maligna:

15

Arboris omne genus faciet frondescere; cursum

Auferet hic fluviis, hos cogens currere rursum;

Ventriloquus mortem finget, quo perdere sortem

Eterni regis possit sors Ditis et egis.

Tunc duo doctores exibunt de paradiso,

20

Enoch, Helias, tam diro tempore viso.

Adversus nequam bellabunt, voce tonando;

Ille Ierosolimis hos conteret ense necando.

Hinc veniens Dominus, summe pietatis asilum,

Horrendum miseri figet sub pectore pilum.

25

Ergo repentina subtractus morte subibit

Tartareas edes, ubi vivens semper obibit.

Post hec abs dubio precurrent ardua signa,

Que tibi describo metri sub lege benigna:

Frigore, peste, fame, sectis belloque, calore

30

Plectetur mundus, pelagique solique tremore.

† Astra †, sol, luna, stelle miranda parabunt:

Fulmina cum tonitru terroribus hinc cruciabunt,

Delphicus eclipsim patietur, luna cruore

Rorabit, stelle current hinc inde pavore.

35

Hinc fero proferre, vigilent ut climata terre,

Iudicii signa, multo miramine digna,

Que lux ter quina monstrabit, ut hec medicina

Sint peccatorum qui temnunt iussa deorum.

Hec in Hebreorum libris legit inclitus ille

40

Ieronimus doctor, retegens discrimina Scille.

Ergo rogans dico tibi, lector, legis amico,

Fac pateant aures, si divas gliscis in auras.

Alta petet pelagus, magno miramine stando,

Infima postque teneris consurget se reparando.

45

Inde sali pisces clamabunt se sociantes

Nec comedent quicquam, lugubria carmina dantes.

Ignis flamivomus torrebit flumina cuncta

Ac mare, quem mittet oriens † sine cuncta †.

Exin producent, signantes tristia fata,

50

Sanguineum rorem tellus virgultaque, prata.

Hinc avium cetus mittent trans sidera fletus,

Nil tunc gustantes nec limpha rostra rigantes.

Inde soli motus fiet per climata notus,

Heu, nos contundens et cuncta tumentia fundens.

55

Quattuor hinc partes faciet petra quelibet ictu

Alterutrum facto, ve, ve, mirabile dictu!

Alituum pecudumque genus timor altus habebit;

Reptile, piscis, homo, iustus pravusque timebit.

Montibus hinc dicent homines: "Nos condite sontes,

60

Ne nos inveniat qui fecit flumina, fontes".

Palabunt miseri, dura formidine tacti,

Et patris ensiferi marcebunt Marte subacti.

Ah miseri!, quare nunc non pensatis amare

Quod pater absque pare veniet patrata probare?

65

Si vix salvus erit iustus, testante petrina

Pagella, quid aget pravorum turba canina?

Hinc exalabunt homines vitaque carentes

Post surgent cuncti, quondam sata cuncta metentes.

Hinc mundus totus iuvenescet, furfure moto,

70

Atropes et Lachesis morientur cum duce Cloto.

Non rastros patietur humus nec cerva pavorem,

Nec varium discet mentiri lana colorem.

Nulla thimo pascetur apis nec taurus in ervis;

Iustitia nulla stringentur cruscula nervis.

75

Mensa trapezete, picte rutilamine zete

Deficient, pene succedent noxque, catene.

Clavi, crux, sertum, contus, pia signa nitescent,

Adveniente Iesu, fedique bonique pavescent.

Ad vallem Iosaphat iudex properabit amenus,

80

Terribilis pravis, iustis pietate serenus.

Nunc igitur fallax pereat saligia tota;

Chulcama te ditet, redimitum veste melota.

Ordo bis geminus censebitur, inde redemtor

Omnia discutiet, peccati cum nece demtor.

85

Pontifices summi, cum magno cardine clerus,

Tunc aderunt timidi, doctor iudexque severus.

Pentacontarcus, pharisea falanga, toparcus,

Tunc obmutescent, tetrarca, monarca rigescent.

Mille regens magnus, ciliarca vocatus, ut agnus

90

Mitescet torpens, pariterque decurio torquens.

Excordes stabunt castrenses, vispiliones,

Sansones, proceres, scribe satrapeque, Solones.

Herbipotens mulier, phitones fata sequentes

Falsilocusque magus tabescent, vana docentes.

95

"O miseri, fatum de vestris pellite castris,

Fert Ptolomeus, sapiens dominabitur astris!".

Nil genus et species, nil aurum et forma valebit,

Quando tremens mundus, Christo veniente, pavebit.

Magnus Aristotiles, Socrates et Plato timebit;

100

Qualis in hac vita fuerit, tunc quisque patebit.

A Domino postac dabitur sententia rite

Et iustus iudex Cristus feret: "Ite, venite",

Aspera vox "Ite", vox est iocunda "Venite":

Vltima iustorum vox est, sed prima malorum,

105

Improbus, infelix, penetralia Ditis adibit,

At probus, astra petens, celorum claustra subibit.

Vt mala multa malis mors preparat exitialis,

Sic qui salvantur sanctis bona multa parantur.

Nemo potest fari nec cernere nec meditari

110

Gaudia iustorum, sed nec tormenta malorum.

Tot mala, tot penas patitur fera turba reorum

Quod superant lapides, pennas numerumque pilorum.

Si me ditarent lingue sex milia, centum

Ex ferro, nunquam ferrem mala fata nocentum.

115

Non si mille dares marcarum, gutta daretur

Vna tibi laticis: Manducus testis habetur.

Nil nisi lamenta tua dant, Cochite, fluenta.

Sunt ibi serpentes flammas ex ore vomentes;

Sunt ibi tortores, serpentibus horridiores,

120

Deformes, nigri sed non ad verbera pigri;

Nunquam laxantur sed semper ad hec renovantur,

Semper inardescunt nec cessant nec requiescunt.

Est miser et tristis qui penis traditur istis.

Miserabilis, insatiabilis illa vorago,

125

Hec ubi mergitur, hec ubi cernitur omnis imago.

Forma tricorporea, multis circumdata larvis,

Corpora flamivoma, non penis addita parvis,

Gorgones, arpie, centauri, belua Lerne

Horrendum stridens sunt agmina gentis averne.

130

Tristis obit nec obire potest; sic vivit ut ipsam

Vincat vita necem; cernit cum demone dipsam.

Mortis inaudito torquentur agone quibus mors

Est non posse mori; pro, pro, miserabilis hec sors!

Ad prunas transit, postquam sub frigore mansit

135

Qui mala patravit nec, vivens, acta piavit.

Quinquaginta atris imanis hyatibus astat

Belua pre foribus, que sontia corpora vastat.

Cerberus hic ingens latratu regna trifauci

Servat, quem vitant sacrati numine pauci.

140

Gnosius has arces retinet cogitque subire

Tristia penarum mortis certamina dire.

Vrnam conservans Minos, trutinante statera,

Vitas et scelera discit; mucrone, macera

Thesiphone resonans, Alecto cumque Megera

145

In miseros Herebi bachantur mente severa.

Vndique bella fremunt fiuntque per agmina cedes;

Turba furit, resonant late plangoribus edes.

Hic genus antiquum terre, titania pubes,

Ingentes silve, tristis locus atraque nubes,

150

Larvales facies tristisque senectus inepta,

Styx, Lethes, Flegeton, Acheron, cochitia septa.

Hic consanguineus leti sopor, ultio dentis,

Letum, longa sitisque fames, turbatio mentis,

Pena perhennis, turpis egestas, potus amari,

155

Vincula, probra, dolor, regni subtractio kari,

Echo, fragor, fel, fex, blasfemia, toxica, sentes:

Horrida monstra nimis, stupidas torquentia mentes.

Hic stupor, hic plangor, dolor, hic nil ordinis extat;

Languor, nox, stridor, clamor cum carcere restat;

160

Cauma, gelu, vermes, fetor, spes nulla, flagellum,

Demonis aspectus, sceleris confusio, bellum,

Ferreique Eumenidum thalami, tortura rotarum

Multaque preterea variarum monstra ferarum.

Hec subeunt claustra sectantes nequiter astra

165

Et quibus est cura non cognita scire futura.

Carpitur hic Tition dans penas semper abundas;

Assidue repetunt, quas perdunt, Belides undas.

Tantalus hic sitiens nullas pro crimine captat

Limphas nec poma sursum pendentia raptat.

170

Sisiphus hic saxum vertit, sed vertitur alter,

Yxion, qui se sequitur refugitque peracer.

Deiphebus iacet hic, lacerus crudeliter ora,

Naribus incisis, iugi cruciandus in hora.

Hic usura vorax avidumque in tempore nomen,

175

Feralis bubo, dirum mortalibus omen.

Hic qui divitiis mundi nituntur inhertis

Nec partem posuere suis nudisque repertis.

Hic sunt audentes dominorum fallere dextras,

Quique ob adulterium sensus clausere fenestras.

180

Hic qui pressere natas quique arma secuti

Impia, quique sue sunt ausi carnis abuti.

Hic sunt excetra flammisque armata Cimera,

Ausi omnes imane nefas et longa Megera.

Hic sodomita putris et, noxia turba, serentes

185

Errores numquamque Dei mandata sequentes,

Hicque vagus monacus, qui laxis vixit habenis,

Et gens gorgoneis dirisque infecta venenis.

Hic natos iugulans, hic dans sua tempora Pirgo,

Hic spirans miseris rabiem cochitia virgo.

190

Invidus hic mestus ardentes sentiet estus,

Falsus adhulator nec non simulanter amator;

Hic leno nequam, bachantes vique falerni:

Excipit hos omnes facilis descensus Averni.

Est vernale decus paradisus, dulcis, amenus,

195

Deliciosa quies, flos florum; nullus egenus

Est ibi vel tristis, fragrans dulcedine plenus.

Auditus, visus, contactus, gustus odorque

Florent deliciis: nam pax ibi, dulcor amorque.

Multiplici dote iusti dotantur in ede

200

Celi; proscripta sordis cum crimine sede,

Fulgebunt, current, penetrabunt; pestis abibit,

Mens Dominum visu, tactu fructuque subibit.

Hec sacra Ierusalem: cuneus quoque sanctus honorat

Glorificatque Deum, laus hic iubilusque sonorat.

205

Hic rursus elementa ligans, qui cuncta creavit

De nichilo, mundum propria qui morte beavit,

Tam mala quam pura, presentia, prisca, futura

Hic scit, nec scire per devia cogitat ire.

Hic pia christifera, Davidis de semine nata,

210

Cum Daniele, Noe, Iob regnat Virgo beata.

In vultus alios vigili minus usa labore

Compluit hanc totam dives natura decore:

Hec turris fortis, medicamen, lesio mortis,

Vrbs fulgens, quadra duodenis undique portis;

215

Hec Iove gratior, igne micantior, aptior ostro,

Mitior agno, purior auro, clarior astro,

Roborat et servat devota cum prece iustos

Estque suis semper contra temtamina custos.

Istic corrident fulgentia sidera mundi,

220

Petrus et Andreas, Paulus, plus sidere mundi,

Custos virgineus, perfidus Bartholomeus,

Thomas, Tadeus, Lucas Marcusque, Matheus.

Stigmatifer Christi, Franciscus, clarior auro,

Hic manet et fratres precincti tempora lauro;

225

Femineique chori, nupte casteque sorores,

Agnum sectantes fulgent nive candidiores.

Hic manet ob patriam pugnando vulnera passus,

Hic sacrifex sanctus nec non sua crimina fassus.

Hic veri vates et Phebo digna locuti,

230

Inventasque artes pro mundo rite secuti,

Quique sui memores alios fecere docendo,

Ardua virtutum tribuentes, dona serendo.

Ille Deus celi qui regnat trinus et unus,

Conferat hic cunctis post mortis basia munus.

235

Expliciunt versus doctrine proficiendi

Et quia recta docent ideo sunt corde tenendi.

Me brevitas sensus fecit conscribere nude,

Rhetor et immensus vult hoc et basia Iude.

Cerberus est victus, qui vicit sit benedictus!