Ugolino Verino Carlias 5
Other sections


Interea glacialis hyems Aquilone nivali

Horrebat, gelidisque rigebant arva pruinis.

Gallorum at magni proceres et Celtica pubes

Non luxu et plumis brumam thermisque fovebant,

5

Sed nunc Palladio torpentia membra liquore

Vncti exercebant Sparthano more palestram,

Nunc nivis intacte celeres per vellera currunt,

Vt nulla a volucri fierent vestigia planta,

Nunc ludunt disco, nunc lento in pulvere proni

10

In gyro flectunt spumantia frena volantis.

Sic illi in gelidis Borealia flamina pratis

Spernebant sevi Martis simulachra cientes.

At pars ancipites recoquunt fornacibus enses,

Loricas galeasque novant thoracis aenae,

15

Ferrea taurino connectunt tergore frusta;

Pars spoliant silvas et lustra horrenda ferarum

Denudant magnasque evolvunt montibus ornos

Glandiferasque Iovis quercus et robora caedunt.

Vt renovata minas ventorum et murmura ponti

20

Irati spernant dure tabulata carine,

Stupea suspendunt proceris vincula malis.

Nec cuiquam cessare datur presentia regis

Assueti tolerare imbres et frigus et aestum

Cum plebe atque omnis pariter perferre labores

25

Vrget et imperium rectorum leta facessit;

Et tales populi, quales in principe mores

Esse solent, studiumque ducis vitamque secuntur.

At rex Epyri, dum classem Belgica pubes

Quassatam reficit, dumque intractabilis unda,

30

Dum concreta riget brumali frigore tellus,

Caonios statuit lustrare indagine saltus

Et Dolopum et Carne densas inquirere silvas.

Fama erat ingentem iuxta peragrare leonem,

Qua secat Ionias Achelous truncus arenas.

35

Dicta dies aderat, cum circum regia tecta

Conveniunt Galli proceres Argivaque pubes.

Extremis rutilans cum lucifer exit ab Indis,

Venantum subito portis erupit apertis

Agmen in arva volans; agrestis turba Molossos

40

Aere cohercebat; latoque ardentia ferro

Expediunt tractantque tenaci spicula dextra

Audaces iuvenes; pars grandia retia tendunt,

Pars furtim occulto condunt in tramite capses.

Inde ubi nodoso cinxere cacumina fune,

45

Vincula odoripetis canibus demuntur, et omnes

Disquirunt latebras et tecta cubilia dumis,

Defigunt nares et rostra herentia terrae.

Protinus e saxis lepores capreeque volantes

Decurrunt, celeresque canes fugientia terga

50

Extensis afflant rostris. Iam iamque teneri

Credentes morsu dammae elabuntur inani.

Fontibus irriguo centenis silva Talaro

Monte fuit semper florentibus horrida ramis.

Castanee ingentes illic et plurima fagus

55

Et densae corili brumaque intacta cupressus

Et procera abies et durum robur et ilex

Stabant et patulis ramis ad sidera pinus.

Hanc densi vepres cingebant sepibus altis.

Hinc rapidae ingentem multis latratibus ursum

60

Excussere canes, qui pinguia culta Chimerae

Vastabat ceu dira lues pecudesque bovesque

Horrendaque ipsos lacerabat caede colonos.

Tantus erat villisque minax et dentibus asper.

Vt procul immanem densis e sentibus actam

65

Audivere feram latrantiaque ora Molossum

-Tollitur in celum clamor, reboatque Talarus -,

Spicula contorquent validis librata lacertis

Nequicquam Argivi iuvenes. Thoracis aeni

Instar pellis erat non ulli pervia ferro.

70

At fera consuetas violentius arsit in iras

Dilaceratque canes et retia dissipat ungue.

Mox ruit in ferrum et densas rabiosa cohortes

Erectoque ferox per silvam corpore sevit.

Nec procul infelix Guido, Magantia proles,

75

Servabat callem angustum, quem belua morsu

Discerpit lacerosque eiectat dentibus artus

Letalique alios frendens eviscerat ungue.

Diffugiunt Dolopes, proiectis Caones armis

Commissas liquere plagas, perque invia saxa

80

Degener Aetholus, tantum mutatus ab illo

Oenide, trepido cursu Calidona petivit.

Exanimos triplicis celsa de rupe Chimerae

Delabi ut vidit Graios Amonius heros,

Praecipiti lapsu, ceu saxum e rupe revulsum,

85

Ceu celer, aetherea ut vidit de nube columbas, .

Stridore ingenti defertur chillo per auras,

Haud secus arrepta decurrit Martius hasta

Et procul exclamat: "Quae tanti causa pavoris?

State, viri! Cohibete fugam!" Saltuque profundam

90

Transgreditur vallem et gradientem cominus ursum

Stridenti mucrone petit. Stat belua contra

Nequicquam frendens et aduncos exerit ungues.

Nanque iterans rigido repetit precordia ferro

Villosumque femur letali cuspide figit

95

Horriferumque caput secat et sublime ferendum

Argivae tradit pubi et simul increpat illos

Tardantes et adhuc caesum spectare timentes.

Interea magnis clamoribus insonat aer,

Intremuitque canum latratibus utraque vallis,

100

Cum setosus aper luco silvaque palustri

Excitus iuvenes prosternit fulminis instar

Obvia prorumpens magno virgulta fragore.

Hemoniique femur percussit et ilia rupit

Et miserum socio auxilium Calidona ferentem

105

Dentibus excussit; confractaque viscera vepres

Foedarunt. Fortisque Pelops et Pyrrhus et Almon

Euridesque ferox et Agis, Sparthana propago,

Laetiferi horrendo perierunt fulmine monstri.

Preduris quanquam armarant thoracibus armos,

110

Porrectum spumantis apri tamen omnia telum

Tegmina disrupit; ferturque per avia preceps

Nec minor Aetholo, quem Carne et montibus Halis

Torva pharetratae produxerat ira Dianae.

Quin etiam illius perhibent de stirpe coloni

115

Progenitum Cereri, Baccho arboribusque ruinam!

Aeneus huic rictus, pes ferreus, aerea seta.

Ah, quotiens olim turba irritatus agrestis,

Vt fera tempestas, ut nimbis concita grando,

Prostravit Sarati segetes Tympheaque rura.

120

Viderat hunc alta de rupe Britannicus Astur

Se petere erectis setis rictuque minaci:

Tela manu cecidere metu, fugit otior Euro.

Forte illic patulos quercus Dodonia ramos

Pandebat multosque metu servata per annos,

125

Fatidicae postquam niveo candore columbae

Prebuerant olim priscis oracula seclis.

Hanc subito ascendit. Ramis sic tutus in altis

Spumantem despexit aprum. Nec segnior illo

Proditor annosam subrepit Ganus in ulmum.

130

Dissipat ore canes, funes et vincula rumpens,

Agmina venantum disiecit anhela pavore.

At rex increpitis sociis capit aerea pila

Fraxineamque trabem peracuta cuspide torquens

Callosum ingenti terebravit vulnere tergus;

135

Victricique ferae stricto caput abscidit ense.

Mox formidandus vasto prorupit ab antro

Non procul a liquidis Acheloi fluminis undis,

Qua Pindi de monte fluit, leo. Clamor ad astra

Tollitur! Accurrunt proceres et spicula iactant

140

Irrita; nec stricto propius concurrere ferro

Audent, sed missis irritant eminus hastis.

Ille autem multo stimulatus verbere caudae

Horrendumque fremens saltu per tela, per hostes

Emicat. Hermenium lacerat, qui primus in illum

145

Torserat ingentem nequicquam viribus hastam.

Non tulit Antilocus dilecti corpus amici

Tam foede ante oculos laniari: hastile tremendum

Concitat et magni perstringit terga leonis;

Vaginaque ensem Pleuronius eximit heros

150

Villosasque iubas acie pertentat inani.

Quem fera discerpit frustra prohibente corona

Francorum impavidusque trahit laceratque cadaver.

Triballusque licet fugeretque imbellis Achaeus,

At non magnanimis cessit fiducia Gallis.

155

Acrius invadunt strictis mucronibus hostem.

Ante alios nudo Milonius advolat ense

Inque feri rictum capulo tenus arma recondit.

Horriferas secuit fauces et discidit arctus.

Hos inter motus Aracinthi a littore cervus

160

Extrusus per aperta canes et retia linquens

Transvolat et ventos cursu celeresque sagictas.

Rumor erat decies centum vixisse per annos,

Cuius et inscripto collum muniverat auro

Pelleus princeps, ne quis telove dolove

165

Lederet imprudens. Sed opertum texerat aetas

Pelleque crescenti insertum celaverat aurum:

Secula tot referunt vivacem evolvere cervum.

Leucadiae hunc olim gentes ceu numen agreste

Sacratumque tibi coluerunt, Cinthia virgo,

170

Gallica quem fixit medicata cuspide cornus.

Aepiri postquam saltus atque omnia lustra

Excussere canes aditus reditusque ferarum,

Electi proceres repetunt cum regibus urbem.

Et iam roriferos crines nigrante galero

175

Nox tecta obscuro terram involvebat amictu,

Iamque aderat volucer Laeteo a flumine Somnus

Fessa soporiferis demulcens corpora lymphis,

Cum seram tandem Carlus per membra quietem

Accepit. Cari tum lapsa parentis imago

180

De caelo visa est thalamoque effulsit ut astrum;

Ambrosiumque torus fragrans spiravit odorem,

Qualis, odoratos adeat si vere Sabeos

Sulcator rubri ponti spirantibus Austris,

Felicis silvae longe dispergitur aura.

185

Nec mentem variis insomnia falsa figuris

Ludebant, sed coram oculos faciemque parentis

Spectabat vigil haec roseo sic ore loquentis:

"O, mihi dilectos inter carissime natos,

Carle, meus sanguis, superi qui dogmata Christi

190

Amplificas, magni cui paret machina mundi,

Maumettique nefas labemque abolere Photini

Niteris et, quicquid Manicheus et Arrius olim

Scripserit erroris, deles ultricibus armis!

Iam nunc externis Aeneia regna tyrannis

195

Eripere et Latio crudelem excindere gentem,

Scandavios sevosque Gothos Scythiaeque colonos

Delere intendis dignosque assumere fasces

Caesaris et victor remeare in regna paterna.

Quo facere id melius totamque evincere molem

200

Instantem possis, quae dicam, mente teneto!

Cum bis fraternis tenebrosum Cynthia cornu

Imbuerit radiis, signum cum Pisce relicto

Phrixeum auratis percurret Apollo quadrigis,

Ausoniam tunc classe petes et littore Tusco,

205

Non procul Alpheas qua Pisas permeat Arnus,

Expones turmas. Tunc omnis Aetruria contra

Lombardos iusto insurget flammata dolore,

Plurimaque Italiae tecum pars agmina iunget.

At sunt infernae sedes et Averna fragosis

210

Stagna prius visenda vadis Stigiique liquoris

Atra palus sulcanda tibi. Gyrosque per omnes

Inferni incolumem et per inhospita Tartara Ditis

Te summo delapsa polo Titania virgo

Ducet et Elysios campos Astrea docebit.

215

Mox te gemmiferis pennis demissus ab astris

Suscipiet Seraphis, portam qui pandet Olympi.

Alite quo vectus super ardua culmina caeli,

Quanta sit aeternae, spectabis, gloria gentis,

Aliferasque novem circum praetoria turmas

220

Meque iterum aspicies nostrosque ab origine reges."

Haec ubi dicta dedit, tenues effugit in auras.

At Carlus somno attonitus visisque paternis

Prosiluit strato secum divina revolvens

Siderei praecepta patris tantosque labores,

225

Cui tantam belli molem sociosque relinquat.

Iam Iovis aeterni natalis et annuus ortus

Venerat, horrifico sevit cum bruma Decembri,

Ante alias veneranda dies, nec cernere tristem

Fas quenquam. Exultat tellus et pontus et astra,

230

Quod Deus humanos artus de virgine cretus

Induerit mortisque iugum infernique dolores

Solverit atque homini reserarit limina caeli.

Francorum interea iuvenes Argivaque pubes

Venerat ad ludos. Locus est celeberrimus urbis,

235

Quem nostri circum, Grai dixere theatrum,

Marmore quod Pario forma cinxere rotunda.

Bis septem posuere gradus panisque supernae

Liquerunt spatium, praetores unde solebant

Aedilesque simul ludos spectare curules.

240

Inferior campus fuerat substratus arenis:

Illic Sparthano celebrabant more palestram

Vncti oleo iuvenes Danai, nec turpe dabatur,

Quod permixta viris sine vestibus horrida Martis

Virgo exerceret populi spectante corona

245

Proelia. Perfecto victrix certamine primae

Ingenti applausu capiebat premia sortis.

At rex Iustinus simul et Pipinius heros

Purpureis sedere toris atque aurea dona

Suspendunt, magnaque invitat voce Molossos

250

Ebalius preco, et vicinas missus ad urbes

Nuntius enarrat ludos et munera regum.

Ac primum alipedum ponunt certamen equorum.

Aurea victori cratera (hac Porus Idaspis,

Dum venabatur, latices potare solebat)

255

Ponitur et Tyrio bis tincta rubore secundo

Vestis, quam Phrigius Pythias contexuit auro.

Omnibus et Syrius dabitur certantibus arcus.

Aliferas primus Dolopum de gente quadrigas

Ippopulus duxit, cuius feriebat Atenis

260

Terribilis saevis tenues hinnitibus auras.

At Pyrrhus geminos lactenti corpore Cycnos

Ducebat -sic nomen equis-, quos concolor uno

Enixa est partu genetrix ad pabula Mobrae.

Quin ferus Eutidamas Blemmeni lumine torvo

265

Ora reluctantis duris spumantia frenis

Vix poterat compescere equi; celeremque Podarcem

Purpureis loris Siculus ductabat Himilco.

Strenuus Asteropes Troiano e sanguine cretus

Post eversa solo periurae moenia Troiae

270

Hectoreos frenabat equos repetitaque longe

Dardana fulmigerae portabat signa volucris.

At niveis pedibus, nivea quoque fronte Toochum,

Pollydamantis equum, ventos anteire ferebant.

Quin bellatorem Albanus tentare Phonandrum

275

Non timuit ductor Graiosque lacessere ludos.

Plurimaque obscurae venerunt nomina plebis,

Quae tenuis fama et sub noctem subruit evum.

Inde, ubi compositi spatioso in carcere currus

Audivere tubam, prorumpunt finibus omnes

280

Ingenti strepitu, colliduntque axibus axes,

Vltima vix celeri signant vestigia cornu.

Non ita precipites patefacto cardine montis

Aeolii erumpunt venti, cum turbine caelum

Aequoraque insanis agitant convulsa procellis!

285

Et primum nudo velox volat orbita campo,

Mox urbem et circum lapidosi angusta theatri

Fertur, et horrendo silices stridore quadrigae

Concutiunt; reboantque aedes vallesque propinquae;

Scintillantque rotae, ceu candens forcipe ferrum

290

Aethnei vasta versent incude gigantes.

Evolat ante alios volucri pernicior Euro

Trinacrius, gemini quem Cycni naribus afflant.

Tertius indignans Cycnos iam calce Toochus

Vrgebat, post hunc Blemmenus et ipse Phonander

295

Ambo una currus iuncto temone trahebant.

At formidando Mavortius ore Rinaldus

Increpat alipedem; tum longo fuste volantis

Terga premit stimulisque acres irritat ad iras.

Evolat, ut vocem domini sensisse putares,

300

Otior excusso turbati fulmine caeli,

Eutidamanta retro frustra clamore cientem

Blemmenum linquit. Mox Pollydamanta feroci

Apprehendens morsu curru deiecit inani

Et volucri Cycnos saltu post terga relinquens

305

Agrigentinum premit assequiturque Podarcem.

Quod nisi currentem Autumedon auriga quadrigam

Flexisset leva interius metamque petisset

Trinacrius, vel si spatium tunc longius esset,

Albanus prime meruisset praemia laudis.

310

Tres postquam primi cinxerunt tempora palmis

Optate et meritos ceperunt sortis honores,

Protinus invitat, pugiles unctamque palestram

Qui certare velint nudamque lacessere pugnam,

Taltibrius tubicen ponitque argentea dona.

315

Nec mora, prosiluit compacto corpore Lacon

In medium Alcydamas, mox Larisseus Amintas;

Aetholusque Cyclops, horrenda mole superbus,

Gallorum irritat proceres ac nudus arenis

Consistens magnos villosi corporis artus

320

Ostentat monstransque artem diverberat auras.

Nec quisquam tanto Graiorum ex agmine contra

Audet adire virum, nam dextra suetus inermi

Cornibus apprehensos tellure illidere tauros.

Vt vidit regem, ut Gallos Amonius heros

325

Secum indignantes, immani concitus ira

Exiluit curru proiectisque impiger armis

Invadit nudis vastum Cyclopa lacertis.

Nia terribilis contundit anhela gigantis,

Saucia quin iacto saltans ferit inguina calce.

330

At contra Aetholus dextram rotat, insuper urget

Nequicquam prehensare volens fugientia membra.

Instat atrox Calidon dextra vultuque feroci

Territat incassum minitans: nam grandinis instar

Gallus utraque manu pulsatque abigitque minantem.

335

Mox pronus strictis devincit crura lacertis

Connixusque humeris sublatum illidit arenis.

Parte alia Lacon et Larysseus Amintas

Horrida fulmineis miscebant prelia pugnis.

Tunc facies tumidas manantiaque ora cruore

340

Cernereque eiectos licuit cum sanguine dentes;

Bracchiaque annixi concussis viribus ambo

Luctantur. Geminos Tuscis in montibus ursos

Concurrisse putes, stimulat cum dira libido.

Ambo cadunt pariter nexi, multumque diuque

345

Seu duo cristati longo in luctamine galli

Stant procul et lassi torvo se lumine cernunt.

At rex Francorum iussit certamina tolli

Collaudansque ambos simili donavit honore.

Nunc fera terribilis proponit prelia Martis,

350

Qui certare velint non iactis eminus hastis

Parcentes gladiis, sed acuta cuspide longe

Innixi pinus galeas clipeosque ferire.

Premia ponuntur victoribus aurea cassis

Nodorumque rigens triplici lorica catena,

355

Quam quondam in bello gestaret Tracius Alcon,

Ponitur et spolium Armeniae de rege Thoante

Ensis et insignis rutilo vagina pyropo.

Haec dona in summo pendebant fixa theatro.

Continuo horrisono tonuit clangore tubarum

360

Circus, et in campum phaleratum proruit agmen.

Thessalus Eacidum stirpem mentitus Achilles

Sculpserat Occeanum in clipeo nimphasque sorores

Caeruleosque toros Thetidis iuxtaque cubantem

Pelea et infantem, Stigiis quem mater in undis

365

Tingebat, quin Philliridem caelarat et arma

Vulcani caedesque Phrigum Troiaeque ruinam,

Hermacreontis opus. Quem mox Phocensis Hiantes

Subsequitur. Post hunc niveo prevectus olore

Ingreditur campum Pelopis de gente Pylemon.

370

Affuit Alcides Pallena ex urbe profectus

Nequicquam Herculeo tumefactus nomine et armis;

Nec te preteream, procerum memorande Cleone,

Quem centum electi iuvenes fulgentibus hastis

Stipabant pariter Tyriis in vestibus omnes.

375

Euhius haud aliter Satyrum comitante triumpho

Intrat Agenoreos frenata tygride muros.

Ipse quoque Asteropes, Troianae stirpis alumnus,

Curriculo quamvis primo non victor abisset,

Attamen Odrisium voluit tentare furorem,

380

Vt probet Hectoream manifesto robore prolem.

Parte alia proceres feralia prelia Galli

Pertentant. Populusque omnis secedit arena

Et linquit purum solis certantibus aequor.

Vndique belligeris lituum clangoribus aether

385

Personat, accendunt horrentia classica mentes.

Ac primum Asteropes ab equo deiecit Alardum,

Quam longa hasta fuit, ceciditque Britannicus Astur

Arcados incursu Alcidae, Ganusque Cleoni

Thebani ingenti resupinus concidit ictu

390

Et pariter fractos vomuit cum sanguine dentes.

Hinc et Tantaleus magno stridore Pylemon,

Hinc Claron querna incurrit Mavortius hasta.

Sed Graii tantum confracta Pylemonis ornus

Non potuit Gallum ferrata excludere sella.

395

Illum autem Claron deiectum stravit arena.

At non Asteropes casu concussus amici

Alipedis fodiens aeratis calcibus armos

Claronem invadit frustraque umbonis aeni

Frassineo septem quatit aerea tegmina trunco.

400

Sanguine Pelliaco tumidus Penneius heros

Bucephali dorso vectus prorumpit in agmen

Et primum sorte Orlando concurrit iniqua.

Nec taurinus equus valuit nec ferreus umbo

Sufferre ingentes fatalis cuspidis ictus.

405

Fulminis in morem longe est excussus Achilles,

Prostratus crepuit sonipes, prostratus eadem

Corruit Alcides quercu. Rursusque Pylemon I

Consertis ausus concurrere cominus hastis

Concidit infoelix Orlandi viribus impar.

410

Disrupto cecidit clipeo moribundus Hiantes.

Ipse etiam multos Thebanus straverat heros,

Vt soli ex numero restarent quatuor omni

In circo heroes: Orlandus et ipse Cleonus,

Asteropes Claronque, duces. Tria munera tantum

415

Extabant. Iterum infestis concurrere telis

Iusserunt reges, tribuat cui premia virtus

Tertia. Confestim Claron et Dardanus una

Concurrit princeps, abeunt in nubila frusta

Hastarum, reboant percussa fragoribus astra.

420

Hesit uterque tamen sellis ceu fixus in uncis,

Concussisque alias fregere umbonibus hastas.

At Milone satus nodoso robore nixus

Thebanum aggreditur, fulvaque extendit arena.

Iure igitur primae dant omnes premia palmae

425

Orlando; paribus Claron et Troius heros

Ornantur donis, circumque theatra feruntur .

Et iam perfectis ludis nox roscida surgens

Occeano terram piceo involvebat amictu

Somnifugas fesso componens pectore curas.

430

Omniaque in terris animantia somnus habebat,

Solus magnanimi Carlus precepta parentis

Volvit et insomni percurrit mente paludes

Tartareas versatque animo Plutonia regna,

Purgatique animi claris virtutibus astra

435

Vt petat. Absterrent nimbosa cacumina celi,

Ne gravis aligeram terrestri carcere mentem

Sarcina conturbet Stygiis neu mergat in undis.

Talia versanti de caelo flamma reluxit.

Ecce iterum Pipinus adest natumque morantem

440

Hortatur monstratque viam: nihil esse volenti

Difficile, et, quamvis sit primum asperrima virtus,

Paulatim mollescit iter, salebraeque recedunt.

"Surge, age! Labuntur fugitivae tempora vitae.

Libera dum meritis operetur, nate, voluntas,

445

Non expectate confringunt stamina Parcae

Persaepe, et medio cursu intercepta morantem

Spes hominem fallit." Nec plura locutus in auras

Discessit tenues. Nec segnis Belgicus heros

Surgit et Orlando exponit precepta parentis.

450

Discessumque suum, donec celestia regna

Visitet, occultet, turmas et castra tuatur,

Nec procul a signis miles vagus erret et arma

Expediat navesque paret, mora ne qua reversum

Tardet, et instructis discedat vere carinis.

455

Haec ait et subito corpus fulgentibus armis

Cinxit et Orlando, sociis atque urbe relicta

Concubia nocte Epiri per devia fertur.

Ingens silva fuit densisque horrenda tenebris;

Vix ipsis adeunda feris Stygioque dicata

460

Plutoni et multis quondam memorabilis oris.

Vt perhibent Grai, post aurea secula regis

Falciferi in peius rueret cum decolor orbis,

Improba caelestum mundum discordia fratrum

Divisit. Dominis iam tunc contenta duobus

465

Regia nulla fuit. Neptunno contigit aequor,

Astra Iovi et sceptri cecidit sors prima superni,

Vltima Plutoni tribuit lachrymabile regnum

Inferiore plaga mundi centroque sub imo.

In medio silvae quondam Saturnia proles

470

Foedera percussit Parioque in marmore leges

Perpetuas sculpsit; summoque in vertice montis

Titani fratres triplicis struxere Chimerae

Suffulctum Lybicis templum admirabile saxis,

Relligione patrum priscis venerabile seclis.

475

Quicunque intraret Dictei numinis aedem

Vel temere, horrendas lueret cum sanguine poenas

Ante sacros tanquam iugulatus victima postes.

Pro foribus stabant curvi divosque triformes

Orabant populi in dubiis responsa petentes.

480

Sed cecidisse ferunt ut cuncta oracula divum,

Sidereum cum virgo Deum sine sanguine cretum

Humano peperit. Nunc aspris obsita dumis,

Si qua manent, longum vestigia substulit evum.

Nec procul hinc Graio cognomine tristis Aornos

485

Exhalat diram horrendo fetore mephitim.

Proxima pestiferis Acherusia prosilit undis,

Quae Stigias intrat valles nigramque paludem

Auget et infernas non uno gurgite sedes

Circinat et caelum nebuloso sulphure ledit.

490

Dum rex obscure dumosa cubilia silve

Lustrat inops animi tenebras noctisque locique

Explorat gladio virgulta morantia frangens,

Ignarus, dextramne petat levamne capessat,

Heret et aspectans silvam vestigia firmat,

495

Ecce inter tenebras effulxit lyncis imago.

Iocunda aspectu primo facieque decora

Fingit adulando cauda molissima terga;

Blanditurque duci exultans sensumque labantem

Illecebris captat precordiaque intima reptat.

500

Iam stupet attonitus formosae tegmine lyncis

Immemor incepti cursus iussique paterni.

Arboris ut Cypriae densa resideret in umbra,

Ecce leo ante oculos immani vastus hiatu

Constitit et sevis implet rugitibus auras

505

Tartaree silvae; timuitque in faucibus Horci

Cerberus et Stygiae sulcator pallidus undae.

At lupa post tergum rictu macilenta rapaci

Saepius audita est nigras ululare per umbras,

Vt quondam stimulante fame catulisque relictis

510

Hercinie lucos egressa in pascua fertur

Lanigerum raptura pecus, manditque trahitque

Imbelles pecudes, nondum satiata cruore.

Martius at ductor, quamvis fatalibus armis

Tectus erat, timuit tamen et conterritus ensem

515

Fulgentem eduxit frustraque immania monstra

Aggreditur. Vanae deceptus imagine formae

Nequicquam tenues gladio diverberat auras.

Ceu qui per somnum venientes viderit hostes,

Protinus exclamat pugnamque lacessit inanem,

520

Haud aliter Carlus circum fera monstra vagatur,

Incertusque animi nunc huc, nunc fluctuat illuc,

Cum circumfusus prorupit ab aethere fulgor

Discissumque supra caelum resonantibus alis

Intonuit. Tum lapsa polo Titania virgo

525

Nuda pedes, niveo circumdata pectora velo

Ignea ceu lampas prestrinxit lumina Carli,

Maiestasque in fronte sedet, mitemque rigorem

Sidera bina vomunt mixta gravitate nitori.

Apprehensaque ducis dextra, "Depone timorem,

530

Et magno", dixit, "valletur robore pectus.

Me duce sulcabis calidas Phlegetontidos undas

Tutus et inferni lustrabis opaca baratri.

Te licet infestet rapidarum turba ferarum

Impediatque iter et mortem portenta minentur,

535

Ne tamen absistas nec retro lumina flectas."

Dixit et antetulit gressum silvaeque profundae

Iam medium carpebat iter; nec segnius ipse

Ductricem aequabat vadens sevumque leonem

Instantemque lupam nequicquam verberat ense.

540

Saepe Cilissa suum maculoso belua dorso

Inceptum turbabat iter, ni virgo morantem

Traxisset dextra et dictis monuisset amaris:

"Sic cessas, dum tempus habes! Properemus ad undas

Tartareas tristesque lacus Acherontis avari."

545

His ille increpitus luci per devia pernix

Astream sequitur. Sed longe e rupe sonora

Fluminis auditur per saxa sonantia murmur,

Qualis in ingressu Deltae de vertice celso

Ingenti sonitu caelestis labitur amnis.

550

"Quis fragor, o virgo, nostras pervenit ad aures?"

Carlus ait, "Quis teter odor? Cur turbidus aer?"

"Incipit horrendum hic caput implacabilis Horci,

Ostiaque inferni Ditis", Titania, "cernes."

Iamque propinquabant fluvio, cum rupibus altis

555

Aspexit Carlus piceos erumpere fontes;

Et velut Aegeis sparguntur Cyclades undis,

Tartara sic attis cenosus cursibus ambit

Gurges, et una ratis casuris sufficit umbris.

Illic innumerae cunctis e partibus orbis

560

Errabant animae tristes fluviumque petebant

Suppliciumque suum. Christi sic summa potestas

Exigit, ut meritis plectantur crimina penis.

Non tot in occiduo volvuntur littore fluctus,

Cum premit Herculeas Doris violenta columnas,

565

Ardua dum spumat roranti aspergine Calpe,

Nec metit in Lybicis campis tot Poenus aristas,

Agmine quot magno labuntur ab aethere cassae

Corporibus lucumque vagae littusque pererrant.

Stabat terribilis nigranti in puppe biremis

570

Portitor, ad pectus cui cana incultaque barba

Prominet, et nigros humeros erepta draconi

Pellis obit pectusque tegit, sed caetera nudus.

Luminaque in torva flammas imitantia fronte

Terrorem incutiunt, et dentes fulminis instar

575

Os utrinque armant. Vrgetque morantia conto

Agmina, dum pleno transmigrent littora lembo.

Vtque pedum sensit strepitus, utque arma per umbras

Vidit et ingentem properare ad flumina regem,

Protinus exclamat: "Non hic patet exitus ulli

580

Spiranti! Solas animas ad Tartara vecto!

Cuique intrare licet -foribus stat semper apertis

Ianua-, sed pigras nulli remeare paludes

Concessum est; nam fata vetant et Iupiter obstat."

Inde umbris foetam cymbam detrusit in aequor

585

Obnixus conto; tum vela nigerrima pandit.

"Verte ratem", virgo, "retroque relabere", dixit,

"Portitor! Imperio Iovis huc Pipinius heros

Ante diem extremum manes descendit ad imos.

Et me demissam caelo comitemque ducemque

590

Prefecit regi, donec lustraverit omnes

Tartaree vallis sedes lucumque piorum."

Nec mora, deiectis umbris ad littora proram

Vertit et ensiferam cum rege accepit in alvo;

Mox ferrugineo stridentem fuste faselum

595

Dispulit. Illa volat Stygias secura per undas.

Quamvis iam senio putris sub pondere cymba

Insolito gemeret rimisque fatisceret alvus,

Atra tamen novies tranavit stagna paludis;

Limosum intravit portum irremeabilis Horci

600

Caenosaque ambos Charon exponit in ulva.