Ugolino Verino Carlias 4
Other sections


Noctis erat medium, curis cum fessa diurnis

Corpora Laetheo demulcet vimine Somnus.

Protinus armati proceres omnisque iuventus

Aere nitet radiisque ferit fulgentibus astra.

5

Praemoniti rursus gladios flammamque ferentes

Invadunt nullo clamore hostilia castra

Ardentesque animo (tanta est fiducia palmae)

Insiliunt vallum, certatim irrumpere cuncti

Festinant primique hostem reperire laborant.

10

At dux Orlandus sopitas primus in alas

Irruit et fossas et vallum transvolat altum

Castrorum primumque ducem confodit Amintam,

Alconis fratrem, qui tunc vigilabat in ipso

Aggeris ingressu custos, aliosque repente

15

Interimit vigiles et lato limite portas

Evellit nudoque viam mucrone recludit.

Thersitemque Arabem, cui tristia iurgia cordi

Semper erant, cui lingua potens, cui debilis armis

Dextera, distortis membris gibboque recurvo

20

Latrantem longe proiectat calce supinum.

Efflantesque merum numerosa caede catervas

Dilacerat. Reges querens ipsumque Tibaldum

Interiora petit castrorum sanguine rorans.

Mox proceres alii ingressi trepidantia castra

25

Prosternunt late innumeram sine nomine plebem.

Haud aliter, Lybici siquando mane leones

Dilaniant imbelle pecus pastore fugato

Et tetro horrentes deturpant sanguine villos.

Proxima quaeque ruunt, sternuntur inertia passim

30

Agmina Marmaridum. Caelum sonat omne tumultu.

Dux Chechebas Iudeus erat -crudelior alter

Non fuit et Christi sacris infestior hostis -,

Cui tanquam fido custodia credita regum.

Stertentes clamore duces in bella vocabat:

35

"Surgite, Francus adest! Castris pugnatur in ipsis!"

Haec dicens stricto contra nos fulminat ense

Mille trahens equites. Hac heros impiger ala

Stipatus, quacunque fugam stragemque suorum

Senserat, occurrit reficitque in prelia pulsos

40

Restaurans pugnam. Nostrum iam tardius agmen

Primum ibat retroque pedem formidine noctis

Vertebat. Cecam geminabant nubila noctem,

Confususque sonus, strepitus clangorque tubarum

Omnia turbabat. Facinus miserabile forsan

45

Galli admisissent per mutua vulnera caesi,

Ni propere ardentes thedas Milonia turma

Inter bellantes equites per castra tulisset.

Tunc Chechebam nudo vidit mucrone per umbram

Horrendumque globum montani fluminis instar

50

Perfurere et solos Iudeos castra tuentes,

Intonat Orlandus: "Sceleratam sternite gentem!

Patrati in Christum sceleris luat impia poenas!

Vos manus imbellis recutitaque turba, tot hostes,

Vos," inquit, "dominos terrarum sustinet orbis?"

55

Nec plura, adversum proscindit turbidus agmen.

At procul a leva castrorum in parte Rinaldus

Vna equitum tantum suffulctus perfurit ala,

Invadit Libycas acies et Marte secundo

Prostratos somno pedibus proculcat equorum

60

Ruptantesque merum Parthos Albanaque mactat

Agmina fidentesque arcu disrumpit Iberos.

Vt longa stimulata fame foetuque relicto

Mane leena fremens Massilis prodit ab antris,

Rugit et obiectas prorumpit fulmine caulas,

65

Congestas prosternit oves partesque per omnes

Sevit et horrendae furit ardentissima caedis,

Haud minus in densas acies Amonius heros

Fertur et innumeram expingens in Tartara turbam

Strimoniae regem gentis detruncat Acastum

70

De patre Thracensi, Argiva de matre creatum,

Cui Mulus cognomen erat, fratremque Tibaldi

Arsinoum tota, quam longa est, perforat hasta.

Ipse faces Ganus plena ad tentoria iactans,

Torquebatque atras soboles Ponteria flammas.

75

Stramineasque casas paleis et harundine tectas

Corripit ignis edax, et lambunt astra favillae.

Haud secus, ingentem silvam cum flamma sonora

Invasit, strident frondes, fugiuntque volucres,

Et iuga cum sonitu superat Vulcania pestis,

80

Talis erat species camporum nocte sub atra.

Ipse inter primos Bavarius agmine ductor

Natorum fulctus torpentes ense catervas

Aggreditur magnisque suos accendit in hostem

Vocibus: "Incassum tam dextram amittere noctem

85

Quis vestrum patietur?" ait, "Descendit ab alto

Angelus et laete denuntiat omina pugnae!

O nati, o socii! Madidas prosternite turmas!"

Sic Phrigias quondam rector Neleius alas

Frangebat senior iuvenili robore canos

90

Ostentans Sceae Teucros ad limina pellens;

Haud aliter Namus medios defertur in hostes.

At nos invicta stipati utrinque cohorte,

Quo belli moles maiorque fremebat Erynis,

Deferimur latamque viam consternimus ense.

95

Bovius et Claron, fortissima pectora, fratres,

Quis fuerat nostri custodia credita valli,

Vt videre fugam et turpi formidine captos

Senserunt hostes palantiaque agmina totis

Turbari castris -monstrant incendia campos,

100

Et late crepitant claris tentoria flammis-,

Protinus erumpunt statione et calce volantes

Ferrata alipedes fodiunt et prelia tentant.

Torpentesque metu cedunt somnoque gravatos

Excipiunt, frangunt, lacerant, tota agmina pellunt.

105

Vt quondam Alpinis nivibus sive imbribus auctus

Stridore ingenti Rhenus per Gallica fertur

Aequora, vel preceps Latii Padus aggere rupto

Obvia quaeque trahit: segetes, armenta virosque,

Sic Maumettanae gemino discrimine turbae

110

Oppressae intereunt. Complures perculit ensis,

Curribus elisi multi, lectisque sub ipsis

Marcentes vino torsit Vulcanius ardor.

Maxima fit strages, fusi ceduntur ubique

Hircani Mardusque ferox et Bactrus et Indus.

115

Ipsi etiam Parthi, quis formidabile robur

Et rabies fera Martis erat nostrique cruoris

Sevus amor, nigrae confisi munere noctis

Arripuere fugam et notas labuntur ad oras.

Sed frustra: velox proiecta Bovius hasta

120

Instat et electos equites demittit in hostem.

Excitus insidiis instructo milite Cyrrhus

Palantes clamore premit retroque ruentes

Impellit. Totisque oritur trepidatio castris.

Innumere quamvis opplerent aequora turmae,

125

Nos tamen ingenti distrinximus arma furore.

Interea reges, Solimannus et ipse Tibaldus

Burratusque gigas et rector Porus Idaspis

Ductoresque alii, quos turpis somnus habebat,

Commoti tandem arma ferunt pugnamque capessunt.

130

Sed strepitus clamorque virum noctisque tenebrae

Incertos reddunt; trepidant; geminantque pavorem

Tot variis linguis gentes animisque deisque

Dissimiles. Tanto commorant bella tumultu,

Quo prius occurrant dubii, ne fraude suorum

135

Circumventa acies flammis ferroque necetur,

Ebria neu multo calefactaque pectora vino

Has temere ediderint turbas, hostesne suosne

Esse putent: tantis reboat clamoribus aether.

Preterea obscurus picea caligine fumus

140

Densabat tenebras noctis caelumque tegebat.

Dum trepidant, Sciticae ecce volat regina caterve

Ingenti clamore vocans in proelia pulsos:

"Sistite! Quo fugitis? Pedibus sperare salutem

Nemo ausit! Gladio medios frangenda per hostes

145

Est via! Cuique suum propulset dextra periclum!

Saepe sub extremis vires spes ultima rebus

Suscitat, et victis rediit Fortuna secunda.

Christicola in nostris edet tot funera castris

Impune? Heu, nostre torpent ad prelia dextrae!"

150

Nec plura. In medios hostes furibunda volantem

Torsit equum et fortem transverberat ense Griphonem.

Inde Maganteos incendia dira ferentes

Invadit palmamque hosti moritura cruentam

Liquit victori, cui Malpe et fortis Aello

155

Heserunt comites pharetrataque turba puellae.

Iamque loco paulum Ponteria cesserat ala;

Successuque ferox clipeo post terga remisso

Scindebat densas acies Thermessa securi.

Sola fugam vetuit, tanto commorat Amazon

160

Bellatrix terrore viros certeque sagictae.

Confixe periere omnes. Vix una superstes

Servatur nostro Malpe captiva triumpho.

Parte furens alia metuendo robore quercus

Normannos Bassosque retro Burratus agebat,

165

Bellovagos Remosque premens Celtasque potentes

Plurima per campos edebat funera victor.

Ipsi omnes reges audita caede suorum

Conveniunt; qua tela vident densissima, tendunt:

In primisque ferox Alcon et corniger Amon

170

Lisimacusque Tracis protectus pelle leonis

Arsacidumque acer clara de stirpe Phraartes

Evolat et curru princeps Solimannus in alto.

Per densasque ruunt acies facto agmine reges

Victoresque retro pellunt perimuntque Simungos,

175

Succonos Phrisosque. Alia nam parte Rinaldus

Bactrorum turmas Indorumque impiger agmen

Scindebat Martemque ipso cum rege gerebat.

Et quamvis ingens procerum belua Porum

Ferret, et horrendis prosterneret omnia pilis

180

Pectoraque horrifero gereret protecta dracone,

Non tamen Albanum potuit depellere telum,

Quin scissis squamis proscinderet inguina cuspis.

Sed nudo ante omnes sevus furit ense Tibaldus,

Exclamat revocatque suos precibusque minisque,

185

Sistit hanelantes trepida formidine turmas.

Interea Gigius deletam nuntiat alam

Albanumque omnem populum cecidisse Rinaldo

Adversosque duces pugna insultare secunda.

Hoc ubi flammato accepit Mavortius heros

190

Pectore, festinat per tela horrentia caesos

Vlcisci: Insanum virtus, dolor, ira furorque

Praecipitant. Catulis ut belua Caspia raptis

Hircanos lustrat montes et percita cursu

Praedatoris iter vestigat lumine torvo

195

Absentemque hostem rictu truculenta minaci

Insequitur: talis bellantis imago Rinaldi.

Vicino interea pallebant sidera Phoebo,

Purpureumque diem roseis Aurora quadrigis

Vectabat; diros licuit tunc nosse furores

200

Cernereque infectis prostrata cadavera campis.

Tunc nostri incubuere magis, ne praemia palmae

Iam partae amittant. Illos spes nulla salutis

Concitat, et vite labentis prodiga virtus

In sua fata rapit. Firmantur et agmine denso

205

Invadunt circumque premunt arctaque corona

Mucronum expugnant. Stat contra interritus heros

Burratus: magnis pregrandem viribus ornum

Torsit in Albanum. Volat illa per aera sevo

Stridore et galeae longe asportavit honorem,

210

Terribilem cristam, Libyci caput acre leonis.

Inde alii reges dextra levaque minantur

Infesti: Primusque Alcon thoracis aeni

Nequicquam tegmen cantato perforat ense,

Antiochique gener fatalibus Hasdrubal armis

215

Terga premit, levumque latus Polynestor et Hector

Vrgent; ora ferox Petreius impetit heros.

Iam quasso thorace cruor manabat ab omni

Vulnere, et exhausto ceciderunt sanguine vires,

Stat tamen intrepidus caelesti numine fretus,

220

Sustinuit solus pugnantum fulmina regum.

Huc ego pugnacem direxi forte cohortem,

Et, me quae circum volitabat, regia turma

Distrinxit gladios clavaque immane minantem

Circumfusa premit magno clamore gigantem.

225

Ille, velut turris celso super edita saxo

Ventorum spernit flatus tormentaque temnit

Bellantumque minas, sic vasta mole superbus

Spernit tela gigas et dura murice tectus

Irridet frendensque instantes despicit hostes.

230

Mox actus furiis rabidasque accensus in iras

Immanes caestus, ingentia pondera plumbi

Serpentum coriis multisque insuta iuvencis,

Torquebat pluresque ictu lacerabat eodem.

Vt vidi, ingemui casum miseratus amici,

235

Inter confertas stricto mucrone catervas

Meme conieci telisque instare tremendis

Non timui, quem tota cohors equitesque secuti:

Bovius et Claron et Narbonensis Alardus,

Martellus Namusque duces Asturque Britannus.

240

Collatis dextris reges cum regibus omnes

Conseruere manus. Tonat arduus ictibus aether.

Quid referam validam laetalis turbinis hastam,

Viribus Herculeis Phrygius quam torserit Alcon;

Fulmineo ut galeas disiecerit ense Tibaldus

245

Martius et partes una pugnarit in omnes?

Mille putes gladios dextra levaque micare!

Quis comitem egregium narret Pallanta Tibaldi?

Quot sua dextra viros una sub nocte peremit!

Lampallesque ferox et Achillas, accola Nili,

250

Astaropi ignoto Meroe quo fonte rigatur,

Excidium nostre gentis, qui tela veneno

Illita torquebat, quo non presentius ullum est.

Hunc tamen Albertus, Gani generosus alumnus,

Prevenit iacta tendentem spicula corno

255

Traiecitque simul dextramque arcumque sonantem

Fixit, et excusse telis sonuere pharetrae.

Iam medium caeli ascendens sol igneus axem

Assyrios torrebat agros, tunc Martius ardor

Pugnantum multo sudore rigaverat ora.

260

Pene omnes Fortuna loco glomerarat in uno

Ductores, ancepsque diu certamine Mavors

Erravit dubio. Pro vita et sanguine utrinque

Pugnarunt reges. Nunquam certamine tanto

Concurrere duces odiis et viribus aequis:

265

Tantae molis erat gentes superare feroces!

Turrigeri dorso barri Solimannus in atro

Eversas acies profligatasque phalanges

Victoresque hostes caede insultare superba

Vt vidit, subito furialibus intonat iris:

270

"O magni reges, revocate in pectora vires

Sacrorum memores, regni patrieque meique,

Ne sociis hodie caesis moriamur inulti!

Ecce omnis Christi proceres Carlumque videtis

Pugnantem atque in nos stricto mucrone ruentem!

275

Nun dextre torpent validae? Sine viribus ictus

Sunt vobis? Ipsum nunc nunc prosternite Carlum,

Ne quis ab extremis Christi dux audeat oris

Assyrias turbare domos ac gentis Eoae

Opida formidet tentare impune lacessens!"

280

Dixit et horrendo proiecit turbine quercum,

Quae galee conum nostre cristamque comantem

Abstulit. Ac rursus clipeum terebravit acuto

Nequicquam telo et strictum clamans rotat ensem.

Interea Orlandus bis denis millibus heros,

285

Quos equites numero electos sibi sumpsit ab omni,

Suffulctus magna volitabat caede per hostes

Palantes agitans Psillos Parthosque fugaces.

Peucestam Hircanum obtruncat Cypsumque Sabeum

Praefectumque Phari fugientem apprehendit Achillam,

290

Emisso telo dominum volucremque Podarcem

Transfixit, fulvaque ambos extendit arena.

Corruit ipse Triphon dextra linguaque recisa,

In superum regem scelerata volumina Christum

Qui vomuit: sensit bello, quem pace negarat.

295

Haud secus occisis canibus pastore fugato

Ethiopum sevi lacerant armenta leones.

In vilem puduit gladios distringere plebem

Tedebatque equites servorum in sanguine ferrum

Tingere; maiori laudem quaerebat ab hoste

300

Orlandus regesque dari cupiebat et ipsum

Burratum aut acrem in pugna reperire Tibaldum.

Tandem ubi submoto nigrescere pulvere caelum

Vidit et horrentes strepitus audivit equorum,

Credidit infestos, ut erat, concurrere reges.

305

Precipiti cursu medios delatus in hostes

Sanguineo annexam fregit mucrone phalangem,

Qua subito irrupit nimbosus turbo volantum

Alipedum et densis tempestas horrida telis

Exoritur. Regesque cadunt, vix ipse Tibaldus

310

Emonio dilapsus equo est, quem Thracius Alcon

Labenti dederat regi. Sed vulnere tardus

Vix fugit Martem incusans et numina divum

Sevaque in auctorem legis convitia torsit:

"Perfide Maumette! Haec, haec sunt tua premia? Clades?

315

Exilium? Luctus? Das haec tua sacra colenti?

Sed, te demissum, mentitur, quisquis Olympo

Asserit et frustra dat thura calentibus aris!"

Talia vociferans summo in discrimine rerum

Burratum ac socios turbataque castra reliquit.

320

Continuo irruimus foelici Marte calentes

Cedendo obstantes: Fuga, terror, mortis imago

Ceperat hostiles acies. Iam sanguine campi

Vndabant, passimque natantia viscera tabo

Impediente fugam: caesorum tantus acervus

325

Extitit. Hoc nostras paulum compescuit alas.

At postquam Herculea Burratus origine cretus

Sese desertum nec posse evadere cernit,

Porrexit clavam et nobis se tradidit ultro,

Pollicitus Christi divino in fonte renasci

330

Ac supra Aethiopas crucifixi extendere nomen.

His veniam dictis tribui clavamque rependi.

Diffugiunt hostes et dilabuntur inermes

Amissis castris sine spe ducibusque peremptis,

Quales confracta medio sub gurgite ponti

335

Navi herent scopulis nautae, circumque sonora

Vnda fremit, salsaque madent aspergine cautes.

Iamque Aurora diem tulerat, votisque peractis

Caelicolum regi decoramus honore sepulchri

Gallorum proceres et corpora caesa virorum,

340

Felicem peperere suo qui sanguine vitam.

Tempora velati post haec florentis olivae

Legati Babylonae aderant pacemque rogabant.

Obsidibusque datis, vellem quaecumque, paratos

Se dixere mihi, nec posthac seva rebelles

345

Arma inferre piis, sed equos, frumenta, carinas

Prebere et comites se gnaros esse locorum,

Seu peterem Aethiopes vel pinguia culta Sabeum,

Seu matutinis vicinos solibus Indos,

Vel Bactra et Scythiae torpentes frigore montes.

350

Ast ego, discessum nostrum mora ne qua retardet,

Indixi leges et certo foedere pacem.

Ipse Artabanus, post funera fratris Hirodis

Parthorum princeps, fraudem comentus et astum

Ad me oratores, auri quoque magna talenta

355

Misit et, ut peterem campos, hortatur, apertos

Vitaremque altas rupes atque invia saxa,

Causatus nullos arenti in vertice fontes,

Planitie ut lata volucri turbare sagicta

Gens infida queat nostrasque invadere turmas

360

Tutius et missis fugiens eludere telis.

Sed nos Romani docuerunt funera Crassi:

Frenatis instructus equis statione vicissim

Mutata pariter tergum cum fronte tuendo

Ibat eques, ne sors aliquos inopina tumultus

365

Gigneret in castris et nos turbaret euntes.

Quid referam, quotiens mediis in saltibus hostis

Insidias struxit, quotiens erupit apertum

In campum et versis ficta formidine habenis

Terga dedit? Gallos decurrere longius ausos

370

Conversis urgebat equis densissimus hostis.

Non tamen audebat paribus concurrere signis

Nec propius conferre manum, sed Marte fugaci

Vndique rarus eques volitabat in aequore Parthus.

Non impune tamen: dumosis abdita silvis

375

Francorum legio Medos excepit et arcta

Alipedum turmas inclusas valle peremit.

Preterea tristi fluvius cognomine Charon

Sole sub ardenti nos unda accepit amara,

Quae subito infandos gignebat pota dolores

380

Cogebatque mori. Sola huic medicina Lyaeus.

Nec minus horrendis cocodrillis plena lacuna

Intercepit iter. Sed -formidabile visu! -

Valle sub obscura vastum reptare draconem

Vidimus. En huius testentur tergora pellis,

385

Belua quanta foret!" -Iussitque afferre tremenda

Serpentis spolia. -"Hunc, o rex, potuere cohortes

Vix superare decem. Strepitus ut sensit equorum,

Vt sonuere tubae, caput alta in nubila tollens

Intonuit sevo frendens stridore per auras

390

Tabificam immensis saniem de faucibus efflans!

Mox invadit equos trepidantesque ore trisulci

Frangit hians totosque horrendam condit in alvum.

Inde alios hostes furiali percitus ira

Aggreditur supraque urget cervice minanti,

395

Sibilat infrendens flammantiaque ora veneno

Torquet et afflatu necat hos et conterit illos

Squamosi elisos vasto sub pondere ventris.

Belua iam victrix totum converterat agmen.

At proceres lecto cum robore protinus illuc

400

Accurrunt missisque obscurant aera telis.

Victricisque caput primum Milonia cuspis

Fixit et undanti rubicunda cruore pependit.

Me autem ferri impatiens stridore cohortes

Percutit horrisono, mandit laceratque voratque

405

Nequicquam excutiens herentia tela cerebro.

Acrius hoc omnes magnis clamoribus urgent

Coniectantque hastas; unique sonantia saxa

Evomit et grandes stridens balista molares.

Haud secus excelsam stat circum exercitus urbem

410

Et quatit aethereas ferrato robore turres.

Vix tandem durum contorta phalarica tergus

Rupit, et ardentes oculos Cretensis harundo

Abstulit, et solito labefacta est spina rigore.

Tunc demum in multo porrectus iugere serpens

415

Concidit infectas exhalans virus in auras.

Horrori prostratus erat, nec tangere quisquam

Audebat: tantum serpens terroris habebat.

Hunc quondam solitum nobis dixere coloni

Ad vada deprehensos tortae curvamine caudae

420

Silvestres tauros vivosque haurire leones.

Multaque preterea variis animantia formis

Occurrunt, raros dum iuxta tendimus amnis,

Eoe dum lustra plagae saltusque pererro

Parthorum, intactos Arabas sine flumine lustro.

425

At mihi celatos retegebat transfuga fontes.

Hic Satyros vidi cornu pedibusque caprinis

Et celeres, quondam silvestria numina, Faunos

Depictumque chaum aspexi cephamque nocentem

Et crocotam duris frangentem dentibus aera.

430

Vidi leucrocotem nostris occurrere turmis,

Altera nec peior Nabatheo est belua saltu.

Contra formose geminae nabuta figurae,

Terga notis pardi dorsumque imitata cameli

Aethiopum errabat calidos mansueta per agros.

435

Quid referam picea tinctos caligine fambros

Milleque preterea variarum monstra ferarum?

Vallis arenosa Egypti disterminat arva

Cyrenemque urbem. Tandem post mille pericla

Huc veni, infidi deceptus fraude Sylei,

440

Qui breviora vie facilis compendia monstrans

In magna adduxit nostras discrimina turmas.

Perfidiae demum penas dedit ille nefandae:

Nam dum per siccas exercitus errat arenas

Serpentesque premit flava tellure latentes,

445

Fervidus antevolat turmas Amonius Aiax

Atraque ductorem basilisci obiecit in ora.

Hic necat afflatu frutices aliosque colubros;

Dum fremit et recto per arenam corpore sevit,

Interimit, quicquid flammato lumine cernit:

450

Africa non gignit monstrum damnosius illo.

Illic heu nostras morbi afflixere cohortes

Atque atrox grassata lues, seu tabidus aer,

Seu gravis autumnus violento incanduit aestu,

Seu, quod pestiferis exhausta paludibus unda

455

Sicca venenato corrupit corpora tabo.

Heu, plures pestis quam pugna adversa peremit!

Amissis illic multis Mareotica tellus

Accepit fessos rerum, portuque Canopi

Pisanus dudum structa cum classe Nearchus

460

Nos expectabat, Rhodiusque Euphranor ab oris

Persidis et rubris aderat dux impiger undis,

Quem spectatorem Occeani Nilique tepentis

Premisi fontis; nobisque exacta referret,

Quid regio diversa ferat, montesque lacusque

465

Inspiciat, que sit toto insula maxima ponto,

Taprobani an terra divisa Britannia cedat,

Presertim extremi videat miracula Gangis

Ethiopumque feros mores, ut flammeus illos

Seiungat vertex aeternis ignibus ardens.

470

Nam iuga trans Scythiam gelidis concreta pruinis

Saxonibus domitis glacialem victor ad Albim

Architam senis iussi explorare carinis,

Scire homini quantum liceat, mihi visa referret.

Sed te quid teneo? Ter centum navibus illinc

475

Discessi et Tyrias primum delabor ad oras.

Mox dextram Euphranor proram detorsit ad undam;

Et portum solis flumenque intramus et aedem

Isidis et Paphyae eruimus monumenta nefandae.

Eiectisque dedi priscis cultoribus urbem

480

Christicolae ritusque novos, nova sacra colonis

Indixi. Et geminas discedens aequore Clidas,

Vberis in morem seu saxa minantia Cypro,

Aspexi. Inde ferum deieci Acamanta tyrannum

Praedonemque maris, cuius sub postibus altis

485

Ora virum semper pendebant pallida tabo.

Inde Iovis lucum Arsinoemque allabimur urbem,

Victricique Paphon confestim classe subegi.

Hanc quoque lustrari deiecto Agapenore iussi.

Hospitio nos sola Rhodos suscepit amico.

490

Rex illic Clitarcus erat, Pipinius hospes,

Qui subito ut classem appulsam veterisque sodalis

Me natum longe venientem in littore sensit,

Quamvis Nestoreis gressum tardantibus annis,

Accurrit tamen et meme complexus inhesit

495

Letitia illachrymans et sic deduxit in urbem.

Illic, ventosis dum frigida bruma procellis

Horret et aerei subvertunt aequora venti,

Mansimus atque novas iterum subtexere pinus

Iussimus et putres ferro explorare carinas.

500

Ac requie alterna renovato in corpore vires

Amissae redeant, animusque valentior armis

Gliscat. Vere novo positis ceu lubricus anguis

Exuviis viridique minax exultat in herba,

Vivida sic posito pubes langore nitescit.

505

Tendimus inde iter occiduum spirantibus Euris.

Veliferae postquam pontum tenuere carinae,

Terra procul solusque aer spectatur et unda,

Ex oculis est rapta dies, subitoque sereni

Mutata est facies; noctescit nubibus aether,

510

Transversaeque Notus picea caligine tinctus

Sibilat, et crebri scissis e nubibus ignes

Horrendo terrore micant, et fluctuat imo

Convulsum pelagus nigrasque eruptat arenas.

Nunc sonitu ingenti sese sub valle resorbet

515

Albentesque iterum fluctus eiectat in auras.

Euphranorque viam nigra sub nocte fatetur

Nescire et, quoniam vexant contraria classem

Flamina nec possunt remis evincere pontum,

Invitus clavum gelidas detorsit ad Arctos.

520

Septima vix tandem cum sole Aurora reluxit,

Et facta venti cum ponto pace quierunt,

Tunc iubeo rursus validis incumbere remis

Linquereque infidos Cilicas sulcataque rursus

Aequora certatim ferratis scindere proris.

525

Atque iterum pelagi dictas perlabimur oras

Pamphilii Liciique sinus et inhospita Glauci

Littora, turgebat saxo procul Imbrus in alto.

Protinus ut virides aspexi e classe Britannos,

Non adeunda, tuum vitavi, Caunia, portum.

530

Nec procul aethereus sublimi vertice Phoenix

Apparet, sed iam valide spirantibus Euris

Post tergum portus Asiae littusque relinquo

Et loca Graiorum quondam celebrata colonis.

Gnosiaci iam Thera maris Iosque videri

535

Coeperat, aeternum claudunt ubi saxa poetam.

Iam Iovis Idei medio clarissima ponto

Creta patet, Cimarusque prius se tollit in altum,

Mons Licti extensus gelidas Aquilonis ad arces.

Hunc primum appello portum Gnosumque requiro,

540

Haud sane hospitium fidum. Salaninus habebat

Pidneus falso Curetum e sanguine cretus

Imperium. Veteres ritus et sacra tonanti

Me -Betarmones Corybantiaque aera- crearat

Idaeoque Iovi templum de more vetusto

545

Fecerat ambrosiasque comas regaliaque ora,

Torva supercilia et iaculantem fulmina dextram.

(Archetypum solido finxit Lisippus in auro.)

Mox populis Crete Idaeo testatur in antro

Se vidisse Iovem torva cum fronte minantem

550

Neglectum natale solum subversaque templa.

Quod nisi divinas sibi pubes erigat aras,

Gnosia confestim tumidis mergetur ab undis.

His vafer insidiis Gortinia regna recepit.

Vnde Cidonaeus cum me venisse tyrannus

555

Sensit et appulsam Cymari de vertice classem

Despexit, ficta cum pace Philetora misit

Dona ferens ad nos urbisque invitat ad arces.

Clam struit insidias faucesque intercipit arctas,

Electos pedites nemorosa in valle recondit.

560

Post montem occultis exercitus alter in armis

Stabat. At ipse dolos et Cretica dona verebar,

Nam mihi sacrilegi Clitargus inhospita tecta

Curetisque immane nefas praedixit et astus;

Quin etiam armipotens Dorilaus finibus exul

565

Gortine accessit nobis scelus omne retexens,

Vt fraudes vitem et structo cum milite circum

Perlustrem declive iugum faucesque relinquam,

Et volucres equites celeri per littora cursu

Transvolitent tuto sub nigra silentia noctis.

570

Trans Cymarum a tergo invadam nil tale verentes

Dindimeos hostes, aditum reditumque patere.

Vnde tripartitas deduxi in proelia turmas,

Confestimque alacer superato vertice miles

Interimit clypeatum agmen. Caeduntur ad unum

575

Peltati, quamvis Gortinia tela per auras

Crebra procellosae striderent grandinis instar,

Nec gens laetiferas post Parthos ulla sagictas

Certius emittit (discunt puerilibus annis

Tela Cidoneo torquere sonantia cornu).

580

Premissique aderant equites et terga premebant

Curetum. Celso nos autem e colle ruentes

Aggredimur trepidos, ac primum rege perempto

Agmina Dicteis premimus palantia campis

Antiquasque Iovis sedes et Plausia templa

585

Priscaque diruimus veterum ludibria regum

Glaucippique libros et Scepsi grande volumen.

Legati interea cum fronde virentis olivae

Ad nos venerunt veniam pacemque petentes.

Clenus erat princeps; fraudes et dira tyranni

590

Acta recensebat, ne plebs innoxia poenas

Solveret, orabat, subiectis parcere vellem.

Se, quaecunque velim, facturos iussa libenter

Spondet et extergens lachrymantia lumina flevit.

Tunc genua amplectens orator Gnosius Andron:

595

"Libera si paribus vinclis, rex, iura darentur,

Gnosia te nunquam pubes contra arma tulisset

Nec sacra mutasset. Pinnei dira potentis

Improbitas utrunque nefas patrare coegit.

Parce, precor. Quid enim populi meruere malorum?"

600

Nec mora, concessi veniam. Tum legibus aequis

Dicteos populos sub libertate reliqui.

Sic demum rebus Cretensi a littore classem

Compositis solvo. Tum vela ferentibus Euris

Pandimus et Sporadum saxosa cacumina circum

605

Tendimus et sparsas Aegeis Cicladas undis

Radimus. Occurrit nobis Phoebeia Delos.

Tunc fera tempestas permiscens aethera ponto

Amissis paucis vestras me iecit in oras."

Conticuit tandem Carlus; letoque tumultu

610

Atria mirantum et plausu sonuere secundo.