Ugolino Verino Carlias 3
Other sections


Divine postquam ceciderunt moenia Syon

Aethereasque arces, excelsa palatia regum

In cinerem ignis edax et humo fumantia tecta

Aequa dedit, tunc unus erat miserabilis urbis,

5

-Cur urbem refero? Vestigia nulla manebant!-

Squalor et informis nigranti in cote cicatrix.

Proh diros casus! Proh lamentabile fatum!

Illa, Palestini regni caput, inclyta quondam

Doctrina et sacris semper memoranda prophetis

10

Conditaque in medio inferioris cardine mundi!

Disiecta ut vidi prostrate membra ruinae

Et campos, altam Salomon ubi fecerat aedem,

Ingemui: "Cur est nobis erepta facultas

Parcendi? Longum sevi dicemur in aevum,

15

Si nunc linquamus saltus, ubi regia sedes

Electi generis sancteque ab origine prolis

Stabat et unde sacrum spirabant templa furorem!

Illic, o socii, patiemur lustra ferarum

Esse, ubi maiestas aeterni summa Tonantis

20

Non dedignata est multos habitare per annos?

Crudeles dicent venientia secula Gallos,

Si manibus nostris Christi Hierosolima nutrix

Versa sit et diro caelestes vomere colles

Proscindat Medus pascatque sacraria taurus.

25

Aedificate novis igitur recidiva colonis

Moenia, quae multo Gofredus milite ductor

Tutetur pacemque bonis bellumque superbis

Inferat, ut soli Christo tribuantur honores."

Vix haec edideram, leva cum parte sereni

30

Intonuere poli voxque est audita per auras:

"Erige, quas hostis subvertit funditus, arces

Sacratasque aras nobis et moenia conde!"

Sic de nube Deus populo est presente locutus.

Tunc vero proceres certatim et Belgica pubes

35

Incumbunt operi molesque ad sydera tollunt.

Delubra erigimus, sacras quoque condimus aras

Et testudineum niveo de marmore bustum

Ponimus aethereo regi primique sepulchri

Excisum lapidem fulvo consternimus auro.

40

Quin cinere in medio succensae invenimus arcis

Haud polluta Dei rapidis sudaria flammis.

Dum nova sublimi erigitur Hierosolima muro,

Vulnera dum miles curat viresque quiete

Alterna reparat spectatque sequentia bella,

45

Interea magnis opibus magnoque tumultu

Surgit in arma ferox in nos Solimandius heros,

Onis et -antiquo repetens ab Osiride prolem-

Pellei primum prorupit ab urbe coloni;

Qui Memphim Thebasque colunt nitrariaque arva

50

Quique tenent solis, quondam cunabula vatum,

Ingentes moles, veterum miracula regum.

(Illic ut perhibent monstrantque Egyptia templa,

Orphea, qui vestris primus tulit Orgia Thebis,

Orphea precipuum Cadmee stirpis amicum

55

Accessisse ferunt; et vatum culmen Homerum

Illinc infernae traxit figmenta biremis;

Illic Eudoxum labentia sydera caelo

Cognosse et magnum dicunt habitasse Platona.

At nunc militibus iacet urbs exposta nefandis,

60

Pyramidum vix sola manent vestigia. Tantum

Et rabies hominum et longinqui temporis aevum

Consumit). Rabidas exarsit Acantus in iras,

Vrbs Lybicis vicina iugis, cui belliger Amon

Praefuit, ante alios omnes dux acer et hostis;

65

Egypti Lybiesque plagas excivit in arma.

Nec Maumettanae tantum coiere catervae,

Omnigenum sed enim turba et sentina deorum

Confluxit, nostrum iurata haurire cruorem,

Et latratori meme devovit Anubi.

70

At nos confestim sumptis invasimus armis

Egyptum. Quamvis arentibus invia terris

Deserta obstarent flavisque lateret arenis

Serpentum vis atra licet, tamen avia tuti

Defendente Deo siccasque peregimus oras.

75

A Pelusiaco percurrimus usque Canopum

Littoreos campos. Primumque occurrit agrestis

Turba incompta virum sparis armata preustis,

Quam facile ancipiti caesam prosternimus ense.

Non procul a Pharii locus est celeberrimus urbe,

80

Idromium dicunt, ubi terga Antonius olim

Caesareis victus turmis formidine vertit.

Illic bis centum stabant sub Marte cohortes,

Egyptusque omnis nos exspectabat in armis.

Dux Solimannus erat nulli virtute secundus,

85

Eloquio dextraque potens, cui Persis et omnes

Parthorum Syriaeque urbes Babylonque superba

Parebat; fines regni compescuit Indus.

Septima Iuleas fuerat lux ante calendas,

Christicolis veneranda dies eademque profano

90

Haud neglecta hosti, divo sacrata Ioanni,

Cum propius castris positis in margine Nili

Constitimus. Solitoque minus stagnantibus undis

Gurgite caelestis presso deferbuit amnis

Pinguiaque arenti limo siccaverat arva.

95

Iam mediam caeli conscenderat igneus arcem

Phoebus hanelantem torrens ardoribus orbem,

Cum subito innumeris pubes Nilotica lembis

Oppositum tranat fluvium Martemque lacessit.

Et primum obscurant stridentibus aera telis,

100

Mox strictis gladiis magno clamore furentes

Nequicquam ficto trepidantia castra pavore

Circundant fossasque implent et pontibus altis

Transiliunt ipsisque audent concurrere castris.

At nos consulto procedere longius hostem

105

Perpessi. Pugnae pariter solisque calore

Vt tandem fessos et hiantia vidimus ora,

Irruimus densi languentiaque agmina retro

Vertimus et longe trepidos disiecimus hostes.

Tunc ingens oritur caedes; fugiuntque caduntque

110

Precipites fossis: hinc nos, hinc obstitit amnis!

Et iam purpureo spumabant sanguine campi,

Gramineis ripis ipsoque in flumine multi

Confixi periere fugam impediente timore.

Submersaeque rates nimio sub pondere; plures,

115

Dum nando sua castra petunt, absorbuit unda.

Quod nisi flammiferos Hispano in gurgite currus

Mersisset labente die Phaetontius ignis,

Gentibus exitium Phariis lux illa dedisset.

Interea elapsi tenebrosae munere noctis

120

Diffugiunt hostes castris ducibusque relictis.

Roscida vix gelidas Aurora fugaverat umbras,

Cum celeres emitto equites acremque Rinaldum,

Tardius extremum ut fugiens prosterneret agmen,

Forte paludosis siquis latitaret in ulvis;

125

Nec clades fuit illa minor, pluresque perempti.

Mox rapidum instructo traieci milite Nilum.

Ipse autem celsis Solimannus fidere castris

Non ausus, quamvis triplici munimine fossae

Et derivatis esset circundatus undis.

130

Niliacam ut turpi sensit formidine pubem

Dilabi, signis motis procul inde repente

Discessit Babylona petens et Persidis oram.

Traiiciens flumen partes secessit Eoas,

Expurgat fossas, turritis opida muris

135

Circundat fruge invecta fontesque propinquos

Exiccat venis scissis fluviosque venenis

Inficit et flammis urit crepitantibus arva

Pabula corrumpens, ne detur copia nobis.

Rescindit pontes, ut tela instantia tardet,

140

Occupat angustas fauces saltusque malignos

Exploratque aditus omnes ac milite fido,

Qua nos venturos credit, velut obice firmat.

Precipue aetherei saxosa cacumina montis

Custodit ponitque altis in montibus arces

145

Et pubem interea duris exercet in armis.

At nos Egypti complures funditus urbes,

Quaecumque aeterni spernebant numina Christi,

Eruimus celsasque solo decussimus arces.

Memnonis antiqui triplici circundata muro

150

Regia nos contra bellum commovit Abidus

Sustinuitque dies plures Niloque lacuque

Defensa. Et cunctis Bucorus fortior armis,

Bucorus veterum claro de semine regum,

Nil temere aggrediens pro portis stabat et alto

155

Aggere vallorum muros urbemque tenebat,

In nos torquebat vastos ex arce molares.

Copia nec pugne fuerat nec cominus enses

Stringendi propiusque pedem conferre facultas.

At nostri proceres Memphi Thebisque subactis

160

Turpe putant perferre moras totiensque repulso

Imbellique hosti victricia terga dedisse.

Sed furit ante omnes insana mente Rinaldus,

Assumpto lembo medios defertur in hostes

Inque ipsam scalis confestim pervolat arcem

165

Deturbatque altis custodes menibus et se

Precipitem armatus mediam deiecit in urbem.

Arboris obnixus trunco clypeoque repellit

Telorum nubem et solus vim sustinet omnem.

Omnis circa unum sese glomerabat Abidus,

170

Non tamen ausa manus propius conferre nec ense,

Sed telis tutisque procul clamoribus urgent;

Ac velut, horrendum Lybice siquando cohortes

Serpentem aut vastum procul invasere leonem,

Missilibus certant et iactis eminus hastis.

175

Pertonat Orlandus: "Cur hic residemus inertes,

Heroes? Solus nunc captam Amonius urbem

Ingressus victor spoliat caeditque paventes?"

Nec plura, ad portam ruit otius alite vento.

Francorumque omnis velut alis nixa iuventus

180

Conscendit muros, portasque exercitus omnis

Irrumpit. Strages oritur, nec parcitur ulli,

Et merito: prima haec Maumetti sacra recepit.

Quin omnem praedam captosque ex hoste triumphos

Certatim flammis dedimus, mora ne qua retardet.

185

Non auro in pugnam, sed relligionis amore

Afflatique sacro properamus numine Christi.

Labitur attonitas extemplo Fama per urbes

Persarum, rumorque celer defertur ad Indos

Australesque plagas, ubi semper torridus aer.

190

Herculea primus Tragoditis venit ab undis

Mole gigas vasto metuendus corpore et armis

Burratus, cuius pellis detracta cerastae

Tempora vel saxo vel durior aere tegebat,

Raptus et aequoreae clypeus de tegmine conchae

195

Pervius haud ulli ferro; quin vestis aena

Subter erat, gemini quam vix cervice iuvenci

Inflexa traherent. Ast illam indutus obibat

Militiam et cursu fugientia terga premebat.

Proximus a Carna venit Mineius heros;

200

Venit odoratis Tannensis ductor ab oris;

Quin etiam heroum dives Ptholemeus ab urbe

Auratis longe ante alios spectabilis armis

Turriferos currus horrentiaque agmina barris

Duxit. Et extremis Porus regnator ab Indis

205

Ter denas equitum turmas totidemque elephantum

Armenta advexit. Non rege potentior illo

Indorum est alter Palibrotos inter Eoos,

Quem tremit et Babylon et magni regia Parthi

Atque omnis regio porrecta ad Persidis oras.

210

Duxit et aeratas bellatrix Rheta catervas,

Panchei regina soli, vel robore nulli

Postponenda viro, auriferi cui Gangis in arvis

Herculeam propter famam (genus unde trahebat)

Concessum regnare fuit, cum femina nulla

215

Nullus et externus Gangis rex imperet oris.

Quique colit lucos silvae foelicis Erombes,

Venit ab Antipuli portu vicinus Eois

Asteropus, pontum qua turbidus influit Indus.

Quique habitant Meroem calidam populosque Biumbres

220

Cononisque aras, silvester ubi hostia taurus

Mactatur. Liquit fortis Sesoster Asyntem,

Lichaque deserta est, statio gratissima barris.

Queque olim clausit Pelleus ferrea ductor,

Caspia transivit reseratis ostia portis

225

Acirius gentesque feras deduxit in orbem

Caucaseis nostrum de rupibus, unde Getharum

Barbarus erupit sevis exercitus armis,

Cuius adhuc Romana pavet formidine pubes.

Arrius infestis deserta per invia telis

230

Artacone ferox Zoroaster venit ab urbe.

Qui gelidas rapidi potant Tolerantidos undas,

Qui Bozim Sodimumque bibunt viridemque Parospum,

Quique colunt Gerusos et celsae moenia Drancis,

Vicinaeque Euro gentes montanaque Bactra,

235

In nostrum iurata caput, sub rege Nearco

Mille sagictiferos misere in bella maniplos.

Quin et Cethenses misit Carmania turmas,

Quicquid et Hircanum et rubras interiacet undas,

Arma ferox rapuit, quorum dux acer Orodes

240

Arsacidum longo referebat stemmate nomen.

Nec non bellatrix rapiens Thermessa cohortes

Thermodoonteis longe prorupit ab oris,

Cui soror Anthiope cursuque insignis Aello,

Cui comes Asterope, cui viribus inclyta Malpe

245

Artemisque hasta et certis Menalippa sagictis.

Has Thermessa sibi belli pacisque ministras

Legerat et casus fidas cognorat in omnes.

Fortis et ante alios mirandi roboris Alcon,

Qui solitus fuerat magnos laniare leones

250

Solus et in silvis tigres agitare rapaces

Fulmineosque apros lato disrumpere ferro,

Mille feros equites protraxit ab urbe Tigrannis;

Salsaque sex in nos armavit Gerra catervas.

Liquit et Ascaniam Turcarum acerrimus Hector,

255

Qui Phrigii sese Priami de sanguine cretum .

Mentitus falsa ducebat origine nomen.

Quid Lybies gentem memorem populosque feroces?

Africa namque omnis Maumetti infecta venenis

Aeterni conata !idem est subvertere Christi:

260

Qui Syrtes habitant ambas arasque Philenas,

Qui Sabacra colunt atque alte mema Leptis,

Qui calidas Thenas arentisque aequora Tapsi.

Movit et Arsinoe et mutato nomine Barcae

Potatorque Dedris, cuius calidissima nocte

265

Est aqua, frigentesque die de fonte liquores

Emanant, mutatque vices -mirabile visu.

Mortifera et Gange clarissimaque insula Menis,

Viperei Psilli, Garamas sine veste Maceque

Infidi venere omnes sub rege Molorcho.

270

Nec non ardenti Nasamon praecinctus arena,

Quanquam occludit iter tellus serpentibus atris,

Per tamen anfractus et per loca plena ferarum

Tam longum emensus spatium discrimine tanto

Fixit in Assyriis tandem tentoria terris.

275

Parmira Romani imperii et contermina quondam

Parthorum diris vix tunc cessavit ab armis.

Quis tot diversas gentes, quis nomina pandet

Ductorum? Non tot quondam, cum iungeret Helles

Persarum rector mirandis pontibus aequor,

280

Misit in Europam populos, qui Palladis arcem

Evertit, sulcavit Athon, quot tempore nostro

Ante tuam, Assyriae regina Semiramis, urbem

Convenere acies. Variis quam dissona linguis,

Tam vestes illis, tam mores, arma deique

285

Dissimiles. Tristis pars capta cupidine pugnae,

Pars auri et praedae in Martem raptatur amore,

Pars odio nostri et vero contraria Christo.

In primis aderat Solimannus et ipse Tibaldus

Efferus, ac variis stimulabant vocibus iras.

290

At nos compositis rebus populisque subactis

Egypti et Syrie postquam expugnavimus urbes,

Victrices auctore Deo deduximus alas.

Et primum occurrit Parthorum regia nobis.

Multiplici quamvis esset circundata muro,

295

Capta tamen nostro cessit Seleucia Marti,

Vt prius in mediam Parthis mirantibus aulam

Irruerint equites, quam quis sentiret adesset:

Securi usque adeo pugnae segnesque manebant.

Vix experrecti tandem clangore tubarum

300

Diffugiunt. Pars arma capit, clamoribus aether

Pertonat, inque ipsum mutantur gaudia luctum.

Perque domos ingens oritur, per compita caedes:

Qui modo purpureo saltans radiabat in ostro,

Nunc gemit et moriens tellurem sanguine foedat.

305

Protinus invasi magno certamine Carras,

Has quoque post multas caedes parere coegi,

Vicineque urbes, duo quas rapidissima cingunt

Flumina, syderei aut coluerunt numina regis,

Civibus aut caesis ipsas evellimus imo.

310

At Cilicum gentes atque omnis Isauria rupto

Foedere Cappadocesque feri velut agmine facto

Pamphiliaeque urbes post tergum bella capessunt,

Sive quod in pugnam multo commoverat auro

Rex Asiae Solimannus, seu genus acre virorum

315

Impatiensque iugi, ut sensit nos longius esse

Et magno implicitos bello, surrexit in arma.

Terrerent quamvis Orientis mille phalanges

Africaque extremis in nos ferretur arenis,

Remorum electas iussi tamen ire cohortes,

320

Ricceriumque ducem nulli virtute secundum

Vggeriumque dedi, ut faciles post terga recessus

Servaret nobis, terra pelagoque rebelles

Expugnent pacemque bonis et foedera ponant.

Invadunt primum Cilicas, qui classe parata

325

Ingentes toto ducebant aequore praedas.

Proditor Artavades astu metuendus et armis

Dux erat et Tarsi celsas erexerat arces,

Oppida munierat solers contermina ponto,

Imbelles populos longe procul aequore silvis

330

Abdiderat. Sed nulla diu fortuna perennis

Proditione fuit. Rhodius certamine primo

Euphranor victor captis mersisque carinis

Expulit e ponto Cilicas. Mavortius heros

Artavadem Vggerius telo confodit ad amnem

335

Androchum, penasque dedit Lodicenus Alexis

Perfidiae. Qua Cappadocas disterminat Ida

A Galatis, clades ingens illata superbis

Hostibus, et captas subvertit funditus urbes

Riccerius. Periere omnes, confossus ad unum,

340

Quisquis in aeternum Christum bella impia sumpsit.

Pausaniam scelerum auctorem rupere quadrigae

In frusta et sanie macularunt viscera campos.

Interea caput Assyrie Babylona superbum

Aggredimur, licet a muris procul aequore velox

345

Parthorum infestis volitaret cursibus agmen.

At volucres equites primum certamen inibant;

Moxque leves pedites multis hinc inde diebus

Arma ciunt levia; et totis non itur in enses

Viribus et pugnae accingit se quisque futurae.

350

Persarum rex Cyrrhus erat, Zenobia cuius

Vxor divina Christi se laverat unda.

Haec precibus multis noctesque diesque maritum

Expugnat monstratque fidem cogitque morantem

Impia sacrilegi deponere sacra tyranni

355

Et colere aeterni verissima numina Christi.

Hic bellatrices Susis abduxerat alas

Impiger atque omnes belli cognoverat artes.

Saepe lacessendo circum mea castra volabat

Terrebatque acer, fruges et flumina nostros

360

Longius a castris prohibebat quaerere, ut hostis

Esse putaretur. Ne furta latentia quisquam

Deprehendatve dolos, paucis comitantibus heros

Nocte intempesta nostra ad tentoria venit.

Submotis aliis vix uno interprete tantum

365

Enarrat, qui sit, quae causa attraxerat illuc.

Pugnaces armasse manus caedesque peractas

Teste Deo excusat, quoniam sic tutius hostes

Fallere et insidias posset celare futuras.

"Crastina Maumetti lux est natalis, honore

370

Quae colitur, cessatque operum labor. Improbus omnis

Indulget Veneri et dapibus lasciva iuventus.

Castra rape et medie tenebroso tempore noctis

Principium pugnae tibi sume. In cardine tanto

Ipse ego terga premam et circum divortia ponam

375

Instructos equites et custodire iubebo,

Agmina ne retro latis palantia campis

Diffugiant reparentque novas in praelia vires."

Dixerat et rapidus retro sua castra petivit.

At me cunctantem percussi foederis obses

380

Filius impellit Phineus, populosque ducesque

Enumerat moresque virum, semperque catervas

Adventare novas Solimanno et crescere turmas,

Quod nisi surgentes properem disrumpere vires,

"Omnibus obsessum vacuati viribus orbis,

385

Quae te post virtus, quis te deus eximet illinc?"

Vix matutinis flammis fulgebat Eous,

Cum subito proceres et belli lecta iuventus

Convenit, quibus instantis sententia pugnae,

Quae sit, et adventum Persae remque ordine pando.

390

Omnibus idem animus Martis tentare furorem;

Arma parant alacres et curant corpora somno,

Vt nocte invigilare queant pugnaeque laborem

Protrahere et validis proscindere viribus hostem.

At Maumettanae celebrant convivia turbae

395

Solemnemque diem ludis festisque choreis

More suo ducunt et cincti tempora sertis

Saepe replent veteri spumantia pocula Baccho

Ad multam noctem, donec sopor obruit artus

Marcentes vino. Nullo custode per herbas

400

Prostrati nudo iacuere sub aetheris axe

Conciderantque inter plenis tentoria mensis.

Interea Cyrrhus, valli custodia forte

Cui cecidit, Persas secreta in valle vocatos

Admonet et seriem pugnae et simul omnia pandit

405

Incenditque animos dictis, tumque instruit armis.

Quin etiam Ruspinna, duci gratissimus augur ,

Sidera qui caeli, ponti qui norat arenas:

"Vicimus," exclamat, "cives! Vidistis in ignem

Confugere expulsos aquila insectante dracones?

410

Ecce ferox serpens gemino vexatus ab hoste:

Maumettana lues Persarum corruet ense.

Ipsa Iovis signum est Romani principis ales,

Flamma rubens nobis, Gallis est aurea flamma!"

Nec plura. Accingunt sese pugnamque futuram

415

Exspectant alacres et sidera tarda queruntur.