Ugolino Verino Carlias 2
Other sections


Surrexere duces somno thalamisque relictis

Phidiacis sedere tronis, postquam ostia Gangis

Lustrarat croceis coniux Titonia flammis.

Tunc rex Iustinus cupiens victricia bella

5

Audire, hoc Graium proceres omnisque senatus

Orabant. Tacitis ubi facta silentia linguis,

Annuit his Carlus, deflectens lumina terre

Cunctatus paulumque silens sic farier orsus:

"Edite Caesaridum generoso a stemmate regum

10

Iustine, ingentes si nunc audire labores

Francorum cupis et tantis certata periclis

Praelia concussis totius viribus orbis,

Quae nos iam decimo pugnando gessimus anno,

Attigerim quamvis breviter fastigia rerum,

15

Ante diem claudet celeris tamen orbita Phoebi

Dimenso caelo lucemque reducet Eois.

At referam causam et tanti primordia belli:

Impia pestiferi Maumetti inventa tyranni,

Qui se demissum aethereis mentitus ab astris

20

Dulcibus illecebris mortalia pectora cepit,

Corruptum diris fedavit legibus orbem.

Hic Arabas Nilumque omnem Syriamque subegit,

Huius et infecta est pene Africa tota veneno.

Nos ergo humanae miserati incommoda gentis

25

Turpe putabamus gelido pugnare sub axe

Nostraque Ripheis extendere montibus arma,

Neglecta tellure Dei, quam barbarus hostis

Servitio pressam longos impune per annos

Foedarat. Christi convulsa funditus arce

30

Proque sacris illic aderant praesepia templis.

Quin etiam ipse Dei caelo demissus ab alto

Saepe mihi occurrens haec bella capessere iussit

Interpres Raphael. Cum nox involveret umbra

Tellurem, tum saepe Dei sum voce monentis

35

Visus in arma rapi. "Cessas nostra opida, cessas

Extorquere feris tandem subrepta tyrannis?

Rumpe moras tecumque crucis victricia signa

Tolle! Iter incumbit longum, longique labores

Vosque manent terra, vos seva pericula ponto.

40

Ne tamen absistas! Obstantia cuncta refringes

Compositoque domum remeabis foedere victor."

Arma iubente Deo sumpsi heroasque potentes

Delegi et validam robusto corpore pubem.

Qua Rhodanus pontum duplici discriminat alveo,

45

Ter centum intravi rostratis navibus aequor.

Ac primum incolumes Phoenicum in littore turmas

Exposui, Christo ventisque in vota secundis

Has pelagi septem percurri mensibus oras.

Victores celsam Libani expugnavimus arcem.

50

Nec mora, Sidonios infestis cursibus agros

Predati, Biblum, Cinarae regalia tecta,

Eruimus veteremque Tiron arcemque Damasci

Herculeasque domos uberrimaque arva Baruti.

Confestimque omnis nostro Phoenicia Marti

55

Cessit; et hic paulum terrae pelagique labore

Defessus raptis curavit corpora rebus

Exhaustas redimens vires pugnisque futuris

Accinxit sese miles. Pars altera classis

Stratonis turrim celsamque invasit Ioppem,

60

Cernitur unde procul nutrix Ierosolima Christi.

Hircano et Gaza evulsis captaque Machero

Et campum Hierici, quem colles undique cingunt

In formam circi, palmis oleisque virentem

Cepimus, ascissus cortex ubi balsama sudat.

65

Illic Herodis celsas delevimus arces;

Horrendusque lacus fervente bitumine quamvis

Seviat et tetro perturbet sulphure caelum

Et scabra exhalans maculet rubigine ferrum,

Nos tamen accensas cymbis tranavimus undas.

70

Perculimus pavidas magnis terroribus urbes.

Subversis vicis, caesis cultoribus igne

Et ferro villae castellaque cuncta ruebant.

Iusta Dei in sevos fieri sic ira iubebat.

Deseruere omnes trepida formidine cives

75

Opida vicina, et celsis in montibus arces

Pars petit, ast alii deserta per invia raptim

Cum pecore et natis australes fugit ad oras

Mirrhiferamque plagam et calidam petiere Syenen.

Interea Syrii collectis viribus omnes

80

A tergo instabant, Arabumque exercitus alter

A fronte urgebat. Longeque acerrimus armis

Dux erat ante alios dira feritate Tibaldus:

Nulla fides homini, divum reverentia nulla

Semifero, at dextra pollens et fortior astu.

85

Ah, quotiens versis ficto terrore maniplis

Diffugiens furtim latebrosa in valle resedit,

Vt mox inclusos hinc inde invaderet armis!

Sepius et nostras inopino milite turmas

Sub lucem circumque obscura crepuscula noctis

90

Turbavit castra, et coniectis eminus hastis,

Cominus ense ferox propius discurrere vallum

Ausus et hostili minitans se ostendere porte.

Famaque longinquos Arabas Nabateaque secum

Agmina concierat, peditum iam millia centum

95

Ducebat pulsosque metu revocabat et ultro

Spem tollens varia instigabat voce cohortes

(Confectos senio Gallos longoque labore

Defessos siccis Arabum ostendebat in arvis

Expositam praedam): "Mecum distringite ferrum!

100

Seiunctas sternamus opes, hostisque superbi

Impasti lacerent inhumata cadavera corvi!"

Est mons excelso subductus in aera dorso,

Quem Synnam dixere Arabes, in vertice cuius

Divina e celo Moses precepta recepit.

105

Illic silva virens penitus radice sub ima

Obtegit angustas fauces, at caetera nudus

Vix humiles herbas nutrit tenuesque genistas.

At deserta siti regio est, nec pervia cuiquam

Externo, puteique latent, et saxea tota est.

110

Hos aditus multo Petreius milite ductor

Firmat et insidias frondentibus occulit ulmis.

Post volucres equites mittit nostrosque lacessit

Eductis gladiis sevamque irritat ad iram

Paulatim sese retrahens. Ardentius agmen

115

Idcirco insequitur nostrum. Precognita nobis

Fraus erat hostilis; summique cacumine montis

Ter senas iussi peditum consistere turmas,

Desuper ut valeant ingentia saxa rotare

Et simul a tergo tuto cedentibus obstent.

120

At nostri, fauces artas aditusque malignos

Qui primi intrarant, iam sternebantur, et atrox

Victor Arabs instabat et undique claustra tenebat

Infestisque urgens telis ac voce minaci

Horrendam edebat stragem. Circumque supraque

125

Prodibant curvis hostes hinc inde latebris,

Dumoso implicitos truncabant tramite Gallos.

Quod nisi praemissae summa de rupe cohortes

Petreios equites ingenti mole superne

Stravissent, dirum exitium caedesque fuisset

130

Christicolis gentique mee. Sed percita clades

Raptim cum totis meme legionibus illuc

Compulit, et fessos hosti extorquere maniplos.

Stabat in angustis stricto mucrone Tibaldus

Faucibus ac portis praeclusae vallis et omnem

135

Vim facile arcebat. Tum nobis aurea signa

Ethereis conspecta iugis minuere pavorem.

Mox fauces multo clamore irrupimus omnes,

Obvia cuncta neci damus et prosternimus ense

Custodes. Duplicat sevas spes addita vires.

140

Illi ubi clamores, simul arma sonantia supra

Cervices sensere suas, formidine turpi

Proiectis fugere armis, perque avia furtim

Palantes nemora et silvestribus obsita dumis

Antra metu arripuere fugam, clamante Tibaldo:

145

"Quo fugitis, miseri? Sic me vos traditis hosti?

Est ferro quaerenda salus! Victoria nostra est!

Inclusi ecce iacent hostes! Durate parumper!

Quando iterum in tanto pugnetis cardine? Quando

Implicitos fortuna dabit, spes quae altera restat?"

150

Nequicquam haec timidis iactabat voce manuque

Obsistens, tantum vix regia substitit ala.

Ast alii deserta petunt retroque fugaces

Quadrupedes proni ferratis calcibus urgent.

Deletas ubi vidit opes seseque relictum

155

Cum paucis, torvo suspexit lumine caelum

Sevaque in ingratos torsit convitia divos.

Post volucri dilapsus equo Petreius heros

Scenitas populos Gedrosiaque arva petivit,

Vt pastorales turmas nomadasque rebelles

160

Colligeret rursusque acres in bella Macenas

Concitet Assyriaeque caput Babilona lacessit

Et cunctas in nos pharetratae Persidis urbis.

Hostibus interea caesis spoliisque receptis

Etsi animus ferret meus ulteriora petendo

165

Devictum infestis telis urgere Tibaldum,

Hinc tamen usta siti regio nos terruit, inde

Interiecta palus graviter spirantibus undis

Incepto avertit. Tum primi causa laboris

Expugnata meis nondum Ierosolima telis

170

Nos retro abstraxit. Quae mox fera bella peregi.

Interea Syrias debellavere phalanges

Ductores nostri atque urbes cepere superbas,

Quas rex Anthiocus, quas condidit ipse Nicanor,

Heracliam Tripolinque Laodiceaque tecta.

175

Phoebeasque arces aurataque templa Dianae,

Quae nitidus silvis Phiton circumdat amenis,

Vertimus et Christo sacras ereximus aras.

Possidium et Paltum recidivaque saxa Marati

Petrosoque iugo insignis velut Isthmos Aratus

180

Capta, nec Euphrates potuit nec Berrea nostras

Evitare manus. Bis centum in montibus arces -

Sed longum numerare omnes, quas cepimus urbes

Sydonios iuxta veteres Syrieque colonos.

Inter utrumque solum surgebat Apollinis aedes,

185

Magnanimi Sesostris opus, commune duobus,

Vnde Tyrus Syriusque simul responsa petebat.

Aureaque in medio templi fulgebat imago,

Gemmeus ex humeris pharetrati demonis arcus

Pendebat, totumque immani corpore serpens

190

Cingebat cauda apprehensa, rictusque ferarum

Horrendus non unus erat. Delevimus igne,

Inque loco aeternae fabricata est virginis ara.

Nec mora, Samariam peragrans victore peregi

Milite Caesareasque domos Flaviosque colonos,

195

Sebastem et Gamalem tangentem vertice nubes

Et notum sacris Cleophae sermonibus Emaum

Disieci, Liddam et dure cervicis Helirdam.

Natalemque Dei Bethlem parvumque Tonantis

Presepe aspexi supplex, ubi natus Olympi est

200

Rex hominum divumque pater de virgine Christus.

Illic immundos sensi mugire iuvencos:

Haec loca victores Arabes fecere profana.

Nos vero egregium niveo de marmore templum

Christiparae et caeli regine ereximus arces.

205

Perfectis meus inde sacris exercitus omnis

Proruit atque alacer celsam properavit ad urbem

Metropolim Iudae et densis circumdedit armis.

Quae quanquam valido multos munita per annos

Praesidio et Cerere invecta tolerare labores

210

Posset et hostiles secura arcere tumultus,

Attamen ardor erat sceleratam excindere gentem

Protinus et longum per saecula quaerere nomen,

Vt, si nubiferum Ierosolima vertice Pindum

Aequet et aetherei transcendat culmen Olympi,

215

Vel meus aereas reptasset miles in arces.

Haec urbs Eoae quondam clarissima gentis

Extitit et multos haec fortunata per annos

Innumeros victrix populos ditione subegit.

Quam prisci posuere Noae de sanguine patres,

220

Cum primum Armeniis consedit montibus Arca

Cumque vagas curvum littus compescuit undas.

Vrbs altis imposta iugis; circumque petrosus

Squalet ager, nulli fontes, nullum aequora flumen

Irrigat, at solum torrens de nomine cedri

225

Montis Oliveti bruma de vertice lapsus

Per vallem Iosaphae exiguis vix labitur undis.

Attamen in media fons est uberrimus urbe,

Proximaque octavo lapidi sitientibus arvis

Cuncta arent, hostisque omnis secura furores

230

Vrbs facile arcebat turritis ardua muris.

Ter tamen eversa est: sic nulla superbia durat

Et legum neglectus amor. Manet ulctio sontes

Iusta Dei. Evertit demum dux Flavius urbem,

Commissi in Christum sceleris luit impia paenas.

235

Romanus rursus posuit pulcherrima princeps

Nomine mutato maiori menia gyro.

Hanc Arabes centum tenuere impune per annos.

Postremo vertenda meis Hierosolima telis

Restabat pulso trans ultima Bactra Tibaldo.

240

Signa meus miles propius victricia muris

Horrendo clamore tulit, fossasque profundas

Implere et scalis summa ad fastigia niti

Contendit; clypeo munitus culmina prensat

Saxa, sudes, contos ferrato umbone repellens.

245

Menia pars subterfodiunt testudine densa,

Pars trabibus nexis portarum robora frangunt,

Tormentoque alii stridentia saxa per auras

Contorquent multis domibus factura ruinas,

Ligneaque attollunt castella aequantia turres.

250

Hinc sudibus longis stantes pro turribus hostes

Detrudunt supraque urgent et menia nudant.

Acrius hoc Arabes nimiumque ferociter instant

Tincta Parectonio iaculantes tela veneno

Ac piceam in nostras iactabant lampada moles,

255

Plurimaque ardebat flagranti machina teda.

Ipsae etiam matres summo in discrimine pugnae

Menia fracta novo reparabant aggere terre

Et late absconso complerant murice colles

Occultisque aditus laqueis fossaque latenti

260

Munierant lenibus stipulis et vimine tecta,

Cecus ut intrantes fossarum falleret error

-Ceu taurum ignotis foveis venator agrestem

Excipit inque feram tuto venabula torquet -,

Quippe genus fallax Arabum est duroque labori

265

Assuetum rapta vitam traducere praeda.

At meus in ferrum per mille pericula miles

Irruit atque omnes aditus explorat in urbem.

Haud secus Hircana catulis in valle relictis

Sub lucem stimulante fame magalia circum

270

Rugit et horrendos laxat fera tigris hiatus

Discutit et vallos et claustra morantia vellit;

Pastorum non illa minis, non territa cursu

Latrantum, quam mille canes et tela sequuntur.

Desperata phalanx Arabum sub turribus altis

275

Stabat et adverso ponebat vulnere vitam.

Sublimes quamvis contorta phalarica longe

E muris mediam raptos iaculetur in urbem,

Terga dedit nullus, sine spe truculentior hostis

Pugnando intrepide numerosos pertulit ictus.

280

Captis nulla salus, victis fuga nulla patebat.

Funera quis stragemque urbis percurrere posset

Illius et nostros aeque narrare labores?

Nam nova ter clarum renovarat Cinthia cornu,

Ex quo bellando infestis obsedimus armis

285

Celsa Palestine defessi maenia Syon;

Sanguineis tandem applausit victoria pennis.

Petreios ter mille equites Avicenna regebat

Sub duce consuetos olim pugnare Tibaldo,

Omnibus expertos belli artibus. Acer et audax

290

Impia Christicolis victor devoverat arma.

Vt fractos muros, ut defensoribus arcem

Extinctis vacuam vidit, cum nullus equorum

Vsus in urbe foret, nostrasque irrumpere turmas

Cerneret in muris (Iudeus transfuga tantum

295

Rarus erat, potiusque metu quam fideret arci,

Pugnabat nullo moturus signa pavore),

Advocat instructos equites Nabatheius heros:

"O comites, quanto sumus in discrimine, quod nos

Exitium presens maneat, nunc cernitis", inquit,

300

"Nudatam quis enim laceratis moenibus urbem

Defenderet? Cesis propugnatoribus arcis

Subsidium nullum, spes nulla relicta salutis!

Audendum tamen est, ne mox pereamus inulti!

Esto quisque memor patriae regisque suique!

305

Aut hodie antiquas Arabum remeemus ad oras,

Aut, si Parca vetat reditus, cum sanguine multo

Hostili Stygias ulti migremus ad undas!"

His inflammati dictis clamore tremendo

Erumpunt subito portis sevamque procellam

310

Dant equites Martemque ciunt gladiisque minantes

Invadunt alacres pugnam. Per tela, per hostes

Castra petunt primamque loco movere cohortem.

Haud secus Eolii patefacto carcere montis

Ventorum rabies furit et trahit omnia verrens,

315

Immenso sonitu silvas, mare, sydera torquet.

Disrumpunt primas acies cuneosque refringunt,

Viribus ac ferro via fit, densumque per agmen

Sanguineis gladiis Petreia fulminat ala.

Cum subito Orlando, qui captam intraverat urbem,

320

Nuntiat Elvetius retro cessisse Britannos

Emissosque Arabas puro decernere campo;

His propere auditis hostili ex aggere preceps,

Rupibus ex altis ut saxum, fertur in hostem

Et simul horrendo post illos intonat ore:

325

"Siccine desertam fugientes proditis urbem

Hostibus?" et saxo Rhambei colla Philarci

Conterit et fulva moribundum extendit arena.

Haec ubi respexit morientis vulnera fratris,

Ingemuit Claetus victusque dolore parumper

330

Constitit elinguis. Rabidas mox arsit in iras,

"Quo ruis?" exclamat, cum voce volatile ferrum

Torquet in Orlandum, rapidus simul eruit ensem

A femore: "En adsum fraterni vulneris ultor!"

Hasta tamen longe est ferrato umbone recussa.

335

Cui tunc subridens converso immurmurat ore:

"Ibis, Clete, comes fratri, Stygiasque per undas

Vna ambos nigra vectabit navita cimba!"

Dixit et ancipitem gladium inter tempora Claeti

Fixit et in geminas discisso pectore partes

340

Prosternit longe mutilata cadavera terrae.

Inde alios ferit ense ferox. Simul additur illi

Vlverius comes et vibrans Amonius hastam

In Berosum -rupto stetit illa infixa cerebro!

Hic solitus fuerat radio labentia toto

345

Astra notare polo et rerum praedicere causas,

Inspecta genesi supremam funeris horam;

Non tamen Albanae praesensit cuspidis ictum.

Te quoque Crineus quanquam dilexit Apollo,

Cenophile, et tenues resonanti pollice cordas

350

Aurate pulsare lyre Cirraeque sub antro

Calliope docuit coniungere carmina nervis,

Occidis ipse tamen. Dum versibus arma sonoris

Concinis, abrupit resonantia guttura cuspis,

Vmbraque purpureo fugit maculata cruore

355

Ad Styga. Nec potuit Tyrius sycophanta Rinaldum

Effugere Agnonides, foderet licet aere volantis

Ilia cornupedis, scissis mucrone recepto

In spinis cecidit; gladio confossus eodem

Cossaeus Phiston, caesis qui civibus olim

360

Assuetus fuerat gelidas Ediphontis ad undas

Praedari et Solocem magnis ditare rapinis.

Occidit et Pytheas sacrae regnator Edesae,

Qui caeli cursum, terrae qui noverat oras.

Corruit et ductor Parthorum ex stirpe Phraartes

365

Arsacidum et Scaenae Babylonius accola Pyrrhus.

Stasius et rubrae dives sulcator harenae

Orlandum ut vidit stricto mucrone ruentem

Prereptamque fugam, sese de rupibus altis

Morte necem fugiens barathrum deicit in imum.

370

Postquam Avicenna suos adverso Marte perisse

Cernit et infestas se circum adstare coronas

Prereptamque fugam et nullam superesse salutem,

Spumantem convertit equum et simul intonat ore:

"Sanguinis haud expers erit haec victoria Gallis!

375

Visemus nigros per mutua vulnera manes!"

Sic frendens densam stricto petit ense cohortem

Et pugnans multam interimit sine nomine plebem.

Haud aliter pardus, quem densis undique telis

Pastores clausum magnis clamoribus urgent,

380

Prelia dira movet tergoque herentia frangit

Spicula sanguineoque fremens venabula rictu

Mandit et horrendos saltu decurrit in enses;

Nec minus extremo furit in certamine rector

Petreius: gliscunt furiato in pectore vires,

385

Contra tela ruit, demens molitur ab omni

Ense necem! Tandem milleno vulnere fossus

Corruit et vitam tenues efflavit in auras.

Nos alacres rapto per strata cadavera cursu

Labentem quassis muris invadimus urbem;

390

Perque ipsas ferimur spumanti sanguine fossas

Aggere deiecto plenas murique ruinis.

Robora portarum stridenti a cardine vulsa

Prosternunt. Totis legionibus itur in urbem.

At matres altis nequicquam saxa fenestris

395

In nos devolvunt atque ultima prelia tentant.

Telorum omne genus iaciunt, ingentia trudunt

Pondera, decutiunt labefactas funditus aedes,

Integra, siqua manent, flammas ad culmina iactant,

Dant se precipites supra ipsa micantia tela.

400

Ac super armatas cecidere cadavera turmas,

Vt moriens saltem sub pondere conterat hostem

Transfuga, cui veniae fuerat spes omnis adempta.

Altaque victrices iam longe culmina flammae

Exuperant conduntque atra caligine caelum.

405

Pars Arabum intrarat celsam Salomonis in aedem,

Portarumque aditus caelato obcluserat aere,-

Sed frustra! Irrumpunt Galli, trabibusque Rinaldus

Aerea contortis innixus limina vellit.

Fit strages! Multo despumat sanguine templum.

410

Horror ubique, ignis, ferrum luctusque pavorque!

Auditurque fragor per tecta ruentia, qualis

Esse solet circum nimbosa cacumina Pindi,

Vt sacris reboant percussa Ceraunia telis,

Cum fera turbato iaculatur fulmina caelo

415

Iupiter et crebris proscinditur ictibus aether!

Vruntur sacra templa deum veteresque penates,

Magnorum monumenta ducum, congesta crematur

Gaza, laboratasque auroque ostroque rubenti

Infectas urit vestes Vulcanius ardor.

420

Ne meritas scelerum Iudei sanguine poenas

Persolvant nobis, ubi flammis cuncta dederunt,

Ardentem subiere pyram. Quos protinus ignis

Cum patria enectos cinerem convertit in atrum.

Exitus ille fuit belli: propriisque nefandae

425

Perfidiae exegit dextris gens impia poenas.

Interea obscura nox terram involverat umbra,

Cum fumum et flammas combustae liquimus urbis

Et fessi rerum castris consedimus altis.