Albertino Mussato de obsidione 3
Other sections


De conflictu domini Canis apud Paduam

 

Gesta canenda paras Patavinis annua fastis,

O bona sexta dies abeuntis candida mensis

Augusti denis denisque a tempore lapsis

Mille trecentenis enixe Virginis annis,

5

Si soror hec Erato nostro memor offerat ori

Et nostram tenui vocem moderetur avena.

Diva parens Erato Patave concede poesi

Victum Marte Canem patria depellere terra.

Missus ab Augusto dapifer iam venerat heros

10

Vlricus Patave pacto pro federe genti

Promissam laturus opem; Goritius alta

Cui se mente comes iusta violentior ira

Addidit in socias iuncto simul agmine partes.

Nec maiore mora biduo quam menibus urbis

15

Accepti, certo collatis ordine signis

Egressi foribus longo post tempore clausis,

Eduxere acies in aperti gramina campi.

Primus ad occursum castro Canis arduus alto

Exierat campoque acies eduxerat equo.

20

Prima phalanx struitur dextraque in parte locatur

Scalifer Andreas miles bellique magister,

Andreas primi portans insignia pili.

Conseritur levo lateri veteranus in armis

Vgo ferens nigram signo candente patellam.

25

Densatur reliquis bello melioribus ordo

Quis inerant prime spes et fiducia pugne.

Primus erat turme ductor Canis ipse secunde:

Scalarum in medio cuneos agmenque regebat.

Hic Patavi extores, hic Veronensia signa,

30

Hic Vicentini reliqua cum gente manipli,

Hic quecumque aderant coeunt in prelia turbe.

Parte alia prime specimen Goricia frontis

Prima tenet; namque illa comes sua bella vocabat,

Quem iuxta Vlricus magno Vlrico patre natus.

35

Ab levo comitem Rambaldum sistere cornu

Constituit. Comes ille tibi Tarvisia tellus

Vt genere antiquo, sic bello insignis et armis.

Hos galeata cohors irsutis horrida cristis

Exardens sequitur pugne incumbentis amore.

40

Dehinc postrema acies Patavo condensa senatu

Sub magni Vlrici ductu stipata catervis

Germanis dictis castri de nomine Valse.

Fecerat irriguam Brinthe de flumine fossam

Qua Canis oppressam premeret violentius urbem

45

Aggeribus tumidis altaque crepidine ripe

Que iam succenso tardabat tempora Marti.

At plebs acta fame et longo stimulata dolore

Iam ducis impatiens, celeri non iussa meatu

Procidit ad fluvium, tabulis terraque repostis

50

Astruxit subito salicum de vimine pontem.

Tum peditum, quotcumque capit pons artus, in agros

Turba ruunt. Velut unda Padi suprema tumentis

Vere novo, cum cessit hyems, a rupibus altis

Decurrit, nivibus solis fervore solutis;

55

Occurrit spectator aque tentatque colonus

Si valeat ceptum rumpentis sistere cursum;

Sistere sed postquam desperat, viribus impar

Cedit aquis propere fugiens et valle relicta

Ne fluctu incumbat tumulum festinat in altum.

60

Sic Canis, ut primum campis exire maniplum

Providus asspexit, subito spadone citato

Prosiluit volitans una comitante cohorte

Turbavitque agmen peditum, qui ponte peracto

Transierant longaque manu lata arva tenebant.

65

Protinus ad fluvii lacero redit agmine ripas

Turba fugax, pars multa cavis se sternit in undis.

Haud aliter quam cum demissus ab aere falco

Multa strage ruens, horrendus turbine multo,

In latices pavidas demergere cogit anates.

70

Post arectus equo clipeoque annixus et hasta

Conspicit armatas alia de parte catervas

Et videt eoas acies Germanaque signa,

Goricos Sclavosque leves, Tyrolas et Ystros

Valsenosque equites quos longo Stiria tractu

75

Miserat Vlrico cupidos parere potenti.

Dehinc Tarvisinas decernit adesse cohortes

Convicina Fori comitantes agmina Iuli

(Hos inter Romana manus quam Theutonis Austri

Dux dederas mundique pater tu maxime Cesar)

80

Teque videt, Paduane ferox obsesse per annum

Miles, et audacem populum qui flumina primi

Queritis instantes aditu migranda repenti,

Non secus ut laqueis a venatore retenti

Dum strepit ad predam cornu infrendente molossi

85

Ore latrant iaciuntque acres e gutture spumas.

Tantorum aspectu monitus Mavortius heros,

Quanquam pugne avidus, multo ulterioribus impar

Consulit instanti se se non credere bello,

Nec conferre manus, sed forti immictere castro

90

Presidium positis in proxima rura stativis;

Interea socios quos gens Lombarda parabat

Expectare suos viresque adiungere pugne.

Hec Canis audaci per se conceperat ausu,

Altera sed summo lata est sententia celo.

95

Nam Christum a dextris Patris de more sedentem

Virgo adiit Iustina cito celeberima gressu

Virgineo sociata choro sic questa dolenter:

"Christe Deus, mundo cui virgo iuvencula nupsi,

Dum regina forem Patavi ditissima regni,

100

Exaudi, si iusta peto, si crismatis uncta,

Si martir, regis si filia Vitaliani.

Gens inimica meam bellis crudelibus urbem

Obsidet integro cur tantis cladibus anno

Te patiente Deus? Non exprobrare voluntas,

105

Sed memorare, mea est. Nonne hec baptismate prima

Vrbs Cisalpinis lavacrum suscepit in oris,

Verona fidei post tempora multa rebelle?

Testis adest, si vera sacer transmissus ad illam

Prosdocimus docuit, Petri se dogmate fassus

110

Discipulum. Populus quisnam orbe fidelior isto

Templa tibi sanctisque tuis maiora per omnes

Astruxit terras cultu celebranda perenni?

Et tamen ipsa meo vix iam viduata locello,

Basilica gavisa nova, nunc preside pulso

115

Deseror infelix. Non importuna requiro.

Pone manum pharetre et saltem quacumque sagicta

Fige Canem victumque mea fac cedere terra".

Arrisit sancte proles divina puelle

Et flentis madidos palla detersit ocellos

120

Apposuitque manum capiti plausitque querenti

Leniter his verbis: "Non sic mea virgo decora

Res Padue veteres generis patrisque tuique

Negligimus; nostre sed stat sententia menti

Gratuitis Patavam tractare favoribus urbem,

125

Hocque tui causa sanctorum et amore meorum

Quos ea claustra tenent. Ipsi nam fulmine nostro

Fudimus infestos ingenti vulnere Gallos

Externa - scis ipsa - die. Non viribus ullis,

Sed nostra periere manu. Tibi vera fatemur.

130

Pro culpis meritas nonnullo examine penas

Sustinuere tui maiori turbine digni.

In Patava longa pro pace superbia terra

Creverat, unde ire invidie et genus omne malorum,

Luxurie turpes et avari fenoris usus;

135

Inde fere cedes, odia intestina scelusque

Omne, quod in pravis solet increbrescere terris.

Non nisi criminibus cessat censura piatis

Nostra, nec accedit nisi certis gratia causis.

Verum, virgo, tibi iam nunc miserescimus ultro

140

Queve super factis Padue proponimus audi.

Saucius ecce Canis superatus Marte recedet

Vt petis. Hec hodie iam iam te supplice fient.

Pax erit et sevum vobis placabimus hostem,

Nam magno in Latio multo maiora paramus.

145

Quippe duplex Ligurum calcabit Gallia terras,

Vrbibus Hesperiis iam iam nova regna resurgent.

Nec plus quere. Tuus Patavus contentus abibit."

Digressus campo, collectis undique signis,

Egregiis de more viris ad terga relictis

150

Dux Canis ante alios castri tendebat ad arcem.

Non sic summa sinunt. Pedites namque ante repulsi

Missilibus variis hostilia terga secuntur.

Tunc excire Canem pugne de ponte cucurrit

Ala equitum primis peditum coniuncta maniplis

155

Que Canis extremam turbabat abire catervam.

Tumque eius frontis proceres cum turbine multo

Alipedes movere citos atque impete magno

Diffusum retro populum vertere fugacem.

Constitit audito Canis omnis turba tumultu

160

Contraxitque moras instanti pendula pugne.

Protinus ecce comes celeri Goricius ardens

Vectus equo Henricus, faleris a clune reiectis,

Acer in extremam denso ferit agmine turmam.

Res agitur telis, bello se conserit omnis

165

Miles et in lato peraguntur prelia campo.

Icta gemit tellus pulsu concussa frequenti

Cornipedum, volitat diffusus in aera pulvis,

Conseritur pede pes, crus crure et pectore pectus.

Igne micant fulve ferri stridore faville,

170

Collidunt clipei, crebris sonat ictibus aer,

Turbat et intuitus fumantum sudor equorum

Atque per auditum vox non decernitur ulla.

Tum strages cedesque virum primoque tumultu,

Vgo, cadis sparsa cerebro manante patella,

175

Vgo, Cesareis melior quo nullus in armis

Fortior aut Montis gessit fera bella Catini.

Sternitur Andreas ductor bellique magister

Destituitque suo pollutas sanguine Scalas.

Cum pontem exiliens magna comitante caterva

180

De Valse Vlricus toto ruit agmine magnus,

Instaurans, equitum iuncto certamine, bellum,

Tum strepitus lituum et magno clangore tubarum

Mille perhorrendos fundebant cornua cantus,

Bucina terribiles edebat stridula voces.

185

Cessit rupta acies Canis et collisa secunde,

Detrudit venientem et se iuvisse parantem

Conantemque, retro preceps socia agmina vertit.

At Canis eversas cernens secedere turmas

Instaurare studet clipeoque obiectus et ense

190

Exclamat: "Socii, fugitis, mea gloria semper,

Insoliti, et ferro quesita relinquitis arva

Deseritisque urbem longo iam tempore victam?

Mecum agite et ferro pariter tendamus in hostem."

Hec ait et secum proceres in bella reflexit.

195

Vt leo Marmaricum fronti illucescere ferrum

Cum videt, excitam magis excandescit in iram

Ignarusque fuge despectum excurrit in hostem.

Ast belli pondus tum vi maiore gravescit.

Nanque, Canis turbis ex omni parte solutis,

200

Dum prostrata ruunt fusorum turba cadentum,

Viribus hostiles cunei maioribus instant

Qui non sponte Canem retro secedere cogunt

Magnanimum, o quanta cordis penetralibus ira

(Vertere terga pudet)! Repetens munimina castri

205

Ingreditur primas magno conamine barras.

Vtque videt barris certantes cominus hostes

In castrum subiturus erat; sed ponte levato

Vertit ab arce gradum dubieque cavere saluti

Pensat et ad Montis Silicis divertere callem.

210

Tum citat alipedem saltu sed protinus ipse

Excidit in fossa fieri quam fecerat ima.

Accurrunt comites magno discrimine circum

Deprensumque levant armis et pondere pressum

Restituunt magno tremitu selleque reponunt.

215

Vtque impostus equo calli se vidit aperto

Expositum Silicis tuta ad munimina Montis

Dirigitur recte servans vestigia ripe.

O nunquam stabilis, vario diversa rotatu,

Rebus in humanis quantum, Fortuna, iocaris!

220

Non simili fruitur tua magna audacia cursu,

Magne Canis, quo tu Patavorum millia paucis

Fudisti sociis. Tunc se sic fata ferebant.

Ast iuvenis sumpta secum fervencior ala

Vlricus condensa Canem per bella requirit

225

Transgressusque acies omni statione pererrat

Qua putat esse Canem, multorum et cede peracta

Quo sentit fugisse Canem se transtulit illo

Calleque quo pergit cursu decurrit eodem.

Vt veltres fugiente lupo latransque furensque

230

Per sentes et rura meat nemorumque recessus

Ambit et arecto sequitur vestigia naso,

Vt vero latices vel summa cacumina sentit

Excessisse redit sine spe mentemque reponit.

Pons erat amplectens fluvium quo scinditur agger

235

Directi callis; Canis hunc traiecit et illo

Confestim amoto, ruralis forte reperti

Functus ope, obiectam linquit venientibus undam.

Tunc quoque liberior galea post terga reiecta

Squalidus aerei sumit fomenta vaporis.

240

Longum iter ad Montem visum sub pondere fesso

Armorum et pulsu pendentis crure sagitte.

Huius nota manus non est, sed forte putarunt

Demissam celo quam tu Iustina petisti.

At pigritantis equi stimulis pulsuque frequenti

245

Se tandem in castrum multo langore recepit.

Vlricus sublata Canis vestigia linquens,

Infrendens ira minima quod tardior hora

Ocius implicitum non circumvenerit hostem,

Obtruncat profugos quos invenit obvius omnes.

250

Diffusa de parte Canis nonnullus ab altis

Elapsus ripis mortem sibi legit in undis.

Sparsa Canis campis acies diffunditur omnis;

Nec prede cedive modus. Paduana per agros

Plebs infesta furit nullo saciata cruore:

255

Dirripit abiectos nudataque corpora truncat

(Panditur hic peperit quod longa iniuria crimen)

Demittitque suos inferna ad Tartara manes.

Dum gladiis exempta ruens Canis ala propinquum

Effugit in castrum Patavis immixta catervis.

260

Nanque patens castrum portisque effusus apertis

Conflictu in tanto custos effugerat omnis.

Sed subito divulsa fugit gens hostica castro

Et Vicentinas lacero petit agmine terras.

O hominum mendax et inanis opinio! Nunquam

265

Quod cupit assequitur, nisi dextro numine, quisquam.

Castrum excelsum, ingens atque expugnabile nullis

Viribus humanis una vanescit in hora,

Linquitur infensum. Canis ipse satisque superque

Perdere, dum tantum fugeres, contentus abisti.

270

Quis numeret pingues predas effusaque campis

Arma et equos fulvis et rura micantia sellis?

Quasque Canis thalamo servabant scrinea gazas

Insutasque auro vestes zonasque thorosque

Plebs rapit. O mirum auditu! Paulo ante superbe

275

Vertitur in nichilum magni Canis Insula Scale.

At, cadit occeano dum sol, redit omnis in urbem

Victor et optate dudum dat menbra quieti.

Ast matutinos tribuit cum Lucifer ortus

Atque oriens mundo dispersit lumina Tytan,

280

Visuntur prede captivorumque caterve

Cornipedumque greges et Martis dona faventis.

Vota Deo solvunt et summo brachia celo

Tendunt ac longis cingunt altaria ceris.

Vocibus acclamant Fridericum vivere regem

285

Augustum et magne rostris considere Rome.