Albertino Mussato de obsidione 2
Other sections


De conflictu Gallorum ante Paduam

 

Queritis heroes Padue per metra renarrem

Bella, dee, grandesque actus et digna relatu

Meonio. Si non, petitis deponere frondem

Laurinam immeriti seu iura remittere feudi.

5

Quid perplexus agam? Scelus est si iussa recusem

Debitor ingratus, quod si temerarius ultra

Quam valeant humeri subeam perferre, verendum est

Ne sub fasce cadam casusque sit ipse pudori.

Este tamen comites. Sceleri preferre pudorem

10

Maluerim quacumque lira, dum menibus urbis

Iamdudum infestos valeam consternere Gallos.

Struxerat excelsum tumulum Canis aggeris alti

Pervigil ut summo fieret custodia vallo

Inspectura super Pontis pinnacula Curvi

15

Vrbis pressa tenens orientis limina portis.

Hunc equare solo et tacito delere ligone

Nocte parat solers, omni memorabilis evo,

Rector et egressum populo concessit ovanti.

Exeritur gladiis moles immanis acutis.

20

Materias sibi quisque parat; si congrua desint

Instrumenta, solum manibus decerpit aduncis.

Vt formicarum facit innumerabile vulgus,

Diripit annone cumulum cum grana reportat;

Queque suum sibi sumit onus; si forte gravetur,

25

Ponit et ore trahit minimis innixa lacertis.

Sicque pari raptu carptim decrescit acervus.

Mane rubens Titan excussa nocte refulsit

Et nitidos celo radios effuderat alto

Fossoresque Simon specula despexit ab alta

30

Que Baxanelli superest a culmine castri.

Erigitur sociosque iubet consurgere Gallos.

Quisnam militie referat sublimia Galle

Arma et equos, faleras auroque micantia fulvo

Scuta virum rutili radiis splendentia Phebi?

35

Hec est illa cohors Henrici Cesaris olim

Strenua que victis egit fera prelia Tuscis,

Que, Ligurum terris ingenti Marte subactis,

Vssit finitimos sevis populatibus agros,

Post Tarvisinas Patavina suburbia flammas

40

Obsidet exacto que formidabilis anno.

Has secum horendas castri de ponte cohortes

Sub litui stridore Simon, Pistoria tellus

Quem genuit, ductor cunei castrique potestas

Eduxit prevectus equo sublimior alto:

45

Ad tumulum vergebat iter peditumque labores.

Protinus e castro visis descendere Gallis

Infremuit genus omne virum, commixta per urbem

Nobilitas cum plebe ruit, sonat arma tumultus,

Arma vocat sibi quisque dari; furor arma ministrat.

50

Hic fundas fert, ille sudes; fora cunta viasque

Arma replent, densis omnis fluit angulus armis

Acclamatque frequens exire in prelia rumor.

Vt mare permotum fundo, cum nubilus aer

Desuper a ventis agitur, super estuat undis

55

Evolvitque fremens magno cum murmure fluctus,

Extollens altas ad sidera summa procellas,

Tunc, si forte aliquis malecautus naviget ordo

Nautarum feriatque ruens in vela repente

Turbo rapax, lapsas demergit in equora classes.

60

Vt sic excitam videt Altinerius urbem,

Rector perpetue nactus preconia fame,

Azonum patrii cui stirps generosa Trivici,

Arduus incepto dedit incrementa vigori.

Nam celer egressus reseratis publica portis

65

Adversum hostiles eduxit signa catervas.

Tum plebs abiectis tabulis et stramine multo

Per medios agros fluvii quem fecerat hostis

Egreditur properans plenis armata faretris

Balistasque gerens hostilibus obvia campis;

70

Hastarum stipata nemus fert altera densum

Milleque terribiles pars tela minantia mortes;

Pars heret tumulo seque aggere continet alto

Inspectans campo venientes cominus hostes.

Nec dum prorsus eques fluvium transcenderat ullus.

75

Tumque, timens Tyso fluvii transgressa meatus

Agmina ne pereant venientibus obvia Gallis,

Paulides Tyso Patavus, cui villula Sanctus

Angelus ediderat simul et cognomen et ortum,

Transiliit latam ripe cum fragmine fossam.

80

Quem celeri cursu succensa mente secuti

Bis seni e Patavis equites, seu circiter, ausu

Migrantes fluvium simul innituntur eodem

Quis mens una fuit populum plebemque tueri,

Quod si fata negent seu sors casusve reposcat,

85

Equo Marte mori patrieque impendere vitam.

At reliqui cives rectorque omnisque senatus

Cis fluvium resident retinentes ordine turmas.

Iure quidem belli passus via stricta maligni

Paulatim expositas prohibet transire phalanges;

90

Quippe erat emergens aciei parte resecta

Vt foret in paucos facilis victoria Gallis.

Sed nil iura valent belli, mens ulla, vel ullum

Humane virtutis opus, regit omnia casus.

Pro libitu domine rumpunt sua stamina Parce.

95

Sidera disponunt hominum mentesque modosque

Inspectante Deo proprio qui singula nutu

Corrigit et cunctos hominum preponderat actus.

Vtque Symon pedites modico cum milite flumen

Excessisse videt, primam secum ire cohortem

100

Ipse iubet reliquasque suis consistere signis.

Et citat alipedem fixis calcaribus altum,

Fulmineum vibrans crebris tinnitibus ensem,

Et ferit in pedites ingenti turbine primos

Evertitque solo magna cum strage cadentes.

105

Tergaque continuo fuso dedit agmine vulgus

Ac redit ad fosse latices et sternitur undis.

Diffugere armis in proxima rura relictis.

Successit Simoni primi victoria belli.

Nec dum fessa alios fortuna superbior ausus

110

Extensura fuit Patave exicialior urbi.

Namque videns populus victos dare terga maniplos

Et profugos medie stagno se sternere fosse

Vertit et ipse gradus ipsam fugiturus in urbem.

Proh pudor! atque equites multi videre fugaces,

115

Proh timor! et vacuum Gallis dimittere campum.

Tum discrimen erat fusis in menia turbis

Insimul hostiles secum migrare cohortes;

Sancta sed excelsi vetuerunt numina celi.

Ipsa quippe die memorabant digna duorum

120

Celicole magno plausu martiria fratrum.

Tum quoque terribilis volat ad celestia rumor

Dardanio in Patavo clades instare cedesque

Quarum Troiane nulla feritate ruine

Excessere modos furiis nec sanguine tanto.

125

Protinus assurgens sacer Hermacora piorum

Alloquitur cetum clementi voce beatum:

"Pro me proque meo fabor, bona numina, fratre.

Qualescumque sumus meritis hec gaudia nostris

Vobiscum, o celebres sancti, sedesque tenemus.

130

Tempora cum vestris veniunt solemnia festis

Concinimus laudes et delectamur in illis.

Festum hodie nostrum est populis celebrabile cunctis

Quod nobis solo tantum contingit in anno:

Spernimur indigne, nec ob hoc martiria passi

135

Corpora mundanis dedimus ferienda flagellis.

En nova seva meus nos incendentia frater

Fortunatus habet surgitque per ethera clamor.

Quidam diffusi sunt rura per Itala Galli

Qui, sueti bellis alienique eris avari,

140

Digressi propriis humano sanguine vivunt.

Post Tuscas clades Longobardasque ruinas

Bellaque sub muris Padue dilata per annum,

Nunc inferre manus Paduam conantur in ipsam

Multifidasque parant cedes. Succurrite, sancti,

145

Parcite, ne tantas videant mea festa ruinas."

Nec mora. Sanctorum cetus pietate molestus

Christum adiit fuditque suo pro fratre querelam.

Christus ait: "Galli pereant certamine; digni

Marte luant tantis quesita salaria bellis.

150

Dignum et iustum est ut pereant per bella nefandi".

Tuncque acies peditum primo diffusa tumultu

Erigitur sancto monitu directaque tensis

Spicula balistis in equorum pectora figunt

Gallorum; subito fit densus in aera nimbus

155

Missilibus multis in equorum corpora iactis;

Erigitur sonipes, pedibus ferit aera quassis

Ora armosque levans iaculi dum vulnera sentit.

Vidit ut eversas telis seccedere turmas

Cautus Marte Symon, nudo circunfluus ense,

160

Colligit in girum cuneos signumque receptu

Edidit ut lato distingueret agmina campo

Dirigeretque suam recta ad certamina frontem.

Non secus ut Libicus prospecto cominus hoste

Per gramen teretes rugas discriminat anguis

165

Vtque paret toto collectum corpore virus

Ora reflexa simul convexa per ilia ducit

Postque caput tollit damna ad letalia promptum

Hunc non expleta siquidem vertigine Penus

Percutiat conto, reliqui tutaminis expes,

170

Suffigit tellure caput corpusque relinquit.

Tum Tyso exortans populum dimictit habenas

Excurrentis equi, totis quoque viribus hastam

Torquet in oppositum ventoso turbine Gallum

(Non umbo non parma tenax percussa tuentur

175

Pectora quin strictum penetret vitalia ferrum;

Labitur obversa galea casuque virentem

Tundit humum densoque quatit talaria calce).

Atque infit: "Cape Galle tui condigna laboris,

Que Canis hoc anno meruisti premia toto

180

Et nostrum siciens aurum bibe sanguinis undam".

Hec ait et sociis orditur prelia paucis.

Tu quoque in his paucis nunquam reticende Iohannes

Tysonis iunctus lateri simul ense cruento

In patrias laudes pugnans sublimia quondam

185

De Campo Sancti memorasti stemata Petri.

Vtque videt rector signis ad terga reflexis

Hostiles acies vicinis cedere campis

Et male fidentes ceptis desistere bellis

Evocat excelsum resupinus ad ethera Christum.

190

"O bona progenies Patris dignissima summi,

Quam colui puro sub corde fidelior - inquit -

Annue comissam ferro defendere terram

Dexter et hos hodie Gallos delere superbos.

Marte cadant soliti per prelia Martis iniqui

195

Sub Canis imperiis Ligurum potare cruores.

Tum pia thura dabo cunctis redolentia templis

Et cantare novas faciam me supplice laudes.

Vosque simul mecum, Patavi, quos stirpe parentum

Troia tulit tellus alto de sanguine Teucri.

200

Hectorei iuvenes, pariter tendamus in hostes.

Numen adest, video; supera de parte iuvamur".

Sic fatus Patavas ducens in prelia turmas

Velocem citat alipedem calcaribus ultra

Exiliens tremulum viridi de cespite pontem

205

Attollensque gravem stridenti fulmine clavam

Cudit in argenti galeam sub sole micantem

Affigitque cavo capiti cerebrique fluentis

Spargit equi vomitum maculantem sanguine crines.

Lapsus equo moriens cadit Anglicus, aurea miles

210

Edidit eversis sursum calcaria plantis.

"Vivat - ait vulgus - talis per tempora rector".

Tum maior Patavum vertentes terga phalanges

Gallorum insequitur moles sternitque necatque.

Ictibus increpitant percussa frequentibus era

215

Fabrorum incussis velut instrumenta metallis.

Nec pugnare valet sociorum strage repressus

Gallus, in extenso vires effundere campo.

Non agris sonipes sessorem vexit apertis;

Pressus uterque fuga, peragit certamina neuter;

220

Invenit arva ruens fossis abrupta profundis

Et ruit in preceps titubans unaque sepultus

Cum moriente perit tumuloque nec indiget ullo.

Aggeris a Vico pupugit festinus in hostes

Vbertus, feriens quem repperit agmine primum:

225

Cassidis extrema gladium deducit ab ora

Fulmineum cesumque secat cum gucture collum.

Advolat in medio gemitu caput. Excitus ictu

Cornipes acephalum defert per prelia corpus.

Proximus huic frater validam Burgundio quercum

230

Torquet in Aucatum patris qui tuta tegebat

Ilia coniciens vulnus cervice sub ipsa,

Non letale tamen. Fugit adventantia contra

Bella, nec ex toto fratrem dimisit inultum.

Dens Dentum de prole patrum per bella vagantem

235

Despexit procerum pennata cuspide Gallum

Divisum turmis, armis auroque micantem.

Hunc contra direxit equum. Quem pervius ille

Ense ferire parans primum tamen excipit ictum.

Discidit toraca calibs humerumque sinistrum

240

Incussum fracto divellit pectore nervo.

Excidit ad clunes terreque obversus inherti,

Proh, pedes occiditur multa cum strage popelli.

Postquam scissa acies equitum dispersaque turba

Non unam tenuere viam, sed proxima castro

245

Prima subit, Montis Silicis tenet altera callem,

Vna Nicolai retinens vestigia Sancti

Pontem adiit Brinthe, sed plurima mergitur amni.

Arva ignota tenent alii silvasque pererrant

Vtque locis spectant se se cessisse remotis,

250

Exonerantur equis ultro spoliisque relictis

Expetit ambiguus terras sibi quisque salutis

Et tantum salve querit solamina vite.

Vt dispersa lupis fugiunt armenta per agros,

Si fugiat pastor timidus, seu forsitan absens

255

Tum fuerit, non ulla tenent directa viarum

Signa vel assuetos aditus trepidantque ruuntque;

Nec dudum curant pasci, sed cedibus instant

Immani feritate lupi, dum visibus illa

Evasere suis avidi missoque furore

260

Ad predam redeunt et corpora pinguia pascunt.

At quis humi stratos perstringat carmine Gallos

Terribilesque virum strages et funera dira

Totque cruentato disiecta cadavera campo

Cumque equitem sternebat eques, rapit impia plebes

265

Exutumque armis sectumque in frusta relinquit.

Ha nimium vestre patuere furoribus ire,

O Patavi tanto bachati sanguine cives!

Deletur tua magna Canis fiducia Grandis

Cuius finitimas calcasti robore terras:

270

Victa iacet Frigiis, ne dedignare, lacertis.

Troica nam versis surgit victoria fatis

Hisque utinam scieris susceptis sistere damnis,

Sed maiora parant celestia numina ceptis.

Non etenim Patavi correctus carmine vatis

275

Desisti obscure metuens presagia lune.

Spreverat illa tui supero de cardine scribe

Contemptrix sancte deiecta superbia pacis.

Scinditur in partes Patavo cum milite vulgus:

Pars fugat errantes equites, pars cedibus instat,

280

Nec vacat officio quisquam, ne prospera cursu

Abstineat Fortuna suo flatumve remittat.

Nonnulli multo cesorum sanguine fessi

Sive eris cupidi et pietatis imagine pauci

Surripiunt urbi vivos animasque reservant.

285

Stabat lapsus equo fundo Simon obrutus ymo

Pondere pressus equi, sed nondum cognitus ulli.

In quem forte aliquis pedes incidit utque moventem

Menbra videt subito socios conclamat in illum.

Erigitur pedibus galeaque a fronte revulsa

290

Agnovere virum toto licet ore cruentum

Exertosque neci vocat: "Observate potentem,

O iuvenes, vobis infestum reddere castrum.

Preterea vivens tanto vos ere replebo

Pauperiem vestris ut non timeatis in annis".

295

Protinus auditis hostes sibi fecit amicos

Tutoresque sue meruit quesisse saluti.

Quis referat Simonis prolato nomine capti

In vulgus dubiam quanto discrimine vitam

Traxerit? E mediis gladiis populique furore

300

Vivus in hostilem tandem deducitur urbem.

Hunc preter multos proceres in menia traxit

Nobilitas belli prebens sub iure favorem,

Blandior infesti cohibens suspiria vulgi.

Cernere erat galeas auri fulgore nitentes

305

Arteque celatos puro toracas in auro

Textaque lunatis argentea cingula bullis.

Arma iacent latos iam non preciosa per agros,

Arma gerit mulier plenis onerata canistris,

Cara emitur cassis bino si venditur asse.

310

Altus equo laxis terit arva patentia frenis

Militis arma ferens pedes ostentata per urbem.

Mandat humanda cavis congesta cadavera fossis

Que dispersa iacent rector, ne letifer aer

Desuper inficiens sane preiudicet urbi.

315

Multa labant rapidis fluviorum mersa sub undis,

Post nonos conspecta dies deformia visu

Tandem finitime que suscepere lacune.

Flumina finitimi populi vetuere bibenda

Nostra diu, puros dum gustavere liquores.

320

Victor ovans letam facit Altinerius urbem

Donaque divinis offert suavissima templis;

Hermacora super Fortunatusque beantur;

Sed Canis alta sui pandit suspiria damni.