Albertino Mussato epistole 18

Testo base di riferimento: E. Cecchini, 1985; J.-F. Chevalier, 2000

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli

Altre sezioni


Hec, athleta Dei, mens et facundia nostre

Legis, habe mote correspondentia cause.

Tutor ago causam, venia tamen ante petita;

Pro me proque meis hec suscipe carmina Musis.

5

Non tamen ulla mee sic instet opinio menti,

Iudiciis quin illa tuis convicta quiescat.

Si recolis nostra de lite, theologe noster,

Sub nona ratione michi laudata poesis;

Visa fuit causis eadem tibi reproba nonis.

10

Et primo suspecta tibi de crimine ficti

Numinis in viles homines et vana deorum

Nomina futilibus mundum fallentia nugis:

Quod pater Oceanus fuerit, quod mater aquarum

Thetis, et in liquidis exortas Naiadas undis;

15

Quod iurata deis Stix, et quod vatibus illis

Simpliciter solum prebebant corpora sensum.

Grata michi, frater, nimium responsa, Iohannes,

Vt que de sacra fuerant neglecta poesi

Ad solitam lucem redeant et digna resurgant.

20

Ante pios ortus divine prolis in unum

Sperabat gens una deum, quamquam altera plures

Crederet excelsas quam cerneret ethere stellas

Pars, homines confessa deos quoscumque potentes

Viderat in stolidis extendere numina brutis.

25

Sed super excellens alias suprema refulsit

Gens uno contenta deo. Stans finibus illis,

Nostra fides illam servavit provida sectam.

Creditus hic nostris allegatusque poetis,

Meonio patri Musarum Italoque Maroni.

30

Hic opifex rerum, divum pater atque hominum rex

Dictus eis, ventos tempestatesque serenans,

Iupiter omnipotens alti moderator Olimpi.

Iupiter ast aliis variis est dicta figuris

De sursum Natura potens; cui subdita Iuno est,

35

Aer inferior, vinclo coniuncta iugali.

Illis si queris fuerint hec nomina quare

Iupiter et Iuno, placuerunt illa poetis

Nomina, prepositi fuerant quia maxima quondam

Saturni proles et Iuno et Iupiter idem.

40

His status in terris quia prestantissimus, illos

Maiorum tenuisse locum voluere poete.

Sed quia fictorum series prolixa deorum

Forte foret, nostre tenuetur formula cause.

Prisca tulit plures etas virtute priores

45

Prestantesque aliis vita studiisque bonisque

Artibus; a fama quorum post fata relicta

Numina supremo finxere potentia celo,

Elongata Deo vero non prorsus ab uno.

Sed non passa deos tales gens nostra vocari

50

Maluit hos alio dici prenomine sanctos.

His commixta deis antiqua poemata primi,

Seu prodesse magis seu delectare volentes,

Concepere patres, variis ornata figuris.

Mille sub exemplis que transformata videntur

55

Corpora conspicuus cauta si mente repenset

Lector, ab inclusa fructum virtute revellet:

Tolle patris monitus, prebet quos fabula, Phebi

In natum Phetonta suum; lege nomina ponti

Icharei et lapsas mediis in fluctibus alas.

60

Nunc tibi quo metuas fert horrida Musa timores,

Nunc lenis placidis mulcet tua pectora verbis;

Ethica nunc, nunc phisis erit; nunc vera methesis

Cociti nigramque Stigem iuratque videtque,

Surgit ad empyreum nunc velocissima celum.

65

Quid superos iurare Stigem miraris, abunde

Cum noris iurant quod certa sit ultio, siquis

Deierat, ut patiens tenebras descendat ad ymas,

Quodque insit liquidis Deus obtestaris in undis?

Lege tua tibi quid si contradixeris ipsi

70

Dixeris? Ecce, sacra tu tu concludis in unda

Baptismi nostre numen consistere vite

Et veterum culpas illo sub fonte relinqui;

Nunc ego, qui dicor vates instarque poete,

Si matrem appellem vite baptismatis undam

75

Hocque oleumque patrem, numquid nunc reprobus a te

Dicar sacrilegis metrum componere verbis,

Sive velim lavacrum tanto pro munere sanctum

Appellare deum, sacra quia parcat in unda?

Cedo, nec id dicam prorsus, nisi dixeris et tu.

80

Sic illi sumpsere Deum verumque bonumque

In re corporea, tamquam Deus esset in illa.

Pone quod a vero quemquam diverterit error;

Pur fuit a primis ars ista theologa mundi

Principiis, manet ipsa tamen divinaque semper

85

Subiectumque bonum. Sic si contingat abuti

Arte sua quemquam fabrum, stat fabrica semper

Vtilis ad finem docto servanda magistro.

Quod tibi surrepta est anthonomasia vatum,

Da proprium proprio, da vatem dicere vati;

90

Si quid ei superest, fac gratis comodet ulli

Detque sacerdoti, det congaudere prophete.

Displicet unius si forsan opinio vatis,

Vtpote Nasonis cepti de cardine mundi,

Hunc dampnare velis, totam ne leseris artem.

95

Tu tantum benedic quantum bene dixeris ipse

Et voto placitura tuo dumtaxat habeto.

Crede Platonistis Italis Graiisque poetis,

Desinet obiecti tua tunc conquestio quarti.

Ysidoro dignas grates referoque tibique:

100

A sacro iam fonte venit divina poesis;

Quippe venit, siquidem hec exordia traxit ab illo.

Quidni, si mira est et delectabilis illa

Filia regine celi que maxima princeps

Astitit a dextris Virtutis et imperat omni

105

Quod Deus humane voluit concludere menti?

Nam verum non ipsa Deum modulamine solo

Placat, ad hunc tantum prodens sua carmina finem;

Sed prior exsurgens summis ab origine mundi

Intuitu speculata suo rimatur in astris.

110

Sic David et quondam populi conductor Iacob

Conceptum post mente Deum coluere canoris

Vocibus, ad summum pandentes organa celum.

Sicut ais vere, simulatur Apocalis alto

Eloquio vatum: restat fatearis ut ipsa

115

Sit de fine boni summi concepta poesis.

Cerne Dei testes que post natalia nostri

Et posuere novi simul et cecinere poete:

Inspice quam lepide nostris e vatibus unus,

Claudius, exorti tractaverit intima Verbi:

120

"Christe potens rerum, redeuntis conditor evi,

Vox summi sensusque Dei, quem fudit ab alta

Mente Pater tantique dedit consortia regni.

Impia tu nostre domuisti crimina vite,

Passus corporea mundum vestire figura

125

Affarique palam populos hominemque fateri.

Virginei tumuere sinus innuptaque mater

Archano stupuit compleri viscera partu,

Auctorem paritura suum...".

Ne decus eternum divinis vatibus aufer

130

Neve tuis, eadem quos illustratio dignos

Pertulit eterne predicere gaudia vite.

Saltem perpetue maiorum parcito fame,

Virgilii Ennique et semper viventis Homeri

Laude sub eterna, quam nec Iovis ira nec ignes

135

Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

Philosophi sua dicta probant autoribus illis,

Iuriste, artiste scrutatoresque latentis

Nature, et nostra non ars vacat ulla Camena.

Adde quod et nostris decantat eclesia metris

140

"Salve, sancta parens, enixa puerpera regem

Qui celum terramque regit". Sic lator olive:

"Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor".

Niteris et lauri foliis immittere quicquam

Insipidum. Leve sit fictis alludere verbis;

145

Absit quisque sacre foliis allusor olive!

Ne studiis emptas ederas vigilataque serta

Tu nimis indignis mordacibus argue verbis;

Sitque satis vestre ciclos laudare corone

Sufficiant vestris circumque ferentia centris.

150

Vt tibi nostrarum notescat turba Sororum,

Verba tibi nostri sint intellecta Boeti.

Nunc prodesse solens, nunc delectare, poeta

Manlius ex illa comites accerserat ora

Melpomenem sociasque suas cantare parantes.

155

Cantassent dulces parili sub voce Sorores

Carmina que quondam studio florente peregit.

Se tamen increpitans, mutata voce poposcit

Vraniem toto solitam discurrere celo

Et reliquas comites, quibus alta theologa semper

160

A serie primi fuerat notissima secli.

Ex binis confecit opus mirabile, totam

Ex utraque suam componens parte poesim.

Exigis an plures hoc nostro examine testes?

O veri bone preco Dei, sic arduus ultra

165

Quid poscis? Nonne ille Deum scrutatus et unum

Et verum et iustum nostris quesivit in ortis

Concinuitque lira vario sub carmine nostra?

Inde Probam reprobas, Christi predicere nisam

Adventum clari per lucida verba Maronis.

170

Hec data de sursum vatem cecinisse putabam,

Grata michi nimium. Monitus sed corrigor; unde,

Sit vix ille deus quem sic monstraverat, absit

Vt prorsus credam Dominum verumque bonumque

Ieronimo nolente Deum, staboque prophetis,

175

Quantumcumque suis lateant enigmata dictis.

Sint de divinis satis hec mea carmina Musis.

Tuque tibi famulas humiles ne despice, lector,

Que faveant, tantum ipse velis, parere volentes.

Has non livor habet: veniunt ut iussa sequantur

180

De longe tantum et vestigia semper adorent.