Anthiphilus
Ecloga III in Cosmum Medicen
Vertice sub Fesulo late patet undique campus,
Plurima dat pecori qui pascua, plurima quando
Prata nitent, virides praebentia protinus herbas.
Possidet hunc Nymphis Arni formosior una,
5
Pastorum genus illa trahens de sanguine regum
Quos olim geminam miserans lupa Martia prolem
Expositos aluit Tusci prope Tibridis undam,
Nomine quae proprio dicta est Anthea puella,
Formosi pecoris ditissima, quale nec olim
10
Dicitur Admeti tenuisse Amphrysia proles.
Haec mirata satis pingues ubi forte iuvencos
Conspicit hos quibus Anthiphilus formosior ipso
Daphnide praefuerat, pastorum maximus, est sic
Percontata virum: "Quae te sollertia cepit
15
Vt, cum non pasti fuerint vel mane iuvenci,
Sorte quibus custos datus es, magis omnibus istis
Qui mihi sunt reliqui, pastis licet, usque nitescant?
Anthiphilus
"Huius sola venis nostri tu causa laboris:
Protinus ante alias tibi nunc, pulcherrima rerum,
20
Enitor placuisse satis. tu ignosce fatenti:
Vror amore tui; sed me pudor ipse quod uror
Hactenus edocuit nostrum texisse furorem.
Hinc cupio quaecumque cupis tu, diva, iubesque:
Inde tibi pingues redeunt in tecta iuvenci;
25
Hinc, quia te noram in vitulos advertere curam,
Invigilo, ut fetae distendant ubera vaccae
Laetaque decerpant ut pascua, mater in ipsos
Sufficere ut possit lactentes vacca iuvencos.
O nemorum virgo Fesulum tu Delia nobis
30
Semper eris; semper castis altaria donis
Fumabunt, castosque tibi mactabimus agnos.
Tu modo, tu memori talem, dea, mente libenter,
Vt facis, accipias animum". Nec plura locutus
Praeparat in saltus nitidos agitare iuvencos,
35
Non curae tantum incumbens velut ante priori
Quam nemori cupiens et amicis dicere silvis
Gaudia muneribus dominae quam magna tulisset.
Ast, ubi perventum quo pinguia fertilis humor
Pascua reddiderat laetissima, carmine solus
40
Ista canens vitulis tantum praesentibus inquit:
Anthi."Montibus his non est nunc me felicior alter:
Pastorum dicor Fesulorum primus, et omni
Protinus armento praesum gregibusque tuendis.
Quod caput est, Anthea, meo satis aequa labori,
45
Muneribus multis me nunc facit ipsa beatum.
Adde quod et nostrum non aspernatur amorem,
Sed sinit a nobis, quamquam servimus, amari,
Me propria solum dignata accumbere mensa.
Hinc fruor aspectu dominae, fruor inde benignis
50
Colloquiis, quibus illa Iovem sapientior ipsum
Vrat, et a superis cogat descendere regnis.
Non est mortali nimirum sanguine creta,
Aeternis ast orta deis o, quantus in ore
Candor inest! quanto splendescunt membra nitore!
55
Non venit alma Pales istac formosior, aut quae
Ducit Amadryadas saltus Diana per altos.
Quod timeam nil est igitur, nisi, Livor, in istis
Tam fortunatis rebus tua dira venena!".