Constantinapolis quarto direpta sub hoste est
Talia dum fieri Teucrum dux audiit, acres
Haud animos cohibet, nequaquam et bella remittit:
Sed magis insanit, ruit ac stimulatus in arma;
Percitus indomitum et martem suscitat ira
5
Immani; populos ex omni convocat orbe.
Ire ad militiam, Carosque relinquere raptis
Coguntur patres armis cum coniuge natos,
Antiquosque lares, agrorum, et dulcia regna.
Dic mihi musa quibus terris coiere tot armis
10
Instructi varii populi, tot dissona voce
Agmina in excidium graiorum nominis unum,
Constantinapolis quod tunc servabat, et urbis
In praedam, memores; scis namque haec omnia diva.
Me doceasque novum vatem canere horrida bella
15
Collectasque acies bello, et quae funera facta.
Lectos iussa viros excelso Byzia muro
Mittit in arma prior, gallorum condita quondam
Viribus: ad latera squallentis frigore Olympi
Fontibus irriguis, et munere fertilis agri.
20
Nec procul hinc vasto posita est Mellagina campo
Taurorum, qui mille iugis versatur. Abundant
Centum per vicos Cereris laeta ordea flavae:
Hinc et multa virum pharetris, arcuque sagittis
Collecta ex agris ducuntur millia; lino
25
Velati, tristes sua pinguia rura relinquunt.
Deferitur Nicaena suis cultoribus alto
Vrbs gemino praecincta muro, sed inania tecta
Desolata tenet quondam directa sub hoste.
Linquit agros laetos positis agricola aratris.
30
Tu quoque rege potens olim Nicomedia claro
Vidisti antiquis tua rura inculta colonis
Abductis, durisque horrescere sentibus arva.
Littora quique colunt populi tua bosphore laeta;
Thratia, quique ferunt latae propontidis agros
35
Soliciti rapiunt arcus pro vomere lento;
Et gladios, peltasque breves, clavasque nodosas.
Quot, longus populos ima radice receptat
Nubibus, et vento, ac pluviis pulsatus Olympus,
Bithyniam, Phrygiamque secat, latera ardua tollit,
40
Agmina tot veniunt. Celeres quibus arma sagittae
Dependent humeris, et cornea cornua; lenti
Arcus, atque habiles peltae, gladiique recurvi.
Nec vos qui bibitis Xanthum Symoentaque troes
Exiguos, celebres musarum carmine, terror
45
Martis continuit: memores cecidisse Pelasgum
Ilion egregium dextris, famosaque regna.
Et Priamum ante aras caesum, clarumque peremptum
Hectora Pelidae raptatum pergama circum
Vocibus, atque auro ad tumulum genitore redempto.
50
Paphlagonesque suas promunt ad praelia vires,
Et qui ludentem cernunt per rura quietum
Maeandrum, flexo, et repetentem flumine fontes.
Eo quae felicem dicebat lydia Craesum
Inscia venturi extrema in tempora fati.
55
Aurea profundens pactolus stagna per agros
Depositis armis caeteris rapuisse colonos
Martia tela, leves arcus celeresque sagittas
Sensit, desertis miratus currere campis.
Pamphilios, mysiosque armat, lyciosque futuri
60
Sortibus ex Phoebi doctos, qui more feruntur
Quondam gentili, sardos unaque furentes
Insani rumor belli. At quos Asia mittit
Vnius alba ducis tantum vexilla sequuntur.
Nec qui magna colunt ventosi littora ponti
65
Cessarunt populi, missi venere Synopo
Ac Semiso. Et proprium quamquam novere tyrannum,
Machmetti tamen arma iuvant, nec profuit illis
Quod graios referunt antiqua ab origine patres.
Asia tot gentes dimittit ad arma coactas
70
Vrbis in excidium clarae gentisque Pelasgae.
At non parva magis Teucro pars robora de se
Auxilio Europae depromit, pressa tyranno
Quae iacet a Phrygio. Coeunt (proh fata!) Pelasgi
Pro Phrygibus contra moturi bella Pelasgos
75
Et penitus Danaum contendunt perdere nomen.
Thracia prima suas glomeratas frigida vires
Condensat, magni sternant qua nominis urbem
Threiciam. Macedum, nec desunt arma propinqua
Quae sub Pelleo quondam domuere tyranno
80
Totam Asiam, et Medos, Parthos, solisque recentis
Eoos populos. Babylon, longeque remota
India, si qua videt tellus erumpere Nilum,
Et quae cornigeri templum Iovis Africa circum
Innumeris colitur populis, Cancroque Cyrene
85
Subdita, nec puteis imis capientibus umbram
Paruit his armis; nunc iussa in bella moventur.
Thessaliae qui rura tenent, umbrosaque Tempe
Montibus atque altis medios coluere Philippos,
Et qui Penei in ripa federe dolentes
90
In laurum propriam Daphnem vertisse figuram
Natam, dum fugeret Phoebum capienda sequacem
Accensum Veneris flammis, puerique sagitta
Percussum; in bella haec iussas misere cohortes.
Tu quoque, qui gaudes arcu, volucrique sagitta
95
Sarmata; sub gelido ripas ad fluminis Istri
Arcto porrectis Machmetti viribus auges
Agmina, vicinum bellumque aggrederis armis.
Locrorum, dolopumque manus discrimina miscent
Bellica. Nec tanti mansisti innoxia motus
100
Moesia. Nec Mediam quam claudit Moesia circum
Dacia Romanis olim possessa colonis.
Nec non aonidum fontes Boetia sacros,
Ac Thebais Cadmaea tenens celsumque sub auras
Parnasum, et scissum geminis Cyrrhaque, Nysaque
105
Phoebo olim Bacchoque sacris iussa agmina mittit.
Hepirus regnata olim de stirpe creato
Eacidum Pirrho, Romana lacessere marte
Regna auso, Teucrum sequitur nunc signa, ducisque
Auxiliis auget Machmetti robur, et armis.
110
Illyricae, et gentes pugnaces barbara, et ipsae
Arma iuvant, iussaeque ruunt in praelia scaeva.
Agmina purpurea haec Europae signa sequuntur.
Atque ducem, Soli tanta est cui tradita cura.
Sic passim collecta petunt ubi maximus urget
115
Dux qui novum meditatus agit formidine bellum,
Incumbitque ardens fieri tormenta per orbes
Aerea magna, quibus iactis ut fulmine saxis
Ingentes quatiat muros, aditumque ruina
Ingenti aperiat sibi magnum, irrumpere in orbem
120
Quo valeat medium, turmasque infundere late.
Vtque grues, quae stagna diu piscosa Caistri
Depastae Nilum trepidum, meroisque paludes
Dum repetunt, scindunt magnis clangoribus auras
Aethereas coeli; primo haud diversa tenentes:
125
Littera sic serie servata scribitur. At mox
Frangitur, et nunc has nunc illas ocior alis
Praeterit. Ast demum ut se immisere paludes
Iliacas, tremuere undae, piscesque sub undis.
Sic se se populi Teucrum diversa locorum
130
Linquentes petiere ducem, spe pectora praedae
Impleti, clamore vias camposque replebant.
Nec minus ad bellum Danai paucique Latini
Componunt se seque armis ad proelia fortes
Accingunt, urbemque parant defendere pugna
135
De muris, pulchra, et pro libertate subire
Omnia dura feri Martis, mortisque pericla.
Occludunt portas, pontes, qui ad moenia ducunt
Dirumpunt, fossasque cavant, atque agere terrae
Educto, muros forti munimine cingunt.
140
Congeritur ballista cavis, et missile ferrum
Turribus, atque ictu torquenda phalarica magno.
Et vigiles per longa suis stationibus adsunt
Moenia custodes; aliisque ambire vicissim
Cura datur, dum nocte latent conamina furva,
145
Insidias, fraudesque virum, explorare locosque
Vrbis, custodes crebrisque exsolvere somno
Vocibus, inque vices mutatur tessera noctis.
Portarum primis custodia creditur urbis
Civibus, his fidei sotii iunguntur, et aequam
150
Succedunt belli sortem, casusque Latini.
Aurea porta datur ponto vicina sonanti,
Cantacusine tibi, duplici circumdata muro
Andronice, ac geminis hinc inde et turribus altis
Castelli in morem conservans limina tuta.
155
Huic Catarinus adest Venetum de gente vetusta
Contarina, illi parebat multa iuventus.
Creduntur, Nicolae, tibi, praefecte, Gudello
Cui cognomen erat, Pegaeae limina portae.
Haud illo inferior Grittus Baptista fidelis
160
Iungitur huic sotius, Venetum decus, optimus illi
Fulget in ore nitor, fortique pectore virtus.
Armatis micat in mediis magnoque sub armis
Corpore circumagitur, sotiis fidissima rerum
Spes belli, praesens animoque, et corpore tantum est.
165
Romani ad portam divi demesticus astat
Cantacusinus, erat Iohannes nomen ab ortu,
Andronicusque, senes ambo, qui gente sub una
Cantacusina orti regis secreta fovebant.
Charsaeam servans Longarius gente Briona
170
Gaudet te sotio clara de gente Georgi
Cornaria. Hic Venetus Cretam generosus habebat.
Fide, armis ambo tutantur sorte suprema.
Regia Hieronymo mandatur celsa Minotto
Qui Venetis tunc urbe dabat pia iura Pelasga.
175
Huic comes, et fidus Iohannes scriba Georgus
Iunctus adest, civem sibi quem Vincentia premit.
Hemmanuel, tibi habenda datur Caligaria civi
Praestanti gentis Gudellae sanguine creto.
Ast Xilina tenes, regis de gente vetusta
180
Paleologe, prope est portum quam limina portae,
Hemanuel. Longe haud succedit proxima, Graii
Quam dicunt Cinagon, Gabriel Trivisanus habebat
Cui geminae Venetum parebant forte triremes.
Regia non ausus, rege referente, tueri
185
Tecta, maris trepidus classi propriora paratae
Littora delegit, facilis fuga ferret ut ipsam.
Hunc delecta manus iuvenum stipabat et ingens
Murorum tractum ad littus complexa tenebat.
Ad portam Phari custos Alexius idem
190
Disypatus. Tibi diva tuam Theodosia servat
Bamblacus portam. Puteae Metochitus astans
Paleologus habet. Platea Philanthrochus. Actu
Basileam, Luca, portam tibi, Notare, custos
Commissam servas. Alias quae littora circum
195
Aequoris aspiciunt portas diversa virorum
Corpora sorte legunt vicina et moenia servant.
Tum vero populum graium iam proximus angit
Machmettus, rumorque novus per moenia currit.
Tempus adesse suas quo promant sanguine vires.
200
Atque hostes contra pro libertate parentur,
Natorumque decus, natarum, et coniugis, ac se
Et patriam vitam tutentur. Dira movebat
Corda hominum belli facies; atque exitus ipse,
Si male succedat, si adverso numine pugnent.
205
Praeterea monstris diris terrentur, et atris
Prodigiis, coelo, terra, et super aequore visis.
Paucos ante dies angusto ex aequore capta
Ostrea, sanguineo maduere infecta rubore.
Sanguis erat succus proprius, fluctusque cruenti
210
Aequoris. Et coelo crebri micuere per auras
Nocte ignes. Animos insueta tonitrua crebro
Terrebant sonitu horribili, nimbisque
Fulgure disruptis veniebant fulmina densa.
Ipsa etiam tellus vento concussa sub ima
215
Radice intremuit, ruere, et visa omnia tecta
Vrbibus in magnis, ac terrae mergier alto
Noctes, atque dies fundo, Stigyaque palude.
Fama quoque attulerat vastantem rura draconem
Ingentem pecori magnisque inferre ruinam
220
Armentis, morsuque truces costernere tauros
Tabifico, et praedae depasci viscera passim
Desertisque metu venientem cedere aratris
Agricolam, et petiisse fugam, segetemque secari
Inceptam liquisse ferunt. Vacuosque manere
225
Ruricolis campos. Hunc per deserta vagari,
Afflatuque loca inficientem pergere ad urbem:
Talibus attoniti monstris per templa precantur
Sancta Deum, matremque Dei, effigiemque verendam
Supplicibus portant votis per moenia multo
230
Ipsius populo comitanti Virginis. Hymnos
Decantant circum coetus iuvenumque, senumque.
Illa sed immotos oculos, mitissima quamquam
Virgo tenet precibusque aures occludit. Et aurae
Protinus orantis populi prolata tulerunt
235
Verba leves; funduntque preces de pectore inanes.
Machmettus celeri interea citus agmine ad urbem
Carpit iter. Quartoque die sub moenibus altis
Castra locat, figit subito et tentoria campum
Crebra per immensum. Trabibus turresque sub auras
240
Erigit: ac nigram in noctem tormenta peracta,
Compacta, connexa trabe, valvisque feruntur
Praestructis muro cava ferrea, fulminis ictu,
Quae lapides torquent immani pondere vastos
In muros, turresque altas, et moenia. Magno
245
Quae a sonitu atque ardore vocant communiter omnes
Bombardas. Romana ruant quae moenia primum
Tres posuit magnas. Inter quas maxima palmis
Expansis circum bis senis volvitur aequo
Saxa iacit volvenda modo velocius alis
250
Fulminis ac tonitrus sonitum, coelique fragorem
Cum tonat exsuperans. Tresque inter limina bina
Portarum de fonte auroque tenentia nomen
Disponit, totidemque tuos caligaria muros
Quae frangant. Variisque locis tormenta locantur.
255
Prima ingens bombarda ferit Romana citato
Moenia, per nigrum fumosumque aera saxo;
Et quatit impulsu horrisono. Tremuere fragore
Muri. Contremuit tellus, pavidaeque per urbem
Ad sonitum natos strinxere ad pectora matres:
260
Aequoris, et fundo tremuit neptunus in imo.
Primo ictu indiscussa manent labefactaque tantum
Moenia. Se gemini tollunt ad sidera muri
Ingentes, lateque ambo, sed latior ipse
Tollitur interior; celsoque cacumine surgit
265
Altior. Ast primus tormento impellitus, ictus
Sustinet infractus primos, quam immobilis haeret.
Sed postquam bombarda iterum contorta secundo
Percussit; valuit nequaquam pondere tanto
Saxa pati immotus murus, sed cessit, et amplum
270
Ad terram congesta ruens dat massa foramen.
Tum vero cecidere animis, pavidisque Pelasgi
Pectoribus riguere metu, cum cedere murum
Bombardis videre soloque aequarier imo.
Vulneribus captos iam iam fore mente volutant.
275
Deplorant patriam ruituram. Pignora deflent
Dulcia natorum, ac sortem miserantur iniquam
Aetatis tenerae. Iam fata extrema suorum
Seque videre putant; segni et moerore tenentur.
Rex subito accurrit patriae succurrere vimque,
280
Atque animos fractis adiungere civibus. Acres
Huc tali accurrunt milites; ductorque Iohannes
Iustinianus adest Genuensis. Navibus altis
Hic praerat geminis, illis qui forte diebus
Venerat, atque urbi auxilium regique ferebat.
285
Rex mercede virum conduxerat, ac sibi fidum
Fecerat hunc socium patriae in discrimine tanto.
Accelerat simul, et Grittus, numerosa caterva,
Quem iuvenum comitata fremit confligere Teucris.
Vt venere vident disiectas undique moles
290
Saxorum, elatamque ictu quassamque fenestram
Moenia porrigere, et pavidas astare cohortes
Pro muro attonitas quas rex hortatur, et ultro
Suscitat in pugnam, atque animis et viribus implet.
Hoc primus Baptista facit, fortisque Iohannes
295
Succeduntque loco deserto, et corpora telis
Impavidi obiectant. Illuc sarmenta iubentur
Afferri, terram effodiunt, tumulumque sub auras
Aggere constructo educunt, plaustrique vehuntur,
Longa trabes, tabulae, limum quocumque recessu
300
Vrbis materiam convectant. Principe viso
Certatim se opere accingunt. Presentia regis
Vrget eos: Italique monent contemnere mortem
Pro laribus patriis; primi nam moenia captant
Conquassata. Petunt armis clamore ruentes
305
Post iactum tormenti hostes; et vulnere turbant.
Rex urbi hinc atrox cernens instare periclum
Et belli summam huc Machmettum afferre caputque,
Hac statione legit Teucro contraria nitens
Considere. Ad muros ponit tentoria divi
310
Romani, medius gemina inter moenia. Iungit
Se socium, iuxta et regem tentoria figit
Invigilat, noctesque dies ac robora muro
Collocat, et noctes insomnes ducit in armis
Iustinianus. Eo carpebant praeside multi
315
Graiorum segnes lentam per membra quietem
Mollibus in stratis, ac si pax longa fuisset
Stertebant noctem totam; nec praelia mentes
Tangebant miseris, totumque nocte Latini
Stantes pro muris miscebant. Aggeris ullum
320
Non hostes contra tollendi cura movebat.
Quin etiam duris italis quos pugna laborque
Conficit assiduus, non potus, non cibus ullus
Redditur. Haud civis nummum qui impenderet unum
Est compertus ea, quamquam ditissimus esset
325
Tempestate, suam patriam quo ex clade receptet
Tam dira. O miseri, ne tanta pericula vitent
Divitiis, parcunt: quas dum servare laborant
Solliciti produnt ipsos, patriamque, domosque
Hostibus. Et praeda Teucri ut potiantur opima
330
Causa fuit. Tali ad muros certamine Teucri
Certant, assiduis quatiunt dum moenia saxis,
Expectata diu tandem de littore venit
Hellespontiaco classis delata secundis
Flatibus. Armatae verrebant aequora nigra
335
Bis denae ante alias fluctu spumante triremes.
Pone secant aliae centum mare remige puppes,
Quinquaginta illas parvae comitantur. At ecce
Summis de speculis custodes protinus edunt
Adventare rates hostiles iamque propinquas
340
Affore. Dispositae naves porti hostia claudunt
Turritae; ac trabibus, ferro et connexa catena
Littore ab utroque ingressum religata coercet
Ferrea. Praeterea ponuntur littore passim
Quae pulsent tormenta rates, si forte coacto
345
Agmine corripere portum, cursuque citato
Ingressum tentent, fracta et tranare catena.
Verum ubi delatae vento applicuere carinae,
Impetus, inflatis in portum currere velis
His fuit. Ast puppes tamquam castella tueri
350
† ut videre succeduntque aditum hinc inde, angustumque patere †
Naves per medias ingressum: territa classis
Transvolat, et supra vicina ad littora tendit.
Phoebus bis quinos coelo vix fecerat orbes,
Quatuor ecce rates turritis moenibus aequae,
355
Quae Danais rerum fessis frumenta vehebant,
Cernuntur celsa e specula Propontidis amplae.
Iam freta scindebant austro crepitante secundo
In puppim, fluctusque canos spumamque secabant.
Bis centum iuvenes vectabat singula puppis
360
Tres genuae extollunt insignia puppibus altis.
Vltima sed regis Danaum se adiunxerat una,
Tutius ut posset medios transire per hostes.
Nuntius actutum Machmetti, currit ad aures,
Quatuor ingentes puppes Propontidis undas
365
Sulcare, ac tumidis urbem contendere velis.
Haud mora cum tota iubet his occurrere desse
Praefectum instructa, pelagi quem castra sequuntur.
Correptas subito classes armisque, virisque
Ianizaris complent; e castris lecta iuventus,
370
Electique duces terrestribus aequora tentant,
Actutumque rates italas foedare iubentur,
Ni iussis parere velint, ni carbasa ponant.
Iussa citi peragunt. Celeri ruit agmine tota
Classis remigio. Spumat sub navibus aequor
375
Subtractaeque sonant remis certantibus undae.
Teucer equo vectus de littore praelia spectat;
Multaque Teucrorum concurrunt millia: laeti
Expectant finem pugnae, praedamque futuram
Coniectant, prestet sibi si fortuna potiri
380
Navibus his brevi, et victores urbe Pelasga.
Nec minus ex omni populos confluxerat urbe
Commixtique ruunt matres, puerique virique.
Ascendunt alii muros, hi tecta domorum,
Hique petunt cursu visuri bella theatrum
385
Hippodromon, late spectare unde aequora possunt.
Letitiaque, metuque omnes pavor improbus haurit
Vota † duplicant, fundunt de pectoris imo
Quique preces summoque Deo, magnaeque parenti;
Incolumesque rogant portu succedere puppes.
390
Proxima iam ratibus classis troiana Latinis
Aequora verrebat. Subito deponere vela
Clamatur magna praefecti nomine voce.
Stentque rates celsa edicunt de puppe triremis.
Hi parere negant. Sed vento carbasa pandunt,
395
Et cursum inceptum peragunt, pelagoque feruntur.
Nos clamore petunt Teucri, cinguntque corona
Vndique condensae naves pugnamque tubarum
Accendunt sonitu, praedae spe praelia tentant
Invaduntque rates; capiant nisi protinus illas
400
Dispudet. Ast contra sese defendere telis
Tormentisque parant itali, latisque dolabris,
Saxaque devolvunt. Alii mucronibus astant
Ferratosque tenent contos, prohibentque ruentes
Apprensare rates Teucros, et missile ferrum,
405
Ac tormenta alii torquent per densa carinis
Agmina; caede virum complentur robora, latae
Ingens et gemitus auditur vulnere crebro
Vitam exhalantum, duroque in marte cadentum.
Tollitur in coelum clamor, pulsantur utrinque
410
Littora, tot classis resonant impulsibus undae
Neptunique horrent multo rubefacta cruore
Arva, auster celeri plenis fert agmine velis
In puppim spirans naves, nec flare quievit
Structa donec statuit super aequora, bosphorus arctat
415
Littora ubi geminae telluris. Deserit illic
Ventus eas. Cecidere signus sub moenibus acris.
Tum vero exoritur pugna, increvere remisso
Teucrum animi vento. Segnes fessosque Latinos
Non duraturos longo duxere labori.
420
Praeterea pudor incendit, de littore spectans
Haud procul et princeps Machmettus, concitat iras.
Ingentem attollunt clamorem. Pontus, et urbes
Et clamore virum resonant, strepituque turbarum
Moenia. Tumque ruunt alacres spumosa triremes
425
Cerula, remigio impulsae. Simul impete vasto
Illisere rates italas, latera altaque cingunt.
Sed non et Latios tenuit mora. Ventus abivit
Vt placidus, iungunt una connexa rudenti
Robora porrectisque intendunt funibus omnes
430
Puppes, inque vicem pelago mansere ligatae
Quatuor ut turres. Furit hinc atque impetit illinc
Barbara tum classis manibus pars pensat adactis
Summa ratis. Longe stantes pars dimovet arcu
Missilibusque viros. Contra stant puppibus altis
435
Armati, strictis gladiis, Latisque dolabris,
Obtruncant dextras prensantum, aut pectora contis
Transfodiunt. Manibus volvuntur corpora trunca
In freta Teucrorum, socia et super agmina late
Exanimata cadunt; et vasto pondere cladem
440
In socios peragunt, requiem non saxa, nec ullam
Tela dabant hosti. Clypei pulsantur, et ictus
Non sufferre valent. Crebris tinnitibus ambo
Et galeae resonant, et viribus aera fatiscunt.
Celsa velut cum montis aper iuga setiger actus
445
Deserit, et spissam canibus latrantibus intrat
Arboribus vallem, prohibet si fluminis unda,
Vel nimium limosa palus transire: prementum
Turba canum insequitur, nec retro flectere terga
Dant arma instantum latronum infesta. Furens tunc
450
Consistit, subicitque truces ceu fulmina dentes:
Terribilis mandit spumam. Terga horrida feris
Stant rectis, oculique micant ut fulgura. In iram
Ac rabiem se se instigat. Tum proripit ardens,
In mediosque canes fertur. Nunc saevit in ipsos
455
Latrones, ac dire ferit, sternitque cruentus
Hunc modo nunc illum. Non audet caetera pubes
Caede pavens dura, atque exemplo territa magno.
Non ipsique canes conferri cominus audent;
Sed longe in ventos latrant, tela irrita iactant.
460
Haud aliter Teucrum atque italum se classis habebat.
Aureus Oceani currum iam merserat undis
Phoebus, et humentem nox terris duxerat umbram.
Cum lacerae Teucrum se subduxere carinae
A pugna, fractaeque abierunt. Signa pudoris
465
Cum gemitu secum asportant, caedesque suorum.
Quatuor at puppes italas intra hostia tuta
Remulcant hinc Venetum de puppe revinctas
Funibus obliquis obscura in nocte triremes.
Victores nautae laeti sua corpora curant,
470
Roboraque instaurant victu; post membra sopore
Fessa fovent dulci, laxant et pectora cruris.
Machmettus rabida sub noctem exaestuat ira
Pectora nec requiem, placidum nec lumina somnum
Accipiunt; curasque graves dolor improbus auget,
475
Ac pudor insanus. Varii per pectora casus
Discursant: pugna infelix, sociumque ruina
Ante oculos volitant, speratae ac gloria praedae
Frustrata instigat. Naves foedare Latinas
Destinat, ulciscique suos. Ita corripit altis
480
Tum subito e stratis corpus; furibundus, et ira
Ferridus e somno socios clamore fatigat.
Hos iubet ante diem tormentum montes in altos,
Qui Galatae impendent, ingens vectare, supraque
Ipsiusque domos urbis, Galataeque penates,
485
In portum, atque ipsas naves muralia saxa
Torquere, ac portu medio lacerare sedentes.
Iussa parant celeres. Radiis lustraverat orbem
Sol rediens: tonuit subito bombarda fragore,
Improvidos animos turbans; et moenia supra
490
Vrbiculae fumum involvens densum aera rumpit,
Et venit, extremumque aufert de puppe revulsum,
Structum Martis opus, falsasque intorsit in undas.
Ecce aliud stridens non aequo pondere saxum
Decidit in portum, et puppis latera ardua strinxit.
495
Nec mora: namque duo astabant tormenta: secutum
Infremuit saxum, mediumque intercidit altas
Naves; at nullam contingens mergitur undis.
Tum vero trepidare rates, solamque catenam
Deserere, ac vulsis uncis ad moenia, et altas
500
Se Galatae referunt ripas, muroque teguntur.
Sed non idcirco Teucri torquere sub ipsos
Desistunt muros: aliquam si mergere dextra
Sorte datur puppim. Galatae super ipsa domorum
Culmina, dum vires non sufficit impetus illis
505
Saxa cadunt pacem quamvis tunc ipsa teneret
Cum duce Machmetto patitur discrimina belli.
Sed Phryges iratum numen sensere benignum.
Navis erat genuina, malus centurius in qua
Vexerat in mercem dominus vim maximam olivi
510
Barnabeus, Phrygibusque illud vendiderat auro,
Quo tormenta igni candentia spargeret; ut sic
Hoc aspersa ictus duplices, geminataque mittant
Pondera saxorum in muros, citiusque ruinam
Hostibus optatam faciant, aditumque patentem.
515
Saxum unum (res mira quidem) postquam exiit actum
Aera per liquidum, subito se tollit in auras,
Et recto nubes densas celere agmine transit,
Impete non alio, quo coelo fulmen ab alto
Praecipitat; post se cunctis cernentibus ipsam,
520
Quae propior stabat ripae religata, petivit,
Percussit mediamque ratem. Tabulata solutis
Iuncturis cessere: petit fundum usque carinae,
Et fregit. Disiecta ratis simul accipit undas,
Mergitur et ponto: vastaque voragine saxum
525
Consequitur. Plausus statim est utrinque secutus.
Christicolae iustum conclamant numen, et iras
Iustas esse Dei; dignasque dedisse fatentur
Centurium poenas; quamquam maiora supersint
Damna homini. Natas teneras, parvasque puellas
530
Dum clam subripere attentat; rapit ipse superbus
Machmettus victor; praeda gaudetque potitus
Interea dux ipse Phrygum, prohibere catenam
Vt videt a portu classem, et simul hostia claudi
Custodia italum ratibus: putat arte per altos
535
Montes in portum persarum extrema secutus
Regis transferre, atque una consternere pontum
Ponte super structo: et cuneos transmittere siccis
Ipsi urbi pedibus tumidum super aequor, et undas.
Xersem fama canit quondam stravisse frementem
540
Hellespontiacum pontum, et iunxisse reiunctam
Ponte Asiam Europae, siccis atque agmina plantis
Innumera ex Asia Europae immisisse. Minacem et
Montis Atho fecisse iugum transcendere puppes,
In summoque ferunt passis transcurrere velis
545
Vertice, Neptunumque ausum compescere loris.
Mons parvus Galatae supra caput eminet urbi:
Plantis conspicuus, Baccho et gratissimus, uva
Fertilis, ac pomis, et amoenis consitus hortis;
Ascensu facilis, altoque in vertice planus,
550
In mare declivus parva cum valle, columnis
Haud longe a geminis, surgunt quae ad sydera rectae;
Vnde solent naves ventum expectare faventem,
Si petitur Ionium, Boream; si pontus, at Austrum.
Hac dux ipse ratus facilem fore navibus alto
555
Subductis pelago ascensum. De valle recidi
Arboream silvam iubet: atque insternere latam
Excelsum in montem usque viam, et de vertice ferri
In portum facili impulsu per strata carinas.
Haud mora: paretur dictis. Via strata per imam
560
Vallem coepta latus montis complectitur, ac se
Per declive ferens spatiosa ad littora portus
Porrigitur; transversa trabes tellure dolata
Ponitur in numerum, spatio, nec distat iniquo.
Tum per ligna trahunt subductas uncta carinas
565
Certatim innixi Teucri. Scandunt iuga montis
Alta manu, puppesque fluunt ad littora pronae
Aequoris ignoti; miratae currere celsum
Per collem, rursus ponto redduntur, et imo
Conduntur portu; ac late spatiantur in undis.
570
Iam pars classis erat Phrygiae convecta, sinumque
Lustrabat: portu et neptunia bella ciebat.
Ponsque cadis nixus iunctis tabulis trabibusque
Littoris in summo medius pendebat et undae.
Tunc itali, Veneti ac genuenses urere flammis
575
Stabat qua portus, classem nil tale timentem
Consilia inceptant Phrygiam sub littore curvo.
Conveniunt Venetae praefecti classis in aedem
Petri Clavigeri sacram. Praefectus et ipse
Iustinianus adest Genuensis. Maximus atque
580
Grittus adest Baptista ferens in pectore fida
Consilia. Accedit Genuensis plurimus ordo.
Instructis nocte obscura cum manibus ire
Constituunt, Phrygiaeque ignes subiicere classi,
Mergere vel ponto naves, vel ducere captas.
585
Sed raro in multis sunt fida silentia. Furtim
Detulit accelerans Machmetto nuntius audax
Angelus ex Galata Zacharias, atque suorum
Consilii expandit, maneant quae incendia naves.
Classem continuo subduci in littus ab alto
590
Imperat, et crebris compleri littora mandat
Bombardis, vigilesque iubet traducere noctem
Insomnem, multisque virum loca millibus implet.
Iam Phaetontis equi carpebant gramina cursu
Ambrosia exacto, et fessi sua membra fovebant:
595
Et nox atra polum ingenti obduxerat umbra,
Ac medium vergebat iter: cum classis agebat
Pars italae se se tacita, et troiana petebat
Castra, rates flammis exurere edacibus. Aptae
Et celeres binae praecedunt classe triremes
600
Ex omni electae Venetum; frustraque biremis
Argiva. Ast italisque viris armisque triremis
Credita cui fuerat maior, muniverat ipsam
Egregius Iacobus Cocchus, generosa propago,
Spectatamque manum iuvenum dux ipse regebat.
605
Atque huic cum celsa, stipato vellere tutum
Saxa latus contra monstranti Pape, Iohannes
Se offert primum Genuensis, vulnera forti
Velle rate excipere iactorum turbine multo
Saxorum. Tacite incedunt hoc agmine naves.
610
Ecce facem summa Galatae de turre levari
Cernitur. Hoc Teucris signum fore nuntius ipse
Creditur, ut puppes se de statione moverent
Christicolum. Statuisse vident, hostesque repente
Compositi expectant venientem noctis opacae
615
Per tenebras classem. Cocchus vix castra subibant
<>
Haud procul a fluctu socios hortatur, et inquit.
"Este viri precor, o socii. Memoresque tenete
Vnde genus vobis; italaque origine nati
620
Et Veneta, servate decus, nomenque referte
Antiquum Italiae, fregit quae barbara semper
Tela. Hodie nos clara manet victoria. Nostris
Stat manibus nunc certa salus, exurere classem
Si Deus ipse dabit. Contra non arma valebunt
625
Constantini urbem Teucrum. Nunc viribus autem
Est opus atque animis italum: vos tempore tali
Delegi socios, quod nobis de hoste triumphum
Aut mortem cum laude daret. Compellite cursum,
Et se quisquam armet facibus. Comburite classem
630
Me duce Teucrorum." Sic fatus corripit ardens
Incensam laeva taedam. Dextraque coruscat
Ensem fulmineum atque cruci dedit oscula. Cuncti
Hoc faciunt. Devota ruunt in fata iuventus
Ante aliasque volat puppes agitata biremis.
635
Vix classi coepere faces iacularier: ecce
Intonuit bombarda gravis contorta per umbras
Noctis atrae: non visa ferit frontemque carinae
Adversam qua iuncta ratis tabulata tenentur
Connexa compage secant fluctusque marinos
640
Extemplo a prora usque in puppim quassa fatiscit;
Accipit et fundo puppis mare; cedit, et undis
Paulatim: subitoque ingenti voragine rapta
Mergitur, atque viri rapiuntur vortice. Nantes
Nec valuere iterum summas emergere ad undas
645
Pressi armis. Oritur clamor miserabilis. Ipsis
Nox inimica viam auxilii negat: arma gravesque
Impediunt. Cocchus summis stans fluctibus alta
Voce rogat scapham remo suffultus adire,
Innixus quo certat aquas superare; sed illum
650
Clamantem frustra auxilium rapuere gravatum
Arma imum ad fundum: "Natosque", extrema loquentem,
"Commendo, o cives. Morior, carosque: Deoque
Hanc animam; nostrae quaeso miserescite sortis".
Talia vociferans Neptuni tractus ad ima est.
655
Caetera tum classis tanto conterrita casu
Christicolum retro cessit, nec perdita Teucris
Bella audet conferre manu. Tormenta feruntur
Plurima. Cuncta sonant fremitu, ceu intonet aether.
Adventante die laetos ad sydera tollunt
660
Clamores Teucri victores. Moeror habebat
Christicolas Latios tristis. Tum protinus omnes
Desertos repetunt muros, quos arte superbi
Irruere aggressi varia lateque frementes
Certabant Phryges: et vastas tormenta ruinas
665
Ac latos dederant aditus. Contollere contra
Christicolae tumulos instant, et damna cadentum
Murorum aggeribus redimunt: ...
Captos ecce viros manibus post terga revinctis
Nudatosque trahunt muris ingente tumultu
670
Lictore Phrygii. Strictis mucronibus astat
Insultans, intenta neci, clamore ruitque
Barbara turba, ardens humanum haurire cruorem.
Hos cogunt qui sint fari prius, inde trucidant
Ipsorum ante oculos socium quos Cocchus in illa
675
Qua periit, secum fidos delegerat atra
Nocte. Leves armis nando qui littora pauci
Attigerant, ubi castra hostes immania habebant;
Terque, quater miseri, qui non periere sub undis
Dum lethum effugiunt sine ferro, et vulnere capti
680
Vt pecudes, hominum dextris cecidere nefandis.
At rex exequias, miseri solatia casus,
Et tumulum iussit fieri pro munere inanem:
Egregiasque animas Christo sollemnibus actis
Leniit, ac precibus missis de more sacerdos.
685
Haud impune tamen scelus omisere Latini
Tam dirum, incensi praecordia. Concitat iram
Ingens corde dolor. Teucros, quos forte reclusos
Servabant, rapiunt vinctosque ad moenia ducunt.
Atque ibi in excelsum tractos, aperire furorem
690
Machmetti cogunt, saevimque immania gesta.
Hunc necis esse suae causam testantur; et illos
Obtruncant. Mutuis vicibus Bellona cruentans
Hinc, atque inde manus caedem sic caede repensat.
Lignea turris erat celsas educta sub auras
695
Moenibus intentans urbis, quam in margine fossae
Sustulerant mediam portarum ad limina Teucri.
Ex Auro, atque a Fonte notant quam nomina puro.
Qua murum oppugnare parant, fossasque replere
Hostes, ex alto iacta per concava terra,
700
Quam procul inde alii assidue testudine longa.
Cratibus ac tecti nocteque, dieque ferebant.
Haec loca servabant fortis Stornadus, et audax
Mollisrus, Venetus primus, genuensis at alter
Diruta bombardis. Aberat nec longius inde
705
Viribus haud impar, Grittus, qui tendere contra
Vt vidit munimenta diu, frustraque sagittis
Eminus et telis Latios obstare: ruinam
Igne meditatur subitam turrique: Latinos
Vocibus hortatur socios, civesque Pelasgos.
710
Turrim ipsam rapidis flammis exurere laeti
Accingunt propere, et coeunt Graecique Latini
Vnanimes conferre manum; flammaeque coruscant.
Improvidae actutum Teucris; per limina parvae
Erumpunt portae tales ignota per usus;
715
Et superant cursu fossas, turrique propinquant.
Diffugiunt subito custodes turris; at illi
Subiiciunt ignem tabulis, atque arida circum
Nutrimenta ignis congestant. Flamma repente
Excita surgebat passim, et per robora sicca
720
Serpebat. Phrygiis e castris millia magno
Cum clamore ruunt, Machmetto urgente feruntque
Ardenti auxilium turri. Non territa tanto
Incursu hostili iunctis umbonibus astat
Firma phalanx longe turrim complexa viamque
725
Fossarum cingens, hostes atque excipit, alta
Corripiat dum flamma furens tabulata, ruatque
Turris humo. Teucri seriem diffringere certant
Christicolum crebris assultibus, ac modo ferro
Praefixis longis hastis, nunc ensibus instant.
730
Stant contra ut murus cives, nec ab ordine cedunt:
Et sane exesa nisi flammis turre, tulissent
Retro pedem nunquam; sed castris millia totis
Tot se se effundunt Phrygium, ut discrimen apertum
Extra urbem pugnare foret. Sonuitque receptum
735
Martia concha, iubens cives excedere pugna
Haud aequa, regis iussu se mare reflectunt:
Hostibus et cedunt paulatim; non tamen ullus
Terga dedit. Fossas petunt, et moenia tuti
Linquunt et turrim semiustam. Non mora Teucri
740
Decutiunt ignes iacta tellure: quiescunt
Actutum flammae oppressae, resolutaque late
Materia, ac disiecta negat depascier igni.
Machmettus nullum linquens tempusque viamque,
Quo victor graiam tandem vi exhauriat urbem,
745
Insidias quaerit varias, artesque latentes.
Secretos cuneos longe, ne sentiat hostis,
Imperat a muro fodiant. Hac arte probati
Montibus et soliti mediis atque aera metallis
Eruere, inque imae descendere viscera terrae,
750
Vsque intra muros qui ducant. Ocius imam
Tellurem iussi effodiunt; latamque sub umbris
Exhausere viam: penetrant noctemque profundam
Sub fossisque cavant terram, et fundamine lato
Murorum. Fervent opera indigesta frequentes
755
Teucri. Alii effodiunt rastris fossam; mutuisque
Exportant alii manibus terram; ordine longo
Subiiciunt alii ligna; et tibicine multo
Sustentant, ne terra cadat fornixque supernus
Convexus: flammis noctem vincentibus, altos
760
Transierant muros. Moniti haec discrimina graii
Interius Teucrum exemplo, transversa secantes
Clam subeunt cuneos taciti captantque locorum
Auribus insidias; strepitu et per concava capto
Hostili occurrunt fodientes. Area Teucris
765
In dextrum laevumque latus spatiosa cavata
Sub tellure fuit, de qua diversa petebant.
Quas furto fodere vias, huc protinus arctum
Per cuneum irrumpunt cives, et praelia caeca
Committunt. Hostes fundunt. Pars munere noctis
770
Effugit, ac tandem superas evadit ad auras,
Inde procul sociis, atque armis, nuda, relictis.
Christicolae exactis, et caesis hostibus ora
Obturant cunei, ponuntque incendia. Fumo
Terra soluta ruit consumptis igne tigillis.
775
Victores tandem redduntur ad aethera clarum
Cum praeda hostili; quos rex et munere donat.
Non casu Phryges tamen absterrentur. Vbique
Per variosque locos meditantur furta; viasque
Occultas tentant sub humo: si fallere graios
780
Qua valeant. Sed fata vetant, quae excindere furto
Non dederant urbem Phrygibus, nec fata manebant
Vrbi eadem et Troiae. Teucri nunc carcere tetro
Obstructis cuneis clauduntur, et igne perempti
Occubuere alii; ferro pars caesa: sepulcrum
785
Hoc habuit, quod ira sibi defoderat ipsa.
Ast alios murum iuxta caligaria Teucros
Moenia subruere intellectum, et vertibus ima
Fundamenta quati; cives tremor occupat ingens
Ignaros prorsus tanti discriminis. Altum
790
Defodiunt properi cuneum; tacitique cavernis
Succedunt imis; Phryges ac laboribus ipsi,
Non visi aspiciunt ardentes fervere. Saxa
Voluere vulsa manu muro; cernuntque cavare
Fundamenta viros; murumque in parte cavatum
795
Suspensum aspiciunt, forti e tibicine fultum.
Hos portare trabes longas, aliosque dolatas
Subiicere ad pondus muri pendentis, ut hora
Dum ferat, aggestis lignis; et cratibus atra
Cum pice viminibus rapiat flamma ilicet igni
800
Supposito; murusque cadat. Paulumque morati
Haec opera ut videre, ruunt. Pars subiicit ignem
Regressusque viae claudit: pars comminus acri
Congreditur ferro. Ancipiti discrimine capti
Nec quicquam Teucri obsistunt. Pars pervolat acta
805
Enses per medios, cursuque incendia velox
Occupat. Actutum piceas depascitur ignis
Congestas taedas, cratesque, ac vimina sicca;
Exustisque cadit lignis, impletque cavatam
Terra viam. Teucrum pauci iacuere sepulti.
810
Instaurant murum effossum, complentque cavernas;
Et tandem laeti cives redduntur ad auras.
Bis se se plene complerant cornua lunae
Ex quo concutere muros innititur omni
Dux ope Machmettus, cuneos; tormentaque tentans:
815
Impleratque cavas ubi moenia diruta fossas
Musculus. Erectae stabant, et machinae in altum.
Extremam statuit belli tentare per arma
Fortunam; et longo finem mandare labori.
Convocat extemplo sua sub tentoria primos
820
Bellorum socios, hacque affatur voce coactos.
"His quos longa dies, atque experientia belli
Spectatos reddit, socii, verba addere vires
Credere nempe reor vanum: me clara parenti
Vestra fides gestata meo, magnique triumphi
825
Quos vobis egit sociis, famosaque bella
Haud dubitare sinunt parituros alta trophaea
Vrbe subacta, animus vates, nisi nempe quod opto
Divinat. Quis eum secus hoc sperare liceret?
Si vos mente agitet quae olim castella sub armis
830
Vi vestra expugnare datum. Ne antiqua revolvam:
Hoc probat in Coelum qui stabat murus Achaiae
Dirutus. Est vestrae testis virtutis, et illa
Thessalonica potens opibus, nil moenibus altis
Profuit huic cingi; iacuit iam denique capta
835
Per muros vestris manibus. Castella supersunt
Quae valeam memorare cadavera diruta. Sed quid
Per quos gesta illis propono extrema. Labores
Comminui magnos vobis, facilemque paravi
Moenia per media ire viam. Deiecta videtis
840
Atque aequata solo, fossas et cespite plenas.
Vallo hostes tenui solum, parvoque tenentur
Aggere, quem saltu superet quis strenuus uno.
Iam gemini currunt menses, quo castra locantes,
Arte omni praestare viam quaesivimus amplam.
845
Stravimus ecce vias ferro, nunc viribus usus
Vt potiamur ea, pro qua huc advenimus urbe.
Nec superest multus nobis labor: aggere pauci
Stant hostes: rari vix complent moenia fusi.
Terna dies terris cum primum illuxerit ergo
850
Cuncti armis animisque alacres accingite muros
Agminibus totis, urbemque capescite pugna.
Praecipua expectant primos qui moenia scandent
Dona viros. Quod opum capturorumque parabit
Quisque sibi, dono praeda omnis vestra sit. Opto
855
Exhaustam in martis opus contingere terram."
Dixerat! Atque ducis voces clamore secuta
Agmina sunt: praedae spe pugnam voce precantur.
Fama volat per castra. Virum simul occupat aures
Interea, pugnae magnae tempusque, diemque
860
Advenisse. Vrbi crudelia quisque minatur.
Indulgent fusi genio in tentoria Teucri,
Et laetas ducunt noctes, longasque choreas
Exercent: cantusque sonant, et timpana; fundunt
Et passim tormenta. Ignes per castra frequentes
865
Lucescunt. Ibi festa deae, quam vana vetustas
Coelicolum matrem mentita est, orgia credas:
Aut Bacchi nocturna coli trieterica nocte
Sacra putes. Tot castra sonant clamoribus, aera
Timpana tot pulsant. Cursum detorquet in urbem
870
Fama, diem portans pugnae: pavor occupat ingens
Corda hominum; se quisque ornat tamen, ac parat armis.
Pars quoque, quae primo se se ostentaverat armis
Assidue, martis fuerant dum nulla pericla, et
Praelia nulla forent, turpi formidine condunt.
875
Et Galatam, navesque petunt clam, proh pudor! Et tu,
Iustiniane, animos, belli dum prima fuerunt
Principia, et nondum pulsaret machina muros,
Intrepidos Nicolae ferens, discrimina solus
Ad Venetos ausus falsis inscribere chartis
880
Bella nulla urbi, tunc impendere Pelasgae,
Atque ope tunc graios non indiguisse: rogarent
Dum cuncti auxilium votis precibusque ferendum.
Nunc primus latebras quaeris timidissime: nummos
Divitiasque tuas quas hic manifesto Celaeno
885
Conflaras Harpyia, rapis condisque trireme.
Conductaque domo Galatae, modo deseris urbem
Cum natoque die Galatam colis: hanc quoque linquens
Nocte rates Venetum, pudor ingens, degener, et stirps.
Candida completo cum Phoebus surgeret orbe
890
Maesta prodit, fati miseri, cladisque propinquae
Nuntia. Nam tristis faciem velamine nubis
Tecta atrae, mediaque latens plus parte sereno
Incedit coelo. Terrentur pectora monstris
Spectantum. Trepidant, quidnam haec portenta minentur.
895
Pars petere haec Teucros dicebant omina; parsque
Pro patria trepidi effundunt pia vota, precesque
Coelicolum regi supero, haec evertere monstra.
Vt decreta dies pugnae iam venit, achivis
Quae regnum rapiat, libertatemque; Latini
900
Exigui numero, et Danai per moenia rari
Funduntur. Lectum robur servare ruinas
Virtute, ac numero praestantius occupat. Vmbram
Ambiguam coelo sub terras Phoebus abactus
Liquerat. Ecce omnis Teucrorum exercitus uno
905
Agmine desertis fundit se ad moenia castris.
Pars humeris rapiunt scalas cratesque recenti
Obductas corio. Turres hi robore textas
Subvectant muris tecti: lapsuque rotarum
In fossas trudunt, quas multa musculus ante
910
Implerat terra, expositisque pontibus, altas
Murorum attingunt strages: atque aggeris aequant
Cespite sublatum tumulum. Longo ordine structa
Pars ipsa in fossa; pars ipso in margine fossae
Sub tabulis se se textis, et cratibus abdunt,
915
Tergoribus stratis taurinis, vulnera contra
Telorum, quae densa cadunt velut aethere grando
Desuper. Inde petunt stantes pro moenibus arcu,
Deturbantque viros Teucri fallente sagitta,
Glandibus, et crebris: alii dum moenia scandant,
920
Appositis tentant hi scalis; pontibus illi
Corripere alta: ruunt cuncti; subeuntque vicissim.
Succedunt alii fessis. Ast civibus ulla
Nec mora, nec requies conceditur. Aggere saxa,
Lignaque devolvunt ingentia, telaque torquent
925
Comminus hi contra prensantes moenia Teucros.
Stant gladiis, praefixa tenent, et robora acuta
Cuspide. Conquatiunt saevas hi immane secures,
Vrentem putremque alto de cespite calcem
Hostilem in faciem iacuit, et lumina caeca
930
Efficiunt late subeuntum: plurima caedes
Inter utrosque horret; multa hinc atque inde sagittis,
Multa etiam saxis occumbunt corpora: multi
Glandibus pereunt. Scalis haerentibus, et iam
Moenia prensantes, suppremaque cespitis alti
935
Primi corruere: ac secum traxere sequentes;
Praecipitesque una tracti iacuere ruina.
Successere alii: pugna instauratur acerba.
Non genus interea telorum desinit ullum.
Discursant hinc inde duces stationibus omnes
940
Quique suis, nec non his cives viribus implent
Vocibus hortati: nunc primi vulnera in hostes
Exercent: lapsis succurrunt: arma ministrant:
Atque animos acuunt. De vita, et sanguine pugnam
Hanc meminisse volunt, et libertate tuenda
945
Pro patria, et natis, charis pro uxoribus illos,
Pro templisque suis, proque agris: omnia nunc se
Haec dextris portare suis meminisse precantur.
Talia rex primus, quem sequitur deinde Iohannes.
Grittus, Gudellus, Buzardus talia dicunt,
950
Stornadus, nec non Molitius, Andronicusque:
Hoc Catarinus idem, hoc ipsum Cornarius audax.
Nec minus ad portum certatur: namque reiunctus
Pons maris exuperans fluctus innabat, utrumque
Contingens littus, nixus, tabulisque cadisque
955
Iam tutum praestabat iter super aequoris undas:
Agminaque ad muros mittebat barbara, fossa
Aggere nec fortes stratum, et super aequor onustis
Comportant scalas humeris ad moenia late
Subnixi, et gradibus celsa ad fastigia tendunt.
960
Hos contra Gabriel Trivisanus, laetaque pubes
Classibus ex Venetum vi pugnant, magnaque Teucris
Funera dant. Bellona acies circumvolat ambas,
Caede virum gaudens: furibundus contonat et Mars;
Sanguineaque quatit cristas, vibratque cruentam
965
Hastam per medios curru portatus; utrisque
Praeliaque accendit; nunc his, nunc et favet illis.
Itque comes pavor, et terror, biiugesque gubernant.
Parte alta classis fundit se ad moenia; tentat
Si qua via est aditum; nunc huc, nunc fertur et illuc,
970
Infestatque omnes, quos pulsant aequora, muros.
Sic urbem attonitam totam crudelis ubique
Mars circum saevit, dirum exitiumque minatur.
Lucifer aurorae venientis pallidus ortum
Ducebat, portans urbi casumque, diemque.
975
Iohannes abiit percussus glande lacertum;
Ac se subripuit pugnae, navesque petivit,
Sive metu Teucrum, seu vulnere abactus acerbo.
Diseruitque locum; trepidantiaque agmina liquit.
Romani stabant Divi qui ad moenia primum
980
Ingenti pavitare metu graique, Latini
Coepere: fugiunt segnes iam vulnera vitae;
Iamque timent duci; miscent nec praelia fortes.
Aggere paulatim declinant; et modo lentas
Exercent vires; vixque audent arma movere.
985
Tum vero Teucri incumbunt, atque acrius instant.
Iam digitis fulgens roseis Aurora rubentem
Aethera reddebat, noctisque fugaverat umbram:
Aggeris in summo conspecti vertice deni
Ianizari, taciti, nulloque obstante suprema
990
Repentes, qui forte loca appendere ruinae.
Tum cives tentare fugam, dare tergaque turpi
Attoniti coepere metu; ceu morte propinqua,
Obliti dulcis patriae, rerumque suarum.
Haud aliter, quam si medium discusserit agmen
995
Cum tonitu horrisono delapsum ex aethere fulmen.
Ianizari primo, licet aggeris ardua summi
Corripiant, numero pauci descendere in urbem
Non ausi dubitare diu, ambiguique manere,
Quid faciant, cedant ne retro, vel moenia saltu
1000
Irrumpant. Cunctos fugere, ut videre nec ullum
Conferri audentem, aut misceri in praelia civem.
Horrendum tollunt clamorem, telaque quassant
Cum fremitu; vibrant enses; iactantque sub auras
Fulmineos, captantque iterum, laetique coruscant
1005
Ianizari, socios tuta ut videre tenentes:
Praecipitant ali subito, scanduntque ruinas.
Rex ut forte caput galea nudatus inani
Inclinans oculos intra tentoria fessos
Carpebat somnum, magno clamore citatus
1010
Exilit, eque fuga cives revocare laborans
Ense petit nudo Teucros: solusque repugnans
Increpitat socios: tres ipsoque aggere truncat
Ianizaros. Tandem media inter tempora grandi
Vibrato cecidit gladio. Caput abstulit unus
1015
Ex humeris: regem, ut novit, pro munere caesum
Attulit atque duci Machmetto, et dona recepit.
"Heu rex egregie, ac felix, melioribus uti
Si tibi consiliis licuisset; saeva tuorum
Consilia in praeceps te si nec vana tulissent.
1020
Heu nimium de te vates Nicolaus hoc ipsum
Antistes cecinit summus; dum saepe vocaret
Te sibi praedixit, tempus patriaeque, tibique
Hoc fore; cum lacrymans, vereor ne numen achivis",
Dixit, "opem neget." Auxilium Deus ipse negavit.
1025
In Tenedi portu nam tempestatibus actae
Stabant bis denae naves, quas Gnosia tellus,
Quae Venetum imperium, Rhadamanti legibus audit
Ommissis, plenas frumento, et frugibus inde
Bis quinas Veneti mittebant marte triremes
1030
Instructas, urbi auxilio, Danaisque; sed omnes
Mensem unum adverso tenuerunt sidere portum;
Nec prius inde datum est se de statione movere,
Quam Teucri capiant urbem, regemque trucident.
Deseruere omnes truncato moenia rege
1035
Christicolae: repetunt turpi formidine portas
Alterius muri; se seque ad limina densi
Praecipitant. Positis Teucri per moenia rubris
Diruta vexillis, fugientum terga prementes
Obtruncant gladiis languentia corpora. Letho
1040
Volvuntur mixti cives. Danaique Latini
Nudatique iacent. Ipsarum ad limina postquam
Portarum est ventum, caedes tunc plurima surgit.
Armorum stridor sentiri, et dura cadentum
Vulnera. Suspirant haec ferro strata. Suorum haec
1045
Suis pedibus calcatas animas sine vulnere fundunt
Corpora: pars vitam cadere haud permissa tumultu
Deserit. Ast demum Teucri per caesa furentes
Agmina transcendunt portas; funduntur et urbis
Per diversa; fluit vique omni exercitus olim
1050
Vt fluvius nivibus tumefactus sole solutis,
Imbribus aut vernis: quem iam non continet unus
Alveus, ruptis riparum molibus exit
In campos, atque arva ruens: rapit omnia secum
Involvens armenta, domos, pecorumque magistros
1055
Corripit incautos ferro saevitur ubique:
Foemineis resonant ululatibus omnia tecta.
Diripiuntque domos Teucri, sacrataque templa.
Thesauros rapiunt veteres; puerique, puellae
Et matres, pulchraeque nurus in castra trahuntur,
1060
Captivique viri. Caedes diversa per urbem,
Ac per tecta fremit. Volitat mors undique saeva,
Tisiphoneque simul, facibusque armata Megera,
Alectoque fremunt. Vicique, domusque cruore
Exundant, fiunt et dira praelia saepe,
1065
Victoresque Phryges moriuntur. Cogit in unum
Captivos Danaum primos; postquam omnia praeda
Hausta manent; victor: crudelis funere cunctos
Nudatos iussit crudeli occumbere, caesos,
Vt pecora: ad caedem gladiis certantibus omni,
1070
Notare, te finis crudelior funere mansit.
Namque videns gnatam raptam, puerumque tyranno,
Ac stirpem geminam cernens occumbere dulcem,
Truncatam primo ante oculos, et sanguine sparsus,
Sanguine natorum faciem, post occidis ipse.
1075
Baiulus et Venetum cum nato ut victima campo
Truncantur: Venetique omnes, qui forte reperti
In Galata fuerant, quini sex millibus auri
Nummorum vitam redimunt. At caetera turba
Venditur; et dominos distracta est passa superbos.
1080
Non ego laude pari haec magni scripsisse poetae,
Quem cyrrhaea arbor, laurus phoebeaque cingit,
Ferre ausim. Capiant solum ne oblivia tantae
Christicolum clades, cecini; ut si numine dextro
Fata aderunt, unquam solvant quae de hostibus ipsam
1085
Constantini urbem (Deus o velit) hanc quoque rursus,
Quae iuga nunc patitur saevissima, marte receptam
Aut ego, si laeta haec torquent mihi stamina parcae,
Aut alter vates florenti carmine cantet.