Albertino Mussato de obsidione 1
Other sections


De obsidione domini Canis Grandis de Verona
circa menia Paduane civitatis

 

Invictum populum formidatumque per omnem

Italiam, Clio, quovis, soror inclita, cantu

Ede virum, nec te non equa voce sequentem

Dedignare chelim. Sanctorum tempora vatum

5

Preteriere, modis nunc nostra minoribus etas

Admittit tenerum leni modulamine carmen.

Te prodente canam seclo memoranda perenni

Prelia que Patave magnus Canis intulit urbi,

Virtutem obsessi populi durosque labores

10

Germanasque acies et pulsum menibus hostem.

Postquam castra Canis Patavinam circiter urbem

Fixerat, equatis succiso cespite campis

Ne cursu obstarent visuve per arva virentes

Arboree frondes neu quis foret exitus urbi,

15

Sedulus armatis lustrabat valla maniplis

Casside sub torva rigidisque horrendus in armis.

Parebant victi per singula rura coloni

Figentes tectis patulis insignia Scalis

Atque novo reverentur hero prestantque favores

20

Vocibus infesti patrie, non mentibus, urbi.

Mesta coronato stabat plebs intima vallo

Exosum spectans animis ardentibus hostem.

Atque aliquis magna fudit lamenta querela,

Antiquis magno referens presentia questu:

25

"Ha pater, eterna qui secula nostra revolvis

Lege, Deus, cur sic urgeri menibus uni

Decretum est genti? Recidivane Pergama restant

Inclitus Euganei que fixit in arva Timavi

Anthenor profugus Frigiis elapsus ab oris?

30

Non sic (preteritis liceat si credere fatis)

Expedit, ut populus pereat discrimine belli

Iste, sed ut longa compostus pace quiescat.

In te nostra tamen vox invehat excita questu,

Nobilis urbs Patavi, natura pinguis et arvis

35

Euganeis longe fundata sub omine pacis,

Condidit a Frigiis quam gens erepta ruinis.

Cur sic instabilis totiens obversa rotatu

Naturam sortemque tuam per tempora mutas?

Pinguis alis pleno distentos ubere cives

40

Dona quibus flave Cereris alimenta ministras,

Lacte et melle fluens et Bachi munere largo.

Vna etas simplex et fraudis nescia vivit

De bene quesitis lucris et munere glebe,

Equa pace fruens, dum diligit otia pacis

45

Defenditque suos sine vi tutissima fines.

Quippe monent cives patrie monimenta ruine

Preterite qui, dum memores infanda renarrant

Scandala, candentes animos aususque cohercent.

Dumque senes vivunt vivit respublica, cumque

50

Deficiunt oriens inimica superbia surgit.

Serpit ab hac luxus fenusque et dira cupido,

Intuitu longo spaciosos iungere campos

Rure, sed urbe domos altas extollere celo

Pingere et ere trabes aurumque apponere tignis,

55

Aspernare epulas patrum pecudumque legumen

Dicere seu liquidis assuescere corpora rapis.

Decernunt pingues patinas lactentibus edis

Instaurare satis melius teneroque iuvenco.

Eunuchos laudant pullos carnesque ferinas

60

Ferculaque ex Arabum spicis condita sapore.

Spernere finitimas gentes et malle timeri

Incipiunt veterumque irrumpere federa patrum

Atque vetus nullo rescindere fedus amore.

Tunc locus invidie, furit in precordia livor

65

Divisos acuens studia in contraria cives

Et patriam inficiens odio excrescente quietem.

Tum raptim exorte subeunt in viscera partes

Invigilantque doli, mordentes anxia cure

Corda vorant que seva struant molimina queve

70

Forsan in exosos iaciant nova crimina cives

Quo valeant rapidum vulgus concire furore

Illaque precipiti plectenda impingere plebi.

Credula ve nimium semper victoribus illa

Exequitur voces clamantum atque irruit illo

75

Quo vox alta sonat scelus obtestata reorum

Quos non ulla fides iurisve evicerit ordo.

Fit civile nefas comissum examine nullo;

Non nisi sed veri series post acta liquescit.

Heu sero tantum post vulnera penitet ire!

80

Tum furor et rabies et inevitabile prorsus

Exitium propria se se depellere terra

Vel sibi vicino patriam prebere tiranno.

Deprensum tamen est semper quod credula plebes

Seditione carens graditur per simplicis equi,

85

Natura monstrante, vias dictamine sancto;

Fraude tamen procerum que circumventa suorum,

Fisa nimis, patitur sevas indigna ruinas.

Hoc iuvat etatem tantum que tempore vivit,

Quod videt affligi plectique sub ordine primos

90

Auctores scelerum. Non unquam regula fallit

Illa, nec a quoquam scelus hoc transivit inultum.

Haud hec eveniunt unquam sine strage nocentum.

Si petat exemplum quivis ab origine prima,

Vrbs Padue magne fuerit cum filia Troie,

95

Et patrem et prolem secum delevit adulter

Dardanus. O semper nostrorum causa malorum

Femina! Sed nostros reprimant hic carmina questus.

Nec minus ob Troiam bellis et fraudibus ustam

Ira deum pelago reduces delevit Achivos.

100

Aiax igne poli cecidit percussus Oyleus

Emersusque freto saciavit Palladis iram;

Pars confisa fuga, conspecto lumine falso,

Cautibus allidens Capharei fraude perempta est.

Ingenio miseros hoc circumvenit Achivos

105

Fraude sua genitor Palamedis fraude necati.

Magnanimum Atridem noctu iugulavit adulter:

Nec lare nec patria potuit gaudere quiete.

Appulsus proprie Dyomedes cedere terre

Advena Siccaniam soceri transivit ad oram.

110

Nonne pererratum longis anfractibus equor

Infandique doli Circes sevique Cyclopes

Dullichium tenuere ducem maria omnia circum

Lustrantem, propriam fesso qui numine tandem,

Non nisi confectus senio, pervenit ad urbem?

115

Cur aliquos frustra longo sermone moremur?

Res mansere Asie post diruta Pergama nulle,

Vile pecus cunctis hodie gens illa putata est.

Cleonimus rex Grecorum dilapsus ab undis

Adriacis multa vicina per equora classe

120

Invasit Patavos ingenti turbine vicos.

Quem contra egressi Patavina ex urbe coloni

Delevere suis conclusum finibus, altas

Et cepere rates fugitque per equora solus.

Menibus excelsas secum traxere carinas

125

Antiqui Troades Patavi. Solennia nostri

Festa iocis hodie memorant navalia naute.

Nota satis vobis Ecerini gesta nefandi,

Civibus ob patriam dederit que premia primis

Ere datam. Vivunt hec nostra in secla. Nepotes

130

Videre extinctum reliqua cum prole tirannum.

Nostra resurrexit demum respublica victrix

(Fert hodie dignas Romana ecclesia laudes).

Hec aliquis vatum tragica defleta querela

Tradidit Archilocis in parva volumina metris.

135

Si causas tanti liceat depromere belli,

Cognita cum fuerint Ecerini facta profani

Que tantum aflicti nostri videre parentes,

Non tamen he fatis culpe impendantur iniquis

Aut nimis accense divini numinis ire;

140

O Patavi, potius meritis impingite vestris.

Nam postquam excrevit tantarum copia rerum

Quas fecunda dabat tellus et pontus et aer,

Continuo mentes inopes opulentia fecit

Invasitque animos malesuada superbia vestros,

145

Spernere finitimas vestro sub climate gentes

Et nullas vestris equas presumere vires.

Quesitam multo censu magnoque favore,

Paccata vobis Henrici Cesaris ira,

Deseruit sanctam vestra inconstantia pacem

150

Et furor effrenis rupit longa otia vester

Delevitque aquilas mundi comunia signa

Invasitque Canem bellis vicina tenentem

Rura sub imperii titulo regisque favore

Et ferro et flammis binas exivit in urbes.

155

Sed neque sic omnes in vos convertere culpas

Quippe velim vestros vel sic reprendere motus,

Quin fatear vestra quicquam rationis in ira.

Noverat Henricus, si fas est dicere, Cesar

Vos odisse Canem notis rationibus hostem,

160

Ante parum fuerat cum capta Vicentia, cesos

Ob cives Padue civili federe fratres

Tum sibi connexos captivaque corpora venum

Ere data et vobis multa feritate perossum.

Vera loqui liceat. Sua per preconia pacem

165

Cesar in Italiam veniens promiserat orbi;

Verone fuerat iungenda Vicentia terris

Vt pax sancta foret populique in pace manerent;

Haud aliter fieri poterat nisi iudicis huius

Sub Canis imberbis sceptro, qui noverat usum

170

Pacis in his oris, cum nemo quietior illo.

Nempe auctore Deo rerum dignissimus ordo

Adveniens eque superis descendit ab astris.

Non aliter vestros potuit sedare furores;

Vestra quidem dignis mulctavit crimina penis.

175

Atque etiam iam nunc, ut bella externa sinamus,

Intima quis referat solo fedissima dictu,

Deteriora quibus non unquam viderat etas?

Indiga nullius fuit intestina tiranni

Impietas, sevos movit que dira potentes

180

In proprios cives stolidum concire popellum

Ordine non ullo comunia rumpere iura

Et venale forum socio fedare cruore,

Plebsque nimis vanas admittens credula voces

Libertate sua cessit privata ruina,

185

Publica privatis cesserunt iura, nec inde

Vllus in urbe locus solitis parere statutis.

Dehinc subiecta viris periit respublica paucis

Postque hec omissis leges siluere statutis,

Plebiscita sui nec decrevere tribuni.

190

Exilium cives multi petiere volentes,

Linquentes mestam sevis terroribus urbem,

Et proprias liquere domos victosque penates.

Sed lare nativo multi discrimine magno

Non nisi conspectis gladiis cessere sequentum.

195

Quid fugis exosum domini per tempora nomen?

Ad dominum confusa tuis urbs libera culpis

Circumventa venis et civi subderis uni.

Quidni? Sopitum bellum civile putatum est

Externumque simul: nam sic suasere priores.

200

Tunc aliquis magno clamans hortamine vocem

Extulit: 'O cives uni parere necesse est.

Vnus enim nobis cunctando restituet rem'.

Heu neque sopitum bellum civile, sed auctum,

Externumque simul. Fugere ex ordine plures

205

Qui domini preerant lateri menseque priores,

Querentes veterem digressi menibus hostem.

Inde aliud maius sequitur scelus. Altera namque

His inimica prius Padue depulsa iuventus

Se paribus votis annexo federe iungit

210

Accersuntque Canem collectis viribus urbi

Bella movere sue patriisque insidere muris".

Multa sub hoc referens aliquis subiunxerat ille

Omnia que nostro fuerant si digna relatu

Materiam longabat opus. Sed carmina sistit

215

Nostra dolor, lacrime veniuntque ad lumina nostre.

Sit satis instantis casus predicere belli

Nec modo preteritos liceat renovare dolores.

Sevus ut inclusos rerum privaverat usu

Exteriore Canis fructusque negaverat omnes,

220

Hoc solum restare putat, comunia tantum

Si miseris elementa neget. Tum flumina primum

Sistere conatur circum labentia muros.

Evocat ex omni Patavino rure colonos

Adiecitque loco vicine illabitur urbi

225

A quo Brintha celer iussitque fluenta recludi.

Haud secus ut iussi faciunt: ingentia sternunt

Robora et impactam silicum sub pondere terram.

O genus agrestum, servum pecus, utile mundo

Mancipium duros natum tolerare labores,

230

Effigies hominum, modico sed belua sensu,

Quod non ulla regit ratio quocumque traharis:

Ecce pari studio lentam nunc obstruis undam

Defossam longo Brinthe de flumine tractu

Quam tuus ipse labor reducem divertet ad urbem.

235

Vidit ut exclusum vicinis menibus amnem

Grana molendinis et non florescere siccis,

Contrahit urbe rotas populus teretesque molarum

Ciclos et duris annexos dentibus orbes

Quicquid et in fluviis triture convenit arti

240

Aptavitque operi famulos tenerasque puellas

Et volucri giro vires supplevit aquarum.

Addunt summissis alii iumenta caballis

Et frumenta terunt lapidi durumque legumen

Perque omnes vicos operum comurmurat usus.

245

Ad potus ususque hominum pecorumque perennes

Non deerant hauste venis putealibus unde.

Arebant ulle magno si forsitan estu,

Norat aquare novis animalia fontibus usus

Ad victumque aderat cuntarum copia rerum.

250

Annua quippe Ceres dederat pinguissima fruges

Et, Canis adventu noto primoque tumultu,

Quisque suos fructus in tutam traxerat urbem,

Plena bonisque aliis hominum que postulat usus

Vrbs erat. Omnis enim, scito discrimine belli,

255

Vtilibus victu proprias compleverat edes.

Quid tamen ista tibi, Padue vesana iuventus,

Profuerint, uno que cum consumpseris anno

Victa fame supplex dominum susceperis hostem?

Numina sola tuas auferre potencia clades

260

Non humana valent: rerum sic ordo reposcit.

Instat ab arce Canis castri quod struxerat urbi

Oppositum, posset si forte lacessere bello

Menibus astantem populum peditumque frequenti

Impulsu clausis subicit certamina portis.

265

At Paduana gravi nimium succensa dolore

Plebs furit interior vetitisque irrumpere portis

Nititur, obiectos et vi disrumpere postes,

Vi tandem et procerum monitu repressa priorum.

Pons erat amplectens duro de robore flumen,

270

Vnde erat egressus solitis invadere turbis

Castra Canis, varios nec non excire tumultus.

Hunc Canis agreditur subiectis urere flammis,

Excelsam siccis onerans virgultibus alnum

Addiciensque ignem stipulis et stramine tectum

275

Armatisque viris tabulas alnumque coronat

Ipseque distinctas acies in prelia ducit.

Viderat hec solers belli dux omnia Vannes.

Constituit pedites directo ex ordine ponti

Et prope contiguam complevit milite ripam.

280

Postquam appulsa ratis ponti, certamina fiunt,

Crebra per obiectam descendunt spicula proram

Oppositeque trabes prohibent accedere ponti.

Illa tamen raptim subiit subvectaque sursum

Erigit arsuras tabulis cum sulphure flammas.

285

Desuper ignis edax calidis extinguitur undis

Saxaque navalem quaciunt ingentia molem.

O civilis amor morti prelate patenti,

Eternum pro quo morientem vivere certum est!

Se pedes hostilem preceps consternit in alnum

290

Cominus et promptum pectus convertit in hostem.

Victa suo cedens ultro ratis uritur igni.

Lancea tunc laxo iacitur de ponte lacerto,

Navita desertam linquit sine remige puppem.

Vt videre ratem fluvio secedere victam,

295

Qui ponti preerant iuvenes ad proxima ripe

Prelia cepta suis maiori robore currunt

Annixique simul subiunctis viribus illas

Que de parte Canis pugne loca prima tenebant

Avertere acies ultro dare terga coactas.

300

Allidunt turmis equitum terrore fugate

Victorum post se magna cum cede sequentum,

Marte sed adverso conspecta strage suorum

Se retro avertens Canis in sua castra recepit.

His aliisque Canis noctesque diesque sub armis

305

Vrgebat pressam crebris insultibus urbem.

Quos tamen invicto plebs indefessa labore

Audax solicitis tolerabat sedula curis.

Mirum quanta viris inerat constancia clausis

Ordoque sub certis vicibus concurrere vallis

310

Et bello se se paribus disponere votis,

Vt cunctorum anime simul omnes corpore in uno

Et mens una foret defendere viribus urbem.

Nam quo tacta dabat signum campana tumultus,

Illo tendebat subito gens illa volatu.

315

Fluxerat autumpnus pallens sublataque campis

Parva seges cane suberant et tempora brume,

Cum sibi tutorem Patavi legere ducemque

Goricum Henricum comitem Iacobique voluntas

Annuit, urbis erat cui tunc commissa potestas.

320

Ille vices belli magno sibi sumpserat ausu

Et Tarvissine vires contraxerat urbi

(Sancte Deus, quantas!), sortem si fata tulissent,

Vincere que poterant Canis equo Marte catervas.

Alcius annuerat Deus hanc decidere litem.

325

Indixere moras bello sub Cesaris Austri

Iudicio magni partes regisque Boemi.

Interea Patave fuerat custodia terre

Vlrico de Valse viro comissa fideli.

Cesaris ille quidem Federici nomine partes

330

Fidus agens Patavum sumpsit pro Cesare sceptrum.

Gaudia quanta, Deus, lapse tunc attulit urbi

Vlricus, regione Canem dum tollere spondet

De Patava, castris in pristina iura redactis!

Ille ut suscepit Patavam vice Cesaris urbem,

335

Tutelam Vlrico nato curamque relinquens,

Quatuor adductis legatis civibus, ipse

Ad regem direxit iter. Goricius heros

Henricus pariter comitem se prebuit illi.

Mutat castra Canis petiturus et ipse tribunal,

340

Pandit iter laxatque vias (sic pactus) ad urbem

Atque intermisse concessit comoda treuge.

Nec minus ipse agros retinet quesitaque rura

Et Padue solis servantur nomina muris.

O mortale hominum genus exsaturabile nunquam

345

Et mens quesitis nunquam contenta, supersint

Si qua videnda oculis! Tibi si confinia mundi

Subiaceant, celis alios effundis hyatus!

Pone, Canis, Padua si iam potiare cupita

An contentus eris? Certe maiore famesces

350

Esurie. Satagis flagrantem accendere votum.

Cur iurata tibi percussaque federa frangis,

Dum Patavis alimenta negas promissa, patentes

Nec sinis (ut pactum est) urbi concurrere calles?

Desuper hec cernens Deus est, Fridericus et infra

355

Cesar adest: bino peccasti numine leso.

Venerat interea Posanum Cesar ab Austro

Partibus ut propior fieret regique Boemo

Visurusque Canem decisurusque querelas

Iure pari tante finemque imponere liti.

360

Sed Canis offensus coram venisse negantis

Contemptu, iusti causis permotus et equi,

Decrevit Paduam digna ratione iuvandam

Cogendumque Canem Patavis abscedere terris.

Egregio Vlrico Padue prebere levamen

365

Ius dedit utque sue defendere iura Vienne.

His iussis dapifer solertior undique sparsas

Allicit Italiam per regia rura cohortes

Grataque legatis iungit mandata remissis:

Leti abeant, urbi caveant, sua viscera servent

370

Vlricum interea caro pro pignore natum.

Detulit hec Patavum caprea velocior ulla

Leta fronte puer viridi precinctus oliva,

Protinus excelsa qui ductus ad atria voce

Acclamat vulgo: "Patavi gaudete beati;

375

Solvite vota Deo, laudes attollite celo.

Primus ego venio, victricia pendite dona.

Audivi et vidi, celestia numina testor,

Cesaris ore sacro: 'Padue comunio nostris

Accedat titulis nostro defensa favore'.

380

Arma parat dapifer, veniunt in bella Suevi

Totaque presidiis armatur Stiria vestris.

Vrbs hec imperii dicetur regia magni

Et iam leta suos servabit libera fines."

Hec ait acclamans Fridericum vivere regem.

385

Hic non lingua valet vel promere littera quantus

In sublime tonans incusserit aera clamor.

Solvitur exultans plebes effusa per urbem,

Augetur totis duplex custodia vallis.

Vidit ut obsessos tantum sperare levamen

390

Et vitare suas, quod non Canis ante putarat,

Posse manus, terrore novo succensus et ira

Tum studio maiore parat quo vincere posset

Forsitan ingenio vel apertis viribus urbem.

Instat atrox altis subducens prelia muris

395

Committitque acres vario certamine pugnas.

Sed quacumque Canem vallis accedere rumor

Vulgabat, rapido tendebant agmina cursu.

Grandine nec tanto crebrescit ab ethere nimbus,

Nec tanto tonitru crepitat post fulgura celum,

400

Desuper a muris quanto condensa tumultu

Tela cadunt. Ictus crebris non cernitur hostis

Missilibus, loca nulla vacant ferienda sagittis.

Ballistas tormenta gravi mollimine flexas

Laxabant binas simul impendentia mortes.

405

Armatos furata viros, non visa per auras,

Spicula parva volant minimisque similima muscis

Saxaque de tortis volitabant plurima fundis.

Stridula marmoreas fundebat machina glandes.

Impaciens pugne valli sed tegmine vulgus

410

Desilit appenso (proh mira audacia!) fune

Menibus iniussum et nudis petit ensibus hostes.

Cominus insertis peraguntur bella lacertis.

Desilit impubes pavidos frustrata parentes

Turba, per oppositos sinuatis arcubus agros

415

Hostiles suffigit equos, si forte per hostes

Expetitur, patrie repetit tutamina fosse.

Nonnunquam, constrate Canis, certamine ab ipso

Occiso secedis equo pugnasque relinquis,

Ambitiose nimis rebus confise secundis.

420

Quidni? Bella geris multos habitura triumphos,

Amplecti siquidem poteris que strenuus audes.

Non nisi per preceps iter unquam gloria vadit

Constitit et magno semper suprema parari.

Nulla quies unquam scandit fastigia regni.

425

Vosque per oppositum Patavi, quod libera sitis

Turba, simul tantum vestram defenditis urbem:

Quod cupit abnuitis. Medius discriminet ensis

Quod pax nulla valet, demum decernere ferro

Sit fas productam tam longo tempore litem.

430

At postquam certasse diu frustraque sub ipsis

Menibus et pedites immani Marte repressos

Cerneret atque diem verso pallescere Phebo,

Dat signum reditu Canis ad tentoria versus.

Tum "Da daque cani" vocitat risoria plebes

435

Altaque de summo fundunt opprobria vallo.

Ridet hyantis ovans vana ostentacula vulgi

Infrendens tectam difert tamen altius iram.

His licet adversis semper succesibus usus,

Bella tamen semper Canis indefessus agebat

440

Vt, quam longa foret succensa caloribus estas,

Vlla dies unquam penitus non Marte vacaret

Aut hac aut alia subducere prelia porta.

Et tamen hec populus mira virtute ferebat

Quem Canis offensi fastidia visa iuvabant.

445

Sed subit extremi pestis suprema pericli

Seva fames acto bis quinis mensibus anno.

Diva, famis tante da prodere tedia, Clio.

Vt primum Patavos fines occeperat hostis

Iam prematuras anni perceperat uvas

450

Inclusosque urbi musto privaverat omni.

Omnia post hyemem longis anfractibus actam

Munera defuerant veteris consumpta Lyei.

Rebus in humanis o munus amabile vinum,

Precipue assuetis, vite pars maxima nostre,

455

Quanto deficiens urges angore carentes!

Haud aliter notum nisi quod dum deficis absens

Linquis vitalem sicco pulmone vigorem.

Cara magis vasis quota pars si forsan acebat,

Limphis mixta suos ducebat longius usus.

460

Nam vacua et lota vegetum pars multa suarum

Fece Thetim decuplam modico infundebat aceto

Dumque merum saperet visa est prebere levamen.

Cinama comiscens aliquis carchesia mellis

Cum paulo piperis liquidis stillabat in undis

465

Tritaque in hoc multum valuit liquiricia potu.

Cum sale pars madidum mictens mollescere granum

Melleque suffuso clarum expressere medonem.

His tribuere aliud Iuli fervencia mensis

Tempora suffragium viridis quod granula palmes

470

Edidit expressos iam nunc prebentia sucos

Quos violenta manus teneris erepta racemis

In liquidis contrivit aquis hausitque liquores.

O quam dulce merum, quantum dabat illa saporis

Mixtio subiuncta modici dulcedine mellis!

475

Pressaque de gravido spumans cervisia farre

Potum grata dabat Bromii mentita saporem.

Nobilium tamen he fuerant erisque potentum

Delicie, putealis aque gens altera queque

Corpora rorabant largo saciata liquore

480

Et quacumque cibos cum posceret ora parabant

In patulum phialas limpha candente nitentes.

Nec locus invidie: prebebant pocula risus,

Per vicos hylares peragebant prandia turbe.

Tantus amor patrie libertatisque cupido.

485

Hoc unum solamen erat viteque levamen,

Quod non larga tamen residens sed copia panis

Defectura dies, faveant nisi numina, paucos:

Ille quidem mordax urgebat pectora rancor.

Sola tamen curas acres spes una levabat,

490

Missa frequens Austri quod nuntia littera regis

Lecta erat auxilium propere testata futurum

Hancque secuturas subito cum milite turbas.

Fecerat o quantum letas spes illa salutis

Et demum ambiguas mentes non credita multis,

495

Promissos frustrata dies. Sed fidite iusti

Quos bona causa fovet superos sperare secundos:

Nunquam summa iuvant celestia numina tarde.

Senserat interea Friderici Cesaris iram

Vlricumque Canis multo conamine iussas

500

Accelerare vices sumptoque insistere bello.

Angitur insompnis curisque ingentibus eger

Invigilat tepido volvens sua pectora lecto

Et pensat gemitu pandens suspiria multo,

Vincere cum nequeat cassis iam viribus urbem,

505

Fortunam tentare dolo noctisque favore.

Tum thalamo, paucis summissa voce vocatis,

Exilit auroram rutilus cum panderet ortus

Meniaque intuitu sociis comitantibus ambit.

Templum erat in Patavo multo venerabile cultu

510

Menibus inclusum sacra de Virgine nostri

Numinis ante ortum longevo tempore fanum.

Delubro fuerat Patavo Concordia quondam

Nomen; adhuc servant veterum cimiteria manes.

Sed postquam illuxit mundo divina propago,

515

Nostra salus, templum nostri fecere priores

Prosdocimo nostre fidei legisque magistro.

Postque sepulta loco martir Iustina sub illo

Olli iuncta sacri servavit nomina templi.

Hec prope visa Cani prono sub margine ripe

520

Palificata strues medie declivia fosse

Amplectens labentis aque defixa perenni

Congerie, siccus servaret ut alveus amnem.

Huic super apponi tabulas meditatus ad instar

Pontis et adverso pedites subducere vallo

525

Cogitat et tacitis evincere fraudibus urbem.

Conceptu placito fidens in castra reversus

Dissimulat vaditque suam secum omnia tractans

Veronam tanti letatus imagine facti.

Agreditur facinus Canis - o, nimis emulus urbi! -

530

Et vocat expertos bellorum et teste remoto

Premetitur opus, qua vi aut ratione quibusve

Ingeniis tantum possit comittere furtum.

Compositis igitur consulto milite rebus,

Dirigit ad castrum gressus sub nocte silenti

535

Et vocat extores Patavos sic fatus ad illos:

"O Patavi socii, mihi quos fiducia iunxit

Constans et fidei nunquam separabile pactum,

Casus adest liquido factis intendere vestris.

Fidite et attentas verbis apponite mentes.

540

Nunc opus est facto, geritur res vestra potenter

Strenua si vestros virtus erexerit actus.

Non pro me patriam ferro insidiisve petatis

Flagito, vos faciat tantum victoria cives.

Ecce patens vobis facilis sine Marte paratur

545

Introitus; struxi tabulas trans valla ferentes

Arma viros tacitumque agmen. Do menia passu

Pretereunda cito, vestram do nocte sub ipsa

Sopitam nullis intrare tumultibus urbem."

Vix fatus, tanto succendit amore calentes

550

In facinus promptos animos, ut tardior omnis

Illis visa foret captandi temporis hora.

"Ecce deus noster, da que promisseris - aiunt -

Da pontem. Quacumque iubes sine ponte ruamus.

Dulce mori nobis tantum tua iussa sequamur."

555

Transierat iam prima quies per strata iacentum

Desuper et nigrum celabat sidera celum;

Omne avium pecorumque genus dulcedine somni

Et quidquid mortale tacet. Natura silentis

Lege sub eterna servabat tempora noctis.

560

Tum Canis accitis turbis sub voce viritim

Induere arma iubet secumque assistere facto

Eduxitque acies ullo sine murmure castro,

Constituens ripe tacitas astare cohortes

Apponitque trabes palis in flumina fixis,

565

Addiciens tabulas ad valla sub ordine iunctas.

Protinus assiluit Patavi proscripta iuventus

Altaque conscendit concessis menia dorsis.

Traditur eterno recubans custodia somno

Prima luens iugulo neglecte crimina cure.

570

Vtque aditus valli spacio maiore pateret

Ferri strage ruens incussus dissilit asser

Ingressusque novos aperit discussa bipennis.

Fungitur officio peditum dum brachia vibrat

Miles et abrupto duram trahit aggere terram

575

Et lateri appenso durum quatit ense ligonem.

Irruit inde frequens in claustra sine ordine vulgus

Implenturque loci retro viridaria sancti.

Quid facis, o demens Canis et nimis ause? Potenti

Cede Deo quem nunc forsan dormire putasti.

580

Ludit in incautos oblato sepe favore

Et ferit a tergo virtus divina superbos,

Nonnunquam elatos, magis ut ridentia fallant.

Quo graviore ruant extollunt numina casu.

Ingemuere cavis Sanctorum corpora bustis

585

Auditum celo querulum fundencia murmur.

Audiit Omnipotens spera sublimis ab alta.

Sevocat a Sanctis Patava de gente patronum

Prosdocimum: "Quid, Sancte, facis sic segnior? - inquit -

Audisti gemitus Patava de clade dolentum,

590

Seva parata tue genti certamina sentis,

Sentis instantes ullo sine Marte cruores

Quantos vix Priami gens hec sub tempore fudit.

Vrbi porta patens locus est tuus, ecce sub ipsum

Prima latet minitans mortes glomerata iuventus."

595

Olli sic infit deflexo poplite presul:

"Summe pater rerum, celi de cardine solus

Qui vigilas semperque tuum circumspicis orbem,

Per quem cuncta geri Sancti Sancteque videmus

Et mortale genus, mundus miratur et omnes

600

Celicole rerum cur sic deducitur ordo.

Erigis exiguum natum de pulvere quenquam,

Cui subicis populos crudeli Marte terendos,

Et sevire sinens cunctis facis esse tremendum.

Tollere sublimem postquam sic incipis illum,

605

Vix rapis ad celum, certe et quandoque timemus

Ne surgens nostris sedem sibi vendicet astris.

Verone siquidem parvo post tempore cives

Progenuere patrem Canis huius et ista propago

(Dicere si liceat) certe clarissima non est.

610

Prefecisse patrem Verone forte ferendum est

Quippe, licet magnum, parvum racione creantis.

Ille tamen genitor tanto prelatus honore

Dum vixit contentus abit tolerabilis urbi.

Iste quidem regno fratrum successor et heres

615

Altius extollens animum, violentior ausu

Impia finitimis direxit lumina terris.

Illi pensa parum quesita Vicentia, si non

Marte vel ingenio Padua dominetur in ipsa.

Quanta strage ruens vicinas triverit urbes

620

Testantur misere latissima rura Cremone;

Depopulata suis suspirat Brixia villis;

Parent Parma suis urbs et Regina triumphis;

Bella gerit sancto que servit Ianua pape.

Hunc ne sperne Canem, fuerit ne forte timendum,

625

Erigat adversas ad celi culmina scalas.

Acria iam superis moverunt bella Gigantes,

Fulminibus quanquam fuerint evicta trisulcis.

Nunc mea de Patavo murmur si senciat auris

Queris, summe pater? Totus iam defluet annus

630

Prelia quod nostris infert crudelia muris.

Et vidi et sensi et tam dira gravamina flevi.

Quid sensisse iuvat seu quid vidisse, deum rex,

Te cernente quidem? nam tu voluisse videris.

Impia si nolis cur non discrimina tollis

635

Vulneraque et mortes iam iam sine fine paratas?

Hi Patavi tantas siquidem meruere ruinas?

Sanctorum gemitus saltem miseresce tuorum

Hocque Canem diro frustrare, piissime, voto."

"Si tibi, confessor, sit fas depromere, noster,

640

De Cane promoto quid nos induxerit - inquit

Omnipotens - nostras, mi dulcis episcope, causas

Laudares. Patavi voces audisse patroni

Non piget; alterius si iura exprimere partis

Ora daret, nostris dictis contentus abires.

645

Accelera, nec enim tantis obstare periclis

Tempus adest. Paulo si plus sermone moremur

Hostis habet vallum. Tenues descende per auras,

Vade citus, fer opem, translatos urbe repelle,

Cede tamen modica dent penas; menia, primi

650

Quos furor incendit primas impendere mortes,

Sufficiat iam nunc tantum si menia servent

Tuta tui; subito multo maiora videbis."

Sicut erat cana ventosa per aera palla

Desilit in Patavum presul somnoque iacentes

655

Excitat excubias et valla citissimus ambit,

Candenti convectus equo, gentesque tumultu

Admovet et totam tutele suscitat urbem.

Discite mortales moniti quid numina possunt

Que contra non arma valent numerusque virorum

660

Bellantumve manus. Cadit omnis pectore virtus

Et confusa suos demictit cura labores.

En devota chohors templi iam claustra tenebat

Et loca munitum per se facientia castrum.

Vnus ad auditum decurrit ab agere summo,

665

Cui prenomen erat Pellatus, arundine longa

Bis tantum denis sociis stipatus et hastis

Ordine delatis hostes invadit et alte:

"Proditor - inquit - habe meriti tua premia furti.

Menia provisis nobis, malecaute, subisti.

670

Quod petis, intus habes et non eris amplius exul.

In patria moriere tua." Sic fatus et una

Ferratos apices trepidos iniecit in hostes.

Non tam precipites telorum fortior ictus

Quantum terribilis Pellati vertit hyatus.

675

Pars cadit incussu gladii, pars terga reflectit

In socios collisa suos, penetralia templi

Pars subit, ad pronas et pars redit altera fossas.

Ecce cohors equitum summa descendit ab urbe,

Parva licet; comites ductor Nicolaus agebat

680

Marsilium Parma genitum de sanguine Rubro

Et Patavos iuvenes avidos certamine plures.

Hi clamore pari laxis concursibus hostes

Agressi feriere simul. "Quem queritis assum,

Sum Nicolaus - ait - mihi dat Carraria nomen."

685

Vocibus his cepto sonuit campana tumultu

Publica maioris crepitans a culmine turris.

Tum tremor, audito Nicolai nomine, primos

Vt presentiti turbavit imagine facti,

Quos campana tonans ultro dare terga coegit.

690

Vix, dea, tanta potes concedere carmina, Clio,

Vt valeam recitare fugas stragesque cadentum.

Hec cum sit Frigie similis iactura ruine,

Vixisset, summo fuerat dicenda Maroni.

Omni parte fluens ruit in certamina vulgus,

695

Implentur calles, omnis fluit angulus armis.

Lancea si desit, clipeus, seu venditus ensis

Esurie panis, duros cepere ligones

Rastra sudes harpes, nec desunt arma furori.

Non expectato pater ad certamina nato

700

Excurrit qua bella geri velocior audit.

Non nemus incussum tanta vehementibus Euris

Strage sonat, sequitur cum previa fulgura fulmen,

Aut audita magis non personat ethera stridens

Silla sub ardenti canibus latrantibus Ethna,

705

Quantus ab arce strepit populari murmure rumor.

Nulla per ecclesias sonitu campana vacavit

Et tamen intactas (dictu mirabile) multas

Asseruere fide, post hec certamina, digni.

At postquam retrusa cohors que prima tegebat

710

Transactas acies cuneum devicta reflexit

Vertit et ipsa viros alio sine Marte sequentes,

Hoc unum miseris oberat fugientibus ipsis,

Quod gens multa nimis pontem migraverat unum.

Sic intestino ruit agmen inutile bello

715

Quod pedibus pressum succumbere cogit amicum

Et tenebre ignaros multos fecere viarum

Ex quibus urbanas subiit pars multa per edes

Agmine pulsa suo; que vero proxima pontem

Accessit, vi pressa, cadit pontemque ruina

720

Obstruit et liquidis pars multa illabitur undis.

Nescit et ipsa mori gens sic devota velitne

Configi gladiis animam vel ferre sub undis.

Sternitur in fossas tandem de culmine valli

Et prono titubans ex aggere corruit amni.

725

O quam multa suis moritur demersa sub armis!

Pars natat exurgens gladiis annixa tenaxque

Se demum supere rapit ad fastigia ripe.

Mane rubens orbi cum spargere lumina Titan

Ceperat et tenebras nitido confuderat ortu,

730

Victores victique pari non mente rotatum

Fortune videre iocum fatique profundi

Iudicium et super hec magni decreta Tonantis.

Castra Canis repetit confessus numina casus

Adversata suos; discedens corde gelato

735

Grandia merenti pandit suspiria vultu.

Squalida funesta deflet sua damna ruina

Gens sua detergens vultus sudore madentes.

Hos super excedit Patavus meroris acuti

Pondere dilanians vultus et pectora tundens

740

Fletque suos leta dimissos urbe sodales.

Plebs legit interior predam exuviasque iacentum

Et piscantur aquis fossis demersa profundis

Corpora cesorum figitque patentia vallis,

Certa trahunt uncis patulis avulsa plateis

745

Exprobrata diu, nullis concessa sepulcris.