Raffaele Zovenzoni Istrias 2

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea

Altre sezioni


Ad divum Ioannem Inderbacchum

Quid conflasse graves iuvat, Inderbacche, columnas

Porticibus, viridique, trabes crustasse cylindro?

Sit licet et paries Pario de marmore, et arte

Phidiaca caelatus, ubi sit cernere terras

5

Et mare ceruleum coelique micantia signa,

Sit nemus Hesperidum iuxta rivique cadentes,

Sint et aves variis complentes cantibus auras:

Adde sub imperio populos urbesque beatas,

Adde duces simul et portantes fercula reges,

10

Quid, quaeso, post fata dabit tibi tanta potestas,

Si simul in cineres cum corpore nomen iturum est,

Nomen et hac vita pretiosius? hoc fuit olim

Quod Decios Paulosque neci devovit et ambo

Scipiadas, pulchramque tulit tibi, Regule, mortem.

15

Atqui Romulidas ante et vetus Illion ante

Cadmeumque pecus sola pro laude cruorem

Effudere viri: frustra, quia numina nondum

Musarum crepuere lyras, et delphica nondum

Carmina Pieriis sortes docuere sub antris

20

In quibus Aonidum, princeps meus, ubera suxi

Prima puer, coluique ducem te teste Guarinum,

Qui me scire dedit fidibus lauroque beandum

Caesarea, quater hoc sacris caput obruit undis,

Vnde tuus vates ego sum, tibi nostra dicavi

25

Plectra, pater; tua laus nostris innixa cothurnis

Astra petet, magnum simulac compleverit orbem.

Nunc age primitias nostri cape carmen agelli

Caelatum cedro, quod mittimus, omnibus astris

Segnius et caelo moriturum. Phoebus Apollo

30

Hoc cecinit, fratrique novem plausere sorores.

 

Bernardo Iustiniano oratori clarissimo

Magnus Alexander satus est a patre Philippo

      Et natus magni Pyrrhus Achillis erat.

Ennius a docto genitum se dixit Homero

      Et fuit Orphei Calliopea parens;

5

Legimus et Linum Phoebi de sanguine natum

      Et natas magno de Iove Pierides.

Sic te, cura deum, specimen, Bernarde, paterni

      Luminis aspicimus persimilemque patris.

O quam praeclarum est non degenerare paternis

10

      Laudibus, et nasci sidera sideribus.

 

Bartholomaeo Brunatio philosopho maximo

Carmina nostra volant totum recitanda per orbem,

      Brunati, fontis gloria Pegasaei,

At tua musa silet, qua nil sapientius omni

      Est Latio: tollat nemo supercilium.

5

Aut quid inauditum tacito sibi cudit in antro,

      Quod lector credet composuisse Iovem?

Id precor, o Parcae, videam, perduret ad illas

      Felices nostrum stamen olympiadas.

 

Ad Heliam Tergestinam

Non ego sum dives, non sum tamen, Helia, pauper.

      Quid sum igitur? quaeris, Haelia: sum quod ames.

 

C. Cornelio patricio Veneto

Scipiadum soboles, Veneti spes magna Senatus,

      Corneli, sanctae sidus Academiae,

Perge canens: Helicona tibi dat Apollo bibendum,

      Texit et auratis serta dicanda comis.

5

Immortalis erit tua gloria: carmina fato

      Non pereunt: pereant sidera, carmen erit.

 

Beruzae Belgramoniae Virgini

Si tibi Achaemenias aptes, Beruza, pharetras

      Thessalicosque arcus tractet eburna manus,

Te venatoriam iurabimus esse Dianam

      Figere crudeles cum primum ausa feras.

 

P. Marso poetae clarissimo

Quas mihi pollicitus Mavortis in aede fuisti

      Si non vis odas mittere, Marse, feras.

 

Francisco Iustiniano equiti clarissimo

Clara suo non sic laetatur Apolline Delos,

      Ister ut adventu, Iustiniane, tuo.

Ecce racemiferis lentescunt vitibus ulmi,

      Luxuriat Pallas luxuriatque Ceres.

5

Omnia nunc rident: resonat nemus omne sonora

      Atthide, Pierides cogit Apollo suas,

Quae tua gesta canant cithara adsintque triumphis

      Imponantque tuis laurea serta comis:

Hoc cape de terris: supero stant condita coelo

10

      Praemia iustitiae, Iustiniane, tuae.

 

Sardio Iustinopolitano

Sardi, deliciae salesque nostri,

In tortos gravior severiorque

Mores Socraticis centurionibus.

Audis, ecce, tuis barbyton auribus

5

Indignam; sed Apollo crocitantes

Et Cyllenius audiit poetas.

 

Epitaphium Dantis poetae clarissimi

Marmore in hoc situs est Dantes qui vivus avernum

      Vidit et elysios stelliferasque domos.

 

Monodia Manuelis Chrysolorae

Invenies aliquas, ignosce Guarine, lituras:

      Scribitur haec lachrymis Chrysolorina meis.

Non mihi sunt rigido praecordia frigida saxo:

      Non fera me, Stygiae non genuere canes.

5

Plango equidem extinctum mundi iubar atraque Ditis

      Stamina pro summis invida facta viris.

Non secus Alcides cecidit lugendus Achivis

      Aut qui Thebanis Inda tropaea tulit.

At vos, Smyrnaei, vatem flevistis Homerum

10

      Solaque grandiloquum Mantua Virgilium:

Hunc omnes flevere deae: fuit anxia tellus

      Oceanusque senex: hunc gemuere poli.

Tristior ante omnes insanos, Graecia, planctus

      Fundis, adhuc miseris unguibus ora secans.

15

Nec minus Italia illustrem foedata capillum

      Ingeminat: quid me deseris, heu, Manuel?

Tu mea Pegaseo fudisti labra liquore

      Cinxistique meis laurea serta comis.

Per te barbaries Italis discessit ab oris

20

      Erexitque suum philosophia caput.

Hinc te admirantes populi regesque colebant:

      Serpebat propius pontificalis apex.

Sed prius aethereas mors saeva reduxit in auras:

      Observat cineres urbs Basilea tuos.

25

At pia mens patrio fruitur modo reddita caelo,

      Trinam unamque Dei conspiciens faciem.

Vnde animus si forte plagas spectare iacentes

      Gestit ab Euxino littore verte genas.

Hostis habet patriam, fana hostis dirus et aras

30

      Polluit: abducti cum populo proceres.

Cernes sub tristi natumque patremque corona

      Venire: abstrahetur filia et orba parens.

Despice Ferrariam: manet hic domus alta Guarini,

      Hic sunt musarum numina, sunt hederae.

35

Hicque frequens tibi surgit honos semperque Guarini

      Chrysoloras Manuel nomen in ore sonat.

Adde quod huc properant Grai properantque Britanni,

      Ister et auripotens Illyrius properat,

Pannoniique simul iuvenes, simul Itala pubes,

40

      Vt Manueleum combibat eloquium:

Vnde graves fulxere viri quique artibus amplas

      Erudiere urbes, erudiere animas.

Hinc doctus Iampetrus erat vatesque Tobias

      Quique Trapezonti nomen in astra vehit.

45

Strozigenae fratres hinc, hinc, Castelle, refulges

      Sexque Guarineae pignora docta domus.

Candidus hinc Carbo, labris Amphionis unus

      Allectans quercus flumina saxa feras.

Hinc gemini Venetae clarissima nomina gentis,

50

      Barbarus insignis et Leonardus honos.

Principis hinc magni mens osque Casella relucet

      Innumerosque alios lingua referre nequit.

Si datur augustos musam hanc intrare penates,

      Marchio doctiloquus hinc, Leonelle, venis

55

Estensesque alii, tuque o spes una poetis

      Nicoleos, Borsi gloria magna ducis.

Totque simul, quorum lambunt sacra tempora lauri

      Et quos iam caeli regia celsa, tenet.

Hinc tuba christitonans dux Bernardinus Olympi,

60

      Albertus, Ioachin et Titus et Cyprius.

Hinc pius et varia redimitus, Palladis arte

      Glandifero digne robore nomen habens.

Timotheusque ingens divina oracula pandit,

      Vnde salutiferum mens bona carpat iter.

65

Quaere agite, o quibus Italiae data summa potestas,

      Laudibus et sacris hunc celebrate virum.

Aurea Chrysolorae surgat Manuelis imago

      Stentque novem circum numina Thespiades.

Hinc laudes Aurispa canat veniamque Philelphus

70

      Hunc petat, hunc dulci Pogius ore sonet;

Stentque omnes, quibus hic Graecorum nectare fauces

      Imbuit: ingratum sit procul omne genus.

Huc prius ante alios veniat veneranda Guarini

      Canities: ornent Delphica serta virum

75

Effigiemque lubens noscat patremque salutet,

      Figat et auratis oscula grata genis.

Hic mea si nati pietas in teque tuosque

      Semper erit (nosti quanta, Guarine, fuit),

Testor ut hoc capias veluti sua munera divo

80

      Acceptumque meo porrige carmen avo;

Nec minus appensis, si fas, precor, adde tabellis:

      "Obtulit has voto primitias Raphael".

 

Foresto physico maximo

Natus eras musis sacroque, Foreste, corymbo,

      Natus et ad dulces Bellerophontis aquas,

Carmine qui illustri Venetos memorare triumphos

      Debueras, Latium Sforzigenamque ducem,

5

Debuerasque piam quae nunc tenet aequora classem,

      Debuerasque Getam luniferosque Phrygas.

Vel tibi si genius teneros suaderet amores,

      Dixisset vatem te Cytherea suum.

Carmine tu poteras tetricam movisse puellam

10

      Optassetque tuos nuda Diana toros.

At tu qui medicas exerces, pro dolor, artes,

      Sis licet et Paeon Philiridesque licet,

Quid tibi cum scaphio? quid cum vernalibus herbis?

      Est tibi fas dulcem solicitare lyram,

15

Est tibi fas hederis et cingere tempora lauro,

      Quippe novem veniunt ad tua vota deae.

Verum si potior tibi cura, Foreste, medendi,

      Da puerum musis qui tibi natus heri.

 

Petro Lauredano Laurentii filio

Quod munus istis, quod damus natalibus

Nostro, Camenae, Caesari?

Qui Laureania ortus a stemmatibus

Non optat aurum, non capit,

5

Non uniones, non lapillos Indicos,

Non coccinum, non purpuram;

Mensis Apici linquit hic glycismata

Mullumque captatoribus.

Nil ergo, nil ingratuli donabimus

10

Patri patrono principi?

Hoc crimen absit candidis praecordiis,

Absit nefas tam barbarum.

Donate Petro Laureano lauream,

Donate, musae, corculum,

15

Donate si quid vivit hoc in carmine,

Donate Zovenzonium.

Hoc clara virtus, hoc viri divinitas,

Morum fides hoc postulat.

Quid vos, puellae, quid moror vos amplius,

20

Natae Iovis Parnassii?

Vos splendor ingens Laureani sanguinis,

Vos gloria amplexabitur,

Vos illa nostri saeculi felicitas

Gestabit augusto in sinu.

25

E laurus iis quam dedicastis crinibus:

Est hac in lauro corcolum.

Post munus ad nos, virgines, divortite:

Tantisper hic tardabimus.

 

Rutilio oratori primario

Si placuere tibi mea carmina, magne Rutilli,

      Lividuli valeant: est operae pretium.

 

Crasso

Crasse, salutatum tua limina venit amicus

      Pauper egenus inops: nil tamen inde tulit.

Is redit inscripsitque suos tibi, Crasse, libellos:

      Perdidit impensam, perdere vult oleum.

 

Gorgidi Dalmatae poetae clarissimo

Te satis antricolae ruri pavere palumbes

      O, satur urbanam iam pete, Gorgi, domum.

 

Petro Delphino patricio Veneto

Indulgere tuo tantum, Delphine, dolori

      Heu noli: miseris mors inopina venit.

Perdideris licet argentum, ne perdere vitam,

      Petre, velis: propius iam tibi numen erit!

5

Di miscere malis bona consuevere: serenum

      Post atras hiemes vidimus esse Iovem.

 

Ioanni Galineto patricio Veneto

Dignus ero per te coenis, Galinete, deorum,

      Pandora per te coniuge dignus ero.

Quid nostri tantum de te meruere corymbi,

      Libavi laudes si, Galinete, tuas?

5

Tinea, di faciant, nostros pertundat iambos

      Aut venale tegant carmina nostra piper,

Ni tibi de nostris decus immortale libellis

      Surgat. Et hoc meritis munus habeto tuis.

 

Ephitaphium Francisci Sfortiae ducis Mediolani

Sfortia dux Ligurum iacet hoc Franciscus in antro

      Quoius in auspitiis vincere semper erat.

 

Epitaphium Victurini Feltrensis viri clarissimi

Victorinus in hac cinis est sanctissimus urna

      Non opus est lachrimis: da sua thura deo.

 

Novem suis puellis

Andra meos primum nutu corrupit ocellos

      Andra meum duris cor tenet in laqueis.

Baccha secunda venit faciem factura deabus

      Invidiam, superis digna puella choris.

5

Tertia me Rhodothea rapit, mea flamma meumque

      Dulce decus, patriae splendor honosque suae.

Quarta subit Nereis, per tela petenda, per ignes,

      Nam plenum dulci nectare pectus habet.

Civica quinta venit, Venere haec formosior ipsa est:

10

      Haec supera insanum duceret arce Iovem.

Evia sexta volat levis ipsa Cupidinis alis

      In qua habitant arcus, spes, metus, ignis, amor.

Septima dux Erothea meis praeclara puellis

      Quippe decens gremiis alta puella Iovis.

15

At Chionea venis oculis octava superbis

      Digna tuis certe virgo superciliis.

Nona Cypris rutilo micat admiranda capillo

      Quoius ab ore fluit nectar et ambrosia.

 

In calumniatorem

Desine lingua, precor, nostras lacerare camenas,

      Interpres falsi desine, lingua, precor.

Desine, lingua, precor: nullum mea carmina crimen

      Admisere novem quae cecinere deas.

5

Hae sunt Pierides, non sunt, tua cura, puellae.

      Cura tua haec non sunt: desine, lingua, precor.

Desine, lingua, precor, vel hiulci fulminis ignes

      Iam fuge: vatis adest ultor Apollo sui.

 

Laurentio Mentori emblematario

Me tua, Laurenti, capit ars stupidumque relinquit

      Cum video signis numen inesse tuis.

 

Herculi duci Ferrariae

Hercules pacis venerande princeps

Hercules belli decus universi,

Hercules, quo nil melius nec hoc fe-

Licius aevo,

5

Cerne te quanto Veneti triumpho,

Qua ducem pompa comitantur omnes,

Quam frequens cunctis sedeat fenestris

Virgo nurusque.

Filius caram venit ad parentem,

10

Illa te totis inhians lacertis

Excipit: quantum pietatis hic est,

O bone Iesu.

Ecce sunt nodis data corda circum,

Quos dies nullus veniens resolvet.

15

Si fidem quaeris, monumenta fusi

Sanguinis extant.

Immemor numquam mens imperator

Hercules flet Veneti Senatus,

Quem patrem verum vocat et patronum

20

Praesidiumque.

Adde quod monstri domitor Latini,

Si quod in silva latet aut in agris,

Hic erit, huic et caput est datura

Bellua Lernae.

25

Sed tuos, quid nunc memorem labores,

Hercules? dulci genio litandum est.

Non vides ut te veniente totus

Ridet Olympus?

Qui graves nimbos posuit, serenum

30

Induens vultum, placidasque ponti

Dat vias parens Veneto leoni

Ennosigaeus.

Te putant nymphae pelago natantes

Aureum Martem, generumque Thetis

35

Optat: o felix quater illa tanto

Digna marito.

Gaudeant sceptro populi beato,

Quos pater verus patriae gubernas:

Gaudeat tanto merito superbus

40

Principe mundus.

Dux, dies laetos videas triaevi

Nestoris: fatum tua sit voluntas,

Teque natorum faciat parentem

Diva, deumque.

 

Crispo marmorario nobilissimo

Marmor erant homines inspecta Gorgone: marmor

      Nos sumus inspecto marmore, Crispe, tuo.

 

Domini Alvisii Throni patricii Veneti epitaphium

Si lachrymis superi decorarent funera, lector,

      Suspiceres lacero pectore flere deos.

Quippe sepultus in hac civis est Alvisius urna

      Qui fuit Astreae regia Iustitiae.

5

Hunc Venetique Thronique patres, hunc Istria plangat,

      Sola viri busto gaudeat Aemilia.

 

Lucretiae virgini candidissimae

Casta placet casto, Lucretia, virgo poetae,

      Non tamen hoc placeat quod tibi Lysca comes,

Quippe vetus scortum tentas petit improba penes,

      Tu nescis virgo mentula quid sit adhuc.

5

Tuta tuis altum stratis dormire putabis

      Proximus at qui te tanget amator erit.

Ne videas fraudes, non dat tibi Lysca lucernam;

      Prurit: ait nostrae Lysca fuere manus.

Sicque fututa mihi vereor, Lucretia, nescis,

10

      Tu licet ignores mentula quid sit adhuc.

Quare age vel Lyscam domibus, Lucretia, castis

      Pelle, vel in turpi fornice, virgo, vale.

Porcio Romano poetae clarissimo

Porci, Romano sate sanguine, dia Catonum

      Progenies, Phoebi spiritus Aonii,

Quin canis arma duces vectasque per aequora turres,

      Quas Venetum sanctae diis posuere manus?

5

Hoc te posteritas omnis virtusque precatur,

      Hoc spectata fides, hoc iubet ipse deus.

Solus enim poteris galeatum ostendere Martem

      Et currus, hastas Gorgoneumque caput;

Solus et immanem bello deducere Turcum,

10

      Et poteris Thanain luniferosque Phrygas.

Ecce Sigismundus nostras Malatesta phalanges

      Dux agit augurio cui Iovis ales adest.

Nec minus in longis lux Lauredana carinis

      Splendet, et huic felix Ennosigaeus erit.

15

Pone tropaea: mari medio de puppe praeusta

      Turcorum spoliis dives arena fluet.

Hoc age, nos viridem Cyrrhae de vertice laurum

      Texemus, capiti serta dicanda tuo.

Crispo Iustinopolitano

Facundissime civium tuorum

Et lautissime Crispe, die, amabo,

Tanto tempore cur nihil reponis

Quod cantent tetrici probentque patres.

5

Non tu Pierio gravis cothurno

Medeam miserabilem canebas,

Non et Dalmaticas lyra puellas

Insanire tua dabas, polumque

Sistebas fidibus puer severis?

10

At quas nunc dabis occupationes,

Quae negotia, quae mihi satis sint

Ne reddam tibi Γράφε πρὸς κέρακας.

 

Clarae Gavardae sponsae

Clara Venus, nostris qualem non vidimus annis

      Non vidisse reor saecula prisca deam.

Clara Gavardaeo sata sanguine, cuius imago

      Vincit ebur Scopae quod coluere manus,

5

Ex mores cauti tibi sunt: tua candida virtus

      In terris, virgo, te facit esse deam.

Et iam sponsus adest, qui te sibi vinciat auro,

      Quem tibi vinxerunt sidera forma fides:

Qui pulcher pulchra faciat te prole parentem

10

      Cuius eris felix femina facta toro.

Hoc dixisse iuvat; pueri innuptaeque puellae,

      Plaudite: iam felix en Hymenaeus adest.

 

Andrae Tarsiae virgini primariae

Pectine flaventem Libyco polit Andra capillum,

      Vngit et hunc nardo reticulaque fovet:

Inde petit Veneris sacram vel Apollinis aedem,

      Martis ubi pictum cernit adulterium.

5

Hic dolet, hic duras appellat Mulciber artes

      Pulcraque de roseis mox fluit unda genis.

Sic lachrymans tristisque redit gravis omnibus illo

      Vespere, nec cenat, nec cubat aut vigilat.

 

In Malacharem Laibacensem

Cum nostris Malachar digitis heu velleret aurum

      Quod domini magnum pignus amoris erat,

Velle potius, clamabam, pectore fibras,

      Velle animam, Malachar, anulus est domini.

 

Tergestinis pro patria cadentibus

Di, Tergestinis quis iustius induit arma?

      Attamen o quales oppetiere viri!

Divae Lamprae virgini lepidissimae

Exuit heu viridem profugo me Lampra lacernam

      Pallaque maerentem squallida vestit heram.

Pro dolor, illustres foedat mea Lampra capillos

      Duraque purpureas dissecat ungue genas:

5

Quidque? at Adriacis nigros delphinas ab undis

      Orat ut huc miseram longa per alta vehant.

Saepius et superos miseris testata querellis

      Rumpere virgineos destinat ense sinus.

Hoc ego, di, merui, sunt haec mea sacra quotannis?

10

      Haec data sunt vestris pinguia thura focis?

Frangite crudeles mea stamina, frangite Parcae,

      Iris et invisam vellat acerba comam.

Vel tu, magne deum, caput hoc precor igne trisulco

      Vre, vel elysiis si libet adde choris,

15

Nam mea me stygias comes usque sequetur ad undas

      Lampra, nec audenti terror Avernus erit.

Tantale, tu fluviis, tu parces, Sisyphe, saxo:

      Nullus et interea viscera vultur edet.

Eumenides posito gaudebunt verbere dirae,

20

      Orchus erit felix hac veniente dea.

Tuque, Charon, Stygia dominam dum traicis alno

      Sancta cave manibus tangere membra tuis.

Fallimur? an pelagus delphina rotare per altum

      Cernimus? ecce humeris gaudia nostra vehit.

25

Lampra, quis Hadriacis te, spes mea, credidit undis?

      Tune venis tantum per mare, tune venis?

Parcite, di superi, vestros si laesimus ignes:

      Parcite, pro laesis bina iuvenca cadet.

His liceat scopulis et amoena vivere silva,

30

      Hic precor o tecum, Lampra, mori liceat.

Iuppiter intonuit: felicia signa videmus:

      Littore nos dudum Lampra recepta vocat.

 

In Crispum Fluentium

Tecum septenos uxor vixisse decembres,

      Crispe, refert coleos nec tetigisse tuos.

Te putat eunuchum, nec te scit amare cinaedos:

      At mihi crede, tuam seminat alter humum.

 

In Biblim Bononiensem

Diceris Andronicon, mea Bibli, secuta lanistam:

      Haud credo, satis es quippe fututa domi.

 

Decio Lando decurioni

Quantus in arma suo perfusus sanguine Mavors,

      Tantus Brazigenum gloria, Lande, ruis.

Perge bonis avibus: surgunt tua gesta poetae

      Qui celebrent: Venetis tu novus Hector eris.

 

Luciae matronae nex acerbissima

Lucia zelotypo dixit curruca marito,

      Idque ioco dixit, nescia grammatices.

Cumque necaretur fertur clamasse: Puellae,

      Discite nunc quid sit discere grammaticam.

 

In Venerem Gentilis Bellini

Qui Paphiam nudis Venerem vidisse papillis

      Optet in antiquo marmore Praxitelis,

Bellini pluteum Gentilis quaerat, ubi stans,

      Trunca licet membris, vivit imago suis.

 

Petro Lauredano Laurentii filio

Poma, Timave, tuis licet haec nascantur in hortis,

      Credimus Herculea lecta fuisse manu,

Seu Corcyrea nuper devecta carina,

      Sive Malorcheas destituisse malos.

5

Iuditium facies de parvo, Petre, canistro:

      Attica gustari sic melimela solent.

 

Baptistae iuris consulto

Vvas me rogitaveras recentes

Quas, Baptista, diu tibi dedissem:

Verum subtimui nimis ne ventrem

Laxarent tibi, contigit quod olim

5

Hellespontiacae meae puellae

Quoi dono dederam novem racemos,

Letales stimulos cacationis:

Ex quo mortua clauditur sub filo

Saxo quod Veneris secus sacellum.

10

Surgit laudibus usque marmoratis.

Veram cum fugitaverint agrestes

Succi, cum nive pomus albitabit,

Tunc uvas tibi mele dulciores

Mittemus: veniet Thalea cornu

15

Pleno divitiis deum beatis.

Tu nostri memor interim valeto

Et si qua Veneris domum revises

Hospes dicere ter precor momento

Hellespontiacae meae puellae:

20

- Salvete, cineres o delicati.

 

Rhodotheae Venetae matronae clarissimae

Sedibus antiquis clarisque parentibus orta

      Rodothea, bonis non satis alitibus,

Nam gravius nihil est, nihil est te pulchrius una

      Lepidiusque nihil, candidiusque nihil.

5

At tibi zelotypum nimis es sortita maritum,

      Quem puto crudeles progenuisse feras.

Nam furiis quotiens agitatur, ut Indica tigris

      Te capit et castas dissecat ungue genas,

Purpureasque aperit vestes, rupitque capillum

10

      Vt tandem iaceas exanimata mihi.

O rabies diraeque manus inimicaque caelo

      Verbera: num gravius laederet ille deas?

Pro dolor, Augusti fueras dignissima lecto

      Et mensa fueras digna puella Iovis.

15

Aut tibi si dulcem quaesissent fata maritum

      Iungere debuerant te, Rodothea, mihi.

 

In direptione urbis Tergestae

Quid crudelius insolentiusve,

Di, quid dirius, impotentius quid

Vidistis patriae meae ruina?

 

Pro foribus bibliothecae Petri Veturii

Quisquis es, hospes, in hos ausus penetrare penates

      Noveris Aonides hic habitare deas.

Haec sunt Victuri divina volumina Petri,

      Quae Danielis avi Bibliotheca fuit.

5

Hos licet inspicias volvas relegasque libellos:

      Nec tamen ut comites hospes habere velis,

Quippe nefas adytis chartam deducere sacris.

      Hoc satis ingenuis, sit satis improbulis.

 

Polydoro Currucae

Nocturnos metuis moechos, Polydore: diurnos

      Non metuis: solus sic, Polydore, sapis.

Nam tua Galla diem fugitat, quasi conscia furti

      Lumina, sed noctem clausa fenestra facit.

5

Quare age nocturnos custodes atque diurnos

      Thesauris adhibe, si, Polydore, sapis.

 

Eidem

Cum brevis hora fugit, decies, Polydore, cacasti.

      Die mihi quid causae sit, nisi quod trepidas.

 

Clarae Diedae Venetae virgini clarissimae

Clarae Diedae Venetae virgini clarissimae

      Clara Dieda, decus Venetum, qua gratior ulla

Virgo meis non est reddita luminibus,

      Si tibi musa placet, nec dedignare poetas,

5

Clara mihi fies clarior Hippolyta.

 

Genologia Petri Lauredani Laurentii filii

Lector carminis improbi poetae,

Quem nostrae capiunt tenentque nugae,

Ne sis nescius, hic meus libellus

Petrum tollit in astra Lauredanum,

5

Petrum, quem genuit meis camenis

Lumen, praesidium, decus, patronum

Vir Laurentius optimus gravisque

Et verus, Veneti pater senatus.

Si fors nomen avi requiris, ille

10

Heroum fuit ille Nicolaus

Princeps magnanimus, potens, severus

Et dulcis patriae pater, piusque

Et iustissimus omnium virorum.

Si quaeris seriem domus vetustam,

15

Reges invenies, tropaea, currus,

Classes laurigeras, maris triumphos

Aegei, Ionii, Syri, Britanni.

Ex his stemmatibus licet fateri,

Ex his est meus ortus imperator,

20

Quo nil candidius, beatius nil,

Nil humanius aut benignius sol

In terris videt. O ter illa felix,

O felix quater illa, quam puellam

Hic optat sibi coniugem futuram.

25

Hanc calathis, viola, croco, ligustris

Donabunt driades papaveroque

Et myrtis, ambrosia, rosa, hyacintho.

Quid vos huic, Charites, meae puellae,

Quid quaeso dabitis? quibus dicantur

30

Cornu divitiae beatiores?

At vos Pierides sacram capillo

Laurum, texite, quam ferat superbus

Incedens Heliconis in theatro

Hic morum specimen vetustiorum

35

Virtutum simul omnium thesaurus.

O fatum venerabilesque parcae,

Quae stamen trahitis colo severa,

Huic annos, peto, Nestoris Pelasgi

Signatos date candido lapillo.

40

Lector carminis improbi poetae

Quem nostrae capiunt tenentque nugae,

Ne sis nescius, hic volo silere.

 

Laurae Marcellae Altae Vitae

Leucadiae quantum debebunt nomina Varo,

      Lesbiaque et quantum, docte Catulle, tibi,

Quintilia et quantum Calvo, Galloque Lycoris,

      Aurelio et quantum Cynthia clara suo,

5

Tantum Marcello, si sensus manibus, Alta

      Vita tuo debes addita sideribus.

 

Zachariae Barbaro Francisci filio equiti clarissimo

Barbare Zacharia, Francisci gloria magni,

      Qui clarum Veneti sidus in urbe micas,

Haec tuus Hermoleos Latiae spes altera linguae

      Divinum ingenio quam bene fingit avum!

5

Ausus enim puer est musarum scandere montes,

      Ausus et Aonii sumere fontis aquas.

Ecce suo virides redolent in vertice lauri,

      Ecce novem veniunt ad sua vota deae.

Discit et hic veteres quicquid docuistis Athenae

10

      Et docuit Babylon, Thrax, Syrus, Indus, Arabs.

Di, decus hoc Grais, decus hoc servate Latinis,

      Neve novis Parcae laudibus invideant.

At tibi qui tantum peperisti, Barbare, lumen

      Nestoreos possis exsuperare dies.

 

Epitaphium Gabrielis Germani fratris

Caelebs et viridi potens iuventa

Sum raptus Gabriel: nunc quid homunculi

Sint, lector, tibi videris: cinis sum.

 

Antonio Veneto

Cum canis, Antoni, quid agam si scire laboras,

      Pieriis videor mixtus inesse choris.

 

Laurentio poetae clarissimo

I, mea musa, vocat summa de puppe magister,

      Iam data sunt geminis pocula Tyndaridis:

Ecce procul crepitant zephyri, caeloque rubentes

      Cernimus aurorae iam properare rotas.

5

Forsitan aspicies miserandam in collibus urbem,

      Quae tamen, heu, patria est semisepulta mihi.

Hanc iubeas salvere meo tu nomine laetis

      Ominibus: porro perge, Thalea, Polam.

Laurenti invenies venerandas protinus aedes,

10

      In quibus Aonides carmina docta canunt.

Cumque sacrum caput aspicies quod cinxit Apollo

      Frondibus augustis, haec, mea musa, refer:

"Ecce, Zovenzonius tua nos ad limina vates

      Misit, ut hoc habeat carmen, amice, tuum.

15

Id quanti faciat nostros adverte labores,

      Iussit enim Venetis solvere littoribus".

Haec ubi dicta, dabis felicibus oscula labris,

      Inde domum referas quod tibi reddiderit.

Iam revocaris, abi: non te, mea musa, morabor

20

      Amplius: i felix et, mea musa, redi.

 

Paulo Barbo patritio Veneto viro clarissimo

Laudasti nostros, doctissime Barbe, libellos

      In quibus Europae sollicitantur opes,

In quibus armatas iam cernimus ire phalanges

      In Turcum et pelagus classibus omne tegi.

5

Haec tua laus operae pretium immortale manebit;

      Profuit o quantum pervigilasse mihi.

Non me si musae, non si laudaret Apollo,

      Quam faciam cristas altius erigerem.

Quippe tuum pectus cum Phoebo maxima Pallas

10

      Incolit, et prae te fers Iovis ingenium.

Iamque vale, Venetumque tollas in aethera nomen;

      Sisque memor vatis, Marce, Zovenzonii.

 

Antonio Crispo marmorario

Herculis effigiem mirans Antonius inquit:

      Corpora do superis, di tibi dent animam.

 

Pauli Barbii equitis clarissimi epitaphium

Lector, si lachrymas licet sepultis

Diis et thus dare, Barbio dabis tu

Paulo, iusticiae gravi patrono

Qui iuris iacet hic eques peritus.

 

P. Marso poetae nobilissimo

Barbarus inscriptos rapuit tibi, Marse, libellos:

      Perdidimus noctes perdidimusque dies.

Paulae puellae lepidissimae

Hic, mea Paula, iaces, Veneris lachrymabile sidus

      Quoius ob interitum concidit orbis honos.

 

Charidemo Mediolanensi

Non possum, Charideme, tuo non angier astro,

      Aut tibi crudeles esse negare deas.

Factus es ingratis musis Helicone relicto,

      Pro dolor, ad populos institor Illyrios.

5

Hoc meruit chartis totiens insudasse latinis,

      Haec fuit, heu, merces? hoc operae pretium?

Adde quod infesto mercaris numine: pennas

      Nummus habet, loculis devolat ille tuis.

 

De Scardona ad Gorgidem suum

Scardonam mea musa cupit de rupe cadentem

      Cernere spumiferis nobile flumen aquis.

Sic licet Illyriam cum remige, Gorgi, phaselum

      Invenias, puppi stans ego Typhis ero:

5

Cantibus tu sistes undas ventosque ciebis:

      Nos credet Minyas Nereis esse viros.

 

In principiis studii

Ecce favens nostris studiis arrisit Apollo

      Musarumque choris venit amica dies:

Venit amica dies et abit vindemia musto

      Pressa novo: nobis venit amica dies.

5

Venit amica dies, iam fontibus ora fatiscunt

      Bellerophonteis: venit amica dies.

Venit amica dies: adsit modo numen, Iesu

      Christe, tuum, veniet semper amica dies.

 

Myliano suo angelo patritio Veneto

Cum laudas nostros nimis, o Myliane, libellos

      Hoc facis, ut credam non satis esse meos.

 

Hermolao Barbaro poetae clarissimo

Si sine corde suo quisquam valet, ipse valebo

      Parthenopem ibit cum meus Hermoleos.

 

Vitali Lando patricio Veneto iuris consulto clarissimo

Affari nequeo plebis te, Lande, tribunum,

      Quippe tuum claudit multa caterva latus.

Quod licet, aspicio procul et te, Lande, saluto,

      Felices in me coniice, Lande, oculos.

Moreto grammatico viro optimo

Te fore praedixi nato, Morete, beatum

      Non quia sum vates, sed quia tu bonus es.

 

Francisco Foscari illustrissimo duci Venetiarum epitaphium

Foscarus ille toga sapiens Franciscus et armis

      Hic situs est, Venetum gloria summa ducum.

 

Evae Maroreae laus

Si tua forma fuit quae marmore vivit in isto,

      Quoi mirum si vir paruit, Eva, tibi?

Antonio Canali Georgio

Quaerit avarus opes: dum dormit, villicus uvas

      Colligit: Antoni, dic uter esse velis.

 

Hermolao Barbaro poetae clarissimo

Cur mea cum recito, tibi carmina, Barbare, rides?

      Numquid sectaris, Barbare, Democriton?

 

Flacco Ferrariensi

Quinque philippeos non vis dare, Flacce, roganti,

      Vis animam: credo non ego, Flacce, tibi.

Belluciae Fuscarenae virginis epitaphium

En, Bellucia Fuscarina virgo,

Maeror, deliciae, decus parentum,

Qua nil pulchrius, eruditius nil,

Nil divinius, hospes, hac in urbe

5

Est visum, iacet hoc reposta saxo.

 

Regis Alphonsi epitaphium

Hic cinis Alphonsi regis sacer: oscula, lector,

      Da saxo repetens: Vivere dignus erat.

 

Piladi suo

Tu Pilades cum sis Verus, tibi derat Orestes,

      Quaerere quem noli longius: Ister ero.

 

Gorgiliano Piranensi

Gorgilianus ait mihi se misisse peponem.

      Crudus erat: nostro, miserat ergo sui.

 

Vitali Lando patricio Veneto equiti clarissimo

Dum vixit Marcellus erat mea, Lande, voluptas,

      Gloria, deliciae, spes, decus, imperium,

Illi quippe viro, citharam plectrumque dicaram

      Multaque pendebat poste tabella suo.

5

Me mihi Phoebus, Liber pater ille favebat:

      Et felix vati numen et omen erat.

Invida sed postquam sanctas bibit urna favillas

      Et tenuit campos spiritus Elysios,

Solus in Aonio maerebam squallidus antro,

10

      Scindebamque meas ungue rigente comas.

Pallas adest tristemque videns miseratur alumnum

      Et secat humentes ore loquente genas:

"Est Vitalis eques Veneta meus, inquit, in urbe

      Et legum interpres ingeniisque favens.

15

Hunc adeas totumque suis te crede lacertis,

      Namque tibi in terris hic deus alter erit".

Huius ego monitu tua limina, Lande, subivi,

      Nec veritus sacrae frontis adisse iubar.

Et licet obstringas oculos Phaethontis ut instar

20

      Haud patiar vultus lumina tanta tui.

Prostratus tamen aethereum te sidus adoro

      Et figo plantis oscula digna tuis.

Si fas est, nostris faveas, vir sancte, camenis,

      Iusserit hoc frustra ne mihi Pallas iter;

25

Iamque vale, nostrasque tuo dignare sacello

      Primitias voto quas tibi, Lande, damus.

 

Christophoro Mauro duci Veneto illustrissimo

Maure, meum licet Aonia sine fronde capillum

Aspicias nullisque chelym splendere smaragdis,

Arma tamen Venetosque canam, si numine laeto

Dum aderis veniunt iterum in certamina divi

5

Atque iterum Cytherea suum male saucia Martem

Exorabit, equos iterum sudabit Erinys

Sanguine caeruleo victrix, ubi gurgite clamis

Ibit ovans victosque vehet sub foedere reges.

Haec ego, dux, tibi, Maure, canam: tot aperta videbis

10

Proelia, totque viros obscura morte iacentes

In superos lucemque traham, tua gloria terras

Cinget et Oceanum magnumque tenebit Olympum.

Lucano Carseolo Tolmaetio

Credidimus te Carseolum, Lucane, poetam

      Cuius et ingenii crassa Minerva foret,

Ast ubi divinis foliis responsa dedisti,

      Te natum magni credimus esse Iovis.

5

Phoebus es: o nostri salve lux unica mundi,

      O salve Aonium Pieridumque decus.

Tu mea pegaseis cinxisti tempora sertis,

      Aptasti digitis et tua plectra meis.

At tibi pergratus statuam de marmore templum

10

      Quo bene cum musis carmina nostra feram,

Saepius et nivea veniens in veste sacerdos

      Et mactabo boves quadrupedesque tibi;

Tu licet Aemiliam pro Delo elegeris urbem,

      His tamen in sacris, Phoebe, favens aderis.

15

O mea ter felix, ter et amplius Istria tanto

      Digna deo, festas cinge beata comas.

Cinge comas hederis, vel si libet, Istria, lauro,

      Nam procul Aonium cernimus ecce nemus.

Ecce suos Helicon dulci cum murmure fontes

20

      Pandit et in celso vertice Cirrha sedet.

Huc age; tantisper properabimus hostia pinguis

      Vt cadat ante deum non sine diphrophoro.

 

Cum pepone distichon ad divum Guarinum

Si superi hunc Croesi vertant in regna peponem,

      Non vincant animum, dive Guarine, meum.

 

Responsio divi Guarini

Si divitem faciunt animi, nec gaza nec aurum,

      Regia ne dubites dicere dona tui.

 

Alexandro Bono patricio Veneto

Quisquis Alexandro nomen tibi contulit, ille,

      Ille fuit vates, vel deus ille fuit.

 

Cippico Tragurio adolescenti erudito

Cippice, qui teneris tantum mihi carmen in annis

      Concipis, o canus, Cippice, quid facias?

 

Caterinae Corneliae Venetae Cypri reginae

Solveris hinc laetis avibus, Cornelia, virgo,

Aequoreae regina Paphi, quam Pallas et omnis

Pieridum Charitumque chorus comitatur euntem

Ad thalamos, ubi posta sacro Venus aurea fulcro

5

Insidet, expectatque nurum, quam sedula nato

Iungat et augustos iam sit visura nepotes.

Tu lachrymans collo pendes, regina, paterno,

Nec matris complexa potes divellier ulnis.

Hinc te torquet amor fratrum caraeque sorores,

10

Hinc patriae pietas, qua nil videt aethereus sol

Pulchrius aut maius, namque huius in aequore regnum

Stat, regina, tuum. Sed iam puerique puellaeque,

Audio, iam dudum faustos cantant hymenaeos;

Iam te, sponsa, move ... Quid respicis? ecce moratur

15

Te Throna maiestas, Veneto stipata senatu

Pro foribus classi mox te impositura superbae.

Aeole, caeruleas auris crepitantibus undas

Velorum distende sinus, latus undique cingant

Nereidum Phorcique manus, quae stemmata dulci

20

Carmine Scipiadum memorent, domitumque Siphacem

Aequatasque solo celsae Carthaginis arces.

I felix tanto Cypri regina triumpho.

 

Petro Victurio patritio Veneto

Nomina das nostro, Victuri Petre, libello,

      At gratus contra quid dabit ille tibi?

Qui citreas praeter tabulas vilemque papyrum

      Nil habet, aut si qua est diluta gutta croci.

5

Quid? quid? adhuc tunicas timet hic praebere siluris,

      Aut piper, aut brevibus claudere thura tomis.

At si forte graves superabunt carmina Parcas

      Clarus et hic toto fiet in orbe liber,

Istrias ista tibi decus immortale monebit

10

      Victuri, Venetae nobilitatis honos.

 

Priapo marmoreo

Claude fores pueris, admitte, Priape, puellas

      Praedioli custos si cupis esse mei.

Turpibus impone poenae quidcumque libebit

      Nam damus hoc praeter praemia nulla tibi.

5

Si veniet formosa, mihi servare memento

      Supplicium, quod erit saepius ut redeat.

 

Iacopo Antonio Marcello equiti clarissimo

Diis aram, Dryades, caespite patrio

Instaurate, boves cornibus aureis

Huc laeti properent: fulgeat ignibus

Aether thuricremis: huc pueri piis

5

Mixti virginibus carmina concinant,

Fundentes calathis cum viola rosam.

Huc Liber veniat non sine pampino

Et thyrsum Thyades et quatiant comas,

Huc et, Pallas, acri pectora gorgone

10

Horrens terribiles exue viperas,

Laeto casta tegens corpora coccino

Dulces nec sileas cum cithara modos,

Nec tu Phoebe lyram desere, nec tuos

In sacris numeros: cum tunica veni

15

Candenti, retegens lauriferum caput,

Et duc Pierides, duc hederis comas

Cinctas Pegaseis: quae superos canant,

Dum centena cadet diis hecatonba bos.

Et iam pompa venit: cernimus inclytos

20

Audimusque choros: da manibus puer

Lymphas, da lituum, et frugibus inclytum

Cultrum: iam iugulos admoveant boves.

Qui te praesidium, sidus et aureum

Ostendere meis luminibus favens?

25

Quod me dum latuit, perpetuum fuit

Nox: testor scopulos, acroceraunia,

Et Scyllam canibus quam tulimus trucem

Et diris pelagus syrtibus invium.

Nunc tu portus ades, quo mea lintea

30

Intendunt Zephyri: iuvat ancoram

Commendare tribus funiculis gravem.

Hanc, Marcelle, tuis excipias ratem

Oramus gremiis: nos obiter sacris

Donati foliis et cithara tuas

35

Laudes Maeonio carmine fortius

Dicemus. Radians intonuit polus:

Laetis accipio vultibus omina.

Combustum satis est, tollite cymbia

Et velum, famuli: more litavimus.

40

Rex Marcelle vale, Romuleum decus.

 

Petro Victurio patritio Veneto

Natales venere dies, venere kalendae

      Bifrontis Iani: nil tibi, Petre, dedi.

Accipe dimidium nostri tibi cordis: habebo

      Dimidiumque tui dimidiumque mei.

 

Hieronymo Lauredano Laurentii filio

Anulus hic, nostri, Hieronyme, pignus amoris

      Semper erit digito qui micat ecce meo:

Nam superat quicquid dives Pactolus in aequor

      Quicquid et auriferi volvit arena Tagi.

5

Hunc nec Erythreis (vis credere?) comparo conchis,

      Nec Darei forulo, nec tibi, gemma Gygis.

At ego quid contra tibi, Lauredane, rependam?

      Munere, pro tanto vix satis unus ero:

Delia sola tibi dignas persolvere grates

10

      Carminibus poterit facta beata meis.

 

Ad Postumum

Vt faciat vatem Caesar te, Postume, poscis:

      Posce; dabit laurum, non dabit ingenium.

 

Marco Marcello Iacopi Antonii equitis filio

Si, Marcelle, facem, celeres simul induis alas

      Et pharetram, Veneris, Marce, puellus eris.

Nam tuus ambrosiam spirat crispatus in aurum

      Crinis Amaltheo pectine, Martis opus.

5

Hunc tegit Aonio discerpta cacumine laurus

      Quam tibi Pierides dona dedere deae.

Indum praestat ebur frons lactea, dulce coruscant

      Bina superciliis sidera laeta suis.

Prae se fert niveum facies divina ruborem,

10

      Purpureis certant parva labella labris,

Pectus avum redolet per quem Viridomarus hostis

      Oppetiit Feretro tertia palma Iovi.

Hoc redolet magnum patria virtute parentem

      Qui docuit Venetas scandere saxa rates,

15

Quique trucem domuit Romano marte tyrannum

      Quoius anguigero limine fulsit eques,

Huius et ardenti Venetam rem fauce recepit

      Vnde pater patriae dicitur ille suae.

Hic tibi macte puer celebres virtute triumphos

20

      Linquit et innumeris fixa tropaea iugis.

Linquet et Aoniis conflatum carmen in antris,

      Id quod et Illiadem vincet honore tuam.

Hunc, agite, o superi, puerum servate parenti

      Et patriae votis testor adime piis.

25

Tu, mea Calliope, teneram iam nectare buccam

      Imbue, Castalium discat adire nemus.

Discat et horrisonos Martis tractare iugales

      Squamosumque humeris ferre thoraca suis.

Induet hunc iustis si quando vocabitur armis,

30

      Sternet et hostiles hoste cadente vias.

Plura loqui de te puer hic, Marcelle, vetamur.

      Da veniam: deus hoc et tua fata volunt.

 

Petro Lauredano Laurentii filio de Olvia Polensi

Rustica Petro novem conceperat Olvia natos:

      Octo dedit vitae, mortua cum reliquo est.

 

Petro Victurio patritio Veneto

Gloria Romuleae stirpis Venetique senatus,

      Petre, decus, vatis iam miserere tui.

Non possum sine te felicem ducere vitam,

      Nec sine te digitis plectra tenere meis.

5

Quare age, Victuri, vultus mihi redde serenos,

      Vel iubeas Parcis frangere fila mihi.

 

Marco Claudo Bononiensi pictori

Legerat Alcides quae poma sororibus Afris,

      Haec tua, Claude, mihi picta tabella dedit.

Decepere tuam (quid mirum?), Marce, puellam:

      Phidiacas caperent talia poma manus.

 

De gemma anuli sui ad Petrum Lauredanum

Qui sedet Alcides est, Lauredane, sed illum

      Qui stat Lysippus (sic puto) finxit Hylam.

 

Petro Lauredano Laurentii filio cum Veneris pictura

Vecta Paphon fuit haec levi super aequora concha

      Quoius in hoc albo corpora, Petre, vides.

Spumigeram Venerem prisci dixere poetae

      Quae deprehensa fuit Martis adulterio.

5

Hinc pudibunda tegit tenui, viden?, inguina panno:

      Forsitan in thalamo sic cupit esse tuo.

 

Francisco Columnae antiquario

A gemina cognomen habes, Francisce, columna

      Gadibus Herculeae quam statuere manus,

Quoius in excelso legisti vertice carmen:

      "Hic tibi terrarum terminus orbis erit".

 

Divae Christinae Memmiae virgunculae clarissimae

Diva pudicitiae, decus, o Christina, latinae

      Memmia, Maeonii carmine digna senis,

Memmia Romano sata sanguine, Memmia magni

      Stemma ducis Phrygiae quem coluere vates,

5

Corpore tu poteras tribus et certare deabus

      Et meruisse bonum iudicium Paridis.

Praestasses Venerem forma, probitate Minervam

      Cessissetque tibi Iuno superba torum.

Quod vero Venetis tanta es data gloria terris

10

      Non (viden?) est Venetis maius in orbe nihil.

 

Albae Broccardae virgini candidissimae

Hoc pomum est nitidis olim quod decidit undis

      Iudicio Paridis quod damus, Alba, tibi.

 

Divae Marinae Chauchae virgini eburneae

Chaucha Marina, mari Venus es Iove nata profundo

      Quam levis fertur concha tulisse Paphum

Aut quae virgineis virgo comitata triumphis

      Cynthia fulmineos audet inire sues,

5

Vel quae Cecropia veneratur in arce Minerva

      Qua nihil in toto pulchrius orbe fuit.

Nam tibi mortales non sunt, dea candida, vultus,

      Non oculi, non vox, non via, non habitus.

Barbarus est qui te visa semel, inclyta virgo,

10

      Non cupiet decies, Chaucha Marina, mori.

 

Vitali Lando patricio Veneto

Si me Landus amat, lautis sum ditior Indis,

      Si laudat, credo me placuisse Iovi.

Numquid, Alexander, Venetae nova gloria linguae,

      Fallimur? haud equidem iudice Rhenutio.

 

Piladi suo

Nil, Pilades, caro mittis nisi carmen Oresti,

      At contra Pilades nil nisi carmen habes.

Siccine κοινὰ φίλων sunt omnia? mitte coronas

      Turdorum, leporem, terga suilla, caprum,

5

Munera vicino tibi suppeditata colono:

      Quicum mane tuas stat reus ante fores.

At si forte times Epicurum reddere vatem

      Stoicidam, longas tu mihi mitte nuces.

 

Albae Broccardae virgini candidissimae

Cedit Penelope tibi, Lydia cedit Arachne,

      Seu mihi pingis acu, seu trahis, Alba, colos.

 

Rhenvtio Cornelio patricio Veneto

Rhenutium si, musa, voles laudare, libellis

      Non opus est nostris, est opus Iliade.

 

Evandro Tergestino poetae

Convenit Evandro tantum Grynea poetae

      Quantum Virgilio laurea serta meo.

 

Antonio Lauredano Laurentii filio

Antoni, sophos, aureum,

Lauredane, decus sanguinis inclyti,

Castae gloria Palladis,

Hunc solo decoras nomine codicem.

 

Divae Gryneae Salodianae virgini rarissimae

Praestat virginibus tantum Grynea latinis

      Quantum magna suis aequora fluminibus.

 

Petro Lauredano Laurentii filio

Quae celebres forma superarit, Petre, puellas,