Albertino Mussato epistole 17
Other sections


Quo te care pedes? An que uia duxit ad aulas

Cesareas? Veros perhibet si fama relatus

Venisti patrie forsan succurrere terre

Post uarios casus, et tot discrimina rerum?

5

Hic motus nobis utinam bene cedat: et ipse

Secludor patria. Quare Fors omnia uersat.

Diceris hortator senes et pondera rerum

Consiliis stabilire suis, et sistere regi.

Gaudeat his Pataue quisquis confinia terre

10

Incolit erectum summa ad prelustria ciuem.

Hic patronus erit uere certissimus, hic est

Vnus, qui nobis cunctando restituet rem.

Ergo uale, bonefauste, Deus te dirigat, atque

Regem illum, sibi quem totus desiderat orbis.

15

Vnum, oro, dilecte mi, si castra sequereis,

Progressus, actusque notes, et forcia facta,

Que mandare meo possim distincta libello.

Nunc specto, tendoque chelim, plectrumque liramque,

Si donante Deo uirtus exegerit, huius

20

Regis perpetuum nomen laturus in euum.