Ludovico Carbone neniolae de morte Hieronymi Carbonis

Testo base di riferimento: P. de Montera, 1935

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1. in obitum Carbonis

Quid gemis extinctum Carbonis lumen in orbe,

      Parthenope? ecce alio lucet in orbe magis.

Carbo illustrauit terras, nunc sydus olympum;

      Et superum lux est, qui fuit ante hominum.

 

2. de eodem

Flete pium vatem, Aonides, magnumque corusci

      Carbonis tectum marmore flete iubar;

Cuius erant mores, quales decet esse Poetae;

      Vita nec a titulis ambitiosa suis.

5

O quoties casto calefecit pectora uersu,

      Et puerum Veneris reddidit Hippolytum.

Nemo nequitias est admiratus in illo:

      Et potior semper carmine uita fuit.

Nunc cum tam nitidae pereat uirtutis alumnus,

10

      Vix credam superos morte carere deos.

 

3. de eodem. Philocalus in memoriam Viri Nobiliss.
atque amicissimi ueluti neniolam conscripsit

Vatis ad egregii Musam si saxa moueri,

      Si uaga constringi flumina posse putant,

Carbonem Phoebus tanto dignatus honore est;

      Aonium docto dum canit ore melos,

5

Ille graui toties discussit nubila caelo,

      Ille procellosas carmine strauit aquas.

Lumine Carbonis Campania tota refulsit

      Et coepit cultu Vesbius esse nouo.

Parua loquor: gelidis arsit Sebethus in undis,

10

      Parthenopeque iterum uixit et incaluit.