Albertino Mussato carmina 4

Testo base di riferimento: G. Monticolo, 1890; L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli

Altre sezioni


O alios inter semper venerande magister

      Dogma iuventutis consiliumque meae,

Crede, tuum nunquam viderunt lumina carmen

      Nostra per exilii tempora cuncta tui.

5

Visa placent; lacrimis sed cur spectentur obortis,

      Hoc, tibi quod iuste compatiamur, habent.

Saepe quidem meditor quod si sine prole fuisses,

      Inter felices enumerandus eras.

Exilium profugi patris pro crimine nati,

10

      Dicitur ille tuae causa fuisse fugae.

Laedere qui potuit, poterit succurrere laeso,

      Vna eademque feret vulnus opemque manus.

A quibus effugit sic et fuga profuit illis:

      Versa (est) in meritum sic ea culpa bonum.

15

En vacat ut speres, animo passure sereno,

      Cetera per paucos concilianda dies.

Hei mihi commemoras praevisa fluentia nobis

      A patriae meritis iudiciisque poli.

Praedixisse tibi ventura quid omnia prodest,

20

      Quid mihi, damnato iam super astra solo?

Vix teneo risum, summis intellige labris,

      Cum nos appellant haec tua metra Phryges.

Gentibus indignis Phrygii cessere penates

      Tunc antenoreis cum prohibemur aquis.

25

Plasmate si certo desint elementa creatis,

      Naturam mutant illa creata suam.

Audi cumaeae noviter responsa sibyllae

      Inter apollinei mistica verba dei:

Dardane, ut incipies gelidos potare liquores

30

      Fluxaque de niveis candida stagna iugis,

Cun simul amisso mutabis fata Timavo,

      Mutabis solitas vincere semper aquas.

Tunc antenoream pervertent fata quietem,

      Cedent exoso numina laesa solo:

35

Cum biberis posthac solitos felicior amnes,

      Omnia sunt primis restituenda locis.

Tunc bona conversis succedent omnia fatis,

      Tunc erit auspiciis terra beata suis.

Talia cumaeam cecinit bacchata per urbem

40

      Inter fatidici cetera verba dei.

Ergo vale: iam sana parit pax nostra quietem,

      Iam repetunt alveum sponte fluenta suum.

Pace sub hac primo iam fient omine Troes

      His quos impulerat degenerare furor.