Giovanni Gioviano Pontano iambici

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


1. Tranquillam neptem bimestrem alloquitur
in obitu Lucii filii

Avi tui, Tranquilla, delitium et quies

Orbi senis, quem fles, misella? Moestula,

Quem fles? Patremne, quem extulisti infantula?

Sentis an haec in matris ulnis? An meis

5

Et ipsa deflens assonas conquestibus?

O inditum naturae et homini adinsitum

Semen patrisque avique: Tranquilla hinc dolet,

Patrem dolet misella, avoque condolet.

Sed quid, quod arrides, quod adnutas avo?

10

Senis levamen unicum, an solari avum,

Postquam patrem luxti, studes, mea neptula?

Ridet meum deliciolum. Ride, mea,

Ride, voluptas, osculare avum tuum,

Et hoc levaminis genere senem fove,

15

Leva meum luctum, leva sordis meas,

Senemque avumque ab aegritudine alleva.

Caducus ipsa es flos, mihi sol occidit:

Flori timenda nebula, tenebrae autem seni;

Vita occidua senis, caduca infantulae.

20

Certi nihil vitae tibi est, neptis mea;

At certam avo mortem minantur singula.

 

2. conqueritur de Lucii filii morte
cum Tranquilla nepte

Senii levamen unicum neptis mei,

Vbi est pater tuus, misella? Mortuum

Quem nescias, misella, nec iam sentias

Aetate in ista primula, dieculis

5

Paucissimis e matris alvulo edita,

Rubicundula, et nutricis alludens sinu?

Heu heu, genus hominum caducum et languidum

In germine ipso: vitae in ipso limine

Puer interit, natum senex effert pater,

10

Avus patrem tuum, misella neptula,

Et ipsa patrem infantula in cunabulis.

Vivitque avus confectus annis, ipsaque in

Crepundiis vagis, mali tui inscia

Sortisque venturae. Dolor, dolor adigit

15

Avum, patrem, senemque sorte de hac queri.

Miseram senectutem meam, miserum senem.

At tu, misella, forte avum si amiseris,

Hoc destituta vinculo aresces, velut

Crescens amaracus, liquore si suo

20

Suoque sole non alatur, interit.

 

3. Tranquillam neptem alloquitur

Tranquilla, quid rides mali tui inscia?

Avum quid ad risum allicis iocis tuis?

Iocaris amens in paterno funere?

Sapere sed hoc est; vita nanque omnis merus

5

Luctus, mera est miseria. Ride, neptula;

Furare pensulum hoc novercae, et quantulum est

Ipsum neas tibi; offulam aegritudini

Subduc et hanc, ut ista quamvis parvula

Lux in tenebris emicet: nox caetera est.

 

4. conqueritur apud rosas de morte Lucii filii

Quid, o rosae, quid lassulae reflectitis

Caput, comaeque decidunt e vertice,

Honosque foliis deciduus omnis perit?

Vobis nec aer officit, nec aeris

5

Nocens status; vernus tepor sed vos fovet,

Aurae salubres ventilant, nox hudula

Humore tingit roscido. Quid, heu, quid est,

Quod languidae, quod lassulae reflectitis

Caput comasque? Honos et omnis concidit?

10

Lugetis an vos Lucium colonulum,

Qui vos colebat aureis rastellulis,

Argenteis qui vos putabat falculis?

Heu heu, miser parens, miser quid agam senex?

Senex miser, pater miserior, quidnam ages?

15

Senex quid aget, aut quid pater miserrimus?

Lugete mecum, o hortuli miserrimi,

Lugete, amaraci, fleant et lilia,

Fleantque myrti longe amatum villicum,

Laurique cultorem suum arescentibus

20

Foliis comisque, et ramulis moerentibus.

Quis vos, misellae arbusculae, quis, haerbulae,

Colet, rigabit? Quis manu tenerrima

A sole, ab aestu, aut ab gelu tuebitur?

Quis noxias aut bestias, aut impetum

25

Coeli procellosum sacro abigat carmine?

Heu heu, misellae arbusculae, heu heu, haerbulae,

Miselli et horti, mortuo colonulo,

Squalebitis, tabescet et vester decor,

Honos peribit omnis. Ah senex miser,

30

Sic ipse tabesces, agro velut obsito

Tabescit arens truncus igne ab lentulo

Correptus, in cinerem qui abit, ac sensim, sine

Nitore, flamma, luce adempta, fumigat.

 

5. conqueritur cum amaraco de morte Lucii filii

Foliis quid heu, amarace, heu quid floribus

Nudata squales moestula? Heu quid languida

Arentibus comis et horrido sinu,

Lugubri amictu fles, misella amarace?

5

An ipsa flere arentibus potes genis?

Deest enim, te qui rigabat, et tuus

Colonus ille, argenteo qui vasculo

Liquorem amatum funditabat et tuam

Sitim levabat, et levabat sideris

10

Rabiem erigonii. At ego, misella amarace,

Tuam sitim meis levabo lacrimis.

Cape has, misella, lacrimas moesti senis:

Memor osculorum en illius fundo tibi

Tercentum amaras pro liquore lacrimas,

15

Pro rore guttas salsulas totidem alteras,

Amplexuum memor alteras, et illius

Memor leporum et comitatis blandulae.

His tu viresces et novam indues comam,

Beata amarace, foliis novis, novo

20

Amictu; at ego senex subarescam miser

Humore vacuus, saepe velut in arida

Asparagus igne afflatus, aut de fulmine

Tacta arbor elanguescit ab radicibus.

 

6. cupressus loquitur

Misella cupressus puer quondam fui;

Mater rigabat me tenellam lacrimis;

Exin adulta lacrimis crevi senis.

Quem me daturam creditis fructum, nisi,

5

Heu heu pater miselle nato mortuo

Aetate in ultima, heu adempto filio,

Heu heu miselle, hoc lacrimarum praemium?