Albertino Mussato carmina 1

Testo base di riferimento: G. Monticolo, 1890; L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli

Altre sezioni


Muxatus

Que dabis, Vranie, nostro responsa Iohani,

      O dea tam miris solicitata novis?

En lea comperta est vivis fecunda trimellis,

      Quos potuit cavea progenuisse leo.

5

Sic cita mendaces testatur vita poetas;

      Expedit ut vates hic tueare tuos.

Vranie

Plana satis, quamquam multum laudande, Iohanis

      Questio; sic paucis persolvenda metris.

Fortia, si fuerint signis adiuta supernis

10

      Anticipant ortus corpora multa suos;

Labitur ad decimum persepe puerpera mensem,

      Altera sed nono mense levata fuit.

Sic quoque spirantes nasci potuere leones;

      Edit enim vivos septima luna viros.

Muxatus

15

Clara quidem satis est prime decisio cause,

      Et bene propositis illa sopita tuis.

Quod geniti natique domo, dea, solve secundam,

      Quod non sit simili belua nata loco.

Vranie

Ista minor quippe est nullo contraria testi,

20

      Et nihil ambigui quod videatur habet.

Hec equidem non posse negat contingere quisquam

      Nec ratio quevis illa fuisse vetat.

Si domibus similes fetus non repperit etas,

      Hoc sub sole tamen non habet ipsa novum.

25

Quod magis est, ventura parant; sic auguror esse.

      Atque ea nativis sunt bene fausta locis;

Portendunt Veneto coniungi fortia regno,

      Fortia sed latis illa videntur agris.