Ubertino Pusculo Constantinopoleos libri 3
Other sections


Pax fracta in Xerno narratur, bellaque coepta

 

At non Machmettus iamdudum pectore versans

Bella movere fero, atque urbi inferre ruinam

Threiciae, Danaosque iugo submittere saevo,

Somnum oculis carpit placidum, mentisque quietem.

5

Seu nox intra diem terrae dimoverat umbris;

Seu solis radiis mundo micuere minaci,

Insurgunt animo curae; tacitusque volutat

Quidnam principium sibi detur tanta petenti,

Quamque viam teneat. Subitone tentet, et armis

10

Aggressus Danaos bello experiatur aperto

Fortunam, aut fictae simulato nomine pacis

Captos fraude petat: manifesto deinde subactos

Incautos premat hos bello; et sic viribus angat.

Talia versanti secum, sententia visa est

15

Sana, viros ad se primos arcessere, qui tres

Consiliis regere, et qui magni pondera regni

Ferre solent: dubium firmant qui principis omnem

Conatum; aut dictis tollunt, mulcentque furentem.

Hos, postquam acciti posito torpore sub unum

20

Convenere locum, Machmettus fronte furorem

Haudquaquam occultans, tali sermone locutus

Aggreditur, talesque erumpit pectore questus.

"Iam dudum iratus paci, qua tempora nostra

Segnes transigimus; clari nec vivimus armis

25

Conqueror, o proceres, quos dudum fortia bello

Gesta patris fecere mei, non ocia magnos

Turpia pacis. Amor belli mea pectora pulsat,

Propter quod regnum hoc patrum virtute tenemus

Nostrorum. Imbellis nemo unquam regna parabit.

30

Sed vix parta potest quisquam cum pace quieta

Sceptra tenere diu: contra minitantibus armis

Quid mihi laudis erit, regni successor aviti

Quaesiti virtute patrum si dicar, et haeres?

Si me nullus honor tangat: si laudis amore

35

Non movear: si degeneri mihi fata dedisse

Patria sceptra ferant populi? Fera bella fuerunt

Cordi illis: et nos armis quaeramus honorem.

Est urbs, quae nostro staret si subdita iuri

Constantina, ipsos tuti peregimus in hostes.

40

Stat capere hanc animis, mea si fortuna iuvabit

Vota. Quidem structo primum hanc urgere putavi

Castello, maris angusti sub littore ad undas

Quas refluo Euripus movet aestu magna sonantes,

Europae, atque Asiae qua scinditur utraque tellus

45

Supra urbem; adverso surgens ubi littore celsis

Arx Asiae tellure minis stat. Claudere magni

Classibus Euxini cursum reor omnibus. Et me

Si fors forte fuga subigat decedere terra

Europae, hac facilis mihi transitus, et brevis oris

50

Me Phrygiis tutum reddit. Sententia quae sit

His super audierim laetus; quae denique vestris

Spes animis crescat." Senior non multa moratus

Cali prius erat quandam fidissimus atque

Huic sua crediderat Morattus regna; gerebat

55

Hoc pacem suadente, hoc instigante movebat

Arma furens: surgit, pacato et pectore fatur.

"Non ego, qui gravibus teneor confectus ab annis

Detractare armis, aut non laudare videbor;

Qui dum perpetuo gaudebam flore iuventae,

60

Arma meis semper manibus tractare solebam.

Dum bellumque fuit, commisi praelia saepe,

Conseruique manum, et perstrato victor ab hoste

Insignem obtinui palmam. Sed sanguine vires

Exhausto, postquam succedens tarda senectas

65

Corporis extinxit, crevit prudentia menti,

Et quae non poteram iuvenilia stringere tela,

Aut hastam vibrare gravem, quin arma moveri,

Conveniatque, modum pugnae, tempusque docebam.

Conciliisque meis gessit, Machmette, secunda

70

Bella tuus pater: ille idem me hortante rogatus

Hostibus indulgens pacis pia dona negabat

Numquam. Bella hosti sunt et ratione movenda;

Sunt arcenda simul. Danaos offenderet illa

Si tantum arx, struere angusti iuxta aequoris aestum

75

Quam dicis, fundata diu castella videres

Educi in coelum dextris erecta tuorum,

Qui potuere patrum, nostris nec tardius annis

Mansissent infecta: lacessere protinus in se

Armatum infesto metuebant marte coactum

80

Mundum, si Ponti tentassent claudere muro

Classibus ingressum. Hoc nempe est indicere toti

Bellum, si antiquum cursum maris obstruis, orbi.

<>

† Italos animis, armisque potentes

85

Non ausi irritare unquam patruusque, parensque.

Hactenus in Danaos bellum fuit: omnia Teucris

Victa patent graiorum arma: instigare quid ultra

Quaerimus arma procul, nobis valitura periclum

Exitii portare, et Teucrum perdere nomen,

90

Et patrias leges? Sed quid quod foedera graiis

Sunt pacis iurata? Deus videt omnia iustis

Luminibus. Duram provoces ne solus ad iram

Christicolas reges, pacem laudoque, proboque."

Haec ubi dicta dedit senior; se sustulit iras

95

Machmetti accumulans Zaganus, qui patribus ortus

Illyriis Christi cultoribus, et puer olim

Moratto turpi ganymedes iunctus amore,

Insectator erat Christi tunc nominis atrox,

Christicolasque omnes contra crudelia habebat

100

Odia; Machmetti et stimulabat in effera semper

Gesta animos, illi nata pro pellice charus.

Tunc quoque turbato praefatur talia vultu,

Incenditque animum. "Sortem dant tempora iniquam

Nobis nostra datur si non flagitantibus arma

105

Corripere, infensos bellumque immittere in hostes.

Si quibus ante tui patres, Machmette, triumphos

Victores duxere olim, neglecta iacere

Cogimus arma, iuvant molles nimis ocia parto

Si vesci, ut fuci compellimur. Aequa feremus

110

Scilicet indecores, nullaque cupidine laudis

Praemia commoti, dura et certamina passis

Pro regno aequari poscemus, corpora dum nos

Atque animos lentum in tempus fundemus inertes?

Cali, nempe tuae iuvenili in corpore vires

115

Dum viguere, tibi quaesita est gloria bello,

Qua senior fulges, qua multus es notus in orbe:

Et tamen imbelles optemus ut ocia suades.

Dum nos lenta quies molliverit agmina, dum nos

Improvida excipiant hostilia, dumque trahamur

120

In martem, immemores pugnae expectabimus hostes?

Nosque pace frui, molli et gaudere quiete

Aspicient, ne nos offendant, tela retundent

Hi nimirum, placidique sinent regnare per urbes

Quas bello ammisere, suos interque penates

125

Victores Teucros? Acrior nos marte reposci

Plus livor urgebit, securi carpere somnos,

Praeclaros et fructus, laetum si ducere tempus

Cernemur. Clarum belli virtute per orbem,

Qui populos ditione premit, qui sternit in armis

130

Reges, hunc memorant homines: his laurea crines

Circundat; veteres dare decrevere triumphos,

Non queis grata quies, sed queis pro laude pacisci

Est animus vitam. Quibus artibus ampla parantur

Regna, illis eadem servantur. Bella dederunt

135

Quae regnas, Machmette, patrum: tibi bella gerenti

Permaneant invicta, atque haec, maioraque regna

Crescant marte. Sonent saeva undique, dentque timorem

Hostibus arma tuis, nec des te offendere tempus

Infestus: timeant sed te magis arma tenentem

140

Primum. Castello Euxini qui claudere structo

Velle viam, graiaeque paras damnarier urbi;

Id celerare hostor. Navos Deus adiuvat; idem

Aversus refugit segnes. Nos lege teneri

Haud reor hostili. Dolus est sed in hoste probandus."

145

Talibus incensus dictis Machmettus habenas

Proiicit, indomitumque furit, virusque retorquet

Arma fremens: agitant imo sub pectore flammae

Non aliter, quam cum stipulae pastore relictus

Improvido fomes, fumat, primumque per herbas

150

Exercet lentas vires: ubi flaverit Eurus,

Mox sese in stipulas diffundit, et increpit alte

Ignis: iam latos flammis depascitur agros.

Tum vero interea mundi in diversa iubentur,

Explorent qui cuncta viri, penetrare, ferantque

155

Christicolae reges quid agant; si pace fruantur

Inter se unanimes; vel certent, bellaque ducant

Discordes. Latii in primis an bella minentur,

Pannoniique sibi: haec trepidabat regna tyrannus.

Protinus in terras Asiae, et quas Graecia Mutrit

160

Vulgari mandat, primo se vere propinquo

Expediant populi in Campum, ac signa sequantur

Quique sui ducis; et naves, quae littore sicco

Subductae steterant, aptari edicit, et armis

Muniri, ut cum se primum vestiverit aestas

165

Flore novo, et placidus regnaverit aequore ventus

In mare praecipites iactentur protinus omnes.

Instant, et dictis parent, ac iussa facessunt,

Queis cura haec mandata fuit. Pars cogere bello,

Atque armare manus; pars classem aptare magistros

170

Colligit, atque operi studium pars laeta futuro

Impendit: magnis resonat clamoribus aether

Bella exoptantum; quos vel discordia lucro

Exultare facit. Solus dum talia cernit

Confieri, Danaumque videt iam proxima rebus

175

Fata dolet; curis tacitus torquetur acerbis

Cali, qui dudum ducis absterrere furorem

Haud valuit ratione ulla; sed cesserat irae

Machmetti victus. Valeat qua extinguere tantos

In iuvene accensos ignes, qua avertere Teucris

180

Cogitat insanos motus, clademque futuram,

Quam timet. Hoc demum placuit, dum plurima voluit,

Consilium: graio regi perferre tabellas

Dat famulo, Teucro praestet sententia quaenam

Machmetto inscribens: castellum condere contra

185

Magnam urbem ut statuit; mittat qui foedera frangi

Testentur, suadet; fidei violataque iura

Machmetto increpitent. Venetum et quo nomine in urbe

Baiulus exercet Venetis ius mercibus, illum

Si valet a tali deflectere turbine mentis

190

Mittere legatos hortatur; moenia nec non

Qui gemina colunt cives, urbemque novellam

E regione urbis positam sub littore portus;

Quam graii Galatam lactis de nomine dicunt.

Vt dum se primo conatu tanta movere

195

Tentamenta virum, totque excitare tumultus

Accipiet, mentem furibundam comprimat, et se

In meliora ferat. Rex lectis ordine rebus

Ad Teucrum propere iubet ire, ac ferre querelas

Delectos proceres, testari et foedera rupta.

200

Nec minus et Venetos rogat allegare timorem

Qui Teucro incutiant, studeantque his vertere curis.

Hos omnes praestans Machmettus, certa secansque

Repulit, atque illi frustra rediere precati.

Tum timor audita Machmetti mente fatigat

205

Constantini urbem: regem, plebem, senatumque

Invadit stupor horrendus; casusque maligni

Corda repercutiunt. Teucrum, quo tendat in agrum

Bosphoreum, moliri arcem, propiusque colonos

Vrbi hostes habitare tenent, prohibere nec armis

210

Audent; nec patriae curant defendere iura;

Credere sed pacem simulant; infractaque pacis

Iuramenta volunt, atque inviolata manere,

Machmettoque duci, atque sibi; quin semper amicos

Ostentant vultus. Iam frigora saeva cadebant,

215

Brumaque transierat Borea conferta nivali,

Verque novum frondebat agris. Non plura moratus

Machmettus iussos iamdudum accingier armis

Convenire monet populos ad moenia magna

Adria; compositas et se transferre carinas

220

Hellespontiaco de littore, Bosphorus arcto

Aequore disiungit terras ubi. Castra moveri

Vt vidit tempus, collectis viribus, omnem

Militis Euxino ducit vim proxima ponto

Hostia. Castra locans terras complectitur ambas

225

Europae atque Asiae in collesque extenditur altos.

Intereaque secans crepitantes aequoris undas,

Classis adest, remis, ventisque adiuta secundis

Callipolis linquens portum (pro fata) Phrygumque

Cum clamore virum Danaam pertefluit urbem,

230

Murorum extremas remis stringentibus oras.

Machmettus totus vires terraeque, marisque

Convenisse videns, castellum signat aratro

Condendum: turres, portas describit, et alta

Fundamenta locat: primos instare labori

235

Praeficit, atque viris opera in diversa vocatis

Primus adest, instans hi moenia tollere in auras,

Turribus hi spatium surgentibus, aptaque bello

Munimenta parent, atque hi vectare carinis

Saxa petita procul; silvas consternere magnas,

240

Materiam tectis, properant. Tota aequora fervent

Navigiis, terraeque sonant clamoribus ambae

Vrgentumque viros operi, et facienda iubentum.

At Danai ex urbe, et genuenses omnia vectant

Ex Galata Phrygibus, victum caecique ministrant

245

Hostibus, atque palam, castris ne copia desit.

Tantus nummorum mentes intraverat ardor.

Certatim ratibus plenis frumenta vehebant,

Et varias terrae fruges: quin putida dona

Ordea multa capit laetus Machmettus utroque

250

A populo, et vestes pretiosas. Inque favorem

Promere Machmetti memores quin cuncta Pelasgos,

Et Galatam, primosque sibi plus hoste ruinam

Accire obsessi victum obsessoribus ultro

Sufficiunt, viresque fovent, atque omnium egenos

255

Sustentant. Surgunt turres, et moenia multis

Educta in Coelum dextris. Machmettus et ardens

Insidias damnatis tendens, ut lumina pascat

Velle urbis muros graia se vixere dixit.

Et dictis mora nulla fuit: comitatus ad urbem

260

Paucis fertur equo, nullis circundatus armis,

Tantum animi fidens, muros miratur ad astra

Stantes, et duplices geminatis turribus aptos,

Miratur fossas latas, atque ardua terrae

Invia; sicque viam secum, tempusque, modumque

265

Secretus cogitat. Queis pugna aggressus aperta

Tormentis muros frangat: quo milite fossas

Impleat, aut altos terrae complanet acervos

Aggeribus fractis. O mens insana Pelasgum

Semper, et in vetitum nitens! Oblataque numquam

270

Tempora complectens, quae vos tam frigida clausos

Segnities tenuit cives? Vidistis inermen

Stipatum nudis latronibus omnia vultu

Moenia iam vobis exitium explorare minanti

Machmettum; vestrisque datur, ni laeva fuisset

275

Mens, manibus. Vobis tunc ultimus ille malorum

Esse dies potuit. Fraudosus fraude petatur,

Et cadat insidiis, petitur cui gloria fraude.

Hei mihi quid cives aliquot, dum talia cernit,

Dum fixusque haeret visu, haud prodiere tyranno

280

More salutantum, non quem excoepere coruscis

Hunc gladiis; portis aut erupere citato

Agmine. Nulla fugae via tunc concessa dabatur

Machmetto. Magnum congressi comminus hostem

Stravissent patriam tunc dira clade levare

285

Sic poterant: fatum sed graiis lumina clausit.

Machmettus cunctis exactis castra petivit.

Ecce autem Italia redeunt, atque omnia portant

Exploratores turbari marte, feruntque

Discordi inter se reges decernere ferro;

290

Christicolasque alios placida gaudere quiete.

Machmettus muros castelli ut struxerat, arva

Vrbis qui vastent equites iubet ire, ducique

Mandat agris praedam ducat, miserosque trucidet

Agricolas, quoscumque vagos offenderet. Atri

295

Principium belli hoc statuit, Martisque cruenti

Primitias laeti parent, vicosque propinquos

Et cursu penetrant celeri, atque improvida miscent

Arma. Caede nova sternuntur corpora passim

Multa virum campis: abigunt praedamque per agros

300

Correptam. Subito magnam delatus ad urbem

Nuntius ingenti complet, pavidoque tumultu,

Incautosque rapi Danai in discrimina martis

Fraudibus illectos hostis doluere. Futuri

Se belli motus tantos tolerare sub armis

305

Desperant. Solos, inopesque ad bella relinqui.

Expectant frustra, et magno contendere marte

Machmettum contra. Casu rex pressus iniquo

Constantinus agit secum, dubiosque volutat

Bellorum eventus, primisque in tecta vocatis

310

Civibus, en lacrymis oculos suffusus obortis,

Et grave suspirans moesto sic pectore fatur.

"Hactenus, o cives, pellacis verba tyranni

Machmetti vana spe pacis nostra replerunt

Pectora. Credidimus nimis illi, et turpe relictis

315

Contemptisque italis, ipsius foedera dum nos

Firma rati, sanis monitis obstruximus aures

Pontificis Summi, caneret cum talia nobis

Ventura, ad se se dum nos quoque saepe vocaret.

Hoc utinam primo placuisset. Sorte maligna

320

Vrgemur spretos ad opem renovare Latinos.

Fert animus nobis; fas est et ab hoste iuvari

Contra hostem infidum: geminos placet ire per orbem.

Alter Italiam tendat, regesque fatiget

Italiae fessis nostris succurrere rebus.

325

Pontificem et Romanum adeat, primumque periclum

Edoceatque, animus qui sit, si nostra capessat

Pergama, continuo pinguem irrumpere in armis

Machmetto Italiam: solum hoc sibi deesse putare.

Pannoniumque alter dominum petat; isque Iohannem

330

Ductorem belli regis, fulmenque superbos

Terribile in Teucros roget, ut non ferte moretur

Auxilium nobis perituris clade cruenta;

Ni nos tela iuvant donorum." Talia fatus

Ex numero geminos legatos eligit omni.

335

Alter in Italiam contendit, et alter in Arcton

Ad panonum terras. Vires Machmettus aperto

Exercet bello interea, crebroque lacessit

Aggressu Danaos ad praelia. Turris in alto

E regione urbis Phrygiae contermina terrae

340

Aequore, bosphorei cursus cupiebat honorem

Machmettus. Primam hanc incoepti martis in omen

Tormentis biduo captam ruit, aequat et undis;

Saxaque tormento murali concita magna

Ex Asia Europae torquentur; et aequora supra

345

Aera per magnum nigro volitantia fumo

Consternuntque domos, interdum et templa Sophiae

Stringuntur. Longa Danai tabefacta quiete

Terga aptant ratium; et multos neglecta per annos

Educunt subito laeti, navalibus usum

350

Expertura iterum pelagi, portuque locantur,

Et bello armantur. Licta tellure iacebant

Forte novae binae pupes, et littore inertes.

Protinus has certant Danai deducere in aequor,

Armatusque operi se quisque accingitur. Ecce

355

Improvisi adsunt hostes, et litora longe

Complentur Galatam iuxta, crebrisque triremes

Tormentis foedare instant, et pellere graios,

In freta ne naves deducant. Saxaque longe

Missa sonant igni: requie non ulla: virique

360

Pulsa fremunt sonitu faxorum litora circum.

Parte alia Danai contra, mixtique Latini

Instant, atque petunt tormentis barbara crebris

Agmina. Connectuntque trabes, ratibusque coaptant

In seriem, opponuntque cados, complentque cadentum

365

Qui vim sustineant saxorum, illaesaque servent

Terga ratis. Teretes lignorum ex ordine lapsus

Subiiciunt, nexique trahunt hic funibus, et vi

Connixi impellunt aeque. Clamoribus alta

Sidera pulsantur laetis. Ast denique puppes

370

In mare depulsae, falsas fugere per undas,

Accepitque sinu placido Neptunus, et armant

Actutum velis, remisque, et remige duro,

Et sociis. Saepe egressae nova praelia tentant

Cum Teucris, repetuntque iterum tutissima portus.

375

Machmettus quoniam vires nondum orbe coegit

Oppugnare urbem obsessam claudere longo

Marte parat, victum prohibet, subigitque subire

Sub sua iura omnes Danaos, qui proxima circum

Rura colunt. Castella capit, totumque subactum

380

Vrbis agrum. Subeunt cuncti invidiosa laturi

Sponte iuga imbelles. Duo tantum fortia forti

Praesidio munita manent castella; minasque

Machmetti intrepida accipiunt, martisque pericla

Expectant, mortemque pati pro laude parantur.

385

Ponti opidum tuto laetata Mesimbria portu,

Et spartana ample Propontidis alita fluctu

Moenia protendens invicta Silybria muro.

Fata ambo expectant urbis, finemque morantur

Bellorum. Teucer pugna ne robur inani

390

Incassum frangat, tentans castella per arma

Expugnare, animos et ne spe exhauriat, omen

Hoc fore venturi infelicis triste tumultus

Sperans, in solam cunctas contendere vires

Constantini urbem se comparat. Illius ergo

395

In Martem accinctus, bellum hoc suscepit iniquum.

Protinus ut coeli castellum tendere ad auras

Eductum vidit, posito custode moveri

Castra iubet; celsosque petit rapto agmine muros

Hostiles; campum et tendit super aequora latum.

400

At cives trepidi interea, mixtique Latini,

Qui tunc Threicia forte in tellure sedentes

Mercibus instabant, raptis ad moenia currunt

Armis ferre manum prompti, et concurrere Teucris.

Pectora permulcet regis numerosa iuventus

405

Pulchra armis: muros capiunt, et moenia complent,

Stare loco iussi, longe et pellere Teucros,

Ad muros ne forte ferant se cominus altos

Teucri, aditum et quaerant omni cum robore in urbem.

Tum dux Machmettus cupidi qui maenia servant

410

Ad pugnam si forte velint descendere, mittit

Turmam equitum ad muros, celerem peditumque cohortem.

Infestent agrum, et quatiant pomoeria late,

Missilibusque petant stantes pro moenibus. Illi

Iussa ducis peragunt celeres, murisque propinquant,

415

Et martem irritant, magno et clamore lacessunt

Praelia, quae increpitant. Clausis qui moenia portis

Servant, haud ausi campum descendere in aequum.

At rex insidias metuens, exire volentes,

Et conferre manum vetuit, graiosque, Latinos

420

Continuit, dictisque ardentes lenit amicis.

Et procul e muris iubet hos missilibus hostem

Deturbare. Diu non passi cernere campo

Currentem lato Teucrum, atque impune tenere

Equora: ne quicquam se se quam in bella vocari.

425

Sed geminas pandunt portas, atque agmine facto

Erumpunt itali, et Danai, Teucrosque superbos

Improvisi urgent, et fortia praelia miscent.

Hostes continuo in unum densantur, et ictus

Excipiunt scutis brevibus; certantque ruentem

430

Submovere hostem telis. At cominus instant

Christicolae, gladiis acres, hastisque, furuntque

Viribus: attollunt animos, et pugna cruore

Surgit acris multo; Teucri valuere nec ultra

Sustentare italos, magnis sed viribus acti

435

Cedunt, nec possunt vultus tolerare minaces

Instantum. Fugiunt clipeis in terga relatis,

Tutaque castra petunt cursu, trepidique per aequor,

Pallantesque cadunt: propius iam instante periclo

Erumpunt subito Teucrum sotia agmina castris,

440

Auxilio sociis fugientibus, acta fragore

Horrisono occurrunt. Illos instantibus orant

Hostibus ora dare, et marti se offerre cruento.

Sic simul infesti geminatis viribus hostes,

Contra tela ruunt Danaum, Latiumque: morantur

445

Nostri animos, referuntque pedem. Sed nec dare terga

Hostibus est illis tutum; sed protinus omnes

Densantur, campoque angustam sponte relicto

Corripuere viam. Lateri ne hostilia circum

Agmina fundantur, premat et ne copia pugnae,

450

Vndique disperso. Paulatim moenia gressu

Cedentes retro repetunt. Bellantur et una

Interdum, et pugnam instaurant, vertuntque fugaces

Obnixi Teucras; tandem se moenibus urbis,

Desuper adiuti, ut muros subiere, recondunt.

455

Tun Teucri redeunt turbati, e turribus altis

Amissis in castra viris, et robore multo.

Dux Phrygius micuit postquam lux postera terris

Reddita, signa cani iubet, ipsa et castra moveri

Dimittitque viros, sua seque ad tecta referre

460

Imperat. Arma tamen meditatur. Vere propinquo

Expugnare urbem varias excogitat artes.

Legati interea veniunt a rege per aequor

Pannonio ad Danaos missi, fortique Iohanne,

Auxiliumque urbi spondent, iamque affore in armis

465

Pannonios, Pannonumque duces, modo pontica classem

Pannoniam acceptet proprio Mesembria portu.

Scilicet ut Phrygibus fieret terraque, marique

Impetus, et campos vastent simul, et freta pulsent.

Hoc rex ipse negat, negat hoc totusque senatus

470

Graiorum. Sua se dicunt castella tueri

Velle opibus propriis, nec egere haec tempora tali

Auxilio. Si fata velint, cupiantque ruinam

Constantinae urbis, maneat restetve superstes

Haud curare orbis, vel eundem sentiat ictum.

475

Sic rebus redeunt legati regis in orbem

Arctoum infectis. Cupis, o gens Graeca iuvari;

Sed praestas, dextramque negas tibi ferre volenti

Auxilium. Debere tibi toto orbe salutem

Adventare putas ingrata, sed omnibus audes

480

Adversata viam auxilii, tempusque negare.

Nec minus ingratum exhibuit Nicolae benigno

Dive parens populus graius tibi perfidus. Olim

Qui te per medium templi incusaverat ore

Haeretici, facilesque libens porrexerat aures,

485

Infigi haereseos crimen tibi. Cogitur a te

Implorare fidem supplex. Tu suscipis illos

Offensus quamquam tutandos. Tendere ad urbem

Legatus propere rursus tu, Isidore, iuberis,

Rursus si qua via est, Danaos quae ducat in unum

490

Cum pastore pio, et reddat quae legibus aequis.

Nec mora, lecta ratis novo deducitur atras

Quae tempestates temnat, coelique, marique;

Armaturque viris, cereali et fruge: futuri

Argumenta pater iubet haec Nicolaus habenda

495

Auxilii, mandata volent si audire Pelasgi.

Legatus tandem mutato sidere laetus

Threyciam variis vix tempestatibus urbem

Actus adit, portusque capit spirante secundo

Austro bosphoreos: tandem et subit hostia tuta.

500

Iam roseis aurora diem detexerat alis,

Legatus puppim egreditur. Cui regia turba

Ad portam primi occurrunt, fidique Latini;

Sublatumque in equo ad regem comitantur. At eius

Audiit adventum rex postquam, deserit alta

505

Atria: descendit magnam Omnipotentis in aedem.

Templum erat antiquum, media constructus in urbe,

Relligione ingens, regum monimenta priorum

Excelsum servans, variisque insigne columnis

Convexum coeli forma testudine fulget

510

Auratis desuper, pictisque colore lapillis

Coelesti. Ingentes subeunt immane columnae

Rubrae, opus extructum, viridesque, et candida signant

Marmora; porphyreae tabulae, fulvaeque relucent

Parietibus latis. Distincta coloribus arte

515

Strata oculos stringunt pavimenta intrantibus. Aere

Tres valvae insignes bullis, pulchro aurichalco

Ingentes, duplices latae sonuere volutae

Cardinibus. Latum ante ipsam porrigitur aedem

Vestibulum, foribus totidem, et simili ornamento

520

Insigne. Hic solio se rex componitur alto

Ad portam templi mediam, stratoque resedit.

Quem circum Graii proceres funduntur ad illum,

Vt venit, dextras iungunt, mutuisque salutant

Vocibus; a summo Nicolao principe dicta

525

Pace: salutato et legatus rege recumbit

Sede humili, parva, fueratque forte parata.

Atque hinc est tali ad regem sermone locutus.

"Si mihi nil melius de te fortuna dedisset

Sperandum, infelix patria, et lacrimabile fatum,

530

Impendensque urbi nostrae lethale periclum,

Rex pie graiorum, vasti discrimina numquam

Intrassem ponti, nec tantos ferre labores

Auderem senior. Non nunc tua limina adirem.

Sed me communis patriae fors aspera movit

535

Rursus adire lares patrios, tentareque vestra

Consilia an valeam in melius revocare. Salutis

Si vos poeniteat vestrae sprevisse datorem

Pontificem summum Nicolaum ad fida vocantem

Foedera vos, et opem vobis praestare paratum,

540

Nec solum tutos vos reddere, pellere vestris

Finibus infestos Teucros, vestroque volentem

Amisso imperio vos hoste reponere pulso.

Hic urbi ut casum tristem impendere tuorum

Voce oratorum accepit † martis et iram

545

Indomiti excidium genti Nicolaus achivae

Intentare; genae lacrimis maduere, locutus

Estque ita, namque aderat mecum: sic iusta reposcunt

Numina magna Dei. Poenas dabit impia, mendax

Graecia, quae nostrum totiens iurata asciscere iura,

550

Nunc spretis monitis nostris, sibi foedera iungat

Cum Phrygibus: fidum nostra et mandata sequentem

Haereticum esse gregem solio clametur ab alto.

Appelletque canem, cui lata potentia coeli

Pontificem, cura atque omnis cui tradita mundi est.

555

Nunc utinam velit ipse parens, Superumque creator

Spirituum errantem gentem associare Pelasgum

Nobiscum; tandemque gregi coniungere nostro,

Auxilioque levare viros non numinis ira

Impediar. Vereor precibus nos fallere rursus

560

Confictis studeant; veteri et ne fraude petamur.

Sed tamen experiar, ne nobis imputet unquam,

Si pereant, nostri causa periisse Pelasgos,

Quisquam. Vade iterum ausu, pelagoque remenso

Graiorum regi nostri haec mandata fidelis

565

Nuntius, atque urbi portes mihi dixit achivae.

Si placet at nostras se se componere leges,

Pontifici et meritum summo si reddere honorem,

Et votis, precibusque volent celebrare faventes

In commune dies festos, solemnia sacra

570

Nobiscum; si firma volent decreta piorum

Sancta patrum, Eugenio quae sunt promissa, fidemque,

Quam scripsere albis cupient servare libellis;

Nec me pastorem contemnant, barbara contra

Arma, quibus clausi excidium expectare queruntur,

575

Auxilia excipient. Aderunt terraque, marique

Armatae classes, magnusque exercitus armis.

Sin vero adversans illis sententia nostrae

Fixa manet, fugiuntque pii pastoris haberi

Pars gregis; et monitos renuunt si carpere sanos:

580

Clade luent soli poenas. Deus ipse benignus,

Iratusque suas, hominum et simul obstruet aures,

Cum frustra auxilium implorent, nemoque iuvabit.

Haec mandata dedit, nunc te, pater optime, rexque,

Et patriae, regnoque tuo, decorique tuorum

585

Consulere; et totiens Nicolaum Papam honestum,

Constantine, tuum est numen placare, reumque

Ob culpam tantam te hoc facto exposcere pacem."

Talia dicta dabat legatus. Corde premebat

Rex curas, fixosque oculos tellure tenebat.

590

Tunc sic pauca refert: "Mihi non est copia soli

Pontifici adiungi summo, nec cogere dignum

Est populum: placido fiant haec corde necesse est.

Sed tu si qua potes primum scrutare per artes

Tentamenta animos monachum, primosque sacrati

595

Ordinis explora; placeat si foedere tali,

Hacque via ulcisci Teucros; et morte levari;

Et conare tamen populum allectare periclo

Attonitum. Interea cunctum explorare senatum

Quid sit opus facto, hunc et maturare iubebo."

600

Annuit is dictis Isidorus. Turba Latinum,

Et Danaum antiquae deducit maxima sedi

Quae fuerat prima dum dixit in urbe.

Rex postquam delata fuit sententia summi

Certa ducis, causasque videt contexere inanes,

605

Nec quicquam prodesse ultra, certumque manere

Excidium proprium, caveat nisi; rursus in aulam

Concilium vocat, et casum proponit acerbum

Ingruere, auxiliique expandit dona futuri

Ingentis certi, Nicolai nomina tantum

610

Si in sacris memorare velint, legesque tenere

Pontificis, veterumque patrum decreta probare.

Nulli de tanto numero placet improba poni

Consilia; auxiliumque negant tanti fore, qui se

Legibus addicant Romanis. Turpe Latinis

615

Invisis (ut opem capiant) se foedere tali

Adiungi socios, dicunt, moresque vetustos

Testantur. Primus Lucas dira odia cordi

Condita depromens obstat. Se adiungit eidem

Cantacusinus. Eat secretus nuntius ambo

620

Vnanimes tractant Machmetto, pacis habendae

Si qua via est potius referat, quam ad foedera cogi

Cum Latio, pugnare sibi sententia si stet.

Sin vero indomitos animos, et corda remittat

Aspera; si fractam velit instaurare Pelasgis

625

Rursus amicitiam, tunc et opes, et foedera magni

Pontificis temnent, et arma Latina. Quis autem

Novit, an his coeptis faveat fortuna secunda?

Rex probat hoc gaudens, omnis collectus in unum

Concilium et numerus patrum. Mercator in hostis

630

Basilicus campo graius vivebat, amore

Quaestus, Machmetto notissimus. Huic datur ultro

Pacis onus. Scripto secretus nuntius affert

Quae facienda velint. Isidorus nescius ipsi

Verba dari; monachos primos, altaeque Sophiae

635

Presbyteros, templique duces, quo plurima in urbe

Pulchra celebrantur, nunc hos, nunc instruit illos;

Hortatur, suadet, capiti se adiungere summo

Christicolum: soli pereant ne sponte relicti.

Praeterea et cives primos, ambitque coactos

640

In simul affatur. Semotum singula quemquam

Admonet interdum. Frustra tolerare labores

Nocte dieque valet. Graiorum nescius artis

Perfidiae ac magnae, graius licet, arte Pelasga

Tractatur. Iam mensis abit namque unus, et alter:

645

Tantum verba habet, ac nullum deflectere civem,

Aut monachum potuit, nec regis flectere mentem.

Verum ubi Machmetto placitum, fixumque sedere

Bellari accipiunt; et spes iam nulla daretur

Altera, concordes multi coniungier ultro

650

Pontifici affirmant. Geminum se dividit omnis

Infelix populus. Laudant hi nomina summi

Pontificis celebrare suis solemnia sacris,

Christicolasque pios omnes fas esse Latinos

Credere. Pars contra numerosior abnegat, et fas

655

Haud putat his iungi Romanis legibus esse;

Ausi etiam haereticum Nicolaum dicere Papam,

Quique illi auscultat. Talis discordia miscet

Totam urbem. Primus collectis omnibus his, qui

Pacem optant, primamque volunt spectare pericli

660

Exsortem tanti, placida et gaudere quiete,

Pontifici multis rex cum primatibus una

Iunguntur. Charus musis, et Palladis arte

Insignis, plures docuit, dictisque retorsit,

Esse pios Papaeque fidem servare, Deoque

665

Argyropolus ea tunc tempestate Iohannes.

Hunc sequitur tanto dignus doctore Michael

Byzantinus: erat cognomen Apostolus illi.

Multi etiam de plebe viri protinus ob spem

Auxilii asciscunt. Sacrato ex ordine patres

670

Tercenti in templo ritu solemnia sacra

Vestibus ornati sacris coluere Sophiae.

Inter quos, Tornobe, tuus clarissime praesul

Maesia procedit longo velatus amictu

Iam senior, quem magna cohors comitatur euntem

675

In numerum, paribus tunicis vestita. Tuusque

Pastor, in absconsum Propontidis Asia litus

Seducta, inque sinum servas quae maxima regis

Terra tui nomen, qui te, Nicomedia, struxit,

Incedit: post hunc multi longo ordine patres.

680

Sacceliumque sibi quamvis nunc parva potestas

Praesule digna tamen tanto non debile nomen

Vendicat; ornatu praecedens praesul ad aras

Haud minor incedit. Sequitur, quem passibus aequis

Antistes Derchia tuus, quem candida vestis

685

Ex humeris velat crurum, demissa per ima.

Succedit leges qui sacras, iuraque servat

Nomophylax, Sotiusque pii servator honesti

Additur. His apicem sacrum crux splendida signat

Praesbyterum senior primus; laudabilis ipse

690

Antiquitatis honos tanto non defuit addi

Concilio. Magnae sequitur post clericus omnis

Primam qui servat sedem, praestatque Sophiae

Dux studii egregius templi cognomine dicti

Iohannis merito sanctique incedit. At illum

695

Multa virum comitata canit pia carmina turba.

Pantocratorque pio pastorem munere fungi

Gaudet. At hic plures propria in vestigia vidit

Iisse sui monachos. Periblepti templa gubernans

Dux monachum egregiis multis comitatus, et ipse

700

Affuit huic numero. Nec tu qui sacra Iohannis

Praecursoris habens divina, dictaque Petrae

Christo, diminuis tanti consortia sancti.

Quis nam Virgineae choreae te sacra tenentem

Carmine non laudet divino hoc munere functum?

705

Nec monachum decus, Hesaia Cyprie, versu

Transierim indictum. Pulcra virtute decorus

Quamvis nulla tibi collata potentia, vultus

Et facie gravitate nites, nec segnior ullo

Praesule praecedis, tantum tibi laudis in ore est.

710

Multi praeterea collecti ad sacra fuerunt

Presbyteri quorum fama est obscura. Canentes

Bini aedem cuncti lustrabant carmine sacram

Vestibus ornati sacris, calicemque gerebant

Sacrum quique suum. Fidei mysteria, lancem, et

715

Arte laboratas, auro radiante ferebant

Reliquias alii sanctas. Corpusque beati

Sphyridii totum, nec ulla parte minutum

Pontificis vestitum habitu. Nam praesul in ipsa

Tempestate fuit, qua poenas Arrius ob tam

720

Impia gesta dedit, putri cum fudit ab alvo

Viscera: et hoc monstro meruit coniungere in unum

Principe, et extincto haereseos diversa secantes.

Affuit, et populi pars: quae studiosa quiete

Pacis erat. Fluxit numerosa, et turba Latinum

725

Laeta favens animis. Templi stat vertice lata

Porticus, in arcum, summo constructa labore.

Ingens, quae totum templi complectitur orbem.

Rex de hac sublimis tanta haec solemnia spectat

Quem iuxta assistens legatus multa moventem

730

Attonitum, et patriae casu lenibat, et omnes

Sedabat curas, et opem sperare iubebat.

Abfuit a tali crudelis munere Lucas

Notarus. Ex primis multos quoque traxit inertes

Civibus in fraudem, et monachos hortatus iniquos

735

Perstare: ut contra teneant discordia summum

Dogmata Pontificem. Gaudet contraria regi

Impius, hac tanto vestigia figere coetu.

Adversamque sequi indoctus laetatur, et amens

Hisce viam. Sequitur maior, numerosaque turba

740

Dividit in binas ipsam se urbs misera partes.

Iam vero sacris perfectis ordine, celsa

Pulpita conscendit ornatus veste sacerdos

Sacrata in medio templi; et pia vota precesque

Effundit regi supero, pro principe summo,

745

Et Papa Nicolao, et rege, et praesule sancto

Gregorio, qui tunc pulsus Romana colebat

Moenia. Templa sonant plausus, laetique relatis

Vocibus. Vt finis solemnibus, alta quierunt

Vt templa, accito Venetum, qui nomine in urbe

750

Iura dabat Venetis praefectus Baiulus, illum

Rex petit, in portu quae stabant, quinque triremes,

Pro Venetis instructae armis, rebusque, virisque

Auxilio remanere urbi, portumque tueri.

Annuit huic Venetum praefectus, et omnibus una

755

Mens Venetis mansitque placens, quae forte diebus

Illis instabant graiorum mercibus urbe.

Adversante licet longis qui praeerat illo

Tempore navigiis † contrarius ultro

Semper erat sotiis † et atrox

760

Christicolum rebus hostis, minimique ruinam

Tantae urbis faciebat, opemque negabat habendam

Impius arte omni: celeri meditatus abire

Vrbe fuga: civesque suos, Danaosque periclis

Linquere. Sed Veneti cives, Venetumque coegit

765

Baiulus, auxilium quamquam non praestitit ullum et,

Seditione magis damno fuit improbus acta.

Rex ope tunc subita gaudet. Spes praelia Teucri

Expectat melior. Muros, et moenia visit

Explorans, portasque novo custode teneri

770

Imperat, et turres munit telisque, minisque.