Ubertino Pusculo Constantinopoleos libri 2
Other sections


Incipit liber secundus Constantinopoleos

 

Maximus interea mundi pater, omnia parent

Cui; caelum, terras, terrasque obeuntia magna

Aequora qui fecit; qui certo et numine torquet:

Haud ultra est rabiem passus procedere tantam

5

Impune ad quaestum; nam dum rex improbus omni

Fraude refert fidei misteria, dumque timeri

A Teucro simulans quaerit; ridetque benignum

Pontificem, cruda rapitur sub tartara morte.

Haeresis et princeps Marcus manifesta rependit

10

Supplicia; exemplum cunctis; nam putrida vivus

Pectore concepta ut mendacia fuderat olim

Foeda, nefasque omne tetro eructaverat ore;

Sic moriens, quibus ora suus defluxus ad una

Ventris erat corrupta vomit per pectus anhelum

15

Mansa, et sic stomachi tetro internectus odore est.

O vere immemores graii, o virtutis inanes!

Non igitur clarum vobis pro crimine poenam

Infando hanc habuisse fuit; non terruit et te

Constantina polis genus hoc dum videras horrens

20

Mortis inauditae. Christi infensissimus hostis

Impius, et pestis mundi, mysteria contra

Crimina commentus fidei, dum perstat, et acri

Audacique nimis verbo convellere certat

Arius fundata Dei incommota potenti

25

Fundamenta manu, verae sanctaeque per orbem

Relligionis hians, Christum dum pernegat ipsum

Esse Deum, fusa effluxerunt viscera tota,

Et corpus vacuum mansit vitalibus, ut quis

Infandum usque unum reserata per ora videret,

30

Quem natura dedit cursu tamen hauriit alvum.

Hic contra horribili poena, quod sumpserat ore

Per multosque dies victum revocavit ab alvo

Corruptum, vomuitque animam tetrum inter odorem.

Dux Teucrum extemplo intellecto funere regis,

35

Mittit ad exanimo trepidantes principe Graecos,

Qui partem imperii poscat sibi tradier. "Haeres

Iustus ego sum", inquit, "parva vel parte parentis

Filius ut regis vestri sum saepe vocatus,

Et pater ipse fuit dictus mihi, sicque suorum

40

Pars mihi iure venit; tantum quae proxima nostris

Navigiis habilem praestet super aequora cursum

Ex Asia Europae merces portantibus, opto

Heracleam opidum Propontidis. At nisi detur

Quod petitur placide, discetis quid mea possint

45

Arma: lacessitum frustra lugebitis." Horror

Corripuit cives trepidos. Spoliantur, et audent

Nil contra verbum, tradunt quaecunque iubentur.

Defuncti interea successor frater achivis

Constantinus adest aegris, cognomine dictus

50

Ex belli virtute, Draco; ob sua fortia gesta

Magnanimus. Quondam fuerat bellator, et armis

Consiliisque potens: Teucros et fuderat hostes

Cum Pelopis regnum antiquum ditione tenebat.

Ausus quin etiam fines exire sub armis

55

Hostiles popularis agros, vique oppida multa

Expugnare, tulit magnum virtutis honorem,

Et laudem bello insignem. Sed murus ut ingens

Concidit amissus, populos qui solus achivos

Hostibus illaesos servabat, numinis ira

60

Tum graviore quidem, pars ne impunita maneret

Graiorum, infelix semper fortuna secuta

Abstulit huic animos, gestorumque immemor, ausus

Nec facinus clarum; veteris nec extulit illum

Laudis amor. Magno circundatur undique ponto

65

Insula vix Pelopis. Tantum sex millia terrae

Hepirum efficiunt. Aditum perhibebat ad astra

Arduus hunc murus fossa munitus, et alto

Aggere, distructis et fortis turribus. Illum

Forte Draco argivum multis cum millibus ipse

70

Servabat Phrygios contra, qui bella gerebant

Obsidione gravi sub murum. Sanguine nullo

Custodes liquere locum, trepidique propinquos

Ad montes fugere, metu statione relicta.

Tunc Pelopis campos irrupit victor apertos

75

Teucer. Dirupuit lateque per arva colonos,

Vrbibus in praedam plenis, opidisque potitus.

Et pueri, matresque, vivi, innuptaeque puellae

Servitum Phrygibus rapiuntur. Clausit achivum

Tres dominos urbis Spartanae, et moenia cinxit

80

Morattus. Terni fratres ea regna tenebant

Partiti inter se concordi forte. Mycenas,

Regis troianum qui regnum evertit Atridae,

Sedem olim primam: tunc phryx obsederat, altis

Montibus, et fortem, generosamque aere, Corinthum.

85

Tunc ipsi amissa fratres spe libera posse

Regna tenere, pares ineunt consilia pacis.

Constantinus erat primus: Demetrius alter:

Tertius et Thomas. Quartus regnabat in urbe

Iohannes natu maior, nomenque fovebat

90

Imperii. Bellum his Morattus lege remisit.

Regnaque restituit pelopeia; foedere certo;

Promissaque fide sibi sacra lege quot annis

Nummum auri Venetum Teucro sunt millia bis sex

Pendere polliciti; murumque instaurare cadentem:

95

Qui dum staret, eum ingressu prohibebat Achaiae,

Sunt vetiti: sed humum deiecit ad usque patentem

Morattus, pavidos bello ut minitante ruinam

Frenaret dominos. Ex illo tempore fractus

Constantini animus fuerat. Sed grandior aevo

100

Ex fratrum numero clavos accitur ad urbis.

Vix ingressus, habet se circum semina morbi

Qui patrii infundant; spirent dirumque venenum

Paullatim, studeantque in apertam ducere fraudem

Et patriam, et regem. Quos inter primus adhaeret

105

Assidue affixus lateri dux Notarus: instat

Cum Phrygio pacem in primis optare tyranno:

Temnere spes italas: quicquam, nec pluribus ipsis

Gratius, aut populo fieri testatur, et omni

Clero; iam frangi coeptam si frangere ipse

110

Hanc alacer legem, Eugenio quam Graecia Papae

Pollicita accepit servandam. Notarus amens,

Dux magnus vacua dici gestiebat in urbe.

Ibat ovans, vento tumidus, famamque petebat

Clausus, et obsessus semper, columenque vocari

115

Graiorum imperii per vulgus, et ora volebat.

De quo nil praeter vacuam superaverat urbem.

Hanc quoque sic miseram crudelia germina cives

Depasci inter se certabant, atque iacentem,

Luctatamque diu congesta mole premebant.

120

Non secus, ac tigres immanes sanguine matris

Implebant cupidi ingluviem. Sibi quisque quot annis

Fructibus ex miserae capiebat millia nummum

Auri, aut argenti, vano cognomine laetus

Principis, ex illo turpem traducere vitam

125

Segne, atque ignavum fuci genus. Altera mores

Haud tales tulerat tellus. Non nobilis ille

Esse putabatur, Fiscus cui non daret aera

Publicus, aut quem non damnosus viveret urbi.

Otia quisque sequi summum ducebat honorem:

130

Sic fugere obscoenum: turpem se vivere vitam

Si labor, aut virtus victum daret. Alea curas

Iam patrum intrarat, tabulae studiosa senatus

Invigilare domi ludo, nec cedere nocti

Iam mediae. Tandem fessi, somnoque gravati

135

Inde redire domum tristes, vultuque severo.

Non aliter quam si de rebus maxima agendis

Concilia egissent, aut si lux crastina cogat

Dicere, si Teucro bellum sit forte movendum.

Cogere in omne nefas scelerata peccunia Graecos.

140

Iura magistratus venumdare: non locus ullus

Iustitiae. Obscoena sanctae pietatis in urbe

Nec species, nec forma fuit, nec gratia recti,

Nec virtutis amor. Sanctis celebrare diebus

Consuevere fora, et merces tractare nefandas

145

Cerdones, populusque omnis. Sacrataque templa

Numquam, vel raro visebant: omnia primo

Ante Dei cultum peragebant. Talibus urbem

Deformem maculis, et contagiosa senatus

Vlcera comperiens; non tantum afferre salutem

150

Afflictis rebus curat; sed languida colla

Rex laqueo praebet. Sequitur quocumque nefandi

Dextra vehit luce, et similis quicumque fuisset,

Proximus aut illi, de sacris nomina tolli

Pontificis patitur summi. Iam tardior annis

155

Eugenius vita mortali excesserat, alto

Reddideratque animam, capturus praemia gestis

Digna suis. Equidem gavisa est barbara tellus.

Sic Deus hoc melius vidit. Nimis alta Dei sunt

Iudicia, atque homini non intellecta. Cadenti

160

Haud illo inferior rebus delectus agendis

Eugenio succedit; agit fortuna secunda

Quem subito ad meritos Quinctus Nicolaus honores,

Seu Pater ipse, oculis qui conspicit omnia iustis.

Ante unum hoc laudis numquam speraverat annum;

165

Qui privatus erat, facilis Deus affuit illi.

Namque gradum ut primum tetigit; mora nulla; tulerunt

Fata illum rerum celeri super ardua saltu.

Cui vario ex orbe actutum misere fideles

Christicolum reges magni, populique, ducesque,

170

Qui se se referant proceres parere, suisque

Mandatis praestare fidem, nec defuit ullus

Officio. Phoebi primos quae conspicis ortus

Insolitas per rura nives, glaciemque veloci

Sistentem cursu fluvios, pigrosque teneri

175

India miratos mittis; nec terruit illos

Longum iter; et saevos tuti venere per hostes.

Mittunt et solem cernunt qui sera cadentem,

Qui canere et frustra testantur ficta poetas,

Phoebum percipiti dicunt descendere curru,

180

Quadrupedesque iugis pabulo refovere solutos

Ambrosio, et liquidas Thetios demergere in undas;

Et penitus nostro quae cedunt orbe britannas

Oceano in medio terras, qui habuere iacentes.

Quique brevem solis radiis rutilantibus umbram

185

Noctis habent, positi gelida et quicumque su Arcto

Taedia longa serant noctis; celerique rotatu

Queis coeli exiguo spatio sub nocte videtur

Lucifer aurorae praecursor tectus opaca.

Quicquid sacra Dei per mundum gentis adorat,

190

Altitonumque colit Christum, mandataque servat,

Legatos mittit Romam; summumque fatetur

Pontificem in terris dominum sanctumque salutat.

Cessas sola, licet duram impendere ruinam

Iam tibi conspicias; Teucrosque fremiscere saevos,

195

Constantina polis trepidas dum cernis, et illi

Quem dominum, patremque pium pia predicat omnis

Relligio supplex, cervicem flectere non es,

Iam Teucri passura iugum, dignata superbam.

Pontificis quamquam mentem percusserit ipsa

200

Graiorum improbitas, non ille oblitus amoris

Est tamen, atque sibi commissi ponderis omni

Complexus cura seriem pater optimus, instat

Conaturque sua Danaos devertere mente,

Mollitosque piis studet associare Latinis.

205

Romae erat insignis pater Isidorus, habebat

Praesul qui populos sacro sub iure ruthenos

Olim Graeca secans iam dudum dogmata, postquam

Errorem novit, cupiens reparare salutem,

Sprevit opes (magnis opibus gaudebat) honesti

210

Captus amore pio sua pulsus limina liquit

Patria, pro vero vanos contempsit honores.

Quem pius Eugenius collegit. Talibus illum

Pro meritis dedit esse suum ad pia Sacra ministrum,

Et iussit populis illum praeesse sabinis.

215

Hic patriae antiquum servans pietatis amorem,

Nam genus is magna Danaum ducebat ab urbe,

Sollicitus revocare suos erroribus, urbem

Threyciam ad magnam tendit: regemque, senatumque

Vrbis adit: mandata ferat quae pandit; et ultro

220

Quae Papae Eugenio iurarunt foedera, poscit

Observare pie; tabulis, quae scripsit in amplis,

Quique manu, aspiciant: ruptae ne crimina legis

Dira clade luant. Deserta ad signa redire,

A quibus errarunt iam dudum, hortatur: at illum

225

Vt Danai in longum duxerunt arte Pelasga,

In suaque ut dextras verterunt viscera vafri

Ridentes, nullamque datur sperare salutem;

Vrbem Romanam repetit Legatus: habenda

Quae sit spes rebus memorat: durataque corda

230

Graiorum exponit. Pulsat qui nuncius aures

Pontificis, cumulatque graves sub pectore curas.

Manserat ast populi curae, cui Graecia tota

Credita erat, Patriarcha ingens Gregorius: omnes

Promebat vires vigilans noctesque, diesque,

235

Pontifici quo detur honos, mundique parentem

Observent graii, atque suum revocentur in agmen.

Hic monachus, civisque fuit Byzantius: olim

Errorem patrum tenuit: sed cognita veri

Argumenta, pater Danaos dum iunxit in unum

240

Concilium Eugenius, testatus cuncta Latinis

Edidit, per firmam servavit conscius una

Relligione fidem. Senior gravis pius, idem

Moribus ornatus castis, vitamque gerebat

Coelestem in terris. Patriam dum flectere cordi

245

Hic habet, amissam cupit et revocare salutem,

Cogitur irrisus patria decedere terra

Exul, et ipse petit Romam. Pastore fugato

Constantina polis furiis agitata cruentis

Bacchatur, laxis princeps portatur habenis.

250

Morattum ecce ducem Phrygium sub immania Ditis

Tartara morte ferunt, stygiaque ivisse sub undas,

Capturum scelerum paenas. Cui filius annos

Bis denos per quinque gerens succedit, et haeres

Sceptra capit primis Machmettus parvulus infans.

255

Huic frater fuerat, medium cui cedere patris

Iura dabant regnum. Solus Machmettus ut ipse

Imperet ad se se puerum portarier, angi

Se spectante iubet per servum guttura fratris

Infantis teneri, donec vi spiritus ora

260

Interrupta fugit; frigens, corpusque relinquit

Pulsa anima. His duris Machmetti moribus atrox

Vita fuit † diffundi corpore vasto:

In facinus quodcumque rapi de more ferino:

Credere nil vetitum, placitum quodcumque licere,

265

Ducere nec turpi quicquam discernere honestum:

Quod brutis natura vetat non turpe putare.

Iustitiae infensus, pietas sibi nulla fidesque,

Sed fraudes inerant animo: non foedera firma

Noverat, incertus promissis, perfidus, asper,

270

Periurus, fallax, furibundus, fervidus ira,

Terribilis, cupiens cunctis dirusque videri,

Gaudere a teneris humano sanguine, multa

Caede virum laeto pasci super omnia vultu.

Venerat in mentem quicquid fervebat obire,

275

Si crudele foret, ferro sibi cuncta domare

Sperans: hostis erat pacis, fera bella placebant

Semper et infensum Christi sub pectore nomen

Impius imprimis gentili more ferebat.

Moribus his regno potitur, sceptroque paterno.

280

Circuit et populos, regnatus iussit, et urbes

Iure, magistratuque novo munit, refecitque

Praesidio instaurans. Celeris pro pace petenda

Constantinus agens in regia tecta Senatum,

Machmetto edicit legatos tendere; amorem

285

Antiquum genitoris, erat qui maximus illi

Cum rege, atque urbis populo, memorare iubentur.

Gratenturque illi, magno qui filius haeres

Successit patris imperio. Vestigia amoris

Servare, inque fidem simul acceptare precentur

290

Quos habuit charos genitor suus. Optima pacis

Signa orent, reddique petant Propontidis urbem

Heracleam; e vita regem cum parca Iohannem

Abstulit, inviti quam concessere parenti,

Iram dum fugiunt trepidi saevam. Haud mora lecti

295

Portantes mandata secant ad moenia gressum

Adria, quae ducibus Teucris immota manebat

Imperii sedes, ex illo tempore primum,

Quo freta, devicta iam Asia, transmittere in agros

Europae innumeros ausi sunt; Sestus Abydum

300

Qua videt adversam terrae contermina Troiae

Classe viros, graiumque suis tenuere sub armis

Moeniaque, et magnas urbes, regnoque fugaces

Exegere amplo. Machmettum, limina prima

Obsessa armatis, postquam linquere, sedentem

305

Sublimi, Phrygioque thoro, cui tempora fulgens

Arte laboratus Phrygia, redimebat, et auro

Parvus apex, bysso tenui quem plurima circum

Volvitur, atque iterum circundat candida tela,

Conveniunt. Lateri pendebat lucidus ensis,

310

Aureus ornabat capulus quem, ac tecta superbo

Argento, atque auro vagina; et plurima iuxta

Agmina servorum steterant, stratisque sedentes

Claudebant hinc inde ducem, quos improba vitae

Conditio extulerat, quae turpes corpora in usus

315

Foeda suis dederat Dominis, ea gratia primos

Fecerat; inque loco procerum firmaverat. Ipsi

Maxima Teucrorum belli pacisque gubernant

Munera; consiliisque regunt, armisque tuentur.

Hunc simul ut fandi concessa est copia, donis

320

Quae tulerant a lege datis, velut exigit usus

Gentis, erat melior qui lingua, et grandior aevo

Sphrancius alloquitur; promitque has pectore voces.

"Maxime Teucrorum, genuit quem maximus idem

Morattus genitor, belloque, ac pace superbus,

325

Cui te nunc voluit clarum succedere, tanti

Spes patris, inniti et solio Deus ipsius alto,

Eiusdemque manu sceptrum gestare, benignus

Vt populis des iura tuis, optataque regi

Munera concedas, quicumque est viribus impar

330

Vel populo, quicunque tuis confinia regnis

Iura habet: hac noster tua nos ad limina mittit

Iustitia fretus rex, magno haud inscius olim

Quanta tua fuerint genitori insignia amoris

Exiguis urbis rebus, regique Iohanni,

335

Qui simul ac fratri, tunc et successit amori

Fraterno. Sic tu patrio succedis ut ipse

Imperio: antiquum serves rex factus amorem,

Tantum orat, pacemque petit, pacisque futurae

Pignora des poscit, nostramque Propontidis urbem

340

Restituas, nostroque frui, dux magne, precatur

Iure velis: nullo quod nos in marte coacti

Perdidimus. Tali firmes hoc munere nobis

Foedera: quam petimus, maneant haec pignora pacis."

Sphrancius his dictis orabat: voce secuti

345

Suplice laudabant alii; veniamque petebant.

Quos placidis mulcet dictis Machmettus, et atrox

Corde malum intexens ficto sic pectore fatur:

"Stat, Danai, ut fiant nobis pia foedera. Vestro

Prae cunctis opto pacem cum rege perennem:

350

Vicinosque mihi socios ascire Pelasgos,

Maiores quos ante mei sensere faventes,

Et meus ante omnes primus pater. Omnia ferte,

Quae petitis, vestro pacemque referte tyranno

Optatam, stabilemque: illi fore semper amicum

355

Me, dum vita erit, hoc et spe promittite certa.

Argenti nummum viginti millia dono

Insuper, in pacis monumentum, et pignus amoris.

Nec metuat fraudem. Coelum quod condidit altum

Numen, quod terras, magnum quod continet orbem,

360

Testor; ad haec veterumque animas, quot millia patrum

Sanctorum, primisque mei caput hocque, meamque

Hanc animam, dextramque meam, quae saeva movere

Arma potest, pugnaque valet; fidumque coruscum,

Quo cingor, gladium (nomemque adiunxit inane

365

Machmetti, quem vana colit, magnumque fatetur

Teucria prophetam) pacem hanc, et foedera per me

Inviolata fore, et longos infracta per annos."

Dixerat, atque Asprum viginti millia iussit

Continuo tradi numero, cunctosque remisit

370

Vestibus ornatos Phrygiis: nec mora: sua regi

Mittit dona. Auctutum alacres, per blanda vicissim,

Legati responsa ferunt, pacemque reportant,

Et nummos promunt, dederat quos Teucer, ovantes.

Machmettum extollunt ingenti laude per urbem

375

Insani. Curant nil iam de gente Latina.

Quin Teucris melius dicunt servire, fidemque

Sub pedibus calcare Dei, quam Christus in omnem

Intonuit mundum; quam Papam audire, suumque

Esse gregem dici, septo quam claudier uno.

380

Heu miseri, quae tanta animos insania vexat?

Quo ruitis caeci? Quid parva pecunia victos

Iam subigit servire hosti; atque favere tyranno

Infenso precibus iuvat; et iam spernere amicos

Nil pudet: excidii tempus ne accersite vestri.

385

Detulit hoc Romam celeri sublata volatu

Fama malum, Phrygium Danaos iactare tyrannum

Foedere seductos ficto: iam lumine captos

Mentis, Pontificis penitus velut hominis atri

Nomen habere. Canes ipsum, cunctosque vocare,

390

Qui sibi divino praestant de numine honorem.

Protinus hic graviter rumore indoluit acri

Perculsus: missos qui sed risere priores

Legatos, ultra vanum transmittere quamquam

Esse putans, tali scribit diplomata versu

395

Ad Danaum regem Nicolaus, et instruit illum.

"Me postquam mundo summum voluere creari

Pontificem pia fata Dei, tibi sedulus, esses,

Constantine, tua cum gente ut vinctus honesto,

Quem Deus populo, et pastore sub uno

400

Non lupus errantes ut oves laniaret ovili,

Curavi. Solvas nobis et debita frater,

Quae Papae Eugenio, cuncti monachique, patresque

Insignes fidei quibus, et sapientia sacrae

Polliciti, et quorum stant puris fixa tabellis

405

Scripta manu propria: veram, sanctamque putare,

Credere nec dubiam, quam curia predicat orbi

Romana, esse fidem; primumque decere putari

Pontificem Romanum Christi qui nomen adorant

Omnibus esse caput, Petro qui solus habenti

410

Successit Claves, servanti et limina Coeli.

Sed cum durus amat promissis tempora longa

Germanus, ducitque moras, et commoda quaerit

Imperio his tantum componere; publica ne vult

Tantorum decreta patrum, nec pacta suorum

415

Expromi; vitam iustus Deus abstulit illi.

Lex eademque fratrem olim dum vita manebat

Continuit, te nunc eadem sub iussa remittit.

Iurato imperio succedis: legibus isdem

Arctaris, quibus ille idem se obstrinxerat ante.

420

Sed fac nulla prius iuratum foedera fratrem

Haec graium imperium, sacroque ex ordine patres

Exigimus quae nos servari talia numquam

Pollicitos iurasse! Feret, quis sanctius urbi

Consilium et melius vestrum quam iungier illis

425

Vnde errare nefas, vosque invitantibus, et vim

Iam victis renovare, feros, qui pellere Teucros

Finibus ex vestris, quos dudum tempore ab illo

Graecia, quos nostras ausa est contemnere leges

Oppressere armis, optant et solvere duro

430

Colla iugo. Turpi iam iam desvescite tandem,

Solvite vosque metu. Infensos accingite in hostes,

Armetisque manus irati, et summite poenas.

Eia age, quae unanimes tot sacri examine facto

Decrevere patres, iubeas in publica prodi.

435

Praeterea in sacris solennibus, ante quod ultro

Servavere pii patres, monumenta ferantur

Pontifici Romano, et pro illo fundet ad aram

Diptycha dum fiunt sacrata in veste sacerdos

Christicolum de more preces, regemque supernum

440

Coram oret populo: hunc morem serventque nepotes.

Scis nempe imperio fuerit quae gloria vestro,

Quid decus armorum, status, et qui maxima nomen

Vrbis Roma dedit, Romano et nomine felix

In populos, gentesque feras felicia gessit

445

Bella, ingens totum late dominata per orbem

Roma nova: amissis restatque sola trophaeis

Debellata videns, et desolata suorum

Moenia, direptosque pati crudelia cives

Barbara iussa, trahique loca in diversa colonos.

450

Tum fugit amplexus charae genitricis, et audax

Pastorem linquit gregis aspernata fidelem.

Si te velle iterum contempta ad septa redire,

Hocque sedere animo, populus dicaris ut unus

Nobiscum, audiero; misceri barbara cernes

455

Agmina, turbarique metu, venientibus ad vos

Graios, qui redimant opibus, totamque receptent

Europae partem, premitur quae capta sub ipso

Teucrorum domino, et componant pace quieta.

Sin vero scelerata magis, mensque impia vobis

460

Grata erit, infandumque sequi si forte iuvabit

Consilium, nullo ut vivas in iure, negesque

Esse gregis nostri, non tanto nempe furore

Victus agar, dulces possitis carpere somnos

Securi, cupiam vos nostro sanguine tutos,

465

Ingratos tradamque viros in vulnera nostros

Insontes, quicumque cadant, superentve sedentes

Spectetis vulto laeto, nec vulnera nostra

Vos tangant." Talis lecta est ut epistola regi,

Ingemuit rex in discrimina debita posci.

470

Iam dudum Graecas artes, atque irrita novit

Verba fore, extremi ventum esse ad tempora voti.

Pareat aut dicto, vel rem in discrimina ponat.

Quid faciat, varius circum sua pectora versat.

Conscius hinc rapitur recti compulsus honore,

475

Pontifici servare fidem, atque audire iubenti.

At timor impellit: linqui in certamine solum

Et Phrygiis arbitrio metuit, si iussa recusat,

Et parere negat. Machmetti proxima terrent

Arma quidem. Iuvenem incertum, nec iura volentem

480

Nata sibi secus esse pavet, studiisque furentem

Armorum, nec adhuc pressus licet undique curat

Corda tumens lenire; gerit sed vulnus adactum

Corde magis, rapiuntque graves, urgentque minaces

Eumenides piceis facibus, dirisque colubris;

485

Nec donant animo requiem sentire. Salubre

Non cupiunt furiata, malisque absumpta veniens

Pectora consilium, propriam nec linguere sedem

Causa movere potest. Humilem indignatus haberi

Tres vocat ad se se, quorum sine mente gerebat

490

Nil penitus, Lucam, geminosque Cantacusinos,

Iohannem, Andronicumque, quibus tradiderat urbem,

Seque ipsum ignavus. Tunc illis missa recludit

Scripta sibi, et poscit quaenam sententia constet

Hoc super, atque animus maneat, quae pauca locuti

495

Verba viri inter se, regem secludere curas

Hortantur: dicunt his optima, sanaque rebus

Consilia invenisse ipsi, spondentque quietem.

At Constantini tunc illis forte diebus

Venerat haereticus quidam boemius urbem,

500

Solus qui sociis ustis evaserat ignes.

Monstrum hominis, rapidumque lupum velabat ovina

Pelle tegens. Claudi totum qui aspexit ut orbem,

In quoscumque locos pergat, se digna daturum

Supplicia exhorrens, latebris concedere tutis

505

Sperans, ad graios tamquam ad vivaria currit,

Et portum scelerum graia intra moenia quaerit.

Qui Monachum primos adit, et se pectore toto

Pontifici infensum Romano monstrat: et ultro

Impia collaudat graiorum dogmata, nec non

510

His eadem sentire probat. Carpitque malignas

Confingens culpas, et crimina falsa parentem

Pastoremque pii populi. Schollarius illum

Excipit haereticus, martis post horrida fata

Quem Danai extulerant, et primum erroris habebant,

515

Haereseosque ducem. Hic epulis peritura procaci

Membra fame reficit: dehinc magnis laudibus affert

Foedum hominem, claustrisque tenet penetralibus. O gens

Perfida graiorum! Quae vos distraxit Erinnys

Tam dira; in praeceps vexatque tanta casuros

520

Tisiphone, o graii cives; fodiatis ut, in quem

Et patriam, charasque domos, cum coniuge natos

Prodatis, laccum! Satis indulsisse furori

Non vobis visum fuerat, nec crimina digna

Exitio admisisse: prius sprevisse parentem,

525

Ac totiens violasse fidem; nisi desuper ultro

In medio haereticos templi vulgare Latinos

Impia gens cogas turbam. Succumbere culpae

Qui peccat simili reor, et qui crimina laudat

Haud perhibens dum possit, ego, pro perdita supra

530

Perdita corda hominum, foedos, moresque sinistros.

Iam currunt Monachi ad templum; laicosque prophanos

Invitant: iam iam iussos praeparare protervi

Quinque ruunt non tam vinalia festa frequentes

Sollicitant, dum laeta petunt clamore theatra;

535

Et longis celebrant Paschae dum festa choreis,

Pontificem contra quem nunc ad crimina currunt.

Barbarus ut plenum templo affluxisse virorum

Conspexit numerum, sedem conscendere iussus

Constitit, ac toto villosus corpore vestes

540

Hirsutas, nudumque caput, longosque capillos,

Impexosque humeris iactans, dira ora resolvit

Expectata diu; ultiataque verba locutum

Excipit interpres vanus Francullius. Huncque

Graiorum sermone facit Romana sonantem

545

Concilio clarum falso, et quae dicier ore,

Et quae confingi poterant mala, quaeque furori

Suggerere ira potest laeso, dictante sororum

Eumenidum turba, sanctum profundit ab alto

Pontificem contra solio, fidosque Latinos.

550

Hunc sequitur plausus: nimium quae digna fuere

Pontificis dixisse ferunt, gentisque Latinae.

Continuo insanam vulgatur fama per urbem,

Advenisse virum divino numine plenum,

Dogmata qui Danaum laudet, Christique fidelem

555

Praedicet hos populum, Romani nomina tantum

Si negat, atque gregem nolit pastoris haberi.

Talibus ignari discriminis omnia miscent

Frequentantque forum curis, atque otia carpunt.