Tumulus Eumolpae servae.
Viator et Genius colloquuntur
Viator
Hos loculos, hos et tumulos, haec iura sepulcri
Ecquis habet Lemurum? Num Genius quis habet?
Genius
Ipsa fides habet et casti reverentia lecti
Hic, atque hic Genius mutua iura tenet.
Viator
5
Sic requies huic sit tumulo, quaenam umbra quiescit
In loculis? Cineres cuius et urna tegit?
Genius
Sarmatis hic Eumolpa iacet, quae nupta marito
Eripitur, siculo captaque servit hero,
Cuius dum fugit amplexus renuitque cubile,
10
Praeceps de summa se iacit ausa domo.
Labentem simul excipimus, positamque feretro
Condimus, et castis assumus hinc loculis.
Viator
Hos, Eumolpa, tibi flores, haec serta dicamus,
Famaque sit cineri semper amica tuo;
15
Vos quoque, felices Genii, celebrate iacentem,
Et facti memorem reddite notitiam.