Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 1, 28

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto

Altre sezioni


Tumulus Errici Puderici
equitis Neapolitani

Quis satis huic, ospes, cineri feliciter optes,

      Cui fuit ex omni parte probata fides;

Cognatis, patriae bonus, et vir commodus agris,

      Vtilis et bellis, parque domi atque foris?

5

Detractum Errico nihil est sub iudice morum,

      Quo merito iactat se Puderica domus.

Dic igitur pia verba simul cum thure, sacerdos,

      Da nardum; huic tumulo dicere non sat have est.