Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 1, 23

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto

Altre sezioni


Tumulus Laurinae puellae.
ipsa e tumulo loquitur, Viator respondet

Laurina

Haec laurus mihi dat titulos famamque sepultae,

      Quae quondam vivae nomina clara dedit;

Sub lauru Laurina tegor, mea vestit et ossa

      Laurus, et ipsa meo vescitur e cinere.

5

Per me igitur vivit laurus, Laurinaque vivo

      In lauru, et vitae mutua cura sumus;

Ipsa eadem lauro materque et filia, laurus

      Ipsa mihi est titulus, ipsa quoque est tumulus.

Viator

Vivite frondenti pariter sub cortice iunctae,

10

      Ipsaque sis lauro filia, sisque parens.