Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 1, 8

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto

Other sections


Tumulus Myrtilae puellae.
amator ad sepulcrum queritur

Hic soli mihi flere licet; tu laurus et una

      Myrtus ades, paucis et lapis icte notis.

Parve lapis, quem flore novo, quem thure sabaeo,

      Et veneror multa tum prece, tum lacrima,

5

Tu mea, tu miseri tumulo male contegis isto

      Gaudia, et exsultas, saeve, dolore meo;

Redde meos, mihi redde meos, redde, improbe, amores.

      Quid iuvat e lacrimis immaduisse meis?

Immadeas, maduisse iuvet, si non mea flendo

10

      Lumina siccatas deficiunt lacrimas;

Sed lacrimas tibi habe, nec enim queror, accipe odores,

      Accipe cum fletu munera mista suo.

Vnguenta atque rosam et costum properate, puellae,

      Et violam et cunctas spargite veris opes,

15

Spargite opes Arabum; lacrimas ego; tu, lapis, illas

      Ebibe, et in rorem, lumina, abite novum.

Rore novo madeat tellus, quae contegit ossa,

      Ossa pios manes, numen et ossa meum.

At tu perpetua, laurus, quae fronde virescis,

20

      Tu myrtus, de qua Myrtila nomen habet,

Fundite odoratos flores silvamque perennem

      Ad tumulum, lacrimis crescite et usque meis,

Crescite: iam in latices, liquidum iam solvor in amnem,

      Iam fluo; sed fluidum me tamen urit amor.