Raffaele Zovenzoni Istrias 3
Other sections


Ad Christum

Christe, meum sine te non cinxit laurea crinem

      Nec sine te doctis carmina nostra placent.

Nec vitam sine te felici degimus aevo

      Nec sine te rumpent stamina nostra deae.

5

Post mortem sine te non sum visurus Avernum

      Elysii sedes nec sine te superas.

Ordiar hunc sine te non faxim, Christe, libellum,

      Quoi dabis et finem principiumque dabis.

 

Monodia in Hierusalem

Lusimus in teneris Venerem lascivius annis,

      Lusimus unguentum, pocula, serta, iocos.

Crinis inest cano capiti, ver fluxit et aestas,

      Praestat in autumno carpere poma senem,

5

Praestat et excussis caput hoc foedare corollis

      Quum deus humana caeditur ecce manu,

Figitur et crucibus, madet heu calvaria tellus

      Sanguine: tu nati funera, mater, agis.

Impia Hierusalem, non hic deus ille superbas

10

      Perdidit in pelago qui Pharaonis opes?

Non deus ille, tuos totiens qui cladibus hostes

      Affecit, quo tu libera, semper eras?

Impia Hierusalem, non hic Holophernis ademit

      Cervices, non hic te dabat esse deam?

15

Adde quod iste tuis etiam praesepibus infans

      Vagit et hunc dominum bos et asellus amant.

Impia Hierusalem, non sidere cernis eoo

      Adventare magos qui sua dona ferunt?

Quo furis, Herodes, strictum cum comprimis ensem?

20

      Debetur gladiis non cruor iste tuis.

Impia Hierusalem scelus hoc parat: aera profano

      Sunt data discipulo, proditionis opus.

Illicet irrumpunt portis; orabat in horto

      Christus: agunt strepitum coniciuntque manus.

25

Tunc deus trahitur donec fora celsa Pilati

      Ingreditur; sedit hic praetor et ore tonat:

"Ite citi, comites, hominem prius urite loris,

      Inde coronatus sub cruce damna luat".

Sentit idem Cayphas, tuque, o saevissime, dirum

30

      Anna probas facinus Hierusalemque probas.

Mox pia membra dei multo tortore erubescunt,

      Pro dolor, heu audis vulnera virgo parens.

Sistra canunt prodeunt equites tolluntque maniplos

      Spectatumque nefas confluit unda nurum.

35

Procedit tandem Christus cruce pressus acerba,

      Procedit: vexant terga benigna canes.

Mater in hunc oculos dea conicit, ille parentem

      Agnoscit vultu plangit uterque solum.

Calcibus illi instant, lacrimans vix surgit Iesus

40

      Attollitque crucem cranariumque tenet.

Figitur hic brevibus clavis, caput angit achantus,

      Impia divino sanguine terra mades.

Hostibus erigitur devictis grande tropaeum,

      Saxa crepant, vultus atrat Apollo suos.

45

Impia Hierusalem, pro te deus ecce precatur

      Vt Pater ignoscat crimina tanta suus.

Ille comam quatiens fulmen quatit igne trisulco

      Quo petat infandum, nec mora longa, caput.

Flavia signa micant, Romanus in agmina Mavors

50

      Instruitur, properant in tua damna duces.

Impia Hierusalem, simul obsidione teneris

      Dira fames natos te iubet esse tuos.

Vi Titus irrumpit portas, ruit hostis in arcem,

      Capta gemis, numero corpora caesa cadunt.

55

Impia Hierusalem, natorum sanguine fauces

      Pasce tuas, fauces sanguine pasce tuas.

Hoc cecinere pii vates, cecinere Sibillae,

      Hoc cecinit quem tu figis iniqua cruci.

Impia Hierusalem, dic nunc ubi moenia, turres

60

      Et domus et latis festa theatra viis.

Dic ubi sunt dulces pueri dulcesque puellae

      Vir nurus et docti, curia densa, patres.

Pulvis et umbra iacent, lato captiva per orbem

      Duceris ut pateat crimen ubique tuum.

65

Nunc age, Hierusalem, satis o satia impia caelo

      Errasti: ad dominum vertere, Hierusalem.

Te pius expectat passis complexibus, audi,

      Te vocat: ad dominam vertere, Hierusalem.

Non fugiet: fixos clavo non conspicis artus?

70

      En vocat: ad dominum vertere, Hierusalem,

Vertere Hierusalem. Lentatur ad oscula cervix:

      Ad dominum mecum vertere, Hierusalem.

 

Maeror singularis pro Christo

Lugeant caeli dominum deumque,

Lugeat tellus maris et profundum,

Augeat quicquid iacet aut suopte

Iure movetur.

5

Vosque, mortales, lacerate crudis

Vnguibus pectus, faciem, capillum,

Altus ut vestris reboans dehiscat

Planctibus aether.

Ecce naturae deus instar agni

10

Ad crucem duro trahitur rudente

Squallidus maerens, humilis, cruentus,

Crimine nostro.

Proh dolor matrem trivio morantem

Se videns nutu misero salutat,

15

Et cadit: circum comites Mariam

Exanimantur.

Ille vix tandem tremulo resurgens

Pergit incessu, tenet et cacumen

Golgothae montis, trepidante turba

20

Iudaicorum.

Hic rapit Christum, tunicaque nudum

Exuit, grandes parat ille clavos,

Hic crucem sternit maleumque iactans

Gestit in auras.

25

Ah, nimis, quisquis fuit ille, durus

Qui deum trusit facie supinum,

Durior calcans genibus, sacratos

Qui fodit artus.

Audiens ictus malei Maria

30

In manus maestas recidit sororum.

Interim mundi domiti trophaeum

Erigitur crux.

O homo, si fas speculare vultus

Sanguinis plenos lacryma, saliva

35

Et manus ambas, speculare totum

Denique corpus,

Si tuum noris dominum deumque

Proruas passis manibus, crucemque

Comprimens, felix morere, haec erit mora

40

Vita perennis.

 

Divae Mariae congratulatio

Exue pullatas vestes, regina deorum,

      Et velum vultu tolle, Maria, tuo,

Indue purpureas felix, mea virgo, lacernas

      Insideatque sacris alta corona comis,

5

Quippe tuas Stygiis rediit modo victor ab undis

      Filius, et mortis sustulit imperium.

Vivimus, ecce, tuo laeti, virguncula, partu

      Et patet in caelum quae via clausa fuit.

 

Votum poetae

Non peto regna mihi, non gemmas, Christe, nec aurum,

      Nec Pilii longos opto videre dies:

Sit modo parva mihi domus, et sit candida coniunx,

      Sint nati similes, sis mea, Christe, salus.

 

Oratio pro Throno duce ad virginem

Maria Iesu mater et virguncula

Caeli decus, lux gloria,

Quae sola fulmen de manu magni Iovis

Cum saevit in nos decutis,

5

Oramus ut nunc faucibus deperditis

Turci canis nos liberes,

Qui subiugatis impotens cervicibus

Regnum tuorum barbarus

Delere tendit funditus naviculam

10

Quam pontifex Sixtus regit.

O singularem Maumeti dementiam

Qui proelium divis parat,

Nec novit id quod fabulis est traditum

Caelum gigantes scandere.

15

Hos tu triumphos da Throno nostro duci

Qui caelitus delapsus est,

Quo, virgo, nil est iustius, nil sanctius

Aut quod colat plus publicum

Sparsus cruor testatur hoc sub Chalcide,

20

Nati cruor dulcissimi.

Hos tu triumphos da Throno nostro duci

Qui caelitus, delapsus est.

Hic optat ultro patriae pro gloria

Optat mori pro civibus.

25

O dignum caput ter corona civica,

Dignum corona laurea.

Hos tu triumphos da Throno nostro duci

Qui caelitus, delapsus est.

Has, virgo, voces, has preces nunc concinunt

30

Mecum puella et pusio,

Has et matronae cum viris, has candidi

Cum lachrymis fundunt senes.

Hos da triumphos, da Throno nostro duci

Qui caelitus delapsus est.

 

In somnium poetae mirum

Invocat hic musas vates, hic Palladis optat

Numen adesse sibi, Iovis hic vel Apollinis astrum:

Ast ego flexus humi caeloque haec lumina figens

Te, Stephane, imploro, cui prima corona cruentos

5

Martyrio cinxit crines, quem semper ab ipsis

Vnguibus excolui puer: incunabula testor,

Testor et altricem, me et qui genuere parentes.

Ergo adsis comitique fave, quem nuper ad orchum

Tartareosque lacus, porro per amoena priorum

10

Litora ad aethereas duxisti sedulus auras.

Mira canam: Veneti, dictis advertite mentem.

Nox erat, et mortale genus sopor altus habebat,

Cum mihi lapsa polo Stephani rutilantis imago

Visa procul: palmam agnovi quam dextra gerebat.

15

Qui mox: Surge, puer, meque hac sequere, inquit. Ab ipsis

Illicet excutior stratis, mora nulla: vocantem

Consequor observans vestigia. Vadimus umbris

Immicti piceis: extemplo stridor ad aures

Pervenit: horresco Eumenides, colubrosque minaces

20

Vertice, sulphureosque amnes, animasque catenis

Distractas miseris. Tum me sic pone paventem

Alloquitur deus: Hos, puer, o mea cura, timores

Linque: vides natos supera qui in luce parentes

Infensos habuere suos, quique arma rebelles

25

In patriam gessere. Gemunt hoc carcere avari,

Coctum quippe suis instridet faucibus aurum.

At laeva infausti maerent quos improba ventris

Luxuria exhausit, veteresque requirere rhombos

Impulit Oceano, vinumque e montibus Istris,

30

Tubera Sicaniis et aves in Phaside natas.

Hos iuxta sedet infelix chorus: apice qualis

Lugentum, facies, quibus inconcessa libido

Dux fuit, o miseri, quos haec tam dira morantur

Supplicia. Occurrunt alii, quibus ira latentes

35

Iniecit stimulos, et in omnia funera promptos

Effecit; post terga manus nunc angue revinctae

Collaque perpetuoque domans hos versat Erinnys.

Hic sunt qui mediis etiam fornacibus algent,

Vulgus iners, animae quorum sub cautibus aspris

40

Sedissent melius, nunc omnis torpor et omnis

Segnities inmersa rogis et cuditur igni.

Pone superciliis incedit pompa Quiritum.

His sunt Caesarei fastus, sunt sceptra, triumphi,

Sunt tunicae Iovis astriferae, simul ales eburno,

45

Consurgens solio, sunt qui ad plaustra poetae

Carmen agant, sed inest patulis qui sibilat anguis

Auribus, Eumenidesque comis colloque sedentes

Verbere continuo nunc has, nunc pectora pulsant.

Igneus est ollus currus, diadema cerastes,

50

Proque aquila sceptro stridens insurgit Erinnys.

Purpura sunt flammae: vos haec horrenda, superbi,

Supplicia expectant: quid nunc iuvat orbis habenas,

Concussisse, manu? lectas quoque rite bidentes

Ante pedes cecidisse suos? superumque corollas

55

Vsurpasse? quid et tonitrus torxisse, quid imbres?

En tibi Tarquinios, Galbam dirumque Neronem,

Et Marios Syllasque truces, Verremque profanum

Et Phalarim: nudusque suis hic Hannibal armis

Ardet et oedipodae Cylaros, atque impius ardet

60

Pigmalion et sitiens patriae Catelina cruorem.

Hic Medea gemit natis comitata duobus,

Hic Circe medioque sepulta Semyramis igne.

Huc, age, verte oculos mecumque hanc inspice flammam:

Iuppiter hic natique sedent quos caeca vetustas

65

Mortales coluere deos: en Bacchus et ardens

Saturnus, Maiaeque puer lascivaque Flora

Et Venus, et Cybele omniparens atque optima Iuno.

At nos, Phoebe, fugis, tuque o Mars inclyte quondam

Bellator, tuque Aetneis assuete caminis

70

Mulciber, Oceanique tenens, Neptune, tridentem.

Ite, infelices animae, date digna nefandis

Praemia flagitiis, superas nos poscimus auras.

Tum magis audiri gemitus, magis alta sonare

Verbera, tunc dirae tortis ululare colubris

75

Per cava saxa canes et Cerberus ore trifauci.

Interea nos puppe Charon petit: illicet alno

Insiliit Stephanus, sequor hunc, exponit amoenis

Navita nos campis. Hic sunt qui corpora disco

Exercent, aliqui patriis sua membra palaestris

80

Insertant, crudoque audent dare brachia caestu.

Hic ducunt alii choreas, alii aethera complent

Cantibus, hic citharae simul est qui carmina chordis

Obloquitur: ver semper adest volucresque sonorae:

Arboribus croceoque rubent haec prata hyacintho,

85

Pubentique rosa divini efflantur odores.

His utinam post fata locis, hic spiritus aevum

Degeret aeternum, sed quas tibi, summe deorum,

Qua habitas sedes? o si mihi sancta liceret

Limina caelorumque sacros modo cernere postes!

90

Haec equidem volvebam animo, cum reddita sensi

Membra toro. Vixdum roseis aurora capillis

Liquerat Oceanum: surgo, Stephanumque requiro.

Nullus erat, nisi qui fagi caelatus agresti

Haerebat pluteo: feror huc, castusque ministro

95

Thura focis, imo promens hanc pectere vocem:

"Da, Stephane, infandas facies dirasque sororum

Eumenidum vitare faces, da laeta piorum

Concilia, Elysiasque tuis da quaerere sedes

Vel potius quas ipse colis, quibus imperat ille,

100

Ille hominum divumque parens, qui tempora crudis

Sentibus incinctus dedit affigenda severae

Membra cruci lavitque suo scelus omne cruore".

Annuit hic precibus gaudens, hanc illicet aedem

Ingredimur, nobis data contio: diximus hisce

105

Visa oculis, et adhuc ingens tremor incutit artus,

Stantque horrore comae, necdum sat corda quierunt.

At vos, mortales Veneti, dum vivere dulcis

Aura sinit, cohibete manus, servate maritis

Iura toris, nec vos dirum in scelus ulla libido

110

Auferat, hasve animas fallaci suadeat auro

Vendere, iustitiam patrio velut aethere natam

Discite, quippe patet nullis cervicibus aether,

Sed Stygis atra palus, et quae data dira superbis

Tartara: vos casti superum scandetis Olympum.

 

Oratio ad dominum nostrum

O custos hominum deus et pater optime rerum,

      Affixit quis te, dic mihi, Christe, cruci?

Qui tua crudeles foedarunt corpora flagris?

      Quid sibi vult capiti tanta corona tuo?

5

Felle quis heu mixto sitienti porsit acetum?

      Quis spuit in faciem, gloria nostra, tuam?

Lancea Longini, video, latus hausit apertum,

      Vnde perennis aquae sanguinis unda fluit.

O sacri fontes manibus pedibusque cadentes,

10

      Spargite me, vel tu dic mihi, Christe, aliquid.

Non mereor fortasse miser sentire loquentis

      Ora dei? meruit proditor Ischarioth,

Et meruit qui te palma percussit agresti

      Nec scivit causam reddere, Christe, tibi.

15

Quod scelus admissum est per te? num proditor urbis

      Factus es? ait magni conditor orbis eras.

Numquid strinxisti gladium? sed iam tua virtus

      Succisam Malcho reddidit auriculam.

Atque omnis morbos curabas, et ille revixit

20

      Lazarus, etsi iam quatriduanus erat.

Fige meo cordi tua vulnera, dulcis Iesu

      Christe, fac ut moriar plenus amore tuo.

 

In natali die salvatoris

Virginis partu Deus ortus infans,

Pauper in faeno iacet, hunc asellus

Bosque cognoscit Dominum, resultant

Astra triumphis.

5

Ecce pastores, ovibus relictis,

Convolant Bethlem, videant ut ortum

Principem mundi, properant et acti

Sidere reges.

Quos et Herodes rogat, ut reversi

10

Nuntient qua sub regione Christum

Viderint, ut sic veniens adoret

Illius aras.

At magi tandem, puero reperto,

Procidunt proni, positis tiaris

15

Dona deponunt, teneris ferentes

Oscula plantis.

Suspicit ridens puer hic Mariam

Gaudio plenam lachrymis, et inde

Gestit, at iussus capit illa sanctus

20

Munera Ioseph.

Ast iter docti melius sub alta

Nocte felices redeunt tyranni

Ad lares castos referuntque laudes

Dulcis Iesu.

25

Captus Herodes pueros trucidat;

Christus Aegyptum fugit in propinquam

Matre cum sancta, madet innocentum

Sanguine tellus.

Gloriam patri chorus angelorum

30

Concinunt nato, pariterque sancto

Spiritu, qui sunt Deus ille noster

Trinus et unus.

 

Salutat crucem

Salve, silva meis semper celebranda camenis,

      Silva salutiferam quae paris alta crucem,

Quoius in amplexu victoria nostra pependit

      Christus in Hebrea virgine factus homo,

5

Ille deus magnum nobis qui condidit orbem

      Et pecus et quicquid occidit atque oritur.

Sit tibi perpetuum ver, silva, sit atthide multa

      Cantus, et in variis floribus astra petas.

 

D. antist. Bleb. s. s. Mur. ep.

Si cinis es terrae, si mens tua reddita caelo,

      Dic, pater Anthoni, gratuler an doleam?

 

Divi Stephani charitas

Cum Stephanus crebra saxorum grandine fractus

      Illisusque pio cerneret ore deos,

Stans dedit iis animam: cum vero parcere, vellet

      Hostibus, hic flexo poplite pressit humum.

 

Pro voto salutis receptae

Victima, lector, eram iam deducendus ad aram

Crudelem, et me servabat carcere lictor,

Cum venit in mentem memet huic vovisse sacello.

Id quod ago: cunctis mox admirantibus ecce

5

Depromor latebris et apertas liber in auras

Reddor, ut a magni regina adiutus Olympi,

Quoi supplex votum solvi carmenque reliqui.

 

Epitaphium Modestae infantulae

Nil tibi dura parens in morte, Modesta, reliquit,

      Forsitan heu celeres vaticinata rogos;

At tu quisquis eris, lector, quem parva movebit

      Vrnula, ne pigeat dicere: Virgo, vale.

 

Ioanni Babtistae sacro monaco

Vir sacer, agniferi referens mihi nomina divi

      Qui sanctis Christi membra rigavit aquis,

Sis felix, vatique tuo da munera lignum,

      Si fas est, in quo nostra recepta salus.

5

Nos contra tibi corda damus mentemque animumque:

      Si quod et his nobis amplius est, habeas.

 

Comparatio Ieierculis cum Hieronymo

Alcides clava, Hieronymus ore necavit

      Monstra, tamen caelos hic colit, ille herebum.

 

Oratio

Si vigilo vigila mecum, si dormio dormi,

      Si pergo pergas tu mihi, Christe, comes.

 

Cynthiae virgini candidissimae

Se putat aethereos conscendere Cynthia coelos.

      "Qua mercede?", rogo. "Virginitate", refert.

 

Quare Virgo pepererit

Si deus e nihilo caelum terramque creasti,

      Non miror natum si tibi virgo parit.

 

Lazaro Pario Tergestino

Lazare, palmiferam qui das mihi munus olivam,

      Cor simul hoc contra et distichon accipies.

 

Epithalamium Baptistae Chrysoni

Est locus extremis terrarum finibus in quo

Prometheus primum limo finxisse parentem

Fertur et huic costa genitam iunxisse puellam.

Quos simul aspexit: Iuvenes, mihi crescite, dixit,

5

Multiplicate mihi terrasque replete feraces.

Hinc genus humanum crevit, primoque ferarum

Lustra domos habuit, glandes et agrestia poma

Cena fuit, vitreique dabant sua pocula fontes.

Inde Ceres docuit segetes sulcare iuvencis

10

Et fruges molire rota et torrere placentas.

Nec minus et dulces Liber pater edidit uvas

Saturnusque senex falcem monstravit et inde,

Construxere viri muros arcesque superbas.

Hinc ortae leges studiis artesque repertae

15

Sacrorumque vices divinaque carmina vatum.

O felix igitur nimis et venerabile numen

Connubii, sine quo terrae squalleret imago,

Nec foret ullus honor templis, nec thura nec ignis

Nullaque molliffuos sentiret victima cultros.

20

Hos igitur laeti omnes celebrent hymenaeos

Dentque piis plausus manibus, pedibusque choreas

Ad numeros moveant, vivas det tibia voces.

Cum veniet nocturnus hymen, tu sponsa pudicas

Concipe docta preces superis, ut prole beatam

25

Te faciant. Facilesque dii praebebitis aures.

Tantisper digitis tuae puellae

Baptista dabis anulum fidemque

Hanc Claram tibi coniugem futuram.

 

Execratio in vestalium infestatorem

Qui pergis Christo nos sollicitare dicatas

      Et thalamos magni vis violare dei,

Te cita mors Stygias nequam detrudat ad undas

      Atque Issionis sis nova praeda rotis.

5

Tantalus aspiciens te se putet esse beatum

      Qui miser in mediis nat sitibundus aquis:

Eumenides torto circum tua membra flagello

      Lassentur, Titii sit quota poena tibi.

Strideat infusum per hiantia guttura plumbum

10

      Et tua sit medio sub Phlegetonte domus.

 

Oratio in navagio ad Virginem

Virgo salutiferi veneranda puerpera Christi,

      Si fas est, animae sit tibi cura meae.

Ecce miser medio iactor, regina, profundo

      Vela iacent validis dislaniata Notis.

5

Non audit iam aplustre manum, latus undique rimas

      Pandit, et in summis trux furit unda foris.

Mergimur, extremum est quod te licet ore precari:

      "Vnica navagii spes, miserere mei."

 

Nicolao Crucifero poetae clarissimo

Aurea, Nicoleos, non sunt tua poma, fatemur:

      Aurea sed tua sunt carmina, Nicoleos.

Quod mittis pariter, ne sis sine corde, remitto:

      Corda tui quamvis haec quoque iuris erant.

 

Divo Sebastiano martyris carmen

Sebastiani martyris inclyti

Cantemus omnes fortia pectora,

Cantemus arcus, verbera, gloriam.

Vincitur altam nudus ad arborem,

5

Non mutit agnus nec querimoniam

Mittit: sagittas tendere carnifex

Gestit superbus: grandinis illicet

Instar pharetris tela volantia

In corpus haerent nobile: nec gemit

10

Invictus heros, dum cruor effluit,

Dum per medullas ossaque fortia

Transit nefandae cuspis arundinis.

O sacra virtus, o pietas, fides!

Sebastianus suspicit angelum

15

Qui fert coronam praemia proelii:

Mox ille ridens: "Ecce deus meus,

O quale cerno praesidium mihi!"

Sic fatus clausit lumina paullulum.

Illi sepultum iam satis asserunt

20

Telis profani: postridie potens

Martyr per urbem praedicat omnibus

Christum: secundo carcere clauditur,

Durisque caedi verberibus iubet

Ardens tyrannus. Sic pius armiger

25

Et victor ingens occupat aethera,

Cernitque Christum cui dedit omnia.

Cui laus et omnis gloria personet

Cunctis in horis, secla per omnia.

 

Rutilio oratori primario

Deseris Euganeas urbes Venetumque, Rutilli,

      Litus et hoc ingens aequoris imperium,

Deseris et dulces, nimis o crudelis, amicos

      Et me quoi misero gloria solus eras.

5

Tecta petis patriae, mihi te Lucania tellus

      Auferet, o tellus invidiosa mihi.

Qui nomen Zenonis habes moresque Rutilli,

      Ioannes Venetis Parthenopaeus eras.

Hoc facis ut lateas patriam carosque parentes

10

      Dum τἀγαθὸν sequeris Socraticamque domum.

Te cupit, optat, amat, cantat, veneratur, adorat

      Mundus et eloquii praedicat esse caput.

Tu fugis et magni correptus imagine Christi

      Te caelum patriam dicis habere tuam.

15

Pauper es et felix, et avaro ditior Indo,

      Spernis Erythraeis quicquid inhaeret aquis.

Te pietas, te sancta fides Astreaque virgo

      Incoquit, armatum gorgone pectus habes.

Quis mihi nunc Cynicos veteres tetricosque Platones

20

      Iactet et antiquae nomen Academiae?

Solus es humani generis decus, unica solus

      Gloria, quo vivit maius in orbe nihil.

Te sequar ad Scythicas gentes Taurumque nivalem,

      Visere nec metuam te duce Tapobranem.

 

Divo Martino episcopo

Cui cor Martinus dederat si pallia donat,

      O mea mirari desine posteritas.

 

Pauli Throni epitaphium

Paule, pater patriae, Veneta Cato maior in urbe,

      Hic situs es Thronis gloria digna tuis.

 

Divo Iusto Tergestae patrono

Iuste, Tergestam cunctis cum vicibus urbem

      Qui regis, Hadriaco quae sedet alta mari,

Accipe candentem nostro de caespite taurum

      Thuraque discinctus quae modo vexit Arabs.

5

At mihi cum pleno pastum pecus ibit ovili

      Tunc tibi centeno de bove iusta feres.

 

In prototypam Christophori Mauri ducis

Iustitiam colui pius, et si fata dedissent,

      Pro patria in Turcum dux moriturus eram.

 

Votum poetae

Marce, Zovenzonium si fas, precor, accipe vatem

      Sidere felici qui tua templa petit,

Daque suam sancto in populo coalescere gentem,

      Vivus enim tibi se, mortuus ossa dicat.

 

Petro Lauredano Laurentii filio

Ne Michaelea me forsan in aede requiras,

      Huc age, te maneo, lux mea, Petre, domi.

 

Divae Luciae virgini

Lucia, luminibus praesta collyria nostris

      Vt liceat Christum cernere, virgo, tuum.

 

Divo Andreae apostolo

Andreas patriis didicit piscarier undis,

      Seu murena gravis, sive silurus erat.

At postquam est Christi vestigia sancta secutus,

      O quales cepit retibus hic populos!

 

Dominico Bragadino philosopho maximo

Divinum veteres tollant super astra Platonem

      Templaque Socraticis manibus instituant,

Non tamen his, Veneti decus immortale Senatus,

      Cedis, io, summi mens, Bragadine, dei.

 

Epitaphium diae Leonorae augustae

Ibis ad Augustum lacero, mea musa, capillo,

      Funereamque trahes pulverulenta togam.

Maeroris causam Caesar si forte rogabit,

      Dic: Decus imperii quod Leonora iacet.

5

Cumque redire voles, lacrimans dare, musa, memento

      Maximianeo disticha nostra duci:

Hic Leonora iacet Frederici Caesaris uxor,

      Nunc dea, terrarum quae fuit orbis honor.

 

Epaenodia in urbem Tridentum

Marmore purpureo stant moenia celsa Tridenti

      Vnde mihi totiens spiritus ille venit,

Moenia quae nitidis et dulce strepentibus undis

      Ornantur: dices has Heliconis aquas.

5

Arx adamanteis surgit pulcherrima muris

      Quam Pallas, Phoebus, Pieridesque colunt.

Radit et hanc Athesis fluviorum primus in orbe

      Terrarum (veniam tu mihi, Thybri, dabis).

Aspice rhinoceros ut acuto flumina cornu

10

      Tutatur, nec habent hic aconita locum.

Pax sedet alta foro circumdata tempora oliva

      Iustitiaque comes, sancta Pudicitia

Et Pietas, et quae pleno flat Copia cornu,

      Trigeminae Charites et veneranda Fides.

15

In medio magni surgunt delubra Vigili,

      Qui Christo saxis obrutus oppetiit

Cum bona falciferum coleres, Rhandena, Tonantem

      Thusque Tridentifero redderet ara deo.

Testis adest Athesis quoius foedaverat undas

20

      Sanguine votivis victima caesa focis.

Cernis et hic veteris prostrata cadavera templi

      Sub quibus, ut fama est, Thetios ossa iacent.

Tris habet urbs montes, quorum Bondorus abundat,

      Gramine quod vitae reddidit Hippolitum.

25

Vsus et hoc fuerat Menelai in vulnere Paeon,

      Quod suadente deo Pandarus intulerat.

Legit et hinc Colchis devecta draconibus herbas

      Aesona cum iuvenem de vetulo, faceret.

Alter Oragreus silvis riget arduus altis,

30

      In quo venari saepe Diana solet.

Hic aper est qualem testatur et ipsa vetustas

      Vix Meleagrea procubuisse manu.

Tot dammas locus iste, sues tot pascit agrestis,

      Tot cervos, frondes quot Iovis arbor habet.

35

Tertius argento gravis est Vacaeus et auro,

      Mons sacer antiqua religione patrum,

In quo sub variis crepitabant aera metallis

      Vnde pecus Latio prima moneta fuit.

Hos inter montes populi de more Quirini

40

      Candida lascivas Iulia pascit oves.

Bos arat, impressum glebis herus ambit aratrum:

      Natorum curam sedula mater habet.

Vrbs tenet alta nurus, proceres iuvenumque catervas

      Et quas tu Paphiae dixeris esse manus.

45

Hic ego te fulvo vidi, Trilacea, capillo

      Teque Dioneo, casta Diana, sinu.

Hanc urbem, hos populos, pater Inderbacche, gubernas

      Iustitia, exemplo, religione, fide.

Aureus orbis adest, iis aurea gentibus aetas,

50

      Nigra licet gestet cornua rhinoceros,

Rhinoceros domini, flammisque surgit acutis

      Qualis erat galea, Bacche superbe, tua.

 

Martiali impresso

Consumatissimus ille, Martialis

Impressus digitis Videlianis

Hic est: hic lepidus facetiarum

Princeps et salis Attici Latinique.

5

Hunc hunc, lector, emas: tibi futurum

Praeclarum comitem domi forisque

Istri consilio, tui poetae.

 

Divo Ioanni Inderbaccho antistiti Tridentino
carmen concitatorium ad principes Christianos in Turcum

Heu nimis Europae vires animosque sepultos

Cernimus, Eumenides nimis heu potuere profanis

Anguibus: ecce venit Turcus, venit impius hostis

Omnibus; o tantum, si fas est, rumpite somnum

5

Pierides: livore vacent sanctissima regum

Pectora, ne solio miseri pellantur avito,

Sitque satis super atque trucem fugisse securim.

Eia age, Paule, pater patriae, Venetique senatus

Gloria, pontificumque decus, conscende superbum

10

O centaurum, et fidei primum. caput incipe bellum

Quod Pius optavit quondam, licet invida vati

Fata fuere meo, geminas ne vertice lauros

Gestaret referens capitolia ad alta triumphos

Quos tibi nunc superi Veneto cum Marte reservant.

15

Surge modo, et laetis avibus rue primus in hostem,

Subde sacris pedibus quicquid Maeotica Tethys

Abluit, extremos et labere victor ad Indos.

At tu, Caesar, equo gemmis ornatus et auro

Primus eas, longamque ducum regumque catervam

20

Per medias Scythiae gentes Taurumque nivalem

Victor agas, omnesque tibi substerne tyrannos

Quos fera barbaries veneratur, et inde per urbes

Invectus Syrias, Christi venerabile saxum

Quod Mauchmethea nondum ditione recessit

25

(Heu dolor et nostri praestans infamia saecli)

Redde suis, et quem gestas tibi subiice mundum.

Nec minus et fidei nostrae tutela, potentis

Pannoniae rex magne, nova qui strage Boemum

Insequeris, iam victor equos, iam verte phalanges

30

In Turcum. Propera, satis est meruisse triumphos.

Hi tecum venient, veniet simul Ister et omnis

Qui secat Hungariam lymphis felicibus amnis

Dacus et armipotens, et amantes proelia Prusi,

Tuque, Polone, pios manes ulciscere fratris

35

Qui mediis pugnans in milibus oppetiit, rex

Aequandus caelo fama et virtutibus amplis.

Nec vos praetereo, gens o metuenda, Sicambri,

Germanaeque manus, qui Caesaris arma secuti

Clauditis auratos ferrata casside crines.

40

Inter quos grandis duces, Domus Austria, turmas.

In quibus ecce venit meus Inderbacchius heros

Atque Tridentinae praesul sanctissimus arcis,

Bavariique duces quorum spectata per hostis

Dextera Teutunico meruit donarier auro.

45

Augustas urbes adeo populosque potentes,

In quibus antistes velat sua tempora mitris.

Huc omnes properate: volat Mauchmeticus anguis

In commune malum, spirisque ingentibus aequor

Iam tenet Aegeum, multo quod sanguine nuper

50

Foedavit. Proceres, o tanto occurrite monstro.

Tu pius ante alios, Princeps fortissime Saxon,

Vos quoque terribiles oculis et pectore Cymbri

Quicquid et ipsa potes nunc nunc Burgundia virtus

In Turcos ostende, tui qui nominis umbram

55

Formidant: video pectus quod Gorgonis angues

Gestat in auratis Martem terrere quadrigis.

Accelera, Dux magne, manent tua tempora lauri.

Ad te confugio, Gallorum gloria Delphyn,

Lilia qui clipeo, qui lilia vertice portas,

60

Lilia quae proavis caelo sunt lapsa sereno.

Exue nunc trabeas, bone Rex, sanctamque tiaram,

Stringe ensem, Latiumque veni galeatus in orbem,

Totaque cum sacris veniat tua Francia signis

Vincere quae semper didicere. Sabaudius heros

65

Laudibus armatus prorumpere primus in hostem

Destinat: o Parcae, iuvenem servate superbum.

Traicis ad longos nunc, o mea Musa, Britannos

Orchadas Oceanique domos Tylemque remotam,

In quibus ecce locis quot sunt sine mora carinae,

70

Quotquot viri bello illustres, et quanta iuventus.

Anglia martipotens, Scotus acer, Hybernia grandis,

Solvite littoribus vestris, Gadesque per ipsas

Alite felici zephyrisque volate secundis.

Vos simul, Hesperii Reges populique feroces

75

Geryonae cuius tria corpora vix tribus olim

Ictibus Alcides patria prostravit arena,

Deduxitque boves stabulis, grandesque columnas

Finibus erexit clari monimenta triumphi,

Huc omnes properate, dabunt pia sydera ventos

80

Felicesque vias, ubi Portugalia classis

Nunc natat, o regum princeps, quem non capit omnis

Terra nec Oceanus, rupes nunc linque beatas,

Caesaris Augusti socer: ingeniumque per undas

Icareas Turcis ostende, Propontide capta,

85

Et Constantini sedes invade superbas.

Quisquis Aragoniae solio sceptroque potiris

Agmen agas tecum, medio quod figere caelo

Novit avem plumbo funda per inane rotato.

Herculeamque simul Sardon nec Corsida linquas

90

Trinacriamque omnem, saevisque proxima Turcis

Nullus adhuc terra aut pelago te terruit hostis.

Nec minus et regis proles praeclara Renati

Ioannes propera clipeo, trepidandus et hasta

Cum ruis hirsuti succinctus terga leonis.

95

Imus in imperium Italiae populosque potentes.

Hic opus est precibus, Musae, lacrimaque perenni

Foedus ut hoc feriant urbes cum rege Latino

Magnanimique duces, recidiva potentia Romae;

Quae prius heu tellus si coniurata fuisset,

100

Aulida qui tanto foedavit sanguine Turcus

Exisset numquam de faucibus Hellesponti.

Te prius aggrediar Ligurum dux maxime: vires

In Turcum converte tuas per gesta parentis

Fortia, Sfortiade, perque hoc venerabile nomen.

105

Numen et hoc fidei testor dulcemque iuventam

Quam patrio sub Marte domas victricibus armis,

Nec minus et Genuae iubeas de more potenti

Mille struat naves: rerum committe tuarum

Pondus Alexandro: simul et preme terga ferocis

110

Magnus equi, spoliisque redi decoratus opimis.

Tu ducis anguigeri venies comes inclytus armis,

Marchio, Nestoreum pectus de sanguine magni

Tyresiae: agnosco clipeum cristasque comantes,

In quibus alta sedet Thebarum, gloria Manto.

115

Quam tibi, dux Mutinae, laudem mea Musa datura est,

Qui populos sub Pace foves? sed in arma vocandi

Sunt tibi nunc cives: rumpantur amoena necesse est

Ocia, bellorumque tuas reminiscier artes

Quasque Bononigenae, nostrum genus, omnibus horis

120

Exercetis, in hunc acies convertite Turcum

Qui cupit esse suis totum sub legibus orbem.

Hoc prohibete nefas, scelus hoc prohibete Senenses,

Et Malatesta domus simulet Perusina iuventus,

Vrbinique gravis princeps, Montisque Ferrati

125

Marchio luniferis audens concurrere Turcis.

Pande tuas Musis nunc o Florentia portas

Inque fori medio liceat clamare: "Potentes

Patricii populusque frequens quibus altus Apollo

Divinum dedit ingenium, properate draconem

130

Perdere, qui vestris cervicibus unge, minatur

Pestifero morsuque truci, ne credite linguis,

Quippe venena latent, tactus vitate nefandos,

Turcus in Italiam properat, sibi subdere totam

Hic parat Europen, solus dominarier optat;

135

Cogite delectum grandique exercitus auro

Surgat et omne nemus Pisarum in classe laboret.

Hoc agite, hoc Deus et factis sua praemia pensat".

Italiae Mars magnus abest, quem matre Dione

Alphonsus genuit, quo non violentius alter

140

Fulminat in terris: est Ferdinandus amator

Iusticiae, cultorque dei, quem Turcus et ipse

Horret, et evitat tanto concurrere Marti.

Surge, age, Rex, te cana fides pietasque precatur

Et spectata diu virtus animique paterni:

145

Gens inimica deo terraque marique ruinis

Grassatur, properatque tuos iam tangere portus,

Hoc prohibe, Rex magne, potes nam omnia: gentes

Delectae tibi sunt, et equos procul arma frementes

Solus habes crumenisque latent ingentibus aurum

150

Gemmaque, quam multam, proavis oriente remoto

Tithonus misit dono: vix aera, capaces

Concipiunt arcae. Nunc, nunc ostende paternos,

Rex, animos mentisque faces: te respicit unum

Vna fides Latii, bone Rex, hoc foedus inito,

155

In commune bonum; quod cum Mauchmeticus hostis

Senserit, Aegeas fugiens inglorius urbes

Sponte sua pacem petet, aut victricia currus

Signa triumphalis Capitolia ad alta sequetur.

Quid vos, praesidium Ausoniae fideique, labantis

160

Sola salus Veneti, quorum nisi cura resistat

Turcus ad extremos iam iam peragrasset Hyberos.

Non opus est precibus vobis, sed laude perenni

Musarumque tubis toto clangentibus aevo.

Proelia quanta dei pro maiestate, tulistis,

165

Testis Alexander Romana pulsus ab arce,

Qui duce liligero, Veneta pater urbe receptus

Calcavit roseo pede Caesaris ora superbi;

Quem vestrae vicere rates sub cautibus Istris.

Ex quo vos maris imperio, donavit et umbra

170

Sacrati capitis plumboque et sede curuli

Argentoque cavo funali et fascibus amplis.

Testis adest Ancon, ubi tu, sanctissime princeps,

Pontifici comes ire Pio pie, Maure, parabas

Littus ad Euxinum, vel quo dens ille vocasset

175

Cuius eras miles, Veneti mens tota Senatus.

Pergite, vestra manet medio victoria ponto,

In quo bis denas hiemes sudatis in armis,

Pausaniae postquam vetus urbs Bysantion hosti

Paruit (heu Gethico caput imperiumque Pelasgis).

180

Saepius at Latias cepit ferus Hannibal arces

Prostravitque viros, atque ipsam terruit urbem,

Non tamen hic potuit Romanum extinguere nomen,

Aut potuit portam semel inspexisse Capenam

Ad quam collatis certaverat ille maniplis.

185

Ille ferox quondam Cannensi et strage cruentus

Deseruit tandem patriam carosque penates

Hostibus et vitam ferventi extinxit in auro,

Totaque Romanis gens paruit Africa signis.

Quippe favens iustis semper deus affuit armis.

190

Hactenus Europam, Musae, peragravimus omnem

Inque maris medio conflavimus aequore classem

Qualem nec Priamus turri prospexit ab alta

Hellespontiacas Agamemnone rege per undas

Tendere Tyndaridis repetendae nomine raptae,

195

Nec talem Xerxes Cycladum deduxit in aequor

Argivas fracturas opes, licet alite nigra

Solverit hic, quoniam delere parabat Athenas

Insontes: contra iustis nos cingimur armis

Ardemusque dei pro maiestate cruorem

200

Fundere. Felices animos, felicia vota,

Pro quibus in toto Victoria certat Olympo.

Nec minus Arctois incedunt agmina campis

Quorum signa truces aquilae crispantur in auram

Inter et armorum radios. It pulvis ad auras,

205

Cernimus et varias volucres vultusque ferarum

Filiaque in primis longe rutilantia velis,

Iamque procul clamore virum, clangore tubarum

Intonat omne nemus, rupes caelique fatiscunt.

O tandem, Friderice, venis cui barbara tellus

210

Debetur fatis: Asiae prius arripe regnum,

Post Libyes, videasque suis erumpere Nilum

Fontibus, et sacros Lunai scandito montes.

Si quid et antipodes habitant, ii Caesaris ensem

Formident Christumque suis venerentur in aris.

215

At tu, magne deum, cuius sine numine caelum

Non rotat, aut mare concutitur frondesque moventur,

Da, pater, auxilium nobis, quo concidat omnis

Turcorum rabies, qua non est saevior ulla

Cum furit in colubros aut murmura mandit Erinnys,

220

Vt tua per cunctas celebretur gloria gentes

Terrarumque simul totus tibi serviat orbis.

 

Ad Christum

Christe, terrarum dominator orbis,

Quoius ad nutum cadit omne fatum,

Qui regis caelos, regis et profundi

Carceris umbras,

5

Perde Turcorum rabiem cruentam,

Perde cervices nimium superbas,

Perde vesanum genus impiumque

Maumethicorum,

Qui tuas foede populantur urbes,

10

Vinciunt, vexant, feriunt, trucidant,

Virginum stupris veneranda passim

Templa profanant,

Pro dolor! sanctos cineres tuorum

Martyrum spargi rapidis procellis,

15

Et crucem, clavos, chlamidem, coronam

Vrier igni!

Surge, tu Caesar Friderice, divum

Sanguis, et dextra gladium corruscans

Prior: grandes aquilas sequemur,

20

Auspice Christo.

 

Divo Ioanni Inderbaccho antistiti Tridentino

Accipe purpureum, pater Inderbacche, libellum

      Quem dicat illa tibi musa Zovenzonii.