Albertino Mussato carmina 3
Other sections


Ad nova, felices Muse, mea turba venite;

Pinguia tyrsigeri celebremus festa Liey;

Currite Nereides, vitreis quibus usus in undis

Tritonesque leves et aquosi numina ponti

5

Nise, Episoque, Talia, Cimodoceque,

Funditus Illiricum spumis evolvite ponthum;

Prodite diversas faties, mirandaque visu

Corpora sub variis afferte latentia formis;

Fluctibus in mediis tumeant immania cete

10

Et freta fulmineas iaciant ad litora focas.

Scilla feros rabidos Sicula de parte molossos

Excitet; Ciclopas alta compellat ab Etna;

Exurgant clauso dudum Syrenes ab antro

Deque sua liceat voces audire Caribdi,

15

Quasque mari varias genuit natura figuras

Exhibeat quocumque freto, celoque sereno

Cernere veridicis non abneget ipsa poetis.

Tuque maris princeps dextro Neptunne tridenti

Verre fretum totumque imo sub gurgite misce;

20

Fac genus ensiferi super admirabile monstri

Prodeat et summis patulum caput efferat undis;

Sit genus hoc illud Veneto quod litore captum

Attulit excelsam faustus piscator ad aulam.

Tu, Theti, Pellide genitrix et diva profundi,

25

Nimbosos delphinas agens ascende iugales

Cunctaque quesiti repetens vestigia nati

Pellito de tectis pecus hoc exire latebris.-

Huc huc, Pierides, adducite carmina, nimphe,

Vos etenim memores veterum per secula rerum;

30

Ensifer hic piscis nostris se visibus offert;

Vera fides hec est non ficte fabula fame.

Miremur, bene fausta cohors, exenia soli

Magnifico donata duci, miremur, et omnis

Vndique diffusi regio contermina mundi,

35

Ast admirari sub iure quid expedit ulli?

Fingamus positam iusto sub iudice causam;

Dignificant valide solempnia munera cause.

Iuditium dicturus aquis maris arbiter alti

Poscitur, et digno dandus superemicat ensis;

40

Cuius erit Venete magni nisi presidis hore

Digna manus capulo vel muneris utilis usus?

Cuius agit mandata Libur Dalmasque Croaxque,

Cui vix dimidie magna pars servit Achaie;

Quod mare scindit Arabs, quod gens Armena, quod Inda,

45

Quod regina Phasi, quod gens infida Canoppi,

Excipiunt Venetas onerosa lege carinas.

Tendit vela leo Marcus maria omnia circum

Gadibus Herculeis, quem suscipit insula Tyle.

Parque duci toto quisnam sex unus in orbe est?

50

Qui sapis, equiparans equo libramine, confer.

Namque alii sua regna tenent et finibus astant;

Cis Alpes populos certos regit Appulus, ultra

Gallus in indomitis exercet prelia Francis,

Sic pharetra velox Parthus, sic ille Boemus,

55

Sic reliqui propriis contenti sistere metis.

Europamque Asiamque suis dux clasibus ambit,

Penorumque aditus et binas navigat Vrsas,

Tum pretio, tum vi, tum toti commodus orbi;

Dat mare, dant amnes dant litora cuncta meatus.

60

Exuperatque altas Venetum nummisma monetas

Iusticia librante ducis pro numine quodam

Quod sacer usus habet sancte sub ymagine Marci.

Quidni? sancta fides illa dominatur in aula;

Sede sedet celsa nitidi dux arbiter equi;

65

Opportuna suis sunt nulla cirographa verbis;

Conscriptos habet ille patres sacrumque senatum

Omnia qui planis animis examina pensant

Et decreta suis mandant iustissima bullis.

Adde quod et bellis numquam violabile regnum est;

70

Hunc sibi semotum reliquis ab origine mundi

Servavit natura locum, quo conderet omnes

Iusticie gazas atque inviolabilis equi;

Fluctibus in mediis convexi menia celi

Tegmen habent, aliis longe distantia terris.

75

Ergo, bone muse, gladii date iura, sorores,

Digna duci, pelagi cui summa potentia magni;

Que sibi vicinis verax deus extulit undis,

Queque placenda duci mittat bene fausta Iohanni

Edite, Pyeride, Patavo presagia vati.-

80

Iudicium pelagi fato datus indicat ensis,

Cuius habet titulum Superantis digna Iohannis

Gloria, perpetuo Venetis mansura sub evo.

Dum dabit Argolicis ratibus minor ursa meatus,

Cinthius igniferis dum curribus ambiet orbem,

85

Previus aurore dum pandet Lucifer ignes,

Dux Venetum lati sceptro reget equora mundi.