Giovanni Gioviano Pontano eglogae 6
Other sections


Quinquennius.
Institutio ad vitae cultum et relligionem.
Quinquennius filius, Pelvina mater

 

Quinquennius

Dic, mater Pelvina, fragor quis tantus et unde?

Dolia num stringitque cados vindemia et arctat?

Hei mihi, quam crebri rutilant de nubibus ignes.

Pelvina

Abde sinu te, nate, meo, atque amplectere matrem,

5

Ne trepida: di, nate, focis genialibus astant,

Castaneasque suo prunis cum cortice torrent.

Illae, ubi sub cinere ardentem sensere favillam,

Displosae crepitant; hinc tanta tonitrua coelo

Disiectique ruunt ignes. Caput exere, nate,

10

Di mensas liquere, neque est metus ullus ab igne.

Quinquennius

Me miserum, properat, procul en vestigia nosco,

Orcus adest atque ore minax ac dente cruentus.

Hunc, mater, mihi pelle manu: trahit horrida crura,

Et quassat caput, et mento riget hispida barba.

15

Hunc abigas, Pelvina, mihi.

Pelvina

                                                     Fuge, saeve; quid audes

In puerum? Fuge, claude. Meus iam nocte quiescit,

Inque diem queritur nihil hic meus. I, pete tesqua,

Atque famem solare faba ingluviemque lupino.

Quinquennius

Quid, mater? Baculumne quatit ferus et riget aure?

Pelvina

20

Illum ego, nate, antro inclusi scuticaque cecidi.

Quinquennius

Anne etiam zona vinxisti?

Pelvina

                                                  Et compede cruda.

Quinquennius

Nunc, mater, tete amplector, novaque oscula iungo.

Pelvina

Quinquenni mihi care, tua haec sunt oscula; iunge,

Atque itera.

Quinquennius

                         En itero: dic, o mea, dic, age: quidnam

25

Hic Orcus deus est?

Pelvina

                                       Deus est hic, nate, malignum

Numen et in pueros saevum grassatur. It umbra,

Dentivorax umbra, horrificans noctemque diemque,

Et baculo ferit, et dextra rapit, et trahit unco,

Fauce et hiat puerum, queritur qui nocte, die qui

30

Oblatrat matri mammaeque irascitur; illum

Et dextra fovet et cauda demulcet amica,

Qui ridet matri, inque sinu nutricis amatae

Dormiscit, capit absynthi et cum melle liquorem;

Quin cui brasiculae semen placet, huic dat ab ipso

35

Blandus avem nido, dat pictae colla columbae,

Quam tibi pollicitus.

Quinquennius

                                         Num perlita crustula melle

Est quoque pollicitus?

Pelvina

                                           Dabit haec tibi, nate, benignum

Numen et ille deus, cui nos atque omnia curae.

Quinquennius

Dic, mater: deus iste quis est numenque benignum?

Pelvina

40

Qui tenerum lactis florem ac ientacula praebet,

Dum matri puer obsequitur, dum paret alenti;

Qui plena melimela manu croceasque placentas

Dat pueris, dum litterulas et carmina discunt.

Quinquennius

Num det fraga mihi, cerasi num molle quasillum,

45

Ad ferulam cum discipulis si crastinus asto?

Pelvina

Quin et cariculas, quin mitia sorba nucemque

Pineolam et dulci perfusa cydonia musto.

En crustum, en prunum aridulum, en mustacea et offas.

Quinquennius

Num, genitrix, deus hic panem post vina canenti

50

Mulsa sacerdoti miscet, dat sorbile et ovum?

Pelvina

Quin et avem: pinguem ipse suum vult esse ministrum.

Det tibi avellanas ficumque uvamque recentem,

Invises quotiens templum et veneraberis aram

Et faris bona verba.

Quinquennius

                                       Monedula si mihi detur,

55

Quive gemat cavea turtur, vel tympana pulsem,

Dum facit antistes rem sacram atque incubat arae.

Pelvina

His ego citriolum frondenti et praecoqua ramo

Addiderim, nulla in gremium si lotia noctu

Fuderis Vnctiliae, tibi quae dedit hubera parvo.

60

Nunc grandem loti pudeat.

Quinquennius

                                                    Mihi desine, mater,

Irasci. Sopor ipse gravat; nam saepe per umbram

Ludere cum pueris videor, vel litore primo

Nare simul, nassaque leves includere pisces,

Exclusos mox elabi, me subdier amni,

65

Stillare et liquidum madefacto e corpore rorem.

Hoc nato, mater, praesta, ut deus ille benignus

Excitet e somno stupidum exhibeatque matellam:

Cedam ego cariculis siccis dulcique placentae.

Pelvina

Atqui, nate, deus nil esurit; ille matellam

70

Haud curat. Quin dona cape et cape semina, quis tu

Vrinam moderere et lotia rara remittas;

Sin aliter, deus ille atrox tibi nate flagellum

Incutiet. Volat explorans, quis lintea parvus

Inquinet, urticaeque decem fert se ante maniplos,

75

Et caedit scutica nigroque involvit amictu

Micturientem aliquem, tetroque absorbet hiatu.

Mitescit tamen et rictus compescit hiantis,

Pectendum quotiens matri buxoque colendum

Praebueris caput, et purgandum lende capillum.

80

Nam secus intortum orditur de vertice funem,

Quo puerum trahit et deserta exponit in alga,

Invitatque avidas adaperto gutture phocas.

Quare, age, care, mihi cervicem amplectere, et ipso

Lude sinu, simul abde oculos et collige somnum.

Quinquennius

85

An, mater, mihi blanditias et carmina dices?

Pelvina

Dicam, nate; etiam cunas modulabor ad ipsas

Naeniolam; cape naeniolam, et nigra lumina conde.