Giovanni Gioviano Pontano eglogae 5
Other sections


Ad Actium Syncerum Sannazarum Coryle

 

Hanc, Acti, (neque enim patula solum esculus umbra

Grata placet) corylum tueare, nec arbutus una

Carmine nota dei est, Pana aut tegit una canentem,

Aestibus in mediis somnos suadente cicada;

5

Verum etiam et corylus nostris est cognita silvis,

Nec tantum Meliseus eam, aut tantum una Patulcis

Ornarunt calamis caesoque in cortice versu,

Cum questu commota gravique excita querela

Vertice decuteret frondes, et corde sub imo

10

Redderet: "Heu heu." Sed singultibus interrupta

Plena nequit raucas iam vox erumpere ad auras;

Sibilat ipsa tamen: "Vidi tua funera, coniux,"

Atque illa: "Ah moriens morientem, Ariadna, relinquis."

Nam iaculo quondam choreisque insignis acuque

15

Praestabat Coryle, nympharum haud ultima forma.

Sed quo non penetrat livor? Dum fessa lavaret

Ad fontem, dum membra fovet sebethide in unda,

Vertit eam cantu in stirpem circeis Abelle,

Ac densis circum ramis et cortice saepsit.

20

Illa novo latitans sub stipite flevit, et ipsos,

Ah miseram, audita est poenam deposcere divos.

Sic olim puer audieram, dum cantat Amilcon

Ad choreas, nitet alba seni coma, deque galero

Cauda lupi et furvis horrent umbracula cirris.

25

Tityrus hunc docuit, sub quo cava fistula primum

Montibus his numeros deduxit et antra canore

Implevit. Corydona quis aut non novit Alexin,

Pastorum aut musam Damonis et Alphesiboei?

Inde alii. Imprimis bifori Corylenus avena

30

Saevum arcu cassumque oculis et pectore Amorem

Obtrectare ausus, et amaro incessere cantu.

Quod facie minium referens, quod flavus et albo

Pectore, proceros quod late effusus in artus

Deperit Aridiam, cui sit breve corpus et ater

35

Inficiat livor nigras cum pectore mammas

Torpescantque oculi albescant et tempora canis;

Assiduus tamen in silvis, ad flumina clamet:

"Aridia o mihi cara, ades, et simul oscula iunge,

En primas tibi castaneas, prima arbuta servo;"

40

Aridiam solae referunt sed inaniter aurae.

Non igitur tantum Meliseus et una Patulcis,

Verum hedera praecincta virenti et tempora myrto

Ac molli calamos circum complexa labello

Antiniana suos longum est conquesta dolores

45

Ad corylum. Haec solitas lacrimoso murmure voces

Frondibus instrepere, ac rupto de cortice visa est

Et questus repetisse gravem et geminasse querelam;

Vt nuper, cum exutum armis vinctumque referret

Immitem Veneris puerum solaque sub umbra

50

Desertum, ac tacitas furtim effugisse Napaeas.

Invidia heu tantum potuit visque effera amandi

Victa metu, alteriusque tori suspecta libido.

Certabant una genitrix face, natus et arcu,

      Ille ferire homines, urere at illa deas.

55

Par erat hinc hominum gemitus, par inde dearum,

      Atque hinc atque illinc par quoque vulgus erat.

Ridebat genitrix, rubuit puer; ille pharetram

      Excutit, accenso haec concutit igne facem,

Tum simul una duas involvit flamma Napaeas;

60

      Clamarunt: "Vno laedimur igne duae;"

Pastores una tris vulnerat ille sagitta;

      Vulnere tres uno congemuere pares.

Fassa est se victam risu dea, terque per ora

      Perque genas nato basia anhela dedit:

65

Prima rosas oluere Paphi, gnidiam altera nardum,

      Tertia amaracinas visa referre comas.

Collocat hinc gremio fessum, lenemque quietem

      Invitat blando naenia grata sono;

Rorarat teneros artus sopor, et tamen ipse

70

      Articulos, tanquam spicula tractet, agit.

Mox viola super instratum mollique ligustro

      Ponit ad argutae fluxile murmur aquae,

Commendatque suae Sebethidi, moxque sub ipsum

      Tecta nemus longe devia rura petit,

75

Diversosque legens non uno e gramine flores

      Nunc sibi, nunc puero serta novella parat;

Nec non et Charites, studio mulcente laborem,

      Effundunt teneros prata per huda modos.

Admovet interea pueri Sebethis ad ora

80

      Ora sua et sensus inficit inde suos;

Illicet huic tacitum serpit per membra venenum,

      Sentit et afflatus corde dolente novos.

Deliolum tunc moesta petit, soloque sub antro

      Conqueritur, flammas nec capit ipsa suas:

85

"Parve Amor, heu deserte Amor, heu puer une sub umbra,

      Nec comes aut custos, non tibi mater adest,

Fraudes insidiaeque assunt, male credite silvis,

      Ah sopor, ah tanto conscia ripa dolo."

Hinc Nemesis ruit, inde comis effusa Corinna,

90

      Lesbia at hac, illa Cynthia parte volat;

Corripit haec arcus, suspectas illa sagittas,

      Et iacit in medios noxia tela rubos;

Illa manus iunco religat, simul altera vittis

      Obstrinxitque oculos occuluitque genas.

95

Mox laetae spoliis redeunt, gratantur euntes,

      Quod sit rivalem nulla habitura suam,

Quod nullae invidiae posthac in amore futurae,

      Quodque sit et certum quaeque habitura torum,

Sitque etiam nullos tandem sensura dolores,

100

      Dum nova mutata sorte in amore rota est:

"Vnus amor, sua cuique fides, mala philtra valento,

      Nil puer hic, quo nos ludere possit, habet."

At puer, ut somno excitus nova vincula sensit,

      Atque oculos vitta praepediente tegi,

105

Fletque simul, clamatque simul: "Properate, sorores,

      Demite texta oculis, solvite vincla manu;

Heu, mater, cui me liquisti? Credula mater,

      Me violae aut sertis posthabuisse potes?

Ingratae Charites, somne insidiose, nemusque,

110

      Et tela et pharetrae num periere meae?

Pastores, genus infidum, infidaeque Napaeae,

      Reddite nunc arcus, reddite tela mihi;

Quod si, quae vobis iam sint nocitura, timetis,

      Reddite quae saltem sint nocitura deis."

115

Talia per lacrimas iterat puer. Ecce per hortos

      Mota quidem questu pulcra Ariadna venit,

Qualis quae fraudem metuat, quae ferre dolenti

      Quaerat opem. Sit opem poscere dignus Amor.

Vt dextram explicuit: "Mater mea" dixit, et illam

120

      Iniicit in teneros, pectora blanda, sinus.

Vt matrem suasere sinus, surrisit, et inter

      Verba iacit blandis oscula blanda sonis;

Mutua virgo refert, suasere quoque oscula matrem,

      Dulceque nescio quid oscula Amoris habent.

125

At postquam emicuere oculi et fax illa refulxit,

      Visus Amor certe est, qui fuit ante puer;

Visa sua et puero mater, sic pectora suadent

      Oraque, ni naevus prima labella notet.

Sed tamen ingeminat: "Mater, da spicula, mater,

130

      Redde arcum ac pharetram, telaque redde mihi."

Ecce autem geminae per murmura nota columbae

      Ostendunt arcus atque ubi tela latent.

Eruit illa arcus et sentibus abdita tela,

      Obducunt spinas qua tetigere rubi,

135

Tum puerum accingit pharetra, pharetraeque sagittas

      Indidit, ipsa sua disposuitque manu.

Ridet Amor, gaudetque arcus tractare, sinuque

      Virginis e tenero vulnera sueta parat,

Ore puer, sed fraude senex atque arte magister,

140

      Trux dis, trux homini, trux quoque et ipse feris.

Mox collo implicitus nymphae, puerilia iungit

      Oscula et alternos provocat ore iocos,

Paulatimque dolos meditans inspirat amicum

      Virus, et a tacitis inficit ossa notis:

145

"Nec tua non nostrae versabunt pectora curae,

      Quique sinu teneor, corde fovebor Amor,

Nec vates derit, qui te quoque cantet, et illi

      Ipse adero, ipsa tibi grata futura parens."

Haec ait, et nitidis coelo se sustulit alis;

150

      Qua volat, auratae signa dedere comae.

Ad matrem properat, nam vidit ab aere matrem:

      Excipitur roseo matris ab ore suae.

Quae postquam pueri casus et vincula novit,

      Detersit lacrimis quaeque fuere notae,

155

Et solata simul, simul et miserata, papillas

      Obtulit; admovit labra manusque puer,

Deque sinu fluxere aurae, fluxere Favoni,

      Atque arabum afflatu prata oluere nemus.

Haec postquam Antiniana, novum coryleta dederunt

160

Cum plausu gemitum ac veterem indoluere querelam.

Illa iterum solata: "Quid, o moestissima, dixit,

Nunc corylus, Coryle? Sors haec tua nunc quoque multis

Invidiae est; lacrimae flores, suspiria fructus

Dant tua. Non paucis livor quoque profuit, et te

165

Invidia extollet, parietque iniuria famam."