Giovanni Gioviano Pontano eglogae 4
Other sections


Acon.
Petasillus et Saliuncus collocutores

 

Petasillus

"Cedite, Naiades nymphae, iam cedite, vincit

Pulcra Nape petisque oculis nigroque capillo."

Verberat his puer acer Acon atque increpat ore.

Illae oculis conceptum atro sub corde venenum

5

Inspirant, quo victa Nape tabescit, ut altis

Tabescunt sub sole nives in montibus, et iam

Ponit humi languentem animum, morsque occupat artus.

Hic ter Acon scidit ora comamque a vertice vellit

Et clamore nemus complevit, questibus auras.

10

Clamantem Vertunnus opaco e limite sensit;

Accurrit pueri memor, et, miseratus amantem,

Iniecta tellure Napen tegit. Illa repente

In bulbum conversa solo radicibus haesit;

Vestit eam foliis deus et frondescere iussit:

15

Hinc olus, hinc haerbosa Nape turgescit in agris.

Haec nobis quondam pueris Meliseus ad ignem

Narrabat, cum rapa senex poscamque probaret,

Contusamque fabam sparsa condiret amurca,

Misceretque apio rutam, coriandron aceto.

Saliuncus

20

Non puduit cantorem igitur resonantis avenae,

Cui tot oves, pecoris tantum, mulctralia tanta,

Pellitum pastorem olitorum accumbere mensis

Vlpicaque et veteres ruptare ad prandia cepas.

Petasillus

Illum cepa recens viridisque cucurbita captum

25

Ducebat mentaeque sapor succusque sisimbrii,

Munere quo viridi recubans in cespite mecum

Haec cecinit, veteres fassus per carmen amores:

"Huc ades, o mihi cara, vocant te, Ariadna, ligustra,

Te myrti salicesque vocant, age, cara, venito.

30

Ipse tibi tenerum legi servoque phaselum,

Ipse cicer, tibi sepositis rosa floret in hortis;

En tibi coeruleus cucumis super hamite crescit,

Coeruleus cucumis devectus arangide terra,

Hic ubi nigirides ranae certare elephantis

35

Praesidio culicum haud dubitant et irundinis atrae,

Te manet hic cucumis, propera, mecumque recumbe.

Quin et campano devellere textus et umbro

Supparus et viridi circum variatus ibisco

Te vocat; hunc suit Alcidamas, distinxit et Alcon,

40

Hic et acu Morco similis, quem mater Acilla

Instituitque colo atque apibus formavit alendis;

Supparus is tibi sepositus blanditur et instat.

Huc ades: en tibi grex, Ariadna, occurrit eunti;

Dum properas, laetae plaudunt de fronde cicadae."

45

Haec cecinit Meliseus, humique hortensia dona

Evellens mentastrum atrox et sectile porrum

Sustulit ipse humeris fascem et redolentis anethi,

Mox sese in montes et pascua nota recepit

Ad veteres lauros fumosaque tigna Vesevi.

50

Illinc et mihi fiscellas et cymbia lactis

Mittit, amicitiae memor et trivialis avenae,

Idem pastorum cultor pariterque olitorum.

Post dulces quandoque epulas iuvat esse lupinum,

Esse innulas, asprina iuvant post lene falernum;

55

Et mea me quotiens petit ore Biturrica, quantum

Ruta iuvat, quam labra iuvant redolentia porrum.

Scilicet ille, satur scrutis et lactibus agni

Ac sale continctis hedorum clunibus, atrum

Laudat olus, acres ruptat de gutture bulbos.

Saliuncus

60

Et nostri, Petasille, greges sensere canentem

In silvis Meliseon, adesaque saxa sonorem

Dum referunt, tacitae cantum stupuere Napaeae;

Et (mirum) fessae vocem tenuere cicadae,

Prostrataeque solo iacuere ad carmina vaccae,

65

Oblitae cytisum pecudes, satureia capellae.

Incipit hinc: "Ariadna piro mihi gratior ipso,

Quod superat vel odore rosas, vel fraga colore;

Dum pectus foveoque manu tractoque papillas,

Non mulctra iuvant, non lactis plena recocti

70

Fiscina, non hedus dum ludit ad hubera matris,

Buccula non cupido dum blanda admugit amanti."

Desierat: plausere boves, plausere iuvenci

Mugitu, socio responsant antra favore

Convallesque cavae, resono nemora avia cantu.

75

Mox iterum: "Dulce, in pratis dum gramina tondent,

Cernere capreolos variato tergore, pictis

Distinctos maculis; mater vocat usque paventes,

Sectantur trepidi vestigia matris anhelae,

Ludunt et saturi circum hubera nota gemelli.

80

Suave per aestatem liquidam, mulcentibus auris,

Dum tectae ramis volucres connubia miscent,

Pandentemque alas caudamque ad terga rotantem

Pavonem spectare. Vocat iunonius ales

Consortem thalami, speculosa volumina versat,

85

Cauda micat, mediis fulgent sua sidera pennis;

Venit amans, cupidis miscent simul oscula rostris,

Iungit amor geminos, geminataque gaudia gliscunt,

Inter utrosque suos Venus ipsa accendit olores.

At mea cum liquidos Ariadna recedit ad amnes

90

Albentemque pedem nudatque ad flumina suras,

Genuaque sub vitrea candent argentea lympha,

Et fungis alni candentius et nive corni,

Populus et niveos quos iactat in aera flores;

Tunc mihi corda liquant vel mella sicanidos Hyblae,

95

Mella favis Heliconis et anteferenda libyscis

Et succo, siculae stillant quem cortice cannae."

Finierat: simae rupere silentia caprae,

Ruperunt et oves, simul cum matribus agni,

Balatum referunt colles Gaurique recessus,

100

Et Cumae vacuae et cryptae graveolentis Averni,

Antraque Musconis et opaca sepulcra Tuennae.

Haec ait, et latis humeris quae buccina pendet,

Inflat eam labris turgentibus: illa frementi

Involvit coelum gemitu. Quo concita silvis

105

Erumpit clamore suum gens horrida setis,

Horrida grunnitu et tundentibus aera sannis.

Ipse manu glandem spargens citat ore, crepatque

Ora per et dentes rictu glans hausta voraci,

Lambentes catuli circumstant hubera matrum.

110

Mox abit ad fagos, sequitur simul undique pubes

Armentalis, agris regnat Meliseus in ipsis

Nodoso incumbens baculo et stans imperat; adstant

Vmbronum generosa cohors, turmaeque laconum

Latratu lupos arcent et limine fures.

115

Haec memini, Petasille; iuvat meminisse; vel urnam

Candentis lactis pretium ferat, o mihi siquis

Hunc iterum det vidisse atque audisse canentem,

Det calamos modulare levemque inflare cicutam.

Petasillus

O mihi siquis eum sistat Vulsonis in antro

120

Rursus et ad Mopsi salices aut rura Salenti,

Ille sibi vitulum pretium ferat, eligat agnum

Cornipetam, cui lana pedes descendit ad imos.

Rursus et ipse suos recinat Meliseus amores,

Aut cum Delioli pratis, Minionis ad alnum

125

Haec dolet, et socius ranae iunxere querelas:

"Ad corylos Ariadna canit subtegmina ducens,

Dum canit, assuetas miscet Philomela querelas;

Coniugis absentes haec dum suspirat amores,

Ingeminat memorem nati Philomela dolorem;

130

Dumque viri barbam meminit setosaque menta,

Hic Philomela gravem sustollit in aera questum;

Dumque torum queritur fraudataque gaudia lecti,

Moesta silet Philomela facitque silentia luctus:

Suspirant redolentque simul, quo carmine captae

135

Formicae tacitum dant laeta per agmina plausum.

Ad fluvios me torret amor, fax urit ad amnes:

O mecum veteres, ranae, renovate querelas.

Dum tibi promitto noctem meaque oscula, coniux,

Deliciasque paro gregis et nova munera porto,

140

Dum lavor ad fontem sudataque pectora tergo,

Et filicem necto crines ac tempora circum,

Ecce lupum ad caulas; agnumque ex hubere matris

Eripit et tacitus latebrosa per avia tendit.

Ipse sequor, noctem in nimbis per inhospita duco,

145

Et mea te, coniux, exclamans pectora plango:

O mecum veterem, ranae, revocate dolorem.

Dum tibi de viridi fiscellam vimine texto,

Virgaque coeruleo miscetur candida iunco,

Flavaque supremum circumdat linea textum

150

Et limbum croceo subtexunt flore corymbi,

Ecce per impluvium demisso fune pedumque

Et picturatum buxi de fronde galerum

Fiscellamque, decus texturae et ruris honorem,

Surripiunt fures, ah, monstra pudenda Brigantum.

155

Excutior somno trepidus, latrante Cynandro;

Dum crudo perone mihi pes sternitur alter,

Ingruit atra cohors murmur, subroditur alter

Pero, nec a morsu pollex defenditur aegro;

Exclamo, lacrimansque genas et pectora tundo:

160

O mecum questus, ranae, geminate recentes.

Dum foetus geminos vaccae candentis, adulti

Spem gregis, ad fluvios et prata virentia duco,

Dum mihi promitto soboles, ad aratra iuvencos,

Ad mulctram vitulas, ad dolia dona Lyaei,

165

Dumque sero cytisum vaccis, arbustaque pango,

Atque serens canto ad sulcos, vinetaque pangens

Ad foveas ipsi mecum experiuntur et agni,

Ludunt ad sentes infirmis cornibus hedi,

Ah dolor, ah lacrimae, sonuere tonitrua coelo,

170

Discurrere faces, ignitaque tela coruscant,

De coelo tacti foetus, armenta gregesque

Et tactae vites avulsa et stiva serenti

Attonitu; vix ipse super turbatus et amens

Stragem inter pecorum frugumque relinquor, et atris

175

Ambustus flammis iaceo; vix colle propinquo

Lapsa Pales tutatur humi tollitque iacentem:

O mecum solitas ranae instaurate querelas

Et luctum geminate novosque intendite questus."

Concidit hic: ipsi simul ingemuere iuvenci

180

Ingemuere et oves cumque ipsis matribus agni,

Ingemuere caprae ipsis et cum matribus hedi,

Demisere comas quercus, liquere palumbes

Et quercus, frondemque nuces posuere, columbi

Deseruere nuces, ramos fregere myricae,

185

Deseruere et aves nidum et cum prole myricas,

Deseruitque et apis flores roremque cicadae

Et ranae mutis fecere silentia buccis.

Haec Saliuncus et haec referebat arundine clarus

Et calamis Petasillus, uterque insignis avena.

190

Interea asparagosque legunt fungumque recentem

Boletosque sequuntur et altercantur utrinque,

Conditura suo quae sit miscenda sapore;

Tecta et uterque subit nigro squalentia fumo

Hirsuti Labeonis. Hic et miscere falernum

195

Asparago docuit, docuit piper, hic boletis

Incoctumque pirum, mentae silvestris acervum

Alliaque adiicere et contritum serpillum,

Postremo querulis oleum stillare patellis.