1. ad Bartholomeum Scalam
Nuper in exiguis quae parva volumina chartis
Contexit rudibus nostra Thalia notis,
Scala, poetarum saecli doctissime nostri,
Quo nullus pleno grandius ore sonat,
5
Ne dedigneris placido percurrere vultu,
Sint licet inculta scripta notata manu.
Castalio cum non admorim fonti labellum,
Nec mihi Pieridum temperet ulla chelim,
Ingenii stimulus siquando in carmina surgit,
10
Scribimus audenter quolibet illa modo.
At, si forte tibi non displicuisse docebis,
Crediderim nostram non nihil esse lyram,
Tunc me crediderim Musis et Apolline tantum
Auspicibus numeros composuisse novos,
15
Tunc ego, tunc ausim nostrum conferre poetis
Carmen, et altisona concinere arma tuba:
Iudicium facimus tanti, facunde, severum,
Scala, tuum, quo nil acrius esse reor.
2. ad Laurentium Medicem
Tempora nostra tibi multum debentia, Laurens,
Non minus hoc debent nobile propter opus,
Maeonium duce te quod nuper et auspice vatem
Convertit Latios Angelus in numeros,
5
Cumque decore suo, cum maiestate legendum
Dat nobis, qualem Graecia docta legit,
Vt dubites Latius malit quam Graecus Homerus
Esse, magis patrius hunc nisi tangat amor.
3. ad Bartholomeum Scalam
Quis neget auguriis cognomen, Scala, parentes
Nobile captatis imposuisse tibi?
Nam virtute tua non tantum scandis honores
Quoslibet, at caeli sydera celsa petis,
5
Et, pede sive velis quaecunque notare soluto,
Orator vehemens dives es historicus,
Seu vis in carmen validas effundere vires,
Virgilio similes concinis ore modos.
4. ad eundem
Nonne pudet Scalam totiens vexare, podagra,
Saepius, et diris excruciare modis,
Est qui maiestas Latii sermonis et unus
Eloquii fulgor historiaeque decus,
5
Qui facit aeternus moritura volumina nunquam,
Maeonioque canit dulciter ore modos?
Delitium quare nostri venerabile saecli
Laedere iam tandem, saeva podagra, cave:
Ne vatum tutela potens iratus Apollo,
10
Inventum cuius est medicina pium
Edoceat nodos quaenam dissolvere possit
Vis medica, et morbos exuperare tuos.
5. in affectantem tyrannidem
Italiam Pyrrhus totam dum subdere tentat,
Dumque sibi imperium quomodocunque parat,
Non pudet hanc flammas ferroque involvere totam
Pacis amatorem quem decet esse pium.
5
Iuppiter ex alto est hanc sed miseratus Olympo,
Haud patrium passus sic periisse solum.
Sedatis quoniam bellis, mitissima pacis
Foedera percussit, maxima dona deum;
Et, ne per Pyrrhum rursus fera bella redirent,
10
Hunc misere subita morte perire iubet.
Longaeva quare tuti nunc pace fruamur:
Auctorem belli substulit ira Iovis.
6. Georgio Antonio Vespuccio
Non tua te solum virtus, doctrina, poesis,
Illustrant, totam nobilitantque domum;
Sed probitas etiam, mores, constantia, vita,
Relligio, pietas, intemerata fides,
5
Vespucci, nec vana loquor, facunde Georgi,
Perpetuo reddent nomina clara tibi.
7. ad Gasparem Massanum
Te, Massane, suis merito Florentia natis
Et moderatorem grammaticumque dedit,
Omnis cum sceleris penitus sis purus et expers,
Impar vel priscis sis neque grammaticis.
8. ad Angelum Bassum
Carmina iucundo tua qui non lumine, Basse,
Pellegit, et tua quem non sacra Musa iuvat,
Angele, divinum tibi qui non esse poetae
Asserit ingenium dulcisonamque chelim,
5
Hunc ego vel credam liventia pectora ferre,
Hunc ego vel nullis sensibus esse putem.
9. ad Vgolinum Verinum
Vgoline, mihi tantum dilecte sodali,
Quantum nec Phitia Damon amatus erat:
Pieridum propter studium commune rogamus,
In me perque tuam, dulcis amice, fidem,
5
Quin, et si pateris, nostrum te propter amorem
Oro, meam carpi ne patiare lyram,
Verum liventi siquis me dente lacessat,
Ipse tuo forti protege me clypeo.
10. in psitacum
Desine more virum quod avis sim condita in urna
Mirari, quisquis carmina pauca leges:
Nam poteram Musas etiam superare canendo
Psitacus, ac suavi flectere voce feras.
5
Bencia me quotiens omnis mirata canentem
Est domus, et variis obstupefacta modis!
Vox distincta, sonans, concisa, intorta, gravisque,
Plena, celer, vibrans, garrula, dulcis erat.
11. ad Laurentium loquitur pardus
Hoc patriis uno solabar moesta relictis
Finibus exilium me subiisse procul,
Maxime Laurenti, quod eram tua dona futura,
Moribus, ingenio divitiisque potens.
5
Sed, postquam vivens duci me munus acerba
Mors vetuit, nigras imposuitque manus,
Hoc rogo, ne vitae spernas me munere functam,
Ac domini foelix sis memor ipse mei.
12. in Lucilium semifatuum
Myrtea, Syllani, componite serta, poetae,
Pinguia quae purgent tempora Lucilii.
Burchius Aoniis migravit collibus alter,
Qui quoque nimirum carmen inane facit:
5
Lucilius prisco tanto praestantior illo,
Quanto hunc extollit Musa Latina magis.
Nam facit hic etiam versus, quos nesciat ullus
Solvere nec sensus elicere inde aliquos.
Inque illis mugiunt valles, perque ossa tremendus
10
It pavor, in salsis et mare fervet aquis;
Et modo fluminibus gaudet pluvialis Orion,
Iuppiter et gravidam nunc pede calcat humum;
Sydera miscentur nimbis, et fulmina terrent
Caelicolas, coeunt mitia saepe feris.
15
Talia Lucilii ventosi carmina vatis
Sunt equidem, posui qualia pauca modo.
Quae, nisi inane, sonant nihil, et sunt turgida tantum,
Sunt aliquid verbo, re tamen illa nihil.
Et tamen est adeo vanus tumidusque, poema
20
Ridiculum propter, bellua magna, suum,
Vt vos hinc veteres omnino haud nosse poetas
Arguat, indoctos insipidosque vocet,
Sive quod interpres vestrum seu cognitor ullus
Carminis insani non queat esse sui.
25
Naviget Anticyram quare compellite, vates,
Lucilium, cerebrum purget ut helleboro.
13. in eundem Lucilium
Si cinicus nummi Crates contemptor et auri,
Si Cratilus vehemens Pythagorasque pius,
Si Zeno, diusque Plato, Cratorque Solensis,
Ridiculusque senex, Milesiusque Thales,
5
Si maris et terrae spatium tractusque metitus
Primus Anaxilas sydereosque polos,
Si quoque praecisam linguam qui dente tyramni
Expuit in faciem Nicocreontis atram,
Si nimio risu doctus gracilisque Chrisippus,
10
Qui tulit insolitam splene calente necem,
Et si Parmenides, Solon, clarusque Pericles,
Si velit Averois, si sapiensque Bias,
Et si philosophi quicunque est nomine dignus,
Et medica quisquis auxiliatur ope;
15
Hisque sit herbarum quicquid fert Pontica tellus,
Anticyrae totus hisque sit helleborus,
Lucilii haud poterunt quicquam purgare cerebrum
Stultitiamque illi vel minuisse parum.
14. Iohanni Nesio
Non minor eximiae cum sit tibi gloria formae,
Purpureo Nesi semper ab ore nitens,
Quam fuerit puero, qui dulcia pocula caelo
Nectaris ardenti miscuit ante Iovi;
5
Moribus et veterum cum sis quoque sanguine clarus,
Artibus et totus deditus ingenuis,
Illustrisque viri praesagia multa futuri,
Macte puer, prae te certaque signa feras:
Te, precor, ut longum servent pia fata per aevum
10
Innumerosque sinant vivere posse dies,
Vt praeclara suas virtus protendere vires
Possit et aethereum scandere summa polum.
15. ad Nicolaum Micheloctium
Nescio piscari. Nullos vivaria pisces
Nostra ferunt. Vacua est ipsa crumena mihi,
Hospitibusque aedes plenae. Cras sumere carnes
Nos Baptista vetat. Disce, quid ergo velim!
16. epigrammata in Albieram Albitiam
puellam formosissimam immatura morte peremptam
Ex me nil tutum morti, saevumque morari
Illius imperium discite posse nihil.
En mihi, quae poteram forma certare deabus
Finieram et vitae vix tria lustra meae,
5
Ingenuo desponsa viro, sata sanguine gentis
Albitiae, audaces intulit illa manus.
17. in eius marmoream effigiem
Albiera, insigni forma spectanda, viator,
Vt paulum sistas aspiciasque rogat,
Duxerit e Pario tales si marmore vultus
Docta Polycleti Praxitelisve manus.
5
Ne tamen in terris formosior ulla deabus
Esset, mors iussu me rapuit superum.
18. in eandem
Si neque nobilitas, nec maxima forma, nec aetas
Continuere manus, livida Parca, tuas,
Debuerant saltem lachrymae tetigisse mariti,
Quem propter solum, mors mihi dura fuit.
19. in eandem
Albiera hic, pulchras inter pulcherrima nymphas,
Est sita, Gismundi cura dolenda viri.
20. in eandem
Albiera, Albitia iacet hic sata gente vetusta,
Olim Gismundi sponsa, dolorque modo.
Illa pudicitia formaque puella deabus
Par erat: en, mori numina posse nega!
21. in eandem
Hac Venus et Pallas Dictimnaque clauditur urna,
Mors quibus Albierae mors fuit una tribus.
22. in eandem loquentem ad Gismundum Stufam eius sponsum
Quid fles? Quid lachrymas, coniunx, ita fundis inanes?
En, tibi vivo uxor, vivis et ipse mihi.
Nam, resoluta licet iaceant mi membra rogales
In cineres, anima sum tibi viva tamen.
23. consolatio eiusdem Albierae ad sponsum
Nil me solicitat caros liquisse parentes,
Aetas, forma, genus, cetera nilque movent,
Sed tua me tantum pietas, dulcissime coniunx,
Solicitat, luctus excruciantque graves.
5
Albieram, Gismunde, igitur ne semper acerbis
Solicites lachrymis, desine flere diu;
Desine me, coniunx, functam plus credere vita,
Est mihi nunc quoniam nescia vita mori.
24. in Philippum Sacramorum renuentem munera
Hic lepus est latitans, procul hinc venator abito:
Nanque potest nullis retibus ille capi.
25. in podagrosum maledicum
Nodosas Mutius chiragras tristesque podagras
Balbus habet, quales solvere nemo queat:
Conveniens illi magis est glossagra trinodis,
Ne posset tantum lingua nocere mala.
26. in mutum pedentem
Quod ventris crepitus tam multos Carolus edat
Mutus, habet causam, quae tueatur eum.
Os illi cum sit mutum, fungatur ut oris
Officio culus nititur. Ergo sapit.
27. in conquerentem se dormire non posse
Saepe tuos quereris quod non sopor occupet arctus,
Et petis id fieri qua ratione potest.
Da veniam, quaeso: sit non audire molestum,
Dum tibi simpliciter, Ceciliane, loquor.
5
Omne carens animal cerebro dormire negatur:
Haec una insomnem te puto causa facit.
28. Petro Soderino
Si laus oscuro posita est in carmine clara,
Sique honor in blesis versibus ullus inest,
Gloria Mobilii summa est, qui carmina condit
Sic obscura, ut non solvere Apollo queat.
29. ad Franciscum Capellam
Dodrantem Sexto debebat Sextus amico,
Ad certamque diem solvere pactus erat.
Quae cum lapsa foret, reddi sibi debita Sextus
Aera petit, Varus solvere posse negat.
5
Ille morae impatiens, nudato protinus ense,
Dimidium Varo substulit auriculae.
Hoc, ait ille, modo si creditor exiget omnis,
Nemo quidem posthac debitor esse volet.
30. Petro Cennino
Quaeris ut uxoris, dulcis Cennine sodalis,
Ipse iugum nostrae servitiumque feram.
Non mihi libertas minor est, quam in celibe vita
Extiterit, gravius nec mihi fertur onus.
5
Sed verum dicam: me libertate carere
Hoc fecit tantum supposuitque iugo,
Sponte mea Veneris quod tunc ego bella gerebam,
Et nunc arbitrio coniugis arma paro.
31. ad Calvum Pacinum
Diligis interdum, fastidis saepe sodalem,
Nunc tibi sum carus, nunc tibi vilis ego.
Aut odisse velis penitus nos, Calve, rogamus,
In me perpetuus vel tuus adsit amor.
5
Interruptus amor nescit, Pacine, iuvare:
Qui non semper amat, is male semper amat.
32. in tonsorem qui frigore periit
Villosas hominum doctus praecidere barbas
Tonsor eram, facili dexteritate iuvans,
Et manibus splendens et acuta novacula nostris
Pressa virum nitidas reddidit una genas.
5
Vt reliquos igitur tonstrinae vicimus omnes
Artifices, unde nomina parta mihi,
Sic mortis spetie cunctis mortalibus unus
Praesum, nec similis exitus ullus erit.
Nam, dum Romanum securius aethera temno,
10
Frigoribus nullis corpora macra tego,
Corripit, en, velox, tenues dilapsa per arctus,
Bruma caput miserum: cetera membra rigent.
Postubi paulatim tetigit praecordia frigus,
Hoc gelidum corpus vita reliquit humi.
33. in potatorem
Nunc mihi, nunc tandem patuit cur insula ponti
Te, Chios, Aegei sit remorata diu.
Nam si, vappa tibi mentem sic raptat, inanis,
Comprimat ut linguam, tentet ut illa pedes,
5
Hinc merito fateor potuisse arvisia captum
Implicitumque suo te retinere cado,
Lesbiaque hinc siccum spargentia vina palatum,
Quae stillam aetherei nectaris instar habent,
Tantum melliflui cepisse liquoris amore,
10
Quod poteras patriae nil meminisse tuae.
34. in adulteram
Credideras potuisse virum, Constantia, tuto
Fallere, quod surdis auribus ille foret.
Tutius id poteras caeco fecisse marito,
Clamve magis sacri laedere iura tori:
5
Te non audivit quoniam violasse pudorem,
Sed vidit moechum teque coire simul.
35. in avarum
Et clara et maculis obnoxia lumina nullis
Varus habet, queat ut cernere cuncta procul.
Cur tamen obtusam prae se ferat ille brevemque
Saepe aciem solers, Posthume, nosse petis.
5
Quis Vari sordes infamis nescit avaras,
Quam misere partis abstineatque opibus?
Os aperit quantum rigido mensura palato
Imposuit, trutina pascitur et numero,
Mense bibit sitiens comeditque famelicus uno
10
Sola tribus quantum ponere caena solet,
Quin miserum prohibet culum ne pondera ventris
Emittat gravidi, quominus exuriat.
Sic metuens oculos consumere posse videndo,
Praestringit visum vultque videre parum.
36. Sebastiano Caroli filio
Cum tibi par meritum, par sit quoque gloria formae
Pincerna aetherei cum Ganimede Iovis,
Nec te pulcher Hylas vincat rhoseusque Iacynthus,
Alter Apollo tuus, Herculis alter amor;
5
Nec minus ingenio praestes morumque nitore,
Atque vaces totus artibus ingenuis:
Foelix quae tali gaudebit sponsa marito,
Sentiet amplexus, facta beata, tuos.
37. in Lucilium pediconem
Lucilii cineres hac sunt tellure sepulti,
Corporis absumpsit cetera flamma vorax.
Infoelix vivus, praetore iubente, crematur:
Qui legis haec pueros, si sapis, ergo fuge.
38. Ad Philippum Redditum
Si quot luscus amat Nevius, Reddite, puellas,
Mense tot infoelix concubuisse queat,
Id subeat fatum, Gallus quod praetor in urbe
Quondam Romulea Cornelius subiit.
5
Qui futuens moritur, supprema haec voce locutus:
Quam iuvat et pulchrum est sic potuisse mori!
39. in hominem levissimum
Tu promissa negas: vis, non vis, nec tibi constas.
Si tu non levis es, non levis ullus erit.
40. in maledicum
Invide, ni nostros cessabis carpere versus,
Veh tibi: nam de te carmina facta leges.
41. in pediconem ardentem puerum, cui nomen erat Deus
Quam bonus egregia sit relligione Iohannes,
Hoc docet: insano flagrat amore Dei.
42. Antonio Meliorocto
Miraris, promissa tibi quod epistola non sit
Reddita. Nil mirum: nam data nulla fuit.
43. allusio in nomen Mobilii
Mobilio impositum consulto ab Apolline nomen
Quis neget? En, cerebrum mobile semper habet.
44. in pediconem
Crispum quod sacri pueri sit captus amore,
Arguis iniuria: relligiosus homo est.
45. in Albium
Cum tibi displiceant fur, ganeo, moechus, adulter,
Vt quoque displiceas est opus, Albe, tibi.
46. in Bonum
Te, Bone, quisque vocat, semper facit ille figuram
Antiphrasis, quando sis malus ipse nimis.
47. in poetam maledicum
Non amat indoctos Rufus vilesque poetas:
Non igitur sese Rufus amare potest.
48. Naldo Naldio
Ad leporem Thomas invitat. Oluscula ponit.
Hoc rogo: num lepus et, Nalde, vocatur olus.
49. cisterna
Quam mihi sub terris lympham, Neptune, negasti,
Aethereo praestat Iuppiter imbre mihi.
50. poplema
Sexaginta novem, centum sex, octo trecenta,
Noningenta decem milia quinque tenent.
51. in Candidum
Omnia promittis semper, promissaque nunquam
Servas: sic igitur, Candide, cuncta negas.
52. in pediconem
Si non pedicas, cur gaudes, Paule, cynedo?
Aut igitur fellas aut tibi prurit anus.
53. in Gargilianum
Aut scis et pateris, tacitusque id pectore gaudes,
Vxorem futui, Gargiliane, tuam,
Aut es mentis inops, si, quod vicinia cernit
Et populus, tu non, Gargiliane, vides.
54. in Albium amantem numerosas puellas
Ardet tot miser Albius puellas,
Insunt quot Latio dies in anno.
Sed, cum sit numerus satis molestus,
Illarum, memori domos tabella
5
Et nomen simul et vias notavit,
Vnicuique diem suum dicavit,
Et semper queritur quod ulla nunquam
Fessas audierit preces amantis.
Quam stulte queritur, semel per annum
10
Si quem sunt solitae videre tantum,
Tam rarum fugiant procum puellae!
55. in picturam
Vix sibi tam similis Petrus est Puglesius ipsi,
Quam similis vero est picta tabella Petro,
Expressit mira quem nobilis arte Philippus,
Sic ut iure queas dicere Apellis opus.
5
Atque simul sese tabula sic pinxit eadem,
Protinus a picto distet ut ille nihil,
Vt pictos siquis cum veris conferat, horum
Pictus uter fuerit non bene nosse queat.
56. in eundem
Tam veris similes sibi Philippus
Et Petro simul aurea tabella
Expressit facies manu perita,
Quam vultus resident utrique veri,
5
Vt pictis nisi vox et aura desit,
Nec vivi careant nisi tabella.
Hoc si fiet, erunt pares utrique.
57. in sedentem super epistolis Ciceronis
Excepit miserum quae me sors improba, linguae
Qui dicor Latiae, maximus esse parens!
Heu, modo sum factus duri subsellia culi,
Qui me saepe sua garrulitate necat.
5
Extat siqua mei vobis reverentia doctis,
Vos precor, heu, supplex: hoc prohibete nefas.
58. in subdolum et incostantem
Promittis, subitoque negas audacter. Eodem
Tempore vis, non vis, et tibi nulla fides.
Ipse dolis fallax variis circumvenis omnes,
Retia quin, auceps, subdola cuique paras.
5
Perfidia vincis Penos, levitateque Gallos,
Quaecunque invertis dissimulasque malus.
In tot se polypus nescit mutare colores,
Prothea nec formas tot variasse ferunt,
Ipse modis in quot mentem vultumque animumque
10
Et linguam et mores vertis et ingenium.
Sed vis expediam te verbo protinus uno:
Te levius toto vivit in orbe nihil.
59. in poetam maledicum
Dum similem ranis Naldum confingere doctum
Tendis, et hinc vatis nomen habere putas,
Ranarum propria, raucus, sic voce coaxas
Persimilemque illis exprimis ore sonum,
5
Vt, tua te quisquis recitantem carmina vatem
Audierit, ranam verius esse putet.
Sic multo simulat madidumque gravemque Lyaeo
Ebrius, et stultum sic male sanus agit!
60. in eundem
Quam male de ranis dura fingis, inepte, querelas,
In Naldum spargit quas tua Musa bonum,
Efficis ut vates, bene tam ceu garrula iactas
Rana tuum carmen blesaque verba nimis.
5
Nam garrire potest melius nec rana palude,
Nec melius silvis ulla cicada fremit.
61. ad Petrum Cennium
Caenarum cupidus nimium, Cennine, videri
Debueram merito ridiculusque tibi,
Hesterna tecum si nocte, diserte sodalis,
Vt sum pollicitus, discubuisse velim.
5
Nox atra atque imbres, tractus quoque longus, et urbis
Instar torrentis rivulus omnis erat;
Qui monstraret iter, veheret quae cymba, fugaret
Quae tenebras oculis nulla lucerna fuit.
Ne caecus claudusque igitur, Cennine, venirem,
10
Posthabui mensas hac ratione tuas.
62. Petro Soderino
Vt spatium mutui sermonis longius adsit,
Liber et a curis longius esse queam,
Solicita in tutam mutavi prandia caenam:
Est tibi cras igitur caena parata, veni!
5
Haec mora capreolum convertet forsan obesum
In leporem, fiet sive molossus aper.
63. eidem
Ante aliquid fueram quam nos arcana iuberent
Publica nosse patres, sum modo, Petre, nihil;
Antea causidici nam certum munus obibam,
Nunc dubius locus est instabilisque mihi,
5
Nullius atque rei commissa negocia certae
Procuro, incertum est sed mihi servitium.
Sancta magistratus nunc iussa capessere summi
Est opus - hinc nimium pendeo solicitus,
Nuncque decem retinet suspensum cura viratus:
10
Sic animus titubans inter utrunque iacet.
64. in Nicomedem
Dum Nicomedes erat tenera lanugine, fertur
Qui peteret molles non habuisse nates.
Nunc vir factus habet plures hirsutus amantes,
Hunc pediconum plurima turba rogat.
5
Vis referam causam? Nota est mensura priapi
Omnibus, et cornu durius inguen habet:
Sic quem tu paticum credebas esse cynedum,
Pedicat rigidos, assis amore, senes.
65. Antonio Vallae
Si te, Valla, dolis totiens cepere sodales
Versuti, captum si tenuere suis,
Credulitas faciles illis tua praebuit ansas:
Decipitur quisquis credulus est nimium.
66. Antonio Sinibaldo
Historicis et dat, medicis, dat Lisa poetis,
Iureque consultis grammaticisque simul:
Lisa viris tantum dare vult lasciva peritis,
Vnaque cum toto gymnasio futuit.
5
Hoc facit illa quidem, vulvam quod habere disertam
Sic putat, et famae consuluisse magis,
Altera ne coeat tota facundius urbe,
Neve sit alterius doctior ulla Venus.
67. in Bassam
Abs te non miror Venerem quod Matho requirat,
Sed miror monstro quod dare, Bassa, queas.
68. Meliori Pontico
Carmina non recito, Melior, tibi, Pontice, nostra,
Ne tua tu recites, Pontice, forte mihi.
69. in Marianum deformem
Ornatus cum sis a vertice totus ad imos
Vsque pedes, pulchrum te, Mariane, putas.
Saepius ornantur rebus quoque turpia multis,
Nec faciunt turpem cosmica quenque minus.
70. in ambitiosum
Hic septum dextra quem respicis atque sinistra,
Cui multo est semper turba cliente comes,
Qui cervice tumens alta vanusque superba
Ambulat et mira garrulitate valet,
5
Qui sibi cuncta putat cunctos debere merenti,
Arrogat ingenio maxima quaeque suo,
Scire negat quenquam nisi se: cui semper inanis
Gloria captatur, ambitiosus homo est.
71. ad Paulum
Qui bene, Paule, negat, crimen fugit ille negantis:
At male qui praestat, hic male, Paule, negat.
72. poblema
V geminum versis inter se necte figuris,
Insit ut in medio littera nona suo.
Postmodo transverse ducatur linea duplex,
O laevum claudat, dexterum omega latus.
5
Feceris hoc postquam, videas maiora Priapum
Moliri, atque simul hermafroditus erit.
73. in furem
Qui modo pauper erat, nunc est ditissimus Oddo:
Quis cito non multas fur cumularet opes?