Iacopo da Piacenza carmen

Clara Ducis Venetumque larem vulganda per omnem

Iuncta quibus veneranda fuit Florentia Tuscis,

Et gentis socie que fert insignia floris,

Exhausto sermone licet, quo robore fastus

5

Fraternos domuere simul Scaleque furorem,

Gesta cano: Francisce Ducum satis ipse canenti

Dux assiste, precor: tuque, o reverende Iohannes,

Ad carmen concurre meum, te disco magistro.

Cuncta sibi cessura putans fraterna tirannis

10

Scale pro votis vires nec frangere quenquam

Aut equare suas, proh prisci nexus amoris,

Et veterum monimenta patrum de pectore solvens,

Sublimem Venetum patriam, que libera semper,

Que contenta suis nichil appetit ulterius quam

15

Iusti forma iubet, vel honesti regula dictat,

Sic mundo scitum est, sic omnis lingua fatetur,

Presumpsit temere stimulis agitare superbis.

Hinc merces multare Pado, nautasque vehentes

Et rerum dominos castri sub margine, iuris

20

Nec favor ullus erat, sed numina lesa fidesque,

Federa qui sanxit nuper, si forte negetur,

Balardinus adest: terris augere tributa

Hac ferro, lignoque illa, rebusque vehendis

Ad Venetos et ab his, misso moderamine prisco:

25

Hinc Venetum turbare novis immunia semper

Iugera collectis variasque inducere moles:

Quasi fruges inhibere suos fetusque receptos,

Et miserum studia cultorum haurire labores.

Clauditur his si quando petunt quidem ianua recti:

30

E contra faciles subeunt quibus augere cura est.

Hinc castris inferre lites, Moteque, Camini

Et Bufoledi, tenuit que tempore longo

Vrbs Venetum, vita nondum ducente tirannos.

Dura nimis, damnosa satis Dux atque Senatus

35

Ista tulere diu: scriptis revocare benignis

Legatisque putant et demulcere tirannos

Multiplicantque vices: ultro submittere recto

Spondent, si forte velint pretendere quicquam.

Nil prodest, negat hoc innata superbia menti:

40

His animos tollunt, insurgunt acrius: et se

Plus metui pensant, mundi proh gloria fallax.

Non duraturis confidunt viribus heu quam?...

Scripta Ducis legisse pudet, lusere sigillis

Legatos risere palam, nec, continet hos mens,

45

Quantumcumque graves; diversa per oppida tractant

Nunc huc, nunc illuc, magna est iniuria tanti:

Nec tamen expediunt, simulant, et inania fantur.

Concipit inde aliud, fervetque effrena iuventus

Ad salis intentum: latet acrior anguis in herba.

50

Conceptum hoc curamque sequens, clam gente parata,

Rebus congestis, validum consurgere castrum

Equoris ad fines, litis loca precipit: unde

Informes olim crevere ire, calidique furores.

"Vana movet vestras iuvenes dementia mentes:

55

Vertite vos animis, vestrumque arcete furorem,

Nec turbate pios, vobis cum blanda videtur

Tunc fallet fortuna magis: deus omne superbum

Frangit, exaltans humiles et munere complens.

Qui salis intentus? Que spes? Que ceca cupido?

60

Que causa? In Venetos odii quecunque paratis

In vestrum versura caput: sic defuit hostis?

Sic Venetum pensatis opes? Sic fortia regna,

Nota satis dilecta magis? Leo brachia pandens,

Diripiet cunctos sedem infestare volentes

65

Quam sibi constituit: sic pacem, sic sacra notatis?

Criminis ultores superi procerumque hominumque,

Iam nihil in terris scelerum quantumcumque vagetur,

Vel vita vel morte diu sine sorte relinquunt".

Nec mora, iam pedites, doctique magistri

70

Fossoresque simul pergunt lucentibus astris

Et Segatinus adest, strident sub pondere plaustra,

Fustibus et gladiis vacuum deprendere litus

Festinant, castrique, locum metantur, et instant

Surgat opus, rapideque subit iam quisque laborem.

75

Ecce dies oritur, Phebo pellente tenebras;

Clugia sensit opus, statim clamatur ad arma,

Inde animus cunctis, sed nec metus, omnia lustrant,

Et iam templa sonant; plebs tantis nescia rebus

Pigras ferre manus animis ardentibus exit.

80

Gentibus invisis rudibusque minantia castris

Obvia castra levant, Stalimbecumque reformant,

Et Montalbanum; vigiles acuere maritos

Ipse nurus, referuntque hostes: animosque magis addunt.

Hinc iuvenes matresque rudes, puer atque senectus,

85

Instabant operi, tabulas dabat ille paratas,

Ille trabes, alius clavos, durasque ferebat

Hic petras, hic stringit aquas, cavat ille recentes,

Illa cibos dabat, illa merum: mirabile dictu,

Immensum iam surgit opus spectantibus illis.

90

Interea Venetum Dux inclitus et venerandus,

Consilii splendore potens, virtute, probatus,

Dandula quem patrie genuit clarissima proles,

Franciscus, proceres consultos convocat, et rem

Pandit eis, farique hortatur quid sit agendum.

95

Terruit ista nichil novitas audita Senatum

Quantumcumque gravis: nec fortia pectora movit

Vt ruerent subito, sancto sed more vetusto,

Sensibus eximiis omnes animisque quietis

Decrevere simul legatum mittere, qui re

100

Presumpta referat Ducis et procerum, populique

Miratas mentes, leges et federa monstret

Cum Patavis habitas: pleno dulcique rogatu

Flagitet ut revocent tanti concepta furoris:

Exin si qua velint melius ad iura venire,

105

Sunt leges, notique pares, quam tollere possunt:

Hoc roget et poscat, sic sic discordia cedat,

Et qua proficiunt populi, que cuncta gubernat,

Pax vigeat, veteris solidetur nodus amoris.

Legatus mandata subit, commissa fideli

110

Voce refert, rogitatque simul omnia. Sed qui

Assistunt dictis, suasere nefas: proh pestis amara,

Cura quibus studiosa fuit, vigilansque nocensque,

Semper adulari dominis: letale venenum

Auribus instillans. Tandem mandantibus illis,

115

Respondere parans, his unus vocibus infit:

"Padua, Tervisium, Vicentia, Ceneta, Feltrum,

Et Cividal iuga nostra ferunt, hec Marchia tota,

Luca simul dilecta satis, sic Brixia, Parma,

Nostra Verona super, ferro sic stringimus omnes

120

Vt nulli fas sit nostros compescere motus,

Vt nulli attentent nostris obsistere votis.

Federa vel leges habitas cum Patavis olim

Ignorare licet: nostrum est, nostrumque tenemus

Quod reparamus, ait, certos dant equora fines:

125

Terra subest nobis, nullis iniuria fertur"

Alberti responsa simul fratrisque timendi

Mastini sunt hec: distinctius et tamen illa

Viva voce Duci mittendus in ordine pandet.

Cruda nimis referenda ferens legatus ab inde

130

Protestatus abit, magno patribusque Senatus

Explicat, explicitis animos sed conscia virtus

Non patitur faciles, populi devotaque bello

Pectora demulcet potius: speratque tirannos

Presumptumque scelus molemque agnoscere facti.

135

Consilio pollens Marana prole creatus,

Membris ille licet curtis et corpore, Petrus

Audiit hec, audiisse piget, turbatus et inde

Fidis Mastinum verbis circumvenit, orsus:

"Care puer, quae tanti tibi vesania menti est?

140

Tot terras, tantumque decus, quid perdere certas?

Quid tibi cum Venetis? Quid turbas litora castris?

Hos patres coluere tui, clarissima semper

Acta Ducis procerumque simul, quos inclita mundo

Tellus alit: desiste puer, ceptoque resiste:

145

Litora mitte viris, fragiles dissolve querelas,

Decidat ira tui, pacis gravideque quietis

Tempora rimeris, Veneti tua robora sunto.

Si bellum plus ferre libet, bellum undique bellum

Invenies: ad bella viros quam maximus hostis

150

Iam terra, pelagoque potens viresque parabit.

Lombardos, fili, timeo, Tuscosque minaces,

Causas hi varias, hi de te crimina pingunt.

Adde etiam metuenda manet manus undique vulgi.

Namque fremunt dum pace vigent, votoque latenti

155

Libertatis amant omnes venerabile numen.

Consilium ergo salubre sequens, puer arma reconde:

In te verte precor, scalas gentesque revolve

Et placeas Venetis", Petrus dum consulit ista

Quaque cadunt lacrime, traxit suspiria ab imis

160

Ille animi: novitque novas magis addere flammas

Concipit in gentes animo vastosque furores

Mastinus vultusque fremens convertit atroces

In Petrum: "Ille nocens, ille est, ait, invidus atque

Ille miser, qui vana timens, hec facta retardat:

165

Sunt nobis non grata putes, queque ipse profaris:

Qui revocare cupit, his nostris exeat aulis".

Mittitur interea legatus subdolus, ante

Constitit ille Ducem septum de more Senatu:

Conscius arcani fratrum scelerisque malique,

170

Non caput errexit, non torsit lumina circum.

O quam difficile est crimen non prodere vultu.

Hic simulata loquens, priscum prefingit amorem,

Structuramque loci quod non fiat in nocumenta

Sed magis ut fines tuti teneantur ab hoste;

175

Quod ratione situs nulla est iniuria, verbis

Excusat, factumque Padi suppaliat: atque

Mercibus et rebus terris augere tributa

Ad Venetos et ab his quacumque parte vehendis,

Quod possint ditione sua, proponere coram

180

Ausus, qui leges priscas et federa novit:

Tenta diu, non velle dari tria castra tirannis

Conqueritur, dixitque tamen: "Quecumque iuvabant

Scribite, dum placeat, Scalis mora nulla remittam"

Plena dolis falsoque patent hec dicta loquentis,

185

Anticipare studet spatium quo castra Salinis

Altius exurgant maiori et robore sistant.

"Miramur legate tuis sermonibus", inquit

Plana mente pater patrie, "miramur et ultra

Quis furor in iuvenes, que tanta licentia mentem

190

Incidit: hi vultus sevos et pectora prebent.

Ecce nichil gerimus odii: causamque nocendi

Cur cupiunt nobis? Non infestavimus armis

Attigimusve suas facturi prelia terras.

Que dedimus vobis incendia? Robora quenam

195

Vertimus? Aut predas vestras spoliavimus agris?

Federa vel leges quas non servavimus? Ipse

Expertus totiens nosti, sed cernimus instar

Infandi sceleris nocuos nobisque rebelles

Reddere quos debuit humiles pacientia reddit:

200

Structuram castri quod non fiat in nocumenta,

Sed magis ut fines tuti teneantur ab hoste

Excusare paras; iactas quid talia nobis?

Vnde hostes dic ire valent a finibus istis

Equoreis ut damna ferant? Cumulare tributa

205

Mercibus et rebus possint ditione potenti

Proponis coram: quid te simulare videmus?

Federa nota tibi, vanum hinc auferte furorem

In nos quem geritis: vestre si ceditis ire,

Parcendum est culpe: quo iure ad bella venitis?

210

Si bellum, si castra placent, si iura negatis

Testamur vos velle nefas, nos esse nocentes

Cogitis: a vobis precio maiore petetur

Hic sal quem cupitis: damnis vestrisque ruinis

Inviti trahimur, sed quo nos summa vocabunt

215

Sumere tela vacat: que tu legate petisti

Mentis scripta damus: caveas, qui fallere tentat

Fallitur hic sepe, et foveam qui foderat intrat".

Scripta Ducis sumpsisse iuvat, misisse tirannis

Suggerit: et vacuis Venetum suspensa diebus

220

Pectora bis denis egit iunctisque duobus.

Interea qui castra levant in margine ripe

Hec fossa triplici, machinis valoque coronant,

Aggeribusque altis et propugnacula iungunt:

Ex his contendunt laterum compagine turrem,

225

Ossa super veteris, moliri fortius ante.

Hic fodit, parat hic, levat alter, sed Segatinus

Precunctis fervens, vestes succintus, anelans

Poscit opem, reliquosque hortatur prestitit ille

Servitio causam, pendentia pondera rerum

230

Ex humeris cecidere suis, cum quid sit agendum,

Stare pudet, tristesque movet gens illa tumultus,

Nulla quies miseris, noctemque diemque fatigant:

Hos stimulant culices, hos musce, dirus asilus,

Vermes ac scinifes, angit penuria rerum

235

Tot lapsos post ille dies responsa recenset

Nuncius ante Ducem, tali sermone locutus:

"Non credunt lesisse tuas, Dux inclite, metas

Verone domini fratres, ob quid nec honori

Cernitur esse suo ceptum sic linquere. Tandem

240

Legibus aut notis motas hinc inde querelas

Omnes et castri spondent committere si vis".

Dictis respondens Dux inclitus inquit: "Amice,

Cur tam distuleris non est incognita causa:

Pectora quid versas? Igni quid sulphura misces?

245

Legibus aut notis motas hinc inde querelas

Si castrum excipias, castrum quod protinus ante

Omnia divelli petimus, committere fas est".

Ille sub hec: "Mandata sequor, nil protinus ultra

Aut aliter valeo; dominis parere necesse est".

250

Turbantur mentes procerum, turbatur et ipse

Magnanimus princeps, dixitque novissima verba:

"Viribus utendum est, cedat patientia nostra.

Sic celo prestanda fides, et numina pravos

Deseruisse solent, operati causa furoris

255

Ibit et ad superos, nobis nec robora desunt".

Nuncius abscedit: vox est delata per urbem,

Tunc frendent cuncti populi, iuvenesque senesque,

Sic clerus, sic tota urbis religio sacra:

Bella animis, bella ore fremunt, tam longa queruntur

260

Otia, vel tantas legati discere nugas

Insidie quibus atque scelus: promittit in hostes

Vnusquisque animos, manus, es: tardasse verentur;

Perdere nec curant animalia, predia fructus,

In lucrum cessisse putant. mirabile dictu,

265

Divinum censetur opus. Iam precipit urbem

Partiri Dux more suo, cum preparat arma,

Hinc et sortiri: decies tunc milia quater

Et centum legere viros, quibus actus in armis,

Scribitur his minime sexagenarius ullus,

270

Nec his inseritur ni vigenarius esset.

Mittuntur primi quis sors advenerat ante

Qua magis applaudunt, multi sine sorte sequuntur.

Exacuunt gladios, et spicula seva venenis

Intingunt, teretes galeas cervicibus, atque

275

Toracas fortes calibum pectoribus aptant.

Preficitur preses, illares cunctique recedunt,

Proceduntque simul: visis stupuere trementes

Hostiles turbe: ceptis diffidere rebus

Incipiunt, vanumque vident perferre laborem.

280

Interea quos fama monet iam lapsa per urbes,

Nec minus hortatur odium crudele tirannis,

Legati venere palam: Florentia lesa

Destinat: ante Ducem manat legatio talis:

"Dux, pia progenies, procerum decus, inclita nostro

285

Gloria terrarum, nec quicquam clarius evo est:

Fama novis nuper nostras rumoribus aures

Implevit: sevos iam non impune tirannos

Presumpsisse palam vestram turbare quietem.

Non hoc nostrorum seniorum vel sapientum

290

Concipiunt mentes fieri sine numine divum,

Nam quia iustitiam, pacem et venerabile sacrum

Libertatis amas, redolet tua vita fidesque,

Exulibus pressisque manens pietatis asilum

Hos superi sevire sinunt, et tollere fastu:

295

Vt sis qui purges, ut sis qui cornua frangas,

Vt sis qui pugnes, quem gloria tota sequatur.

Sedibus est sacris nimphis nurubusque pudicis

Vis illata per hos: populis dominantur inique.

Ira, furor, mordax derisio, lesa fidesque,

300

Insidieque, scelus, violenta exactio, regni

Dira sitis patefacta satis, proditio, livor,

Fratribus his habitant semper: quis nesciat ista?

Quis iam tanta silet testata gravamina? In ortum

In casum iam fama volat, septemque trionem,

305

Inde austrum, norunt quocumque e sidere gentes.

Accipe ad arma viros, rogat hoc Florentia tota:

Nos animos dabimus, validasque in prelia vires,

Quod nostri fortuna valet, quecumque tenemus.

Te sequimur, tibi corda damus, tua iussa feremus

310

Si iubeas, bellis socios admitte rogamus.

Iam licet et debes, nos libertatis amore

Pugnamus, quos ausa nimis vexare tirannis

Libertas optata diu det gaudia cunctis.

Tolle animos, nostrasque manus, hostesque nefandos

315

Comprime, nec dubium sociis victoria telis

Imminet et nostro iuri pia facta favebunt.

Est labor hic superum, superis nos arma feremus

Iusta quidem, sic ire licet, victoria nostra est".

Dicta Duci patribusque satis placuere Senatus,

320

Maturo inter quos habito liberamine, in unum

Pectora concordant Tuscos admittere fratres,

Et socios bellis, hinc veri fedus amoris

Vnio, forma, fides, verbis stipulantur amicis.

Ex tunc incipiunt armis intendere; velox

325

Italiam superatque Alpes perlabitur omnem

Fama, ferens sancire novas Comunia vires

In cladem fratrumque odium; iam miles ubique

Letatur precio duci qui sperat in armis;

Letaturque etiam miles quem Scala tirannis

330

Obsequio tenuit mercedem temporis acti

Dum melius spectat. Rolandus Marsiliusque

Quos patria rebusque suis suspecta iuventus

Privavit livorque egit non noxa nocentes,

Accedunt, spondentque suas animas, fidemque

335

Consiliumque, manus; nec dum dimiserat omnis

Potio sumpta virum: dominis qui fidere possit

Talibus? Hi Parmam Lucamque, simul cessere tirannis,

Exilium mercede ferunt. Dux atque Senatus

Admisere viros, letique in pignus amoris

340

Hos cives statuere suos, carosque fideles:

Armorum insistant operi, rebusque parandis

Invigilent memorentque duce committitur illis;

Et merito, patrie dudum nam frena regentes

Experti que castra petunt, vilesque probosque.

345

Ergo alacres parent, pronas impendere curas

Sollicitant collatus honos, reverentia, causa,

Sed duo prima magis. - Voluit fortuna tirannis

Arridere parum, causamque adiungere fastus,

Vt lapsu graviore ruant. Pendente paratu

350

Ecce nequit perferre moras animique quietem

Tantam Gerardus clara de prole Camini;

Sed nimium preceps fame et virtutis amore

Secum casuros iuvenes quibus ardor in armis

Corripit, et Motam noctu comittantibus illis

355

Exit, plana legens sociosque hortatur et infit:

"Fida c[o]hors inimica manent quam proxima nostris

Hinc Opitergini castri munimina damnis:

Hec intrare iuvat sed parcite queso rapinis

Incola servetur". Nedum iam luce peracta.

360

Ausa manus frangitque fores et vimina solvit,

Iam turrim invadit, murosque ascendit in altum

Et ruit in vigiles: iam possidet undique terram.

Hec postquam fratrum novitas pervenit ad aures,

Arma tonant solvuntque moras, tenet agmina campus.

365

Hic equitum numerosa phalanx, nimbus peditumque

Pugna datur, pugnant pedites, animosa iuventus

Ad gladios ad tela manus ad saxa furenti

Precipitat cum voce viros: hinc vulnere largo

Pectora perfodiunt, alios ad saxa ruebant.

370

Cedebant alios ferro, sed lite relicta

Terga dabant pedites, iuvenes humerosque sagittant,

Scalarum valis affixa et signa rescindunt.

Fit strepitus, vocum clamor fit nubibus horror:

Ipse idem sevit mediis Mastinus in arvis,

375

Prorumpunt armis equites, distare parumper

Quadrupedes faciunt, toto conamine castrum

Invadunt, fossas superant, dant pectora pugne,

Et mutue vires augent in prelia voces.

Iam fixas tenuere trabes, iam menia circum

380

Expugnant, iam lexa quidem, vicina potenter

Exterius tabulata tenent: iam clausa iuventus

Desperat, mortis veniunt a corde pavores,

Per valum fecere viam, perit obvia passim

Turba, cadunt iuvenes, prede nec parcitur ulli.

385

At Gerardus et quis vitam fortuna pepercit

Truduntur miseri tenebris et carcere ceco.

Incaluit virtutis amor, stimulosque furentes

Excitat in fratres, collectis protinus alis

Festinant, camposque tenent, castrumque Camini

390

Viribus atque metu subito iam vertere pensant.

Sed cura sit validum fallatque opinio mentes

Quod nequeunt vires, porrecta pecunia quivit.

Dimisso custode locis hinc frena retorquent,

Ad patrias cuncti celerant nullo ordine: sed si

395

Vidisset tantas debilis tutamine Mota

Bellatorum acies an tanto stare furori

Vertitur in dubium, posset formidine tanta,

Sed quia fatorum stat inevitabilis ordo

Eventusque hominum series immobilis artat

400

Abduxit fortuna viros, dubiumque removit.

Ast alia de parte parum tentare paravit

Hec Venetos: melius caveant maioribus actis.

Namque Thomasinus Mestri munimina servans,

Spinetam hunc monuisse ferunt versutus et ille est,

405

Castrum cum burgo Venetis dare fingit et offert.

Res ut credatur melius formamque modum

Designat, querens tanto pro munere munus:

Annuitur, statuitque diem, iam creditur illi.

Maioremque facit fidem cum coniuge natus

410

Seductor quos ille dedit pro pignere caro.

Itur, cauta tamen procerum prudentia vetat

Ne cives pergant, conductos munere mittit.

Nox erat et miseris prebebant sidera lumen,

Proditor attentus parti que venerat ante

415

Claves presentans, portella immittit aperta.

Tunc veri patuere doli, nam conditus intra

Secretum castri, sociis stipatus et armis,

Marchio prosiliit, miserosque intercipit omnes.

Alter enim fratrum latebris qui manserat extra

420

Vrget equum stimulis, equites hortatur et instat

Acrius hic reliquis, peditum fugit agmine fracto

In metum conversa cohors, precurrit litora miles.

Occupat his reditum: pauci rediere: dolosa

Innumeros credit gentiles et populares

425

Albertus stravisse manu. Postquam nichil obstat

Aut superest ceciditque furor, tunc precipit omnes

E castro, cunctisque locis accedere coram

Captivos, videat quenam sit gloria noctis

Quos Postquam vidit quales qui castra sequuntur

430

Nudatos pedites, grandi prolatus ab ira

Fulminat in superos et turpia crimina dicit:

Dat clipeos, dat signa humeris, iam tecta relicte

Non letus repetit paucis comitantibus urbis

Postquam nota satis fuit unio, missaque lecta

435

Circumquaque manus longe lateque per urbes

Armigeros ductura probos navesque parate

Et Rubei monuere suos, iam miles abunde

Omni parte fluit, Francus, fortisque Suevus

Atque Lemannus atrox, Burgundus, Foruiliensis

440

Invito pastore tamen, peditesque ad bella soluti

Vndique concurrunt, gratamque Bononia quamquam

Intus et exterius variis impulsa procellis,

Ravene et dominus multum memorandus amicis,

Prestat opere rebus. Locus his in litore prestans

445

Edes sacra patris, nautis fidissima qui spes

Eligitur, modico distans a menibus urbis,

Hic stabulantur equi, tectis hominesque locantur:

Hic panis, pisces, fenum, caro, "trenchenegothum"

Ordea cum paleis, modus omnibus, atque peritus

450

Est faber, habet urbs aliud quodcumque necesse est.

Hic doctos habuere viros Comunia, largis

Qui manibus pronisque animis ad omnia prebent

Effectus celeres; equites accedere tantos

Dumque tot arma vident variis induta figuris

455

Clasica tot, lituosque simul clamantia bella

Tot quoque quadrupedes spumoso et pectore forti

Qui currunt morsuque ruunt, pedibusque laborant,

Ieiunum perferre diem iuvat hos instando labori

Expediant, mittantque viros solatia cunctis.

460

Hi scribunt, alii signant, aliique licentur,

Hi solvunt: alii numeros per vasa reponunt,

Mandatur nautis docto cum remige Motam

Hos ducant positisque, mora sine, vela revolvant

Accepturi alios. O quanta industria viris.

465

Mensis erat, quo sacra parens celeberrima nobis

Transiit ad superos, dum sic proceditur: ante

Tercia quam lune se cornua lumine iungant,

Lectorum campus tenuit bis milia bina

Trecentosque equitum, peditum tria milia rursus.

470

Dumque super rectore novo collatio habetur

In Petrum qui tenens montana castra Pontremuli

Obsessus ab hoste manet, qui tot ab armis

Qui bellis doctus, pugnax, notusque Lemannis

Impavidus, constans, lagus, sententia sedit.

475

Frater est hic aliis, sensu superminet omnes

Marsilius, Petrusque armis, bonitate Rolandus.

Scribitur at, caute Petro, ne sentiat hostis,

Acceleret quacumque potest, fraterque secundus

Mittitur interea Motam, qui castra gubernet.

480

Petrus scripta legens, quamquam cingatur ab hoste

Exterius, fidens animi, atque inter utrumque paratus

Aut transire situs, aut certe occumbere morti,

Ire parat, paratque more, vestesque priores

Dimittens alias famulis spectantibus intrat

485

Montani peditis: succintus ab inguine circum,

Ductorem comitemque vie suscepit Achatem;

Et pacem tenuere simul, dextrasque dederunt.

Confestim lacrimas imo de pectore laxat

Coniux clara viri, tantosque in corde timores

490

Ipsa premit dum tanta videt superesse pericla.

Angit amata salus, crutiant suspiria mentem,

Continuo ad vultum tremulos deiecit ocellos:

At ait: "Alma parens humiles que conspicis actus

Et famulas celi miris virtutibus imples,

495

Dirige me dubiam, atque hanc circumspice turbam,

Natarum: reverenda modos impone salutis.

Sit cure tuus iste tue: sit tuta nefandis

Hostibus, o clemens, o dulcis, vita mariti

Sin aliquem infandum casum fortuna minaris

500

Nunc, nunc, o liceat crudelem abrumpere vitam".

Solatur sociam Petrus, minuitque pavores:

"Presto aderit lux illa tibi, qua menia cernes

Qua Parme comitata ibis felixque per oras".

Hanc, natas castrumque suis, notisque propinquis

505

Commendat qui stantes erant, nec plura locutus

Carpit iter, ductorque preit, noctisque per umbras

Egressi secreta tenent, perque alta, per ima

Ductor solicito evadit tentoria gressus,

Avia terrarum servantes transiliunt hinc:

510

Nocte diem, noctemque die gessere sagaces,

Optatas donec florum contingere terras

Fas fuit; atque postquam populi sensere priores

Advenisse virum donis letis animisque

Suscipiunt, gentiles idem, cunctique precantur

515

Gentibus esse velit Lucanas terrere partes

Hostis devotas ituris, atque paratis

Et caput et rector. Fluitat percussus aperta

Leticia, damnatque moras, prior urbe relicta

Exit equo, subito sequitur galeata iuventus.

520

Corripit hic acies, Lucana per opida ducit;

Quaque ruit: pavidamque insultat fervidus urbem.

Illum attentantem resolutaque signa ferentem,

Inclusi novere satis: trepidantque videntes:

Mira fides probitasque viri tulit ille labores,

525

Ille famem, diris valeat dum ferre nociva

Hostibus: hic saciem vires et gaudia sumit.

Discurrunt equites, predas, incendia, damna

Circumquaque ferunt, miseras hominumque rapinas:

Hoc pedites docti spoliis cursuque veloces,

530

Postquam nulla dies cunctati temporis, hostes

Admisit, damnis aut prede nil superextat.

Dux iubet ad patriam cunctos iam carpere gressus,

A tergo remanens: parent, predasque rapinas

Ante ferunt: dum plana tenent camposque Ceruli

535

Ecce manus collecta loco, clam miserat hostis

Quingentorum equitum numerus fuit, prodit in arva

Et ruit in primos: series exercitus absque

Longa metu ferebatur enim: iam sevit et audet,

Sternit et insequitur, capit undique clamor

540

Insurgit: fugiunt equites, peditumque ruendo.

Precipitant turme, spolium predamque relinquunt.

Iam vicisse putant Scale: sed turbidus ecce

Petrus in arma furit, mentesque reintegrat egras

Et stabilit profugos, sparsasque recoligit alas.

545

Atque in adversas convertens prelia Scalas,

Exclamat, viresque animis cum voce ministrat.

Instat atrox, sociosque monet, contraque ruentes

Vrget equum, cepitque ferox laniare cohortes,

Atque per insertos invictus et impiger enses

550

Telaque prorumpens, ruit acrior hostis in hostes.

Hunc sequitur stupefacta manus, documenta vigoris

Ille dabat: mavultque mori quam cedere victus.

In bellum coiere viri, miscentur utrinque,

Pugna datur, sternuntur equi, sternuntur et hostes:

555

Iam gladius gladio, iam casside cassis inheret,

Dissuitur calida laceros lorica per artus:

Corpora ceduntur, iam sanguine campus inundat,

Succumbunt Scale: Scalarum tracta per agros

Signa cadunt: fugere viri, stat vigor in agro

560

Petrus et impresso sequitur certamine turbam

Ad muros: stetit ante fores rigidusque minaxque.

Iam rebus spoliisque vacant, iam corpora nudant

Fusa armis, ra[p]tasque legunt paulo ante rapinas.

Abscedunt, magnosque ferunt ex hoste triumphos.

565

Postquam primitias tales dedit hostibus, atque

Captivos equites, pedites, animalia, predas,

In Scale cladem Florentia leta recepit,

Ad Venetos iam carpit iter, iam preterit Alpes:

Artabant rigidam maiora negocia mentem.

570

Ravenne iam plana tenet, iam nuncius affert

Susceptura virum sociosque in litore vasa.

Letatur, tollitque moras: ad litora prudens

Hunc sociat, Cereremque parat, vinumque, bidentes

Ravenne dominus: properat manus omnis ad alnos.

575

Petrus primus adit, clamor tunc tollitur ingens,

Era sonant, letas dat tibia cornea voces.

Intentique manent, ad cuncta iuvantia naute,

Exercent cum voce manus: stat puppe magister

Sibila crebra movens, monitusque ad singula prestans.

580

Iam capiunt remos, proprias assumere sedes

Nec licuit, dextris iam tollitur anchora ripis.

Iam solvunt clas[s]es, iam litora verbere miscent,

Et paribus sulcant gaudentes equora remis:

Iam virides spumantur aque, rigidisque lacertis

585

Incurvant humeros, voces et guttura sursum

Extollunt, Scalasque omnes iam mente capessunt:

Contendunt alii luctantes carpere ventos,

Et dare cum zephiris pendentia carbasa vento.

Vt primum Venetum candescere menia vident,

590

Ac sacre fulgere domus et cognita moles

Marci, tunc surgunt ingentia gaudia ponto:

Iam legere sinus, stri[n]guntur carbasa iunco

Hinc remis nec velis opus, contingere naute

Vrbem sollicitant: hinc obvia vasa recepit

595

Petrus, et in ripa denso stant agmine turbe,

Hunc ut suscipiant: leto videt omnia vultu

Ille tamen: venere viri, matresque, puele,

Gaudentesque senes iuvenesque: hesere carine

Ad ripam, resonant letis clamoribus unde

600

Et paribus terre reprimuntur ad aera votis.

Prosilit ad terram celsa de pupe receptus.

Templum sacra tenens Marci venerabilis ossa,

Quod clari statuere Duces, mirisque verendi

Dotavere patres titulis, memorabile in urbe est.

605

Huius marmoreis tiriisque annexa columnis

Congeries religavit opus, nec scemate miro

Defuit ornatus, muros aurumque polibat

Partim sed partim niveum, tetrum, roseumque

Purpureum, circeum, rubrum, viride, ethereumque,

610

Mixtum mille modis maculis et mille figuris,

Sic natura dedit visu mirabile marmor:

Nec opere in tanto quicquam est ex arbore cesum.

Student evi fores ubi res et nomina pingit

Virtutum predocta manus: plumbo tectura relucet

615

Quinque olata tholis: superest et celsior illic

Ingenio gallus, spuri quis ventus et unde

Aurate signans facilisque volumine caude.

Respiciens Austrum, que totam lucidat edem

Artificis quam docta manus miranda peregit

620

Est rota, sex denis radiis distincta decoris.

Desuper ante fores templi qua latior usus

Quatuor hic statuantur equi splendente metallo:

Pars infecta manet quorum quas cernere fas est,

Exterius maculis, pars sapior altera nullis.

625

Hic operum series, que sex operata diebus

Est deitas, variis celata et picta lapillis:

Illic stant veterum miro deducta colore

Gesta patrum: quodcumque monet mare, sidera, tellus

Noscitur, artificis postquam clementia summi

630

Divisit sparsitque feras in climata lites:

Illic attonitum summersit aquarius orbem;

Illic arca natat, illic, animalia cuncta

Humanumque genus cupienti reddita terre,

Remigio renovata senis post fluctus aquarum:

635

Vinea plantatur, et inebriat uva parentem.

(Illic stant veterum quecumque ex ordine gesta).

Altera picture sequitur distinctio: partus

Virginis et Cristus ligno passusque sepultus:

Postea quod fregit postes et Tartara solvit

640

Et rediens victor devectus ad ethera summum

Rursus ad ima venit, flammis quoque cuncta perurens

Vltor dignus adest. Veniens huc Petrus ad aras

Oravit superos, dicens cui gloria celi est:

"Rex eterne pater qui totum prospicis orbem,

645

Immensus, iustus, vivens, sine tempore durans,

Cerne tuum, da posse tuo, feliciter istud

Aggrediatur onus, sit quem tuearis ab hoste.

Principio meliora favere delere tirannos

Vt liceat clades hominum quos numina celi

650

Teque etiam maculose ferunt, tuque, o pie presul,

Intercede precor, quo sint felicia tuis

Hec Venetis, sociisque simul". Nec plura locutus,

Ducitur ante Ducem: procerumque stipabat utrinque

Hunc numerosa manus, populique palatia complent.

655

Vix cepere Ducis venientes atria gentes,

Quem postquam aspexit solio de more sedentem

Curvavitque genu, et coram data copia fandi,

Ista Duci Petrus placido prior edidit ore,

Conticuere omnes intentique ora tenebant:

660

"Flos Venetum, virtusque virum, Dux inclite, servus

Ecce tuus: quecumque velis, quecumque iubeto,

Haud trepidante manu peragam: nec stare necesse est.

Arma feram que iusta moves: agnosco tirannos

Corrigiosque suos, ventosos canacrosque,

665

Carbonesque leves, immites et Folianos,

Vbertos fragiles, Castribarchosque decoros,

Spinetam tumidum semper nec proderit illi

Prodicioque dolus, conductos munere novi.

Parva futura mora est, vincendis hostibus, inquit.

670

Si patulis ausi tentent decurrere campis.

Atque utinam tentent, vereor solummodo quod non:

Si vero inclusi steterint, artabimus igne

Obsidione, fame et sevis populatibus illos.

Omne genus pestis dabimus, ruet impetus omnis

675

Hostilis. Non gurges aquis, non fulgura, nubes

Non glaties, imber, non tempora seva tenebunt.

Sub iuga cogentur: grandis tibi gloria semper

Et Florentinis". Exultans talia fatur

Petrus, et in vultu victoria visa sedere.

680

"Qui pacem petimus longe lateque per orbem,

Vita quibus pax est, crescitque in pace facultas,

Magnum, Petre, nefas semper nos bella fatemur.

Si queras vel scire velis, cur sumpsimus arma,

Famur, teste Deo, cui se secreta fatentur,

685

Cunctas quique tenet mentes hominumque ducumque,

Non prede stimulus, non livor, nulla cupido

Regni, sed fratrum violentia, causa furorque

Nequicieque scelus, nos compulit arma movere.

Hi cives, sacrasque domos, mercesque vehentes,

690

Cladibus innumeris, tanta est in mente potestas,

Non veriti turbare palam, res cognita cunctis:

Pactorum fideique, decus, nec numina curant.

Ista diu tulimus, nostramque oppressimus iram,

Obstitimusque armis, diros revocare tirannos

695

Dum remur, tumuere magis, legesque recusant,

Nec preces audire volunt. Quid gravius ultra?

Ad salis intentum, nostris in finibus ausi

Castra levant, nostros nunquam timuere valores.

Non plus ferre iuvat, nec plus patientia nostra

700

Ferre potest, Scalas cupimus delere nocentes.

Compatimur, quod iam sevis fuit ista tirannis

Marchia pressa diu, nec plus differre paratis

Iam licet, en nostri a superis venere labores.

His Florentinos consortes consociosque,

705

Admisisse placet, facto quos improbus hostis

Leserat informi, temnens sacrumque fidemque.

Tolle moras semper: cum crastina fulserit hora,

Hora move, Motam letus properare labora:

Hic equitum peditumque decus: mentesque parate:

710

Hinc tibi terra patet: nostri Tolbertus et alter

Rambaldi proles comitis iam castra sequentur.

Te duce vincendum est: animum memorande tuorum,

Perfer in adversos hostes: non era tenemus,

Spem victoris habes: fecundo pectore frater

715

Est ibi Marsilius. Cum iam fastigia gentis,

Prefectus cunctis, capitaneus, duxque, minister

Ascendes, superesse velis, sceptrique sodales

Effugies, scelerisque viros, contemne bilengues,

Mendaces fugias, et scandala queque timeto:

720

Degeneres pugnas, obscura pericula vita:

Gloria quantalibet vili sordescit in hoste,

Nec patiare dolos, quis gens conducta laborat,

Teque hilarem cuncti videant: aurique cupido

Nulla tibi: fastus reprimes: summumque putamus

725

Effrenes religare viros: gens ista potenter

Vt melius servire sciat, didicitque movere

Ad gladios ad bella manus mortemque subire

Non trepidat: properare stude". Sic vocibus orsus

Accendit virtutem virum: clamoribus altis

730

Tollitur ad Superos hilarans a plebe tumultus.

Est Petro contemta quies, vix aut sopor illi

Aut epule fecere moram: flammatus in hostes

Accelerat Motam, quem gens avidissima bellis

Visceribus totis recipit, et ad arma resultat,

735

Hic pedites saliere leves, equitesque feroces

Ante ducem facili giro sua frena revolvunt:

Gaudia summa novant, dapibus cantuque licenti

Et ludo insomnem ducunt noctemque diemque.

Principio cunctis, armis pugneque parent se

740

Edicit hilaris, motura ut signa sequantur:

Protinus armorum strepitus volat undique, tela

Et clipeos pedites satagunt aptare lacertis:

Parti cura fuit faretras implere sagittis,

Balistas lentare suas cordasque recentes

745

Iungere, nec requies, gaudet operosa iuventus.

Auget eques stimulos frenorumque artat habenas,

Thoracas aptant calibum, teretesque galeros,

Horrendas cristasque super: vibratur et illa

Dira lues, gladius, rivos factura cruoris.

750

Explicat extemplo Petrus victricia signa

Aspicienda viris, et verberat astra Leone:

Signa dedit cautus tribus his tria ferre magistra:

Marcum Conrado, Rainaldo Lilia, noto

Huic Soterchino proprium dat illi Leonem.

755

Hos onerat monitis, addens ferventibus ignes,

Cunctaque disponit, stabilit certoque tenore.

Interea fratrum percussit pectora murmur

Famaque discurrens, plures annunciat hostes

Maioresque timor: tremuerunt conscia culpe

760

Intima, penituit iuvenes ceptique furoris:

Consultosque vocant proceres bellique ministros,

Nec longe aut tarde veniunt. Mastinus ad illos,

Cautior Alberto sed fastu partior ille,

Ambo tamen timidi, sic pubblica fama per orbem,

765

Vocibus his fatur: "Duris impellimur armis,

Marchia tota fremit, nostras absumere sedes

Conantur sociata simul Comunia floris

Et Venetum, Rubeis ducentibus agmina raptim;

Rupta quies populis, plangunt animalia campi,

770

Dedita rura fuge video, quidnam sit agendum

O socii, o proceres, quorum quecumque tenemus

Omnia sunt et erunt scitis dum tempus agit rem,

Dicite". Iam dicunt formis, variisque modisque:

Ille dolos laudat, suadet hic proditionem

775

Tentari, nec parca manus si invenerit actum.

Alter et invasos subito caligine noctis,

Pressosque et placide corpore quietis inertes,

Ex facili cedi gladiis vel posse repelli.

In patulos alius censet decurrere campos

780

Atque in adversos belli prestare vigores:

Talia subiungens audaci voce perorans:

"Tolle moras, Mastine, tuam disolve catervam

In Petrum properemus, ut, dum prelia nutant

Omnia posse putes, nondum sinit equore miles

785

Cum ponto quas portat aquas, Tuscosque timores

Novimus, audaces Venetos ad bella negamus.

Nec te terruerit numerus quia molitur illos

Videris instantes omni lignamine fascem

Fecerunt: pauci certum est, quis fama laborat".

790

At senior cui cura magis viteque salutis

Fratrum inquit: "Que tanta viri vesania vobis?

Non locus insidiis, non tempus proditioni,

Non furto noctis, non tutum fidere campis;

Eventus belli dubius: quid vincimus, esto

795

Vincamus? Equites conductos munere, nudos

Et pedites: quovis sed si nos Marte ruamus,

Omnia perdemus: sedes, natosque, domosque

Predia, divitias, animalia, robora, vitas.

Vitandum est socii tanta committere sorti,

800

Ne faciat fortuna dolos. Huc alter Vlixes

Marsilius curru vehitur. Quis, dicite, tentet

In iuvenem rigidumque ducem, belloque furentem,

Ferre animum? Quem cuncta tremunt: Hic martius heros

Non vires non bella timet: qua cuspide Petrus

805

Terga daret? Que dextra illum revocaret ab hoste?

In fortes rigidasque manus in robora promptum

Pectus habet: non ille animum in certamina mulcet,

Fulmineus veniet, bellumque ex agmine tollet

Ille ferox. Quantum vidi dum prelia ferret

810

Felicis campo, laxis decurrere frenis,

Et fortes turbare hostes, magnasque cohortes

Sistere; dum fureret, quales cecidere sub armis.

Ille lues hominum: quid longe exempla petantur?

Nescitis que gessit enim miranda Ceruli

815

Pridie dum campis patulis pugnatur utrinque?

Non fuit hoc solo proh reddita gloria victis?

Non sua res agitur? Privata ducitur ille

Causa: qua gravius satiusque timere necesse est.

Tutius est igitur, proceres, nos credere muris:

820

Conservare urbes et fortia castra tueri.

Erret per campos hostis: Florentia dives

Ditior et Marcus prestent sua munera frustra.

Hi nondum experti fraudes moresque superbos

Theutonice gentis: gravior nulla altera lis est".

825

Ista Viris potior placuit sententia tandem,

Sed questus de corde graves tumidosque dolores

Mastinus traxit, dicens: "Fortuna triumphis

Est mutata meis: iam, nobis perdita fame est

Gloria; qui motas armis tentavimus oras,

830

Tentamur nostris: nec exire potestas.

Heu pudor eternus: melius cecidisse sub armis".

Dixerat ille, tamen tacita nec mente relatis

Dissentit verbis, sed ne videatur inertem

Ferre animum, letosque duces ad arma maniplos

835

Hortatur, solitoque magis iactantior ibat,

Ficta gerens studio, trata[n]sque negocia belli.

Nec mora tercentos equites clam destinat, illis

Et burgum Mestri quo castra credidit hostes

Sistere, vicinas et partes precipit uri,

840

Vt tali articulo fortune flectere cursum

Posset, et affectos fame defectumque domorum

Cogeret audaci socios desistere cepto.

Dira cohors decreta studens implere tiranni

Et rebus avidos miserum saciare furores,

845

Ad partes iussas properat: trahit impetus omnes,

Nec pietas aut ulla viris reverentia fame.

In predam posuere lares, animalia tristes

Ex agris avulsa suis gemuere coloni.

Et gemuere nurus: gemuit quoque parvulus infans

850

Vina fluunt: ignem tectis, feno, paleisque

Subiciunt, furit immissis Vulcanus habenis.

Omnia depereunt, volat ad fastigia flamme

Inflammata fames, nigrique ad sidera fumi

Tolluntur, stetit egra diu telluris ymago.

855

Inde et precipites redeunt, mirantur ubique

Et cives equitesque super, quis rebus onustos

Hos videant, aut preda quibus vertatur ab oris,

Rem postquam novere satis, sensere tirannos

Non ausos exire palam, tunc murmura surgunt,

860

Pars damnis bellisque gemit; pars altera leta est

Quoscumque evasura iugum perferre labores:

Infremuere omnes, dirosque odere tirannos.

Ast equites perdisse putant famamque fidemque.

Petrus in arma viros armis circundatus ipse

865

Excitat, et Mote letis clamoribus exit

Claustra prior, sonuere tube, magnoque tumultu

Templa sonant, liquere omnes tentoria turbe.

Tunc omnis facibus pubes accingitur acris,

Subiciunt ignem, sic est de more valentis

870

Ductoris dum castra movet. Iam lumina Phebus

Lustrata tellure dabat, Motaque relicta

Postquam colectas turbas conspexit in agris,

Letus, et armate campum tenuere cohortes,

Tres acies statuit, prima concessit habendam

875

Marsilio fratri, mille hac, equites, totidemque

Expertos armis pedites, iam deputat: eius

Girozus probitate calens et pectore sano,

Miserat electum bellis Florentia quem tunc,

Robertusque ferox et turbidus ense Redolfus

880

Assistunt lateri: Golfardo tertia demum,

Quo princeps animus bellis infractaque virtus

Regnat, mandatur acies: preferre triumphum

Hic vite docilis, quingentos ordine ducit

Belligeros equites, tali numero peditesque.

885

Ast aliam dux ipse sibi, mediamque cohortem

Inter utrasque tenet, totum quod restat in illa est

Armigere gentis, nostrique Marinus et Andre,

A suis hanc sociant alacres, pugneque parati.

Illos conspicuos, sensu, studioque, fideque

890

Miserat insistant, Venetum Dux atque Senatus.

Ipse licet medium Petrus delegerit agmen,

Acer et indomitus, nunc hos nunc circuit illos,

Exhortansque acies, nunc primus nunc ultimus ibat,

Intrepidus: postquam spaciosis constitit arvis

895

"Ite", inquit, "properate viri, properate cohortes,

Iura vocant, non rura negant: monstrate vigores,

Hortamur, o socii, vires et numina spondent.

Et fortuna aderit, sed quem vicinia leti

At dubius belli casus, teneatque nocendi

900

Aut pietas vel forte metus, nunc arma relinquat,

Stetque procul, liceat nostros audire triumphos,

Parcimus, et signis se nunquam immisceat istis".

Ex animo vultuque datur victoria belli.

Promisere manus, promittunt pectora cuncti.

905

Ductoremque Petrum sequi, tunc clamor ad auras

Tollitur ethereas tantus, quantusque per altas

Incubuit sonitus silvas, ubi flatibus ingens

Horrisonis cuncta miscens fremit horridus Auster.

Iam turbas, iam castra movet, tali ordine Petrus

910

Propositum maturat iter, iam plana tenebat,

Sampauli iam claustra subit deserta colonis:

Hic placuit, tandem, Phebi iam luce remota,

Exiguo tantum precludere lumina somno.

Pos[t]quam iussa aliis properata licentia noctis,

915

Et rapuere avidi iam limina prima soporis,

Ipse quidem curis animum mordacibus urgens,

Non dabat immisse luctantia membra quieti;

Multa illum circumveniunt, iubet ergo vocari

A somno socios, pulsaverunt cornua belli,

920

Era sonant; ad signa ruunt pandentia, queque

A stratis iam excussa cohors, iam turba paratur

Signa sequi, sterisque tenet iam messibus agros.

Dispositi in turmas rursus legemque severi

Ordinis ut cuique ante locus ductorque monentur,

925

Instaurare vias, prestabant agmina voces

Tunc, letas celo: gaudet tantique vigoris

Dux habuisse manus: ripas volucrisque propinquas

Plavis castra iubet placidam hic perferre quietem.

Rambaldo geniti Venetis fidissima proles

930

Huc propere veniunt, lacrimisque et pectora letis

Ora rigant, leti Marci contingere signa.

O quales iuvenes, sensus, probitasque fidesque

Hos merito caros faciunt, his dira tirannis

Invisos tenuit, timuitque: animalia, vinum

935

Annonam, Cereremque ferunt, donantque catervis.

Tercia luciferos terras aurora per omnes

Spargebat radios, cum fortis et impiger ille

Iani dederat turbis signum sua castra movendi.

Hinc Plavis sulcavit aquas, hinc menia radit

940

Tervisii, que clausa tenet qui Vermis in illis

Presidet, astutus, fidus multumque tirannis.

Horruit aspectu muri dum cernit ab alto

Militia tanta fulgentes undique campos.

Hinc Petrus transfert acies, vicinaque Mestri

945

Iam subit: exustos fumantesque invenit agros

Atque lares, quos ipse modo preceperat uri

Mastinus; sed longe alio conceperat ante

Quam Mestri sua castra loco prudentia docti

Sistere Marsilii castris, qui noverat oras

950

Aptas et bellis; igitur solertia Petri

Archanum postquam super his fratrisque suique

Commendat, dicitque viris quos ipse Senatus

Miserat has partes, gentes sperare propinquas,

Et motus gestusque suos dempta valerent

955

Musonum transire parat, qui limine terras

Terminat, inde iubet, Mestrinaque rura relinquit:

Hinc est Miranum, sedes ubi tuta Philippo

Iam fuerat, nunc strata iacens, exercitus omnis

Transit, et his audax ductor pernoctat in oris.

960

Nuncius interea creber perduxit ad aures

Elapsus fratrum mediis ex hostibus, atque

Affirmat ubi castra modo quove ordine, quanta

Viderit, et vulgus rumor ruit altus in omne.

Horrent auditis fratres, et murmura vulgi

965

Vulgantis: "Iam Petrus adest: iam totus in armis

Brentam hostis transire parat: bellique tirannos

Cernimus invitos. Vbi nunc magnalia Scale

Regnantis?" Audisse pudet: Mastinus ad illos

Vocibus exivit: "Quenam trepidantia vobis

970

Murmura? Labellis miseras auferte loquelas.

Venerit, inveniet si forsan Petrus, et eius

Improvisa nimis, preceps audacia casum

Sentiet infamem: nostri non perdita vis est".

Versus et, ad proceres simulatos ille furores

975

Ostentat, cunctosque monens urgebat ad arma

Fertque animum his dictis. "Hostes tentare necesse

Ire parate animos bellis si cesserit hostis

Principio, totum evertet fortuna laborem".

Albertus prefertur equis: clangorque tubarum

980

Fit multus, iam templa sonant, iam deserit urbem

Turba fremens bellique putat perferre labores.

Hic equitat, manet ille quidem cui maxima cura

Est patrie, validusque timor magis ossa cucurrit.

Hunc Venetum terror momentum nec leve bellis

985

Ductoris nomen feri memorabile terris

Incutiunt, fratrisque iubet tunc otius omnes

Signa sequi cives: etenim Carraria proles

Ex tunc cum matris fratrumque impulsibus, ambo

De Rubeis sine labe nefas egere tiranni

990

Iam suspecta datur, odio iam redditur intus.

Postquam terga dedit muris et plana revisit

Plena suis, Scaleque patent campusque susuro

Murmurat et sonitus mulcebant timpana Martis,

Constitit Albertus, prebensque ad menia vultum:

995

"Grata michi et dulcis, rerum pars optima", dixit,

"Padua tota vale, frenum si verterit hostis,

Retrogrado repetens Mote tentoria cursu,

Vel si victores superata mole furentum

Hunc erimus properamus", ait, "tu protinus alas

1000

Accipe, venturi nostri quoque causa triumphi

Ipsa eris, hic regni sedes, hic gloria nostra".

Sic fatur lacrimans: turmisque imponit habenas,

Et fluvii qua parte prior gradientibus offert

Se, sistit dubius: tercentos agmine lectos

1005

Destinat, hostiles motus videantque ferantque.

Nec minus interea noctis caligine celo

Vix bene purgato, Petrus iam sumpserat arma,

Atque feras acies campos permoverat omnes,

Ad Brentam properans: media iam luce propinqua

1010

Applicat ad ripas, ubi nuncius certior illi

Hostili de parte means, pulcro ordine cuncta

Explorata refert, nec dum sermone peracto

Eminus intrantem latos de litore vidit

Trans ripam campos aciem: crediditque tirannum

1015

Pone sequi: socios Petrus tunc excitat omnes.

Nec mora cunctantem magno cum fragmine ripe

Educto deiecit equum mucrone corusco,

Gurgite de medio, discriminis, immemor omnis,

Comtemptorque hostis, freno suspensus et armis,

1020

"Ite viri" clamat "sic vos in prelia primus

Ducere sic rapidos transmittere protinus amnes

Et sic invisas voveo perfringere Scalas:

Credite me non deesse ducem: ducis arma secutis

Summa aderunt, victoque metu fortuna iuvabit".

1025

Precipitant cuncti fluvio, puduitque secutos,

Agmina transibant ripas, alvumque minorem,

Acrior et campum sonipes rapit, et pedes arva

Implet ovans, umbraque armorum incenditur unda.

Hic primum stans Petrus ait: "Properate cohortes,

1030

Hinc hostes, hinc arma, manus inimicaque signa:

Nulla fides pacis, venie spes nulla petende,

Si cadat adversis turba hec impulsa catervis;

Ite simul: vigeant animi, nec vana feretis

Premia cum spoliis, promissaque dona dabuntur,

1035

Fortuna prestante locum. Properare iubemus,

In Scalas fortuna parat nos ire volentes.

Ecce dies semper nostris optata triumphis:

Vincite iam victos, nostro gaudete triumpho".

In castris fremuere omnes, placuitque verendi

1040

Mente una, votoque pari decreta ducisque

Iussa sequi; fortesque vovent in prelia destras.

Imminet armorum rabies strepitusque virorum

Sidera concutiunt et nubila vocibus implent.

Iamque Paludelli calcatas undique ripas

1045

Deseruere acies, sonita quatit ungula campum,

Militat ante alios, ante omnia signa suorum

Armipotens Petrus, sed quos premiserat hostis

Precipiti rediere gradu, ductorque cohortis

Alberti quamquam tenui tacitoque susurro

1050

Auribus instillet seriem, iam murmura cunctis

Insurgunt, stimulant dubias mentesque timores,

Iam rumor iam fama volans annunciat hostes.

Vt belli sensitque metum, gentemque propinquam,

Innumerasque acies pronasque in prelia cunctos,

1055

Horruit Albertus. virtusque deserit artus,

Stat gelidus per membra cruor, mutata paventem

Testatur facies animum: iam deserit arva,

Festinoque gradu Patavium properavit in urbem:

Discedunt acies castris rebusque relictis,

1060

Indecoresque fuga puduit sine marte reverti.

Quod postquam Petro celeri pede nuncius affert

Corde furens, turbasque vocans, prolatus ab ira,

"Quem petii, quem corde tuli, quem stare putabam

Eripuit fortuna", tonat, camposque relinquens

1065

Se tulit in muros: "Requiem iam sumere fas est",

Inquit, et his dictis, acies recreare sub illa

Nocte iubet, campisque locat: victumque vehentes

Suspirant ad plaustra boves, castrisque propinquant

Tunc epulis vinoque vacant, post vilia vilis

1070

Hostis gesta canunt: Patavos hinc cernere fumos

Affectant: meminere alii solatia terre.

Postquam sollicitas satiarunt prandia turmas,

Murmure deposito, commissa est undique cura

Per vigiles nocturna suos, ne ledetur hostis.

1075

Mane novo sonuere tube: dux impiger inde

Hospita castra levans, collecto milite, Sacci

Plebatum versus dum pergeret obvia venit

Turba frequens, miseranda satis iuvenesque senesque

Quos plebatus alit: quorum qui maximus evo

1080

Affatur Petrus, tali sermone locutus:

"Si cladem in nostram si forte ad damna venitis

Si nostram impetitis plebem, si, nostra paratis

Tecta subire viri, si prelia dira movetis,

Que merces que fama aderit? Preciumve laboris

1085

Quid dabitur, si nostra cohors, famulique domusque

Cedimus a laribus? Flavis qui vivimus arvis

Hec bellis non usa manus, non novimus arma,

Ad saca conspicui, pecudumque boumque labores:

Sed si moturi, ut fama est, iuga nostra venitis

1090

Victores speramus", ait, "nos omnia vestris

Tradimus imperiis: lux hec placidissima nobis".

Petrus ad hec: "In cladem hostis casusque venimus

Servandasque domos et predia vestra tuenda:

Gaudete et rerum vestras apponite curas,

1095

Copia portetur nostris accomoda castris,

Sub precio tradenda, tamen quod laudet honestas".

Talibus auditis, letos ad sidera vultus

Turba tulit, gratesque ferens studiosa ministrat

Opportuna viris: erat undique fertilis ora.

1100

Sacra dies aderat, cunctis qua novus ab imbre

Mensis festa colit sanctis, et pinguior anser

Romanis editur: solito non ipse rigore

Scorpius urgebat, signum quam triste tirannis.

Non imbres properabat hiems, non fulgura nubes,

1105

Non veniunt nebule, non spissant vertice celum,

Non maduere nives, campos non bruma rigabat,

Sed facies renovata poli, verisque videtur

Temperies, clare faciat censura potentis

Omnia, contendunt populi, delere nefandis

1110

Criminibus pressos, statuit qui forte tirannos.

Additur atque fides facto, quia fervida sopit

Ira furens iuvenum, quasi iam prostrata videtur,

Nec prosunt valide dextre innumerosaque turba

Hostibus, ut tentent patulis occurrere campis.

1115

His postquam Petrus socios recreavit in oris,

Bis tribus et turmas opulentia grata diebus

Iam satiat, tunc castra movet, ductorque subintrat

Marsilius frater, Patavas qui noverat oras.

Hic preconceptam properato milite tendit

1120

Ad Buvolentam, sedes ubi grata maniplis,

Atque hosti qua nullis magis damnosa videtur.

Hec gemino, gradibusque super circumdata rivo est,

Hac versus boream stadiis triginta duobus

Totque iterum per plana quidem, felicia quondam

1125

Menia que statuit duris elapsus Achivis

Anthenor distant: colles monstrantur ab Austro,

Vina quibus generosa leguntur, fructusque suaves,

Predulcesque favos, oleum, pinguesque ferinas.

At casus qua parte patet, via ducit amenas

1130

Qua ditione tenet Vicentia proxima ad oras;

Equoreas ortus dat partes, datque paludes,

Navibus huc Veneti fluvio properantque feruntque

Nutrimenta viris, firmant et robore sedem.

Interea Petrus muros perterritat urbis,

1135

Et stetit ante fores, clausos bellisque tirannos

Invitat, sonuere tube, timor occupat illos,

Nec audent exire palam. Tunc sistit in illis

Electam campis aciem: partique suorum

Imperat et suadet, cunctis intendere damnis.

1140

Nec mora: discurrunt equites, peditesque sequuntur,

In predam posuere lares, magnamque ruentes

Dant stragem late, domibus incendia ponunt.

In predam posuere boves, animalia campi

Ceteri denudant agros atque ubere calles,

1145

In predam cadit omne nemus silveque latebra:

Dispersi redeunt predis et rebus onusti;

Visa repleta bonis Bacumque evolvere certant,

Et Cererem, rudibusque locant hec omnia castris.

Menibus at fratres, tanti dispendia casus

1150

Dum cernunt clausi, surgunt de pectore cure

Mordaces, dolor atque labor, rumpuntur oborte

Luminibus lacrime, et suspira cordis abunda

Iam puduit Venetos, nimio seducta furore

Quod, salis intentu, statuit fraterna tirannis

1155

Equoris ad fines, sic sic dimittere castrum.

Electos igitur proceres, probitate probatos

Conspicuo sensu, Dux inclitus atque Senatus

Aggeris ad partes mittunt, armisque virisque

Egregie fultos, alii qui preses in illis

1160

Litoribus Petro preerat, quo vertere possit

Assistant castrum, que iubent mulcere furentes

Inclusos monitis, atque hinc retinere cruores

Accelerans postquam castris manus ista potenter

Iungitur, opponit vicinis pectora Petrus

1165

Confestim Scalis, medias discrimine parvo

Et sulcavit aquas, intrans conamine campos

Hostiles fortique invadit robora giro.

Nec fuit auxilio sonipes, nec miles in armis,

Contentusque suis Leo ducit agmina circum.

1170

In stimulos posuere animos, hostesque timentes

Nobilitas intenta facit, sed denique mentes

Vertit in arma timor iuvenum riguere parentes

Arguit hos mulcetque monens Spiritellus, et inquit:

"Quid geris heu gravidum tanta et formidine pectus

1175

Vana cohors? Quid iam trepidas? Quid corruis amens?

Quid iam mente furis? Nondum tibi defuit armis

Nostra fides, socios nostros cunctosque videtis

Illesos. Que bella tument? Que copia rerum

Defuit hic? Frumenta carent? Aut vina negantur?

1180

Nondum dira fames, nondum sitis arida: vires

Ingentes validasque manus speramus adesse:

Vincere si fas est, par gloria, denique victis

Par scelus atque metus: gratis decorare fideles

Mastinus novit, largisque assistere donis".

1185

Ad castrum pontes aditus quisve exitus inde

Circumquaque ruunt Veneti, nec Clugia parcit

Aggeribus fossisque novis circundere clausos,

Hec vires animosque prebet vicina labori:

Huius causa agitur, totis hec nisibus instat,

1190

Hec audenda parat, sine qua nil carmine dignum

Illi ad noctu[r]nos vigilantia lumina tradunt

Insidias, valis vigilant, mutique laborant

Nocte gemunt trepidi, venie spes sola future,

Solaturque Ducis pietas et gloria fame.

1195

Luce alia, iussu procerum, Donatus ad illos

Nuncius ista movet: "Quid terram aut equora nostra

Venisti turbare?" inquit "Que vestra putatis

O miseri? Que causa tulit? Fortuna paravit

Vos Ducis ad gladios: date, consulo, terga furori,

1200

Quod cadat ira recens: veneranda potestas

Est vestris miseranda malis: si obstare paratis

In vanum certe struitis, si federa nostra negatis,

Vos valis licet inclusos circundare cura est,

Missaque ponderibus agitabunt pondera quaque:

1205

Omne genus pestis dabimus, non ista movemus

Quod vires careant animique in prelia desint,

Cernitis ut Veneti veniunt? Iam prata coronant.

Equoris et turmis resonant ferventibus unde.

Nobilitas et enim, si iam permitteret usum

1210

Pugnandi, solo verterent hec castra tumultu.

Sed timet illa deos, non bello aut sanguine fuso

Gaudet habere viros". Sic postquam vocibus orsus

Estuat auditis Spiritellus et ora resolvens:

"Tolle animos quicumque tonas, nos summa verendi

1215

Mastini mandata sequi decet: ecce tenendam,

Imperio titulisque suis ac nomine Scale

Terram hanc ille dedit, dabit ille potentes

Armatosque viros, paces vestrasque negamus

Blanditias, nos arma decet portare, necesse est

1220

Seva pati, cladem gelidos patiemur et imbres,

Tormentique modos, et vulnera dira, cruores

Fundere, de vetito maculato et corpore morsus

Sumere; sic animas dedimus, sic vincere nostri est,

Et sic velle mori. Non federa vestra movebunt

1225

Sed nec pila stupent, terramque relinquite nobis.

Hec vestro portate Duci". Tamen ille, calentis

Inde vultus referens rabidos, procerum applicat auri.

Estuant auditis, insurgunt tedia castris

Quod pacem, quod pacta negent, iam saxa ferebant,

1230

In geminas struxere manus, iam penna minatrix

Erigitur, proceresque viros, aciesque propinant

In castri cladem; stat Lauredanus in agro

Marcus, et hortatur socios, turbisque paratis

Ad pugnam riguere hostes, iterumque retractat

1235

Ad pacem, si pacta placent, idemque monebat

Clausos firmarant turbe, iam prelia, dicens:

"In vestros iurata manus quecumque cruores;

Si cladem fugitis, monitus inserpite nostros,

Sumite materiam venie qui dira movetis".

1240

Ille ruit calidos iterum cum voce furores:

"Ante quidem fingant animas cum sanguine nostras

Rursus" ait, "turbe quocumque ex turbine vestre

Assumus: hanc legem telis gladiisque feremus

Dum liceat vestris". Proceres turbantur et ecce

1245

Iam Veneti turres castrique ingentia valis

Obvia castra levant, trabiumque ex vimine catum

Constituunt, posuere super terraque recepta

Terga boum, pars prima patens, ariesque subactus

Intus agens fossasque super fossasque laborant

1250

Herere hunc, nec dum interius qui robora vali

Perfoderent posuere viros: iam pila vibrantur,

Dant mutuas hinc inde ruinas, fecere tumultum.

Iam strepitus belli est, bellum undique bellum,

Constituunt proceres, feriuntur corpora telis,

1255

Saxa cadunt, galeasque premunt, clipeosque nitentes,

Et percussa sonant telis ferentibus arma

Excutit in sedem librato pondere fonde,

Quam pellit predocta manus i †

Quisque sibi metui est, at dum Spiritellus

1260

Erectam in campos fundam diverberat, ecce

Machina terribili saxo per nubila frendens

Terga viri cruciatque terit, sociosque propinquos,

Disserat, et terre lignorum robora mandat.

Infremuere omnes, mestique in corde timores

1265

Procumbunt, gelidisque animis metus incubat amens.

Atque aliquis, stimulante metu, sociosque requirens,

Talia cum gemitu suspiria pectore traxit:

"O misere sortis contundite pectora turbe,

Desperare decet, scale nostrisque videmus

1270

Tela parata malis: quis queritur exitus? Vnde

Si liceat tentare fugam? Stant prelia circum:

Quaque patent hostes, fedarunt corpora castrum

Nostra quidem scitis: nostris nos proxima nostris

Huc duxit fortuna malis, nec longa loquamur:

1275

Non modus est numero peditum, sunt equora proris

Plena novis, Venetumque rates sine fine feruntur.

Decipimur, tenuit clausas fecitque nocentes

Scale spes et amor. Mavis nos omine diro

Huc tulit heu miseros et tis, Segatine, pudenda

1280

Simplicitas et vana fides: quid tanta iuventus

Te patiente cadet? Nostris que gloria Scal †

Si clausos fortuna ruat? Si †

Iam fossas catus, nostros tormen †

Si placet tentemus", ait, "perten †

1285

Stabat et a vultu cuncti ti †

Vnde et concordant dictis his †

Affatus proceres: prona cen †

Obtinuit, firmatque, libens hec †

Vt nisi succursus venturis †

1290

A Scalis veniat liceat disce[dere]

Et fragiles portare gazas: custode recepto

Nuncius e turba lectus notusque tirannis

Hostibus elapsus mediis iam tendit ad urbem;

Quem cum Mastinus lacrimarum flumine mersum

1295

Vidisset: "Ne differ", ait, "misero medicina malorum

Sortem nosce suam": pronus tunc excipit ille.

"Clare, meis animum dignare afferre loquelis

Da faciem verbis, nostras circumspice mentes,

Et gentis miserere tue: nos bella furentum

1300

Sustulimus: cedes, casus variosque ruinas

Proximaque exiguo cohibet nos machina campo

Litoribus plenis et bella parata carinis

Conspicimus, pavor est tantorum aspicere,

Et fossa iam catus habet, iam denique nostram

1305

Stravisset valum gens hec sparsura cruores;

Sed miseranda cohors tanto perterrita casu,

Obtinet a Venetis firmatque, dato obside, fedus,

Vt nisi succursus venturis octo diebus

Mittatur, tutos liceat abscedere vita".

1310

Dat questus de corde graves Mastinus et illi

Hac fatur cum voce dolens: "Reddite castrum,

Auxilii vires non est sperare necesse,

Insidias Petrus nostro pretendit ovili"

Talia dum fatur demens, nox clauserat atris

1315

Lapsa polos tenebris, requiem vexata tirannis

Sola petit thalami gravibus circundata curis,

Sed somnis caruere oculi, prostrata reluctant

Membra thorum, fluxere graves a corde procelle.

Mane oritur; redit ille celer, legata retractat,

1320

Congaudent socii vitasse pericula mortis,

Iam castrum linquunt, patrie iam tecta relicte

Non leti repetunt, fedus servatur utrinque.

Hoc subeunt proceres, nova menia fortia turres

Mirantur, quod fecit opus Segatinus in illis:

1325

Cernere iuvit eos, quicquid fecere labores

Quod subite struxere manus cunctisque placebat.

Alme Cicilie feste, de mense novembris,

Et veneris fuit illa dies, sunt reddita castra

† is currentibus annis

1330

† [i]ndictio quinta manebat

† inclitus et venerandus

† ex ordine velli

† e vellere censens,

† presumpta furoris,

1335

† sermone vetusto

† cellam, sic contigit istic.