Alessandro Braccesi carmina 1

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec

Altre sezioni


1. ad Guidonem Feltrium Vrbini ducem

Guido, clara Ducis Federici atque inclyta, salve,

Ausonias inter, soboles celeberrima, gentes,

Feltria, cuius iam notum est super aethera nomen.

Vix tria lustra licet tua dum non impleat aetas,

5

Est tamen in teneris virtus maturior annis,

Deque tuo forti manat prudentia praecox

Pectore, et excelsas agitas res mente: paternum

Immortale decus, priscis aequabile saeclis,

Tu virtute nova titulis augebis avitis,

10

Et tua maiorum superabit gloria famam.

Sed, quanquam laudesque tuas magnique parentis

Ipse ego sum cupidus memorandaque dicere facta,

Deficiunt vires ad tantae pondera molis;

Nam pater et natus victura volumina poscunt,

15

Dignus uterque sacri facundo pectore vatis.

Quare, age, parva me, monumenta et pignora amoris

Accipe, prae cunctis ego te quo prosequor unum:

Pellege luminibus placidis quae carmina quondam

Lusimus inculto calamo iuvenilibus annis.

20

Novimus et quanvis vena mihi paupere quantum

Effluat exiguus lutulento rivulus ore,

Me tamen audaces iussit componere versus

Imperiosus amor, quem non est temnere tutum.

Qui mortale genus non tantum regnat in omne,

25

Sed sua caelicolas in vincula dura coegit,

Impulit ut scriptis ausim committere nugas,

Profiteor sacri qui nomina nulla poetae

Nec lotum Aoniis caput immersavimus undis,

Anserulus niveos inter sed raucus olores,

30

Inter aves blesus vocales obstrepo corvus.

Iamque vale, et longaeva tibi tua fila sorores

Concordes iubeant foelicia nectere fata;

Et licet ipsa tibi longissima vita supersit,

Sis tamen ut foelix per tempora cuncta precamur.

 

2. libelli trepidatio subeuntis principis aulam

Saepe licet noster tentaverit ante libellus

      Guidonis celebres velle subire domos,

Saepe licet tulerit gressus ad liminis usque

      Intrepidus metas attigeritque fores;

5

Cum tamen aspexit nitidis exculta columnis

      Atria, digna sacro non nisi rege coli,

Auratasque trabes, variis et marmora circum

      Viva modis, veterum sculptaque busta manu,

Intus et egregios vidit clarosque poetas

10

      Et loca facundis omnia plena viris,

Vsque oculos adeo praestrinxit splendor ab alto

      Defluus, atque ingens induit ora pudor,

Vt, maiestati potis haud subsistere tantae,

      Extiterit, timidus rettuleritque pedes.

15

Sed tandem fretus mansueti principis aula,

      Ecce, licet pavidus, regia tecta petit.

 

3. praefatio in librum

Forte legent iuvenes siqui mea carmina, tantum

      Haec moneo, arrectis auribus, ante bibant.

Vt sit amor, discant, spes lubrica, somnia, lusus,

      Perfida sitque fides, sedulus utque dolus;

5

Anguis ut herboso lateat sub cespite fallax,

      Noxque sit ut fulgens, ut tenebrosa dies,

Solicitus timor ut, ratioque pigerrima, carcer,

      Praecipites ducit quo via lata viros;

Exitus ut multis erroribus implicet omnes,

10

      Multivagisque pedes ambiat ille plicis;

Gaudia sint illic ut tristia laetaque damna,

      Cura vigil semper, dulcis inersque dolor.

Denique cognoscant, miseris mortalibus ut sint

      Condita nulla solo dira venena magis,

15

Sed tanquam crudele nefas pestemque timendam

      Effugiant laqueos, saeve Cupido, tuos.

 

4. libelli principium in quo narrat amoris initium
et Floram eius puellam laudat

Ruperat ulla meos non dum anxia cura sopores

      Nec me dum verus solicitarat amor,

Non dum expertus eram pharetrati numinis arma,

      Nec mea dum pallens tinxerat ora color -

5

Tela sed imprudens hostilia nulla timebam,

      Et metus in nostro pectore nullus erat -,

Armatus cum me iaculis aggressus inermem

      In caput insiluit fortibus ille meum,

Opposuitque mihi radiantia lumina Florae,

10

      Pulchrius in tota qua foret urbe nihil

Esset ut aeterno quae me consumeret igne

      Collaque perpetuo subderet una iugo.

Cuius saepe licet formae mihi nota fuisset

      Fama prius, nostri causa futura mali,

15

Hanc non ante tamen quam cum mea corda Cupido

      Fixit, viderunt lumina nostra deam.

Tempore nanque fuit visusque et vulnus eodem:

      Curaque oculis subito prompta sagicta fuit.

Nec secus imbrifero saepe alta Ceraunia vere

20

      Igne calent, celeri fulmine tacta Iovis,

Quam miser ut vidi visamque repente cupivi,

      Illius extemplo captus amore fui;

Ac tenerae veluti caerae quicunque caracter

      Imprimitur, propere concipit illa tenax,

25

Sic impressa meis dominae florentis imago

      Est oculis, ullo non peritura die;

Aeoliae nec tot fabricat Vulcanus in antro

      Vincla cathenatis nexibus aut Lipare,

Quot crudelis amor circum mea colla revinxit,

30

      Non nisi vix misera dissolvenda nece.

Sed licet exagitent hi nunc mea corda calores,

      Ardeat assiduo pectus et igne meum,

Non tamen hoc uri rapido dedignor ab aestu,

      Nec mihi difficile est haec in amore pati.

35

Nec Stheropes quicquid, Brontes vastusque Pyracmon,

      Ignis habent, quicquid Sicilis Aetna vomit,

Effugiam, domina modo non contemnar amata,

      Nec se difficilem praebeat illa mihi,

Dum modo se nobis saltem patiatur amari,

40

      Si non dura Florae pectora versat amor.

Nam queat haec pulchris forma certare deabus,

      Nam queat haec forma vincere Tyndarida.

Huic talis facies, quali te, candida, Marti

      Olim, Erycina, tuo concubuisse ferunt;

45

Tales huic oculi, quales duo sydera possis

      Dicere vel geminas credere nocte faces;

Huic mynio labrum certe nil distat Ibero,

      Dens ebore est illi candidiorque nive;

Flavus et in nodos per lactea colla reflexus

50

      Crinis et heroas ureret atque deos.

Denique tam pulchra est, tam nulla in corpore menda,

      Extet ut in toto pulchrius orbe nihil.

Hanc ego, nec fallor, caelestia numina credo

      Certatim manibus composuisse suis,

55

Altera quo terris facies humana rediret,

      Pro qua vel rursus Troia cremanda foret.

 

5. genus suum excusat, amantis more se iactat,
nobilitatem virtuti inesse dicit,
hortatur ac pollicetur plura

Stemmata si veterum nequeo iactare parentum,

      Ducitur a claris nec mihi sanguis avis,

Si neque maiorum possum numerare triumphos,

      Si celebrat gentem gloria nulla meam,

5

Si mihi nec multis scinduntur iugera aratris,

      Nec Lybiae segetes horrea nostra replent,

Nec Pario nobis insignia marmore fulgent

      Tecta, nec archetypis atria nostra micant,

Si mihi nec multo digitus circundatur auro,

10

      Sique latus nostrum dibapha nulla tegit:

At me Pierides non aspernantur alumnum.

      Carminibusque meis doctus Apollo favet,

Integritas etiam vitae moresque probati

      Me faciunt clarum nobilitantque satis.

15

Praeterea fastu sum non ego turgidus ullo,

      Ambitiove animum non premit atra meum,

Nec mihi divitias, nec celsa palatia regum,

      Nec scindant posco pinguia rura boves:

Sunt mihi cuncta satis quae sors obiecit amica,

20

      Vtor et ipse mea conditione libens.

Sed mihi tu fulvo, virtus, pretiosior auro

      Sola places, probitas, ingenuusque pudor;

Haec ego, cunctarum, longe gratissima rerum,

      Contulerim nullis praemia divitus.

25

Nam quid opes, quid regna iuvant, quid gemma, quid aurum,

      Nomina vel priscae quid generosa domus,

Singula quandoquidem fortunae lusibus acris

      Subdita sunt, nullis fortia praesidiis?

Permanet at virtus nullis obnoxia fatis,

30

      Et comiti nunquam vellitur illa suo,

Eripiturque viris nunquam, seu munere functis

      Vitae, seu quibus est sanguis et aura comes.

Innumeris homines opibus firmisque reponit

      Sedibus, aeternos haec facit una viros,

35

Vnica nobilitas haec est et sanguinis imus

      Splendor, divitiae, gloria, fama, genus;

Haec praeclara hominum cunctorum stemmata reddit,

      Ac titulis tollit nomen in astra novis.

Si mihi tu placidos igitur monstrabis ocellos

40

      Teque meis votis praebueris facilem,

O quam te celebrem reddent mea carmina, Flora,

      Et notum per me quam tibi nomen erit;

Nam dabis ingenium nobis in carmina summum:

      Tu mihi Calliope, tu mihi Phoebus eris!

45

Te neque laude sua superabit amica Tibulli,

      Nec cui delitiae passer amatus erant;

Cynthia non vincet numeris cantata Properti,

      Praestiterit nec te pulchra Neaera magis,

Formosam poteris Galli superasse Lycorim,

50

      Nasonis cedet bella Corimna tibi.

Denique tu cunctis certabis, Flora, puellis,

      Carmine quas celebres Musa vetusta facit.

 

6. ad Floram

Vt solet incautus fatales piscis ad escas

      Currere, quas vitreis contegit hamus aquis;

Nocturno simplex etiam ceu tempore quaerens

      In tenebris, ductus lucis amore, diem,

5

Ardentem volitat circum, levo omine, testam

      Papilio, donec totus ab igne perit:

Sic ego saepe mihi mocituris cogor ocellis

      Offerre, et damnis sedulus esse meis,

Ad quos dura trahunt nolentem fata videndos,

10

      Et scio me, quod edat molliter ossa sequi,

Nec tamen invenio quaesitum pellere morbum

      Optatumque malum qua ratione queam.

Nam formosa ferox adeo tua lumina bellum

      Assiduo mecum, candida Flora, gerunt,

15

Vt proprias his te sedes posuisse, Cupido,

      Atque tuis alis nidificasse putem;

Improbe, letiferas promis nanque inde sagictas,

      Capses, vincla, dolos, spicula, rete, faces.

In summo Titan paulatim monte resolvit

20

      Vt gelidas calido fervidus ore nives.

Sic tua me lenta consumunt lumina flamma,

      Exitium capiti pernitiesque meo.

Quis neget esse oculos pharetrati numinis arma,

      Materiam, stimulos, vulnera, tela, manus,

25

Vrere cum possis oculis stellantibus Hebrum,

      Astrictis glacie cum magis horret aquis,

Et mollire queas silices, adamantaque durum,

      Flectere vel tigres omnigenumque pecus?

Phorcinis mutasse viros in saxa Medusa

30

      Dicitur et formas supposuisse novas:

Altera tu rursus versaris in orbe Medusa,

      Cui similes vires maxima forma dedit,

Me nunc in glaciem quoniam, modo vertis in ignem,

      Spe modo nostra reples et modo corda metu;

35

Cum libet, ingenio vires animumque ministras,

      Cum placet, insipidum me timidumque facis;

Tempore saepe hilarem tristem me reddis eodem,

      Elicis et risus, exprimis et lachrymas.

Carpatio solitum non plures vertere sese

40

      In formas Protheum gurgite fama refert,

Quam tu, Flora, meos transformes, aurea, sensus,

      Ingenium, mores, arbitriumque simul.

Occiduas qualis sol cum se mersit in undas

      Cuncta nigris tenebris nocte silente replet,

45

Densa oculos talis nostros caligine complet

      Lux tua, se postquam subtrahit illa mihi.

Ac tibi discedens, vinctamque aegramque relinquo

      Tunc animam, mecum corpus inane ferens;

Anxia nam totiens ut te, sua vincla, sequatur,

50

      Corpore, vera loquor, vellitur ipsa meo,

Me quotiens cupide linquis te, Flora, videntem,

      Expellit quotiens clausa fenestra procul.

O quam me miserum, quam tristem reddit amantem

      Hic, ubi non video te, mea Flora, locus;

55

Nam quicquid tota cerno te praeter in urbe,

      Id mihi langorem moestitiamque parit.

Denique nil cupio nisi te, formosa, videre,

      Aspectu quoniam stat mea vita tuo,

Est qui nostrorum requies et causa laborum

60

      Atque mei finis principiumque mali.

Effugisse velim, sed me radiantis ocelli

      Splendor in arbitrio non sinit esse meo,

In partem valeam cum me convertere nullam,

      Quin facies oculis sit tua iuncta meis.

65

Mille licet rerum speties ac mille figuras

      Aspiciamque uno tempore plura licet,

Ora tamen video tua, formosissima, tantum,

      Ardenti misero cerneris una mihi.

Denique carminibus possem comprehendere nullis

70

      Quam tua me vinctum lumina sacra tenent,

Quis ego cum careo, male tunc me vexat amantem,

      Tunc gravis exagitat pectora nostra dolor.

At, siquando tuos erga me flectis ocellos,

      Aetherei quos tu fulguris instar habes,

75

Nullus amans toto est tunc me foelicior orbe,

      Aequalem me tunc regibus esse puto.

 

7. contemnit urbium cultores

Qui colitis variis studiis atque artibus urbes

      Perpetuumque intra moenia fertis onus,

Nec fugitis plaebis vanos audire tumultus,

      At iuvat insani turba molesta fori,

5

Auratasque domos penetratis et atria regum,

      Quos agitat semper ambitiosa lues,

Quos nimium cupidos grandique libidine captos

      Solicitant misere, dum cumulantur, opes,

Nil mihi vobiscum: non haec me cura fatigat.

10

      Sit procul haec a me pestis iniqua diu.

Nanque movent nil me regali splendida luxu

      Tecta, nec insigni marmore fulcta domus;

Non animum mentemque favor civilis et aura

      Vel plausus dubiam corripuere meam;

15

Sarranoque iuvat nil me requiescere lecto,

      Fessa nec in Thyrio membra fovere toro,

Assyrio vestis nec me fucata veneno,

      Aurea nec Baccho pocula fusa premunt:

Sed mihi rura placent tantum villaeque salubres,

20

      Saltus, et a variis cognita lustra feris;

Collis, et irrigui pictis in vallibus amnes,

      Lucus, et umbrosis montibus antra placent,

Quandoquidem retinent caram dulcemque puellam,

      Qua sine despiciam maxima regna Iovis:

25

Pro qua vel possim tutus deponere vitam

      Atque subire queam cuncta pericla libens!

Quae postquam apricos hilaris migravit in agros

      Prataque multiplici mollia flore colit,

O ego quam cupio totos perferre labores

30

      Ruris et aestivi tedia ferre canis:

Insuetumque iugo possim vel subdere collum,

      Scindere vel duram laetus arator humum!

Hic neque turpe mihi dominae servilia blandae

      Officia extiterit quaeque subire meae,

35

Lilia quae manibus nunc candida carpit eburnis,

      Nunc legit et violas purpureasque rhosas,

Nunc vario pulchras contexens flore corollas

      Imponit capiti pulchrior illa suo,

Et modo narcissum viridi perfundit achanto:

40

      Omnia sic late complet odore loca.

Naiades hanc ducunt circum de more choreas

      Mutatisque canunt carmina docta notis;

Pan ovium custos, Fauni, Satyrique bicornes,

      Cunctorumque simul rustica turba deum,

45

Illius a facie nequeunt avertere visum:

      Suspirant, forma dispereuntque nova.

Gratia tanta soli est, caeli claementia tanta

      Hic, ubi Flora trahit pulchra puella moram,

Mitius ut spirent illic Eurusque Nothusque,

50

      Saeviat atque minus horrida semper hiems.

Deprimit insanos illic et temperat aestus

      Aura levis, non huc fulmina dira cadunt;

Ipsa ferunt illic segetes foelicius arva,

      Omnia sunt illo fertiliora solo;

55

Sponte sua veniunt illic et mitia poma,

      Pampinea tegitur dulcior uva coma.

Denique tam rarae tanta est reverentia formae,

      Insit ut huic numen, quem colit ipsa, loco.

Vrbs procul esto igitur, vos o salvete, puellae,

60

      Rura, voluptates hospitiumque meae;

Vosque valete mei suaves doctique sodales,

      Nil quibus, hanc praeter, carius esse solet.

Forte diu posthac vos non mirabor in urbe,

      Cura dominam teneant dulcia rura meam.

 

8. ad Floram excusatio, rogat eam et hortatur ad amorem

Hei mihi, difficile est rapidas abscondere flammas,

      Difficile est morbum dissimulare gravem:

Quam miser est clauso siquis comburitur igni

      Et caecum tacito pectore vulnus alit,

5

Quam stolidus siquis celando vincere amorem

      Sperat, et ardentes pellere corde faces.

Hei mihi, suppressus vehementius urit amantes

      Et magis extremis ossibus haeret amor:

Quove magis frenatur, eo magis ille reluctat,

10

      Inclususque suum fortius urget opus,

Hei mihi, dum cupio tecum, mea Flora, calorem

      Dissimulare meum, panditur ille magis.

Sic ego tela mihi, demens, nocitura paravi

      Atque alimenta meis ignibus ipse dedi;

15

Vt male dissimulo, sic sum male percitus aestu:

      Quam struxi, in miserum est versa ruina caput.

Saepe tuos equidem finxi contemnere ocellos,

      Cum mihi siderei luminis instar erant;

Saepe tuos fugi ne possem cernere vultus,

20

      Inspicerem cum te saepe iuberet amor;

Saepe graves iras expressimus ore minaci,

      Cum mea nimirum mitia corda forent.

Nec puduit varias interdum quaerere causas,

      Siqua animum posset laedere forte meum.

25

Denique tentavi quicquid leniret amorem,

      Quave meus fieret mollior arte calor:

Sed nihil inveni, quod non cumulaverit ignem,

      Vxerit et quod non arida corda magis.

Haec ego tentavi, sed non meus ardor habenas

30

      Laxavit misero duraque frena mihi.

Vrimur haud aliter quam cum spirantibus Euris

      Ardet in extructo pinea taeda rogo;

Vrimur, ac teneras est mollis flamma medullas:

      Braccius indomitis ignibus ardet amans.

35

His igitur laqueis ego cum sim, colla revinctus,

      Ex illis ut me solvere nemo queat -

Tu nisi propitias herbas viresque salubres

      Addideris, in nos ni fuerisque pia

Non pudet idcirco victumque humilemque precari,

40

      Meque tuis pedibus flectere utrunque genu.

Supplicis exaudi querulas, mitissima, voces,

      Da tua sit votis aura secunda meis.

Parce, precor, tecum si sum conatus amorem

      Occulere, et vulnus dissimulare meum,

45

Sed, pia, da veniam, nostrum miserata laborem,

      Atque citam misero, dextera, perfer opem.

O decus eximium, nostrae spes unica vitae,

      Fac repetas meritis praemia digna tuis.

Per tibi siqua mei pietas est, cara puella,

50

      Per tua quaeque magis lumina sole micant,

Per Venerem, quaeso, natique Cupidinis arma,

      Perque deos omnis, te, mea nympha, precor:

Flecte, ferox, animum, iam iam succurre labanti;

      Tu potes auxilio me retinere tuo.

55

Me tibi servandi soli est concessa potestas,

      Vna manus vitam continet, una necem.

Tolle moras, properansque meo medicare dolori,

      Me miserum tantis exime, Flora, malis.

Est regale quidem facinus succurrere fessis:

60

      Hoc opus humanos caelicolasque decet.

Si precibus surdas hominum det Iuppiter aures,

      Nulla suis aris victima caesa cadet;

Tu quoque si immitis nostris atque aspera votis

      Extiteris, precibus duraque, Flora, meis,

65

Nullus amator erit, nulli tua forma coletur,

      Deficiet turpi sed magis illa situ.

Mitia quid prodest ficum sua poma tulisse,

      Haec sua si nulli carpere poma licet?

Quid rhosa vel prodest hortis sit plurima cultis,

70

      Quam sit odori ulli si cadat illa prius?

At neque prata quidem tantum quod flore decorem

      Illa ferant prae se versicolore iuvant,

Sed quoque quod suaves illinc haurimus odores,

      Quod legere et flores quoslibet inde licet.

75

Ergo age, dum plena floret tibi forma iuventa,

      Dum tibi purpureus circuit ora color,

Lactea dum tremulis implentur pectora mammis,

      Membra tibi dum sunt candidiora nive,

Si sapis, alterno mecum certabis amore,

80

      Dulcia nocturno proelia Marte geres:

Et mihi forma decens, aetas est apta labori;

      Cetera nec desunt digna favore tuo.

 

9. ad Floram

Cur miserum, formosa, fugis, cur temnis amantem,

      Candidior tenera frigidiorque nive?

Conspicuae ne adeo tumidam fiducia formae

      Te facit, ut scopulis surdior esse velis?

5

Heu, tibi nota nimis facies tua: causaque fastus

      Est speculum tanti, Flora superba, tui,

Quod, nisi compta prius fueris, non aspicis, illinc

      Discedis quoniam semper acerba magis.

Sic tibi duritiam, fastum sic forma ministrat

10

      Cognita, sic fidum spernis, iniqua, procum.

Et Venus Anchisem sacro dignata cubili est:

      Non homini puduit concubuisse deam,

Sit licet haec reliquis formosior una deabus,

      Furta sui quanvis dulcia Martis amet.

15

Quem latet Aegeriamque Numae, Nereida Phthio

      Quisve Thetim nescit concubuisse duci?

Immitis quam poena manet, quae temnit amantes,

      Multarum exemplo cautior esse potes.

Quod renuit Daphne Phoebum, Peneia virgo,

20

      Fit laurus duro cortice, nympha prius;

Pana fugit dum stulta deum Syringa, palustres

      Vertitur in calamos rusticitate sua;

Montibus elusit nymphas, Cephisius altis,

      Nec precibus flecti nec lachrymis potuit;

25

Exigit ergo ultrix meritas Rhamnusia poenas,

      Nanque suae formae captus amore perit;

Aurorae Cephalus stulte connubia liquit,

      Ore licet nitido nobilis illa foret;

Indignata dolum nectens dea, Procrin amatam

30

      Fecit ut uxorem perderet ille suam.

Crede mihi, similis tibi sors miserabilis instat,

      Ni minuas tantum, Flora, supercilium.

Formosas scelus est odisse Cupidinis arma:

      Pulchra quidem nulla est, sit nisi corde pio.

35

Tu quoque, ne, mea lux, Tuscas spectabilis inter,

      Sola, nurus frustra bella puella sies,

Non me despicias, cum sim tibi fidus amator,

      Cum per me clarum nomen habere queas.

Nam, nisi tu nostris cantaberis una libellis,

40

      Materiamque meis versibus una dabis,

Quid te forma iuvat, formae si perdere caros,

      Stulta, putas annos ac iuvenile decus?

Deficit, heu, furtim rapiturque volatilis aetas,

      Labitur et velox non reditura dies.

45

Perpetuus non est aevi flos: lilia sole

      Marcescunt uno, purpureaeque rhosae.

Forsitan ipsa putas me dissimulanter amare

      Et dare formosae subdola verba tibi.

Esse mei possunt certissima signa caloris

50

      Et color et macies sedulitasque procax,

Demissi vultus, suspiria, lumina saepe

      Humida, quin etiam continuata fides.

Sint mihi dii testes: oculis pulcherrima nostris

      Semper es; e cunctis tu mihi sola places.

55

Me nivea torquent redimiti fronte capilli,

      Lumina syderibus lucidiora poli,

Et facies, quae sola meos conturbat ocellos,

      Pectora Sithonia candidiora nive.

Te queat, heu, nemo spectare impune puellam,

60

      A quo non ullus vulnere sanus abit!

Hoc quoque non potui infoelix avertere telum,

      Quod spiculo fodit pectora nuda suo;

Et licet ipse diu pugnarim, vertere terga

      Cogis et ante pedes prostituisse tuos.

65

Perdere sola potes me, reddere sola beatum:

      Elige utrum malis, iam, mea Flora, precor!

Conveniens annis Venus est placidissima nostris -

      Formosa es, fateor, sum neque turpis ego -

Florentes ambos iuvenilis coppulat aetas,

70

      Sunt et quas noster solicitarit amor,

Inque meos cupiant amplexus ire: sed una

      Me prohibes cunctis, Flora, quod una places.

Vt facie pulchra es, sic debes mitior esse;

      Non bene forma simul rusticitasque sedent.

75

Esto igitur claemens, vultus depone severos:

      Iam pia, iam precibus annue, victa, meis!

 

10. ad Floram

Principio vidisse satis pia lumina Florae

      Cervicem rhoseam satque videre fuit,

Principio mihi castus amor, quem prorsus alebat

      Rustica simplicitas ingenuusque pudor.

5

Improbus at stimulis me mox dirusque Cupido

      Incautum coepit solicitare suis,

Qui mea furtiva paulatim pectora flamma

      Occupat, atque frui cetera posse docet.

Ergo cupidinibus tantum rationis habenas,

10

      Arbitrio tantum libera iura dedi,

Vt modo, factus inops penitus rationis et expers,

      Eximere, heu, nequeam subdita colla iugo,

At sibi quotidie vires mea magna libido

      Vendicat, et partes praeripit usque novas.

15

Aeger ut indulgens nimium sibi, robora morbo

      Adiicit, atque sua confovet arte malum,

Sic ego materiam studui praebere furori

      Et capiti insidias imposuisse meo.

Sed licet haec plane norim, nec, fallar amantum

20

      More, tamen nequeo consuluisse mihi:

Ipse volens pereo, me nec medicina iuvare

      Vlla potest; renuo, si tamen ulla potest.

Vror et intentus flammis alimenta ministro;

      Sponte premor, pressum me tamen esse piget.

25

Quis modus est igitur tantum sedare furorem,

      Quis modus hanc miseram vincere posse vicem?

Siccine fata iubent perimi? Nunquamne querelis

      Finis erit nostris? Num sine fine labor?

O Tuscas inter nimium formosa pullas,

30

      Tu ne mihi semper causa doloris eris?

An tibi propterea talem natura decorem,

      Et talem faciem, talia membra dedit,

Vt mea continuo vexares pectora morbo

      Meque novis posses excruciare modis,

35

Triste meum posses collum vincire cathenis,

      Ac libertatis iura tenere meae?

Ergo age, cum data sit de me tibi summa potestas,

      Atque sub imperio sit mea vita tuo:

Aut remove mihi, saeva, faces aut mitior esto,

40

      Et mihi captivo libera colla sine.

Traiice letali vel iam mea pectora ferro,

      Iniice mortiferas, Flora superba, manus,

Ne miser hoc diro semper consumar ab igne,

      Vivaque perpetuus neu voret ossa rogus,

45

Postquam aliter tantos nequeo mollisse calores,

      Nec causam tantae pellere moestitiae.

Nanque tuis manibus memet periisse iuvabit,

      Quae mihi non fuerit gloria visa levis.

Et mea condideris cum frigida membra sepulchro,

50

      Haec tumulo impone verba notata meo:

"Braccius hic situs est nimio consumptus amore,

      Intulit huic misero dura puella necem."

 

11. carmina Petrarcae in latinum versa

Caesar, honoratae cervicis proditor illi

      Postubi Niliacus tristia dona dedit,

Gaudia nota tegens, lachrymas expressit inertes

      Ex oculis, docet ut pagina prisca, foras.

5

Hannibal, imperio postquam tot fluctibus acto.

      Sors foret ut vidit facta molesta suo,

Moesta inter, simulans, lachrymosaque lumina, risit,

      Vt premeret luctum corde gemente magis.

Sic animus cunctas vario sub tegmine curas

10

      Nunc tegit ore hilari, nunc tegit ore nigro.

Invita quare siquando splene cachinnos

      Exprimo, quin etiam carmina siqua cano,

Id facio, quoniam nobis via nulla supersit,

      Haec nisi, qua lachrymas tristitiamque tegam.

 

12. conqueritur secum

Si video quae damna sequor, quae pestis adurat

      Me miserum, nostri quaeve sit esca mali,

Quid facit a vero tantum procul inscius errem,

      Quid facit ut penitus sim rationis inops?

5

Erratum si nosco meum vanumque laborem,

      Quid prohibet nequeam iuris ut esse mei?

Si dedit humanos caelum mortalibus actus,

      Atque ego fessa iugo solvere colla velim,

Invitum quid me cogit prohibetque volentem,

10

      Quid libertati vim parat usque meae?

Nosco mali causas, morbum me vincere posse

      Hunc scio, si vellem: velle tamen nequeo.

Ergo voluntati quae vis tam magna resistit

      Arbitrioque adhibet frena proterva meo?

 

13. Floram ad amorem hortatur

Tantum insanus amor tuus in me crescit in horas

      Et sibi iam tantum possidet ille mei,

Totus ut in te sim iam iam conversus amando,

      Atque ego quod fueram sim modo, Flora, quod es.

5

Intra me videor tenuem resolutus in umbram,

      Sensibus et nullis ac sine mente vagus,

Iure tuo ut vitam me corpore ducere credam,

      Iure mihi vivo mortua membra putem.

Quandoquidem sine te vitae mihi nulla supersit

10

      Pars, sit et in rebus actio nulla meis,

Quo tua me ducunt vestigia, devehor illuc,

      Quo facies, illuc imperiosa trahis.

Nil ago seu meditor quin coram protinus adsis,

      Quin tua sint cordi lumina fixa meo.

15

Te sic perpetua retinemus mente repostam

      Atque tenaci adeo me tibi fune ligas,

Te malus ut livor nequeat turpisque vetustas,

      Improba, nec saeva mors abolere manu.

Sed prius inverso labentur flumina cursu,

20

      Luna die, noctu sol agitabit equos,

Ante procelloso gaudebunt sydera ponto,

      Oderit et fretum piscis, et antra ferae,

Mitia convenientque feris et mollia duris,

      Bruma tepens, aestas frigida semper erit,

25

Denique cuncta prius vertet natura creatrix

      Inducetque novum prodigiosa chaos,

Sit potis ex animo quam fors extinguere vultus

      Vlla tuos, medio qui mihi corde sedent:

Nestoreos etiam si me contingeret annos

30

      Vivere, non poterit ulla placere magis.

Quare age, cum tecum nos immutabile fatum

      Iunxerit, ac sine te vivere posse vetet,

Da mihi te facilem, fastus depone superbos

      Et placidas misero porrige, Flora, manus.

35

Rumpe moras, animique audi pia verba rogantis,

      Flecte meis precibus mitia corda libens:

Nulla potest nostro ferri medicina dolori,

      Tu nisi quam dederis mota meis lachrymis.

Ne differre velis, fugientia suscipe dona,

40

      Muneribus prudens utere facta bonis,

Dumque licet, lubricos agnoscas utilis annos,

      Ne tuus infoelix, stulta, senescat ager;

Nanque dies pereunt tenerae, velut umbra, iuventae,

      Obrepit celeri prompta senecta pede.

45

Ipsa dies formam turpes commutat in annos:

      Quae modo formosa est, mox ea turpis erit.

Aethere non rapidus spirat velocius Auster,

      Ocius haud caelo fulmina missa cadunt,

Quam subito fugiunt redeuntia tempora nunquam,

50

      Quam celer assidua vertitur hora rota;

Saepe etiam dirae praerumpunt stamina Parcae,

      Ante diem saepe mors inopina venit.

Vt flos mane virens suaves emittit odores

      Gratus et est oculis, est et odore bonus;

55

Verum, cum, radiis arescit vespere solis,

      Gratus non oculis est, nec odore bonus:

Sic tu, floridulo quae tam nunc ore nitescis,

      Grata procis extas, es Venerique bona;

At, cum te viridem mutarit grandior aetas,

60

      Grata procis ullis non eris aut Veneri.

 

14. se ipsum increpat

Ergone crudelem sequeris, vesane, puellam,

      Quae fugit et fidum spernit inepta procum?

Quid miser ingratam frustra sectaris amicam?

      Praecipitem cur te sponte dedisse iuvat?

5

Nonne vides ut iam, tenues consumpseris arctus,

      Et macies toto corpore serpat iners?

Quo ruis, ah demens, quo te furor impius egit?

      Sic ne iuvat gravibus te cruciare malis?

Sic ne volens, insane, peris causamque doloris

10

      Tam gravis assiduo, stulte, labore foves?

Cur fragilem tantis lembum revocare procellis

      Spernis et adverso te placet ire mari?

Sume animum tandem, prudensque obsiste periclis:

      Hanc misero tristem, subtrahe corde luem.

15

Hanc sine: sunt multae, possis quas laetus amare,

      Cum quibus unus amor, ardor et unus erit,

Quae dare vel cupient ultro tibi brachia collo

      Et stabilis tecum semper amoris erunt.

Ast alium nunquam posthac iactabitur illa

20

      Incautum tantis implicuisse malis,

Sed moerebit iners, talem quod lusit amantem,

      Atque iterum frustra te revocare volet.

At demens, heu heu, cur frustra haec omnia iacto,

      Cur levibus ventis irrita verba cano?

25

Hei mihi, non illi facies est talis, ut ignem,

      Quo me corripuit, perdomuisse queam.

Haec nisi, nulla potest nobis formosa videri,

      Pulchrior et siqua est, non tamen illa placet:

Candida Flora meos tantum delectat ocellos,

30

      Impedit haec vitae liberioris iter.

Stulte, quid est mirum? Pudor est, qui praestat in illa,

      Et facies, gravitas, virgineumque decus.

Haec decet incessu, rhoseo spectabilis ore est,

      Telaque luminibus insidiosa iacit.

35

Syderibus similes oculos instarque micantis

      Solis habet, visum quis hebetare queat,

Quis nebulas omnis possit tenebrasque fugare

      Inque diem noctes vertere, quando libet;

Estque potens illis quoscunque haec perdere, rursus

40

      Defunctis vitam reddere corporibus.

At, cum virgineum suffuderit ora ruborem,

      Dicere tunc ausim pulchrius esse nihil;

Candida cumque comit crispo sua tempora crine,

      Per sua cum spargit lactea colla comas,

45

Tunc lapides mollire queat, tunc saeva furorem

      Ponere tune iubeat pectora quaeque suum.

Quam formosa illi facies, frons alta nitensque,

      Quam nec parva quidem ruga molesta secat!

Sicque Fluentinas inter formosa puellas

50

      Emicat, ut stellas sol nitet ante alias.

Serra pares miro discernit et ordine dentes,

      Qui candore nives aequiparare queant.

Quid referam spetiem mentique gulaeque decorem,

      Pectora quid referam, marmoreasque manus?

55

Pulchra quidem tota est Thyrioque nitentior ostro;

      Quodque latet multo pulchrius esse decet.

Aspicit hanc nullus, stimulos quin prorsus amoris

      Sentiat urgentes, invideatque viro.

Certatim laudant omnes faciemque comasque,

60

      Miranturque humeros, brachia, colla, manus;

Verbaque laudantur salibus condita facetis,

      Dulcia facundis vocibus eloquia,

Vt, quicunque illam cernitque auditque loquentem,

      Hanc Charitum matrem dicere iure queat,

65

Corneliam possit Grachorum dicere matrem,

      Cuius ab ore velut Attica mella f1uunt.

Praeterea digitis citharam sic pulsat eburnis,

      Vt rapidis possit sistere flumen aquis,

Possit ut infernis Manes accersere tristes

70

      Sedibus, atque canis ora trisulca feri.

Sic canit ut Syren, possitque ut saxa movere,

      Et mulcere feras, vincere Pieridas.

Haec dea, vel saltem nympha est superumque propago,

      Coniugio tantum digna puella Iovis.

75

I nunc, atque adeo praestantem, stulte, puellam

      Desere; conceptas, i modo, pone faces.

 

15. ad Amorem conqueritur

Quid me tam longo miserum consumere bello

      Te iuvat, o capitis hostis acerbe mei?

Assiduis quare torques mea pectora flammis,

      Nec requiem capiant languida membra sinis?

5

Tu ne novas adeo semper, deus improbe, tendes

      Insidias misero pernitiemque mihi,

Vt requiem tanto nullam velis esse labori,

      Sed terere assidua pectora nostra rota?

Nonne diu, nimiumque diu, crudelia corde

10

      Vulnera gestavi, saeve Cupido, tua?

Vix mea bis septem messes conspexerat aetas

      Et lanugo meis non erat ulla genis,

Cum tua me tenerum traxisti in castra rudemque

      Teque sequi cogis militiamque tuam.

15

Et modo ter nonum vitae traducimus annum,

      Terque novem soles lumina nostra vident,

Ex illo duram cogis me ducere vitam,

      Et mea, crudelis, devorat ossa calor.

Iamque adeo infoelix ego sum consumptus amando,

20

      Hoc onus ut cupiam ponere morte grave;

Nanque mori satius, plenam quam ducere vitam

      Mortibus, et leti mille subire vias;

Atque minus laedit subito pulsarier ictu

      Assiduo vulnus quam trepidare metu.

25

Te tamen ulla mei pietas movet, improbe, nusquam:

      Perfide, quid mecum tam fera bella geris?

Non adamante, puer, circundata pectora duro

      Sunt mihi, nec circum stat mea corda silex.

Emoniae non sunt artes, nec Phasidos herbae,

30

      Philtra minus, nec sunt Marsa venena mihi,

Ipse quibus valeam duram flexisse puellam,

      Vel facere ut victas porrigat illa manus.

O ego quam, malim bustum nunc marmoris esse

      Atque etiam nullis sensibus esse miser,

35

Stare vel in mediis undis immobile saxum

      Aequoris et liquidas frangere linter aquas,

Quam mea perpetuis ageretur cymba procellis

      Et iactaretur fluctibus assiduis!

Desine, saeve puer, neu me crudelius ure,

40

      Vlteriusque tua neu preme corda face.

Sum satis expertus quam sint tua fortia facta,

      Quantaque vis animo, robora quanta tuo.

Novimus heroas cunctos hominesque deosque

      Viribus imbelles succubuisse tuis.

45

Me quoque vicisti: fateor nil fortius armis

      Esse tuis, ac te vincere posse nihil.

Non ego saevitiamque tuam durosque labores

      Amplius infoelix, non ego ferre queo.

O igitur, dexter, tantos extingue calores

50

      Et medicam nobis ocius affer opem!

Per pharetras arcusque tuos validasque sagictas,

      Perque tuum numen imperiumque rogo:

Effice, si precibus, lachrymis si flecteris ullis,

      Vt sit pulchra minus vel pia Flora magis.

55

Longius at si te miserum delectat amantem

      Vrere, meque novis solicitare modis,

Et si perpetuo me vis cruciare labore,

      Nec spatium tantis vis superesse malis,

Quid cessas igitur finem properare cadenti,

60

      Quin celeri potius perdere morte velis,

Quam variis nostrae producere tempora vitae

      Suppliciis, omni deteriora nece?

Ergo iube in cineres vertant se membra rogales,

      Et cita mors arctus occupet una meos;

65

Et, vacuas postquam fuero dilapsus in umbras,

      Pallida fac talis contegat ossa lapis:

"Braccius hac humili positus requiescit in urna

      Quo cum bella diu fortia gessit amor.

Victus ab hoc tandem est, qui vincit cetera; telis

70

      Illius infoelix obrutus occubuit".

 

16. invehitur in somnum

Nonne satis nostrum lux nutrit iniqua dolorem,

      Nonne dies extant ad mala nostra satis,

Quod mihi, nox, etiam capses ac vincula tendis,

      Vincula quod mihi, nox, insidiasque paras?

5

Somne, quid heu fallax totiens alimenta furori

      Materiamque igni suggeris ipse meo?

Saepe etenim per te videor lasciva puellae

      Basia candidulis figere nocte genis,

Per te saepe meis visa est iacuisse lacertis,

10

      Saepe etiam lateri iuncta fuisse meo,

Est quoque visa imo suspiria ducere corde

      Dicere: 'Me miseram, Braccius urit amans',

Et mihi blanditias optataque dicere verba,

      Delitias et me visa vocare suas;

15

Oscula quin etiam molli confundere lingua

      Lubrica, sola meae causa, futura necis.

Plura referre pudet, quae sint licet omnia vana,

      Pectora nostra tamen certa sagicta ferit.

Quid mecum, insidiose, tibi? Quid gaudia falsis

20

      Ludis imaginibus, pernitiose, mea?

Quid prohibes sana memet dormire quiete?

      Cur animum noctu cogis adesse vagum?

Hei mihi quod, lassis dulcem praebere quietem

      Quique levare solet corpora fessa, sopor,

25

Ille novas nostro vires superaddit amori,

      Atque mihi causa est cur mage tristis amem,

Quandoquidem nulla possum requiescere nocte

      Quin aliquid nostris nexibus addat amor:

Sed, postquam sensus deludunt somnia nostros,

30

      Vtilius nobis evigilasse foret.

Nil te, Somne, magis miseros frustratur amantes,

      Somne, pharetrati lusus et arma dei:

Ipse, die siquis praeduros solvere nodos

      Tentat amans certa se ratione tuens,

35

Corda novis rursus vincis tu nocte cathenis

      Et faculis mira subiicis arte faces;

Insuper iratam dominam vultuque minacem

      Concilias, arctus dum sopor altus habet.

Vidi ego qui, factus longo post tempore victor,

40

      Dira Cupidineae fregerat arma manus,

Vani duntaxat lusum sub imagine somni,

      Rursus, amor, castris aera merere tuis.

Ergo tuae si stat menti sententia talis,

      Flora sit ut per te saepe videnda mihi,

45

Coniunctis Manibus, precibus si tangeris ullis,

      Caelicolas inter Somne relate deos:

Iratam solum dominam vultuque minacem

      Mi referas duram difficilemque, precor,

Extremi tandem mihi ne sis causa furoris,

50

      Neve mori tandem cogar amore miser.

 

17. ad Floram gratulatio consecuti desiderii

Tandem optata meis fulsit lux candida votis,

      Venit post miseros una beata dies:

Flora meas tandem est longas miserata querelas,

      Audiit assiduas facta benigna preces.

5

Advenit iucunda quies memorabilis omni

      Tempore, carminibus saepe notanda meis.

O mihi lux merito niveis numeranda lapillis,

      Delitias inter semper habenda meas!

O mihi lux superum nutu concessa benigno,

10

      O faustos inter lux redigenda dies,

Qua mihi vel dabitur nunquam foelicior ulla

      Eveniet posthac candida nulla magis,

Sole magis splendens, radiis cum fulget obortis,

      Sydere lucidior, candidiorque nive!

15

O lux, cui similis mihi si contingat amanti

      Altera, me superis feceris esse parem -

Nam mea tum latis non mutem gaudia regnis,

      Nulla mea certe gloria maior erit -,

Foelix ille quidem, placidam est qui nactus amicam,

20

      Foelix, cui dominae ianua blanda patet!

Non mihi si dono Florentia tota daretur

      Ac fierem princeps solus in urbe mea,

Promissam domina tentarem spernere noctem,

      Dulcia desererem dona parata mihi.

25

O ego quae vidi, feci, tetigique, tulique,

      Haec animo nunquam sunt abitura meo:

Singula quae posset vel mens comprehendere nulla,

      Pagina vel doctis nulla referre notis,

Quae tantum meminisse iuvat, ut nulla voluptas

30

      Extiterit maior, sitque futura mihi.

Attalicos alii nummos, ac divitis aurum

      Possideant Croesi, lataque regna petant,

Ipse ego, dum teneras potero tetigisse papillas,

      Dum Veneris facili sumere poma manu,

35

Suppositos et dum potero pressisse lacertos,

      Et dum furtivum carpere basiolum,

Cetera despiciam, nec me res ulla movebit:

      Haec ego divitias imperiumque puto.

Talia vos nobis concedite gaudia, divi,

40

      Saepe, et opes aliis imperiumque date.

At tibi pro meritis quae munera digna rependam,

      Flora, tuis, gratus quae tibi dona feram?

Nam tibi si quicquid tellure includitur auri,

      Fert Tartesiaci quicquid harena Tagi

45

Donarem - tantum tibi nos debere fatemur -

      Officio facerem non satis ipse meo:

Sed me perpetuis devinctum nexibus, omne

      In tempus voveo, cara puella, tibi;

Iusseris et si me nudos Garamantas et Indos

50

      Ire vel ad Tanaim Sauromatasque feros,

Multa viae non me terrebunt tedia longae,

      Tardabitque meum nec labor ullus iter.

 

18. Amoris servitium

Esse quid hoc dicam, nisi sit vesana cupido,

      Sit nisi praecipitans indomitusque furor?

En amo, re tandem potior laetorque cupita:

      Venit in amplexus cara puella meos;

5

Quin aditus ad se raro negat illa roganti,

      Atque est ad nutus officiosa meos.

Me colit ac reliquis unum praeponit amantem,

      Nulla viget maior pectore cura suo;

Me vocat illa suum regem dominumque salutat,

10

      Et sibi me iurat carius esse nihil.

Saepe deos illi me servent fida precatur,

      Quaeque suis votis numina solicitans.

Blanditiis mecum certat vincique reluctat,

      Optat amore suo me retinere diu;

15

Nec mea rivalis conturbat gaudia quisquam:

      Flora procos temnit, altera Penelope.

Et tamen insani sunt omnia plena timoris,

      Solicita nunquam suspitione vaco.

Dum fruor, interea me mille pericla futuri

20

      Visa mei torquent invidiosa boni;

Et quod possideo vereor cito perdere posse,

      Cum res nulla diu firmior esse queat.

Haec bona tot forsan subitus mihi casus amanti

      Eripiet - mecum saepe loquor tacitus -,

25

Forsitan et livor nocuus mihi retia tendit,

      Sors quoque me miserum, sors inimica manet.

Nunc queror: heu, quanvis mea sit modo Flora, timendum est

      Ne cras illa quidem facta sit alterius;

Nunc timeo ne me fastidiat, inque priorem

30

      Duritiam redeat, rustica ut ante fuit;

Prodita me vexant nimium modo iura pudoris

      Et laedi vereor artibus ipse meis.

Tristior at solito nobis siquando videtur,

      Sentio tunc diro vulnere corda premi;

35

Sique domi festis se continet illa diebus,

      Hei mihi, curarum milia quanta nocent -

Dicimus: aegrotat, sive est irata, vel ardor

      Hanc aliquis coepit solicitare novus -;

Lumine si praeter solitum me forte minaci

40

      Aspicit, omne mihi tunc perit ingenium,

Frigidus et circum trepidat praecordia sanguis,

      Supplicium maius tunc milii morte subit;

Durior at nostris siquando nutibus obstat,

      Qui vivant, reliquis sum miser ipse magis;

45

Interdum niveo si pallor inhaeserit ore,

      Aggreditur quantus pectora nostra dolor;

Si socia adfuerit non cognita, lena timemus

      Ne sit ab impuro fallere missa proco.

Dispeream, si ferre queo det ut oscula mater,

50

      Si solito hanc frater laetior inspiciat;

Invideo, secum quod dormiat illa sorori,

      Tangere quod dominae pectora nuda licet.

Omnia me laedunt, timeo secura, fateri

      Cuncta pudet ne sim fabula nota nimis:

55

Tam grave servitium miseros comitatur amantes,

      Implicat et dire tam grave colla iugum!

A me siquis amor quid sit nunc forte requirat,

      Is mea verba, precor, pondus habere putet:

Est amor immitis speties male sana furoris;

60

      Solus amor nescit rebus habere modum.

 

19. Flora loquitur

Me miseram, quales torserunt corda dolores,

      Aegrotum cum te fama proterva refert:

Ilicet heu, vittae frontisque honore soluto,

      Discrucior mentis ac rationis inops.

5

Haud aliter subitus consternat pectora langor

      Vitalisque suum, deserit aura locum,

Quam cito contabuit moribundo in pectore sanguis

      Frigidus, exanimis sumque relicta solo.

Ast, ubi vix tandem mihimet sum reddita, obortae

10

      Ore natant lachrymae subsequiturque rigor.

Heu, timui ne te graviora incendia febris

      Corriperent, morbi neu tibi causa forent.

Si te febris habet similis me febris habebit:

      Aegrotem, si tu protinus aeger eris.

15

Nanque eadem fortuna mihi est, vitaeque futurus

      Terminus, inque tua sors mea certa sedet.

Te quicunque manet casus, me fata subire

      Hunc statuere, pares disposuere vices.

Dii prohibete nefas igitur: nanque una duobus

20

      Mors foret, utrisque par foret exitium.

Hunc servate, precor: procul, o procul, atra, recede,

      Atropos, atque tuas contine saeva manus.

Num te dira pudet febris temerariaque et audax

      Egregium iuvenem sic voluisse premi?

25

Vos, quibus est vatum tutela et cura novorum,

      Phoebe volens adsis, Bassareuque fave;

Et quae Parnaso gaudetis fonte, sorores,

      Vocalis citharae tuque repertor, ades:

Pellite torrentes aestus, violentaque febris

30

      Spicula propitia frangite, quaeso, manu.

Vester alumnus erit, cuius facundia grandis

      Largius amne fluet ex Helicone sacro;

Regia bella canet, Mavortia nobilis arma,

      Ac teneros elegos Pindaricosque modos.

35

Alma Venus, succurre tuo, mitissima, vati,

      Neu sine delitias sic laborare tuas;

Dulciter hic blandos quoniam sic ludit amores,

      Molliat ut precibus pectora dura suis.

Ipsa ego, qua fuerat minus exorabilis ante

40

      Nulla, tamen flector carmine victa suo.

Incolumem nobis igitur si reddes amantem,

      Pro meritis aram talibus instituam,

Effundamque preces ae vota solemnia solvam,

      Et te perpetua relligione colam.

 

20. responsum

Dum male me vexat febris, dum magnus adurit

      Aestus et in vitam vim parat ille meam,

Dumque mihi superest spes nulla aut parva salutis,

      Iam miser ut leto proximus ipse forem,

5

Ecce, Venus subito, gemmis auroque decora,

      Fassa suum numen, constitit ante torum.

Qualis in obscura lucet fax candida nocte,

      Seu renidet Titan nubibus in mediis,

Alma Venus talis fulsit splendore corusco,

10

      Hosque mihi rhoseo protulit ore modos:

"Sum dea, ne dubita, venio quae nuper Olympo

      Sydereo, spuma quae feror orta maris.

Me lachrymae tetigere tuae, fletusque puellae

      Aedibus e superis huc rapuere pii:

15

Illa quidem pulchra facie spectanda vel una

      Aethereos possit solicitare deos.

Oscula sunt illi vernos redolentia flores,

      Hyblaeos sapiunt dulcia verba favos;

Est cui purpureo suffusus corpore candor,

20

      Pestanis credas lilia mixta rhosis.

Illa Iovis possit fulmen mollire parentis,

      Herculea clavam surripuisse manu;

Ob quam dura suam rabiem deponere Colchis

      Mitis et hanc propter Cerberus esse queat;

25

Ipse furens Athamas crudeles flecteret arcus,

      Atque iram Procne protinus exueret.

Haec igitur terris cum sit mea maxima cura,

      Illius assiduas sum miserata preces.

Fortunate nimis tali dilecte puella,

30

      Est quae inter Tuscas gloria prima nurus:

Hanc mihi tu propter curae es non ipse minori,

      Nec te dissimili prosequimur studio-

Veni igitur latura tibi, Iove nempe volente,

      Auxilium, medicas impositura manus."

35

Dixerat, et placido pressit mea lumina somno,

      Ac simul invisit sydera celsa poli.

Dormieram paulum, subito mea pectora sensi

      Robore inassueto convaluisse mihi.

Plurimus haud aliter lympha restinguitur ignis

40

      Apposita, rapidum nec magis urget opus,

Consumptum febris quam mox extincta reliquit:

      Pristinus ingreditur pectora tota vigor.

Ereptus vitae sic sum discrimine votis,

      Flora, tuis; certa est sic mihi parta salus.

45

Per te vivo equidem, per te revocatus ab Orcho

      Aetherea rursus, lux mea, luce fruor.

Obvenient nobis vitae quae tempora posthac,

      Haec ego iure uni debeo cuncta tibi.

Si mihi Titonis dent fata ut metiar annos,

50

      Assiduo tecum foedere iunctus ero;

Perpetuam patiar tibi me vincire cathenam,

      A qua me poterit solvere nulla dies:

Tantum in amore tuo foelicem ducere vitam

      Opto, voluptatis sola alimenta meae.

55

Verus amans nullum finem proponit amori:

      Quicquid agit semper officiosus amat.

Non ego divitias, non regia munera iacto,

      Iura libertatis do tibi cuncta meae.

Si sit opus mortem nostra cum morte redemptam

60

      Esse tuam, possem non ego velle mori?

Nam modo principium vitae causamque dedisti,

      Debetur finis ultimus ergo tibi.

Nulla tuis meritis possem condigna referre

      Praemia, si regum, si mihi dentur opes:

65

Siqua tamen virtus animi, si corporis ullae

      Sunt vires, iuris sunt ea facta tui.

Non minus Aesonides Maedaeae debuit olim,

      Aurea qua victor vellera surripuit;

Nec minus Aegides Ariadnae debuit olim,

70

      Carcere Daedalio qua duce rexit iter.

O me foelicem, merui servire puellae

      Qui tibi, qua nunquam pulchrior ulla fuit,

Nec magis ardenter carum dilexit amantem;

      Non aliquam maior solicitavit amor.

75

Terra prius solitos proventus falsa negabit

      Et prius e caelo sydera lapsa cadent,

Nox erit alba, dies tenebris obscura, natabit

      Frigidus in sicco litore pisciculus,

Quam te destituam, quam prava oblivio tantum

80

      Officium tollat, quam meus absit amor.

At tibi nulla licet, Venus aurea, praemia possim

      Exhibuisse, tamen tu mihi semper honos,

Atque tuum semper numen venerabor amicum

      Imponamque aris plurima thura tuis.

 

21. Flora loquitur

Ad te cogit amor querulas emittere voces,

      Qui facis, heu, vitae tedia ferre nimis:

Rumor ait Mariam te perdite amare puellam,

      Ac te propterea non meminisse mei.

5

Crudelis nimium, duroque e robore nate,

      Me teneram ac pulchram spernere tu ne potes?

Haec mihi non de te promisi, perfide, quondam,

      Dum face furtiva pectora nostra premis,

Ac dum me incautam fallacibus, improbe, captas

10

      Blanditiis, lachrymis solicitasque tuis.

Nunquid inexpertam fas est deludere amantem,

      Quam cogis sacri frangere iura tori?

Gloria quanta tibi fuerit tribuisse puellae

      Exitii causam materiamque, gravis

15

Est cui forma, genus, cui digna favoribus aetas,

      Quae viget ingenio, casta Minerva, tuo!

Lux, mea lux, nostri tandem miserere laboris:

      Quod scelus est, si me deseruisse voles.

Ah, veteris meminisse velis primordia flammae,

20

      Quae tam concordi nos tenuere iugo.

Siqua mihi de te meritorum praemia restant,

      Si tibi me pura simplicitate dedi,

Et colui semperque colam, dum vita manebit,

      Si sequor imperium fida puella tuum,

25

Brachia, si pateris, supplex ad sydera tendo:

      Ne me destituas, dulcis amice, precor.

Ad te confugio, vitae pars maxima nostrae:

      Vnus habes vitae iura necisque meae.

Stat tibi si dure sententia condita menti,

30

      Vt mea tam diro corda dolore premas,

Tolle moras saltem iam iam, finemque labori

      Tandem pone meo, durior Hippolyto;

Inque caput nostrum letali cuspide saevi,

      Quo miseram valeam sic superare vicem.

35

Aspice quam niveos macies iam possidet arctus,

      Et sedeat quantus pallor in ore meo.

Nil miserae superest, nisi claudat lumina somnus

      Perpetuus, servet frigida membra lapis.

Omnia sic unus consumet funera luctus,

40

      Sicque mihi vitae finis acerbus erit!

 

22. responsum

Sancta ad vos clamo rutilantis Numina caeli,

      Syderaque et tellus testor et oceanum:

En, iustas audite preces, audite querelas,

      Spargere quas miserum dura puella facit.

5

Barbiton esto procul citharaeque lyraeque sonorae,

      Haud equidem vos haec carmina moesta decent;

At magis hic opus est lugubrique nigroque cothurno,

      Mixtaque cum lachrymis tristia verba decent.

Siqua fides vero est, nullus me vivit amantum

10

      Tristior, aut patitur vulnera saeva magis,

Trux ubi me tantum verbis crudelibus urget,

      Insimulat falsis Floraque criminibus.

Impia letiferis cur me tot perdere telis

      Te iuvat, inque caput prosiluisse meum?

15

Ah, nimium infoelix, quo me sors improba vexit,

      Excruciant quantis noxia fata modis!

Num tibi sic notus, sic exploratus habetur

      Noster amor, num sic sum tibi carus ego,

Vt suspecta fides mea sit, suspectus et ardor,

20

      Alterius captum me quod amore putes?

Scilicet hoc misero tribuis solamen amanti,

      Haec fuerat morbi num medicina mei?

Ante, mihi nullae stimularant pectora curae,

      Retia vel noram nulla Cupidinea:

25

Rudis eram, neque adhuc Veneris versatus in armis

      Submiseram nulli corda premenda iugo,

Cum me pestiferis rapiunt tua lumina flammis,

      Et mea mortifero cuspide corda feris.

Hinc, heu, tantorum manavit causa malorum,

30

      Prodiit excidii principiumque mei,

Atque ita non solito imprudens correptus amore

      Subcubui, longo tempore vulnus alens:

Nec pietas tamen ulla modo durissima tangit

      Pectora, sed validas congeris usque faces.

35

Grande quidem scelus est cepisse et ludere capto,

      Atque preces duro spernere corde pias.

En, ego te primis sine crimine perditus annis

      Dilexi, floret dum iuvenile decus,

Laeta dies ex quo nobis, heu, praestita per te

40

      Rara fuit, vita est sed cumulata malis.

Et modo, quo tantum foveas non aequa dolorem,

      Insimulas nostram destituisque fidem;

Spernis amatorem, quo non est firmior alter,

      Ac miserum cogis, iniuriosa, mori;

45

Accumulas nostri causam viresque laboris,

      Pasceris et lachrymis non satiata meis.

Languescit veluti cura flos subcisus aratro

      Purpureus, quem vis parva secuta necat,

Vis ita parva caput poterit confringere nostrum:

50

      Debilitas adeo corpora fessa terit.

Torqueor, et vires animum corpusque relinquunt,

      Sunt mihi singultus tristitiaeque comes,

Et spes omnis abest, moestum solatur amantem

      Nil, nisi mors arctus solvat amica meos.

55

Militiam cupio tam saevam ponere tandem:

      Me quicunque velox exitus excipiat,

Dum modo sit finis luctus, modo vincula rumpam,

      Ac fugiam poenae tristia damna meae!

 

23. deplorat absentiam ab amica

Non tulit exilium gravius qui vellera Colchis

      Aurea fretus ope Phasidos eripuit,

Nec magis indoluit patrias cum linqueret oras

      Cadmus et ignotam quaereret exul humum,

5

Plura nec Archadia profugus suspiria traxit

      Evander, dubiam matre docente viam,

Quam me nunc miserum crudelia fata secutum

      Cura premit vehemens, excruciatque dolor,

Infoelix quoniam moerens invitus et aeger

10

      Tam procul a domina cogor abesse mea,

Cuius in aspectu posita est mea summa voluptas

      Ac residet vitae portio magna meae.

Illa suis rhoseis laetissima praebet ocellis

      Gaudia, me cuius ora serena beant;

15

Haec facie insanas expellit pectore curas

      Atque animum luctu sevocat illa gravi;

Haec mihi solamenque mali requiesque laborum,

      Praesidium vitae portus et aura meae.

O mea cunctarum lux formosissima rerum,

20

      O mihi delitiae perpetuumque decus!

Quando erit, ut niveos vultus flavosque capillos

      Visam, qui circum lactea colla f1uunt,

Ac tantum possim teneros complectier arctus,

      Figere purpureis oscula rapta genis?

25

Non aliter gelidaeque nives tenuesque pruinae

      Paulatim in stillas solis ad ora madent,

Absentem quam nunc dominam me cura videndi

      Anxia consumit nocte dieque simul.

Aut igitur, redeam, dexter, da, Iuppiter, oro,

30

      Da cito me Floram cernere posse meam,

Aut properet mors atra manus imponere saevas

      Extremumque mihi claudat amica diem.

 

24. de amoris solicitudine

Vnica me, Bracci, semper nimiumque molesta

      Solicitat miserum cura, diserte comes:

Muneribus neu quis nostram precibusque puellam

      Se putet in votum ducere posse suum.

5

Flora quidem simplex tota est ac retia nulla

      Novit et incauto se movet illa pede,

Callidus at meus est nimium rivalis et audax,

      Milleque praebet amor fraudibus usque modos.

Nanque docet quo saepe modo, qua fraude, quot armis,

10

      Quisque suam dominam fallere, possit amans;

Difficilem reddit facilem quencumque laborem

      Occultumque ullum non sinit esse dolum.

Ignaras hinc saepe vides peccare puellas,

      Quas variis audax decipit ille modis;

15

Hinc dulci coniunx imponere saepe marito

      Cogitur et fidum frangere connubium;

Hinc timor insomnes igitur me ducere noctes

      Suspectosque dies semper habere facit.

Idaeus me nunc pastor, me nunc et Abydi

20

      Fidus amans Hero solicitat iuvenis,

Et modo rivalem timeo Martemque Iovemque,

      Attalicae me nunc divitiaeque movent.

Ac video siquem nostram spectare puellam,

      Illius hunc factum credimus esse procum;

25

Quin vereor ne sit communis nostra voluptas

      Pluribus, ad dominam neu pateatque via,

Dulcia neu furtim rapiant mea poma latrones,

      Neu carpant violas purpureasque rhosas.

Et, quanvis nostra haec, Bracci, pomaria semper

30

      Aggeribus coner reddere septa novis,

Non tamen a variis furum tuta esse putarim

      Insidiis, quorum copia magna viget.

Ergo meis nequeo securus amoribus uti:

      Nulla dies misera suspitione vacat.

35

Sic me curarum stimulis urgentibus actum

      Excruciat longus solicitusque timor,

Nec mihi praebet amor quicquam dulcedinis urens,

      Quod non, felle citus misceat ille suo;

Sic mihi nulla datur stabilis seu longa voluptas,

40

      Quin celer hanc turbet diripiatque timor.

Adde quod et laedunt mox quae iuvasse videntur,

      Siqua iuvant, paulo post tamen illa nocent;

Haec sed habent finem: lachrymas, suspiria, luctus,

      Pernitiem, caedes, iurgia, bella, minas.

45

Talibus, heu, miseri pariter cruciamur amantes

      Suppliciis; heu, sic vexat iniquus amor.

Praemia tantorum sunt haec fructusque laborum,

      Nec requies tantis sumitur ulla malis.

O igitur foelix, cui non est cognita, Bracci,

50

      Dira Cupidinea missa sagicta manu!

 

25. queritur se privatum amica

Sydereis miserum quis me spoliavit ocellis,

      Quis mihi iucundam surripuit dominam?

Dulcis ab aspectu quis me seiunxit amicae,

      Tam grave quis potuit substinuisse nefas?

5

Laeta quis in tristes vertit mea gaudia luctus,

      Quaeve meam in Syrtes impulit unda ratem?

Dulcia quis nobis infecit pocula felle,

      Miscuit et tantis quis bona nostra malis?

O me infoelicem, quidnam nisi flebile amantem

10

      Nunc decet et lachrymae perpetuusque dolor?

Cur ego nunc vitae spatium mihi longius optem,

      Quin cupiam extremum claudere morte diem,

Cum mihi nunc desit propter quod vivere tantum

      Optabam, multos et superesse dies,

15

Lux mea sola, meae spes maxima et unica vitae,

      Solamenque mali praesidiumque boni?

Postubi fata simul foelicem ducere vitam

      Nos prohibent, nostris invida fata bonis,

Vive memor nostri saltem, pulcherrima Flora,

20

      Haereat et cordi Braccius usque tuus,

Qui te constanti est semper veneratus amore

      Et coluit firma perpetuaque fide,

Diliget et semper, fuerit dum vita superstes,

      Atque etiam fuerint cum sua membra cinis -

25

Si modo vivaces curae defuncta secuntur

      Corpora, defunctis suntque viris comites.

Nec, quia, Flora, procul distem, minuentur amores,

      Nec minor ignis erit frigidiorque calor,

Tempus edax quem non poterit delere, nec ulla

30

      Carmina, qui nulla sorte perire queat.

Iamque vale, et miseri maneat tibi pectore lixum

      Nomen Alexandri, candida Flora, tui.

 

26. similis querela

Huc, infoelici quicunque teneris amore,

      Huc ades, et miseros excipe, quaeso, sonos,

Huc, cui surripuit sors importuna puellam,

      Fer gemitus tecum tristitiamque simul!

5

Evocat ad lachrymas huc vos mea Musa peremnes,

      Quas me crudelis fundere cogit amor:

Hic, ubi conspicuus magnus bellator in armis

      Me miserum fregit ceu solet hostis atrox,

Victor ut impositis vinclis spoliisque potitus

10

      Exitio premeret me magis ille gravi.

Proh dolor, heu, cara memet seiunxit amica,

      Heu, dominam rapuit perfidus ille mihi!

Propter quam fuerat non me foelicior alter,

      Nec fuerat nostro laetior ullus amor:

15

Hanc modo sed nequeam cum cernere, ut ante solebam,

      Heu, nostro non est tristior ullus amor.

Sed, postquam amisi solatia, gaudia, risus,

      Atque voluptates, delitiasque simul,

Nil, nisi mors, nostrum potis est sanare dolorem,

20

      Quae me iam tantis eximat una malis.

Sed, prius emoriar, versis ad sydera palmis,

      Hoc rogo vos supplex numina sancta deum:

Vt possim dulcem praestate videre puellam,

      Et possim tantum dicere: "Flora, vale"!

 

27. querela

Siquis amans unquam crudelia sensit amoris

      Vulnera vel saevas sensit habere manus,

Ille ego sum, iaculis ictum gravioribus ipse

      Quem miseris fodit dissecuitque modis.

5

Hic etiam assiduis adeo mea colla cathenis

      Continuit vinctum ferreus ille puer,

Vt iam nulla meum requies lenire dolorem

      Auxiliumque mihi res dare nulla queat,

Cum mihi nunc fuerit lepidissima rapta puella,

10

      Quae fuerat vitae portio magna meae,

Quae dum captivum memet vinctumque tenebat,

      Tunc ego liberior omnibus unus eram;

Hocque iugum nobis semper iucundius ipsa

      Quam modo libertas, servitiumque fuit.

15

Hei mihi, qui poteram deflectere lumina nusquam

      Illius a facie sole micante magis,

Nunc miser, heu, cogor cara procul esse puella,

      Nec possum dominam cernere ut ante meam,

Amissam quam nunc fatis urgentibus amens

20

      Fletibus et luctu prosequor assiduis,

Pro qua tot lachrymas fudi, miserabile dictu,

      Flumina quot prorsus constituisse queant.

Integra nam poterat me delectare voluptas

      Nulla, meae praeter ora serena deae,

25

Purpureos praeter vultus oculosque nitentis,

      Et praeter Florae dulcia verba meae.

Sic ego, sic pereo: sed nostra puella soluta est

      Sic ego nunc uror: illius alsit amor.

Lex iniusta nimis, crudelia vincla tyramni

30

      Me quoque conveniens rumpere nonne fuit?

Nunc video ut nostram pietas non tangat amicam,

      Sitque oblita modo protinus illa mei,

Quaeritet utque alios iuvenes quoque perdere fallax

      Vtque dolos aliis insidiasque paret.

35

Vt studium, curas, operam totumque laborem,

      Tempus et officium substulit una dies!

Cernimus ut sanctum foedus vindicta puellas

      Rumpere formosas poenaque nulla manet.

Omnia sint in amore ingrata atque irrita, fidos

40

      Tam male facta procos quam bene facta iuvent:

Nunc scio possit amor quantum, quot semper amantes

      Solicitet miseros discrucietque modis,

Multaque pro minimo dulci gustentur amara,

      Finita ut requies, ut sine fine labor,

45

Immensusque dolor, brevis et fugitiva voluptas,

      Vt glacies ardens, frigidus utque calor.

Novimus, heu, tandem lachrymis quam pluribus ut sit

      Rebus in humanis peius amore nihil.

A quo me potero siquando excludere morbo,

50

      O ego quam foelix quamque beatus ero!

 

28. similis querimonia

O mihi saeva dies, nigro signanda lapillo,

      Tristis origo mei principiumque mali,

Lux infausta nimis, tenebris obscurior atris,

      Lux magis, heu, cunctis pernitiosa mihi,

5

Tu me foelicem quondam, nunc tristia cogis,

      Improba lux, querulis aedere verba notis.

Quae mihi, quae postquam tantorum causa malorum

      Maxima debueras initiumque fore,

Hora meae saltem vitae supprema fuisses,

10

      Vltima luminibus hora videnda meis -

Dulcis enim mors est miseris et vivere triste:

      Illa graves finit, haec alit usque vices -;

Nam modo me diris non frangeret unda procellis,

      Nec iactaretur nostra carina mari.

15

Quid mage pestiferum contingere possit amanti

      Quam dominam solito non retinere sinu?

Me miserum mallem Floram sprevisse rogantem

      Quam precibus victam succubuisse meis,

Immitem nobis mallem duramque fuisse

20

      Quam lachrymis nostris se exhibuisse piam.

Tantus enim me nunc luctus, suspiria, curae

      Haud premerent, capiti pernitiosa meo,

Non adeo graviter domina caruisse dolerem,

      Nec tam languerent pectora fessa diu.

25

Laeteas potasse magis conduceret undas,

      Esseque Leucadiae non grave pondus aquae,

Ora serena meae quam mente tenere puellae,

      Vreret et quam me semper acerbus amor.

Tantorum ut fierem vel sic oblitus amorum,

30

      Vrenti vel sic liber ut igne forem!

O quotiens illam fallacia somnia nobis

      Restituunt, quotiens basia nota damus;

O Veneris quotiens solitis luctamur in armis,

      Iungimus et quotiens pectora nuda suis!

35

Sed, postquam ostendunt tantum mihi somnia Floram,

      Somnia fulgenti lucidiora die,

Est et amara dies postquam, causamque doloris

      Praebet et in luctu me facit esse diu,

O ego quam vellem totis dormire diebus,

40

      Clauderet et longus lumina moesta sopor!

 

29. excusat amoris sui intemperantiam

Corporis insanos longa valitudine morbos

      Vlla levare hominum vix medicina potest,

Nanque solet quodcunque magis vexatque premitque

      Corpus, id infectum reddere posse magis,

5

Atque ope tunc medica multo maiore necesse est

      Longius et multo est omnis, amice, labor.

Durius at tanto est animi languentis acerbam

      Atque aegrotantis pellere posse luem,

Corporibus quanto est praestantior ille caducis

10

      Et refugit quanto noxia quaeque magis.

Sed non est animo pestis mortalior ulla

      Nec peior quam sit pernitiosus amor:

Dirum nanque infert atque immedicabile vulnus

      Et ferit invicta pectora nostra manu.

15

Illius auratis etiam sacra numina telis,

      Victa deum huic uno colla dedere iugo.

Ille Iovem solio summum detrusit ab alto

      Compulit et terras visere saepe suas.

Vertit et in formam bovis et candentis oloris,

20

      Falleret Europen fecit Agenorida,

Atque per impluvium grando cum decidit auri

      In gremium Danaes, hoc quoque suasit amor.

Flumen ad Amphrysum Phoebum pavisse iuvencos

      Admeti niveos impulit ille deum;

25

Et quem nullus amor dominum tetigisset Averni,

      Hunc Cereris natam vi rapuisse facit.

Quid Bacchum referam, Venerem Martemque tremendum,

      Quid genitum Maia caelicolasque alios?

Quid memorem heroum tot milia sive virorum,

30

      Perdidit ut miseris impius ille modis?

Nanque tot haud bellis hominum periere malignis,

      Tot neque sustinuit Thessala terra neces,

Sanguine Pharsaliam nec foedavere Quiritum

      Corpora civili tot quoque caesa malo,

35

Perfida nec vidit tot strages Africa diras,

      Quot dedit humano saevus amor generi.

Es mihi, Troia, nimis locuples, moestissima, testis,

      Infoelix nihil es quae nisi pulvis iners:

Tu quondam Phrygiae dominatrix maxima toti,

40

      Nunc Helenam propter, ob Paridemque iaces;

Ac Simois Xanthusque mihi sunt flumina testes,

      Nam vos sanguineas saepe tulistis aquas.

Improbus ille patriam cum sanguine saepe nefandas

      Impulit, heu, natas commaculare manus.

45

Ausa nefas dirum Scylla est, patriamque patremque

      Prodidit, ut Minoi concubuisse queat;

Quod tu, Nise, doles natamque per aera, poscis,

      Vt sceleris tanti praemia digna ferat.

Impulit hic matres caros et perdere natos:

50

      Testis es o Procne, Phasias esque mihi.

Impulit hic etiam fraterno sanguine fratres

      Spargere crudeles et scelerare manus.

Hunc igitur miserum cum me delectet amantem

      Nexibus implicitum detinuisse suis,

55

Non ego sum fortis tantum validusque gravisque,

      Solus ut haec possim vincere bella virum:

Et me vexat amor, viresque exercet iniquas

      In nostrum semper ferreus ille caput.

Quod, si forte miser totiens erumpere voces

60

      In querulas videor sive dolere nimis,

Nec possum tantos extinguere pectoris aestus,

      A quibus infoelix tam premor ipse diu:

Lector parce, precor, tanti miserere laboris,

      Ac sine me tristes aedere saepe sonos,

65

Est quoniam nostri melior medicina doloris

      Nulla, nec afflictum cor magis ulla levat.

 

30. ad Floram obiurgatio

Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem

      Illecebris miserum blanditiisque tuis?

Sic ne iuvat captum fallacibus, improba, verbis

      Implicitumque dolis detinuisse tuis?

5

Novimus, heu, sero fueris quam fallere docta

      Et tibi quam non sit perfida nulla fides,

Quam tibi sit casti reverentia nulla pudoris,

      Nec moveant dextrae conscia iura datae.

Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem

10

      Illecebris miserum blanditiisque tuis?

Heu, memini quotiens iurasti, perfida, nunquam

      Posse datam nobis te violare fidem,

Dixisti quotiens protendens brachia collo

      Praeter me nullum posse placere tibi;

15

Sed rapidi secum venti tua verba tulere

      Irrita, non uno vindice digna deo.

Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem

      Illecebris miserum blanditiisque tuis?

Quid facis ah demens? Tota iam spargitur urbe

20

      Dedecus in magnum fabula nota tuum.

Quae semel a turpi maculatur crimine fama,

      Candorem nunquam vendicat illa suum;

Quae mulier rari metas limenque pudoris

      Praeterit, errantes haec habet usque pedes.

25

Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem

      Illecebris miserum blanditiisque tuis?

Hei mihi, quid potuit contingere tristius ullum,

      Quam te furtivo secubuisse toro?

Conqueror ergo fidem laesam laesumque pudorem,

30

      Tristius et nequeo tam grave ferre nefas.

Est ubi nunc studium, quo me coluisse tot annos

      Finxisti, mendax, quove recessit amor?

Siccine me tandem lusisti perfida, amantem

      Illecebris miserum blanditiisque tuis?

35

Corda ne sunt adeo duro tibi condita poste,

      Vt modo nullus amor tangat iniqua mei?

Ille ego sum, qui te propter contemnere vitam

      Non timui, pro te qui mala tanta tuli,

Exposuique caput magnis variisque periclis,

40

      Quo tibi fidus amans non magis alter erit.

Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem

      Illecebris miserum blanditiisque tuis?

Ipse ego, te postquam coepi male cautus amare,

      Altera mi potuit non placuisse magis;

45

Tam cunctis qui te dilexi viribus amens,

      Quam dilecta magis nulla puella fuit;

Te propter rapidis qui languida pectora flammis

      Gestavi infoelix, perfida Flora, diu.

Siccine me tandem lusisti, perfida, amantem

50

      Illecebris miserum blanditiisque tuis?

At tu, qui nostro frueris modo laetus amore

      Vteris et nostris, insidiose, bonis,

Haec precor in lachrymas vertantur gaudia tristes;

      Te malus excruciet exagitetque furor.

55

Ac te nulla iuvet, sit quanvis summa, voluptas,

      Et requiem nullis rebus habere queas,

Nec te delectet nisi quod sit flebile et atrum

      Et nisi quod gemitum tristitiamque ferat.

Concubitus adeo vexet te dira cupido,

60

      Te iuvet ut tantum concubuisse feris;

Ac tua perpetuo crucientur corda dolore,

      Praecipitem donec te male sanus agas.

Sed tu, Flora, tuae iam tandem consule famae,

      Inque bonam redeas, iam verecunda, viam,

65

Et meminisse velis sancitae foedere legis,

      Servandamque fidem iam meminisse velis!

Turpia quod si te minime periuria terrent,

      Nec curare deos improba facta putas:

Veh tibi, nanque dabis meritas pro crimine poenas

70

      Tam grandi, meritum suppliciumque feres!

 

31. se ipsum increpat et consolatur

Iam tandem a lachrymis revoca tua lumina, Bracci,

      Tristibus, et luctus excute corde graves,

Pone modum tanto, demens, finemque dolori,

      Hoc neque mortiferum pectore vulnus ale,

5

Nec patere ut vehemens adeo te cura fatiget

      Haec, miserum langor neu premat iste diu,

Deseruit quoniam tua te lasciva puella

      Immeritum, atque illi quod placet alter amor.

Haud haec transfodit solum tua corda sagicta,

10

      Hoc neque inauditum est insolitumque nefas:

Passus idem est ferme quisquis mulieris amorum

      Subdidit imprudens inscia colla iugo.

Nam mutabilius, Bracci, quam foemina nil est,

      Cuius amor nescit firmior esse diu.

15

Sol neque frigoribus densas glaciesque nivesque

      Aureus in liquidas tam cito solvit aquas,

Tam cito nec rapido flores siccantur ab aestu,

      Nec mare tam subito saeva procella ciet,

Quam cito foeminei torpescunt pectoris aestus,

20

      Inque leves cineres tam cito fiamma perit.

Hyblaeas ut apes varius delectat in arvis

      Flos, hominum varius ut iuvat ora sapor,

Foemina diverso sic delectatur amore,

      Sic varias iuvenum quaeritat illa dapes.

25

Haec levior foliis et verna incertior aura est,

      Cuius verba fide dissimulata carent.

Nulli fidus amor, sancti neque cura pudoris

      Est ulli, casto non cubat ulla toro;

Corpore casta licet, tamen ulla haud mente pudica est:

30

      Siqua tamen renuit, post renuisse dolet.

Dulcibus illecebris miseros deludit amantes

      Atque novis fallax decipit illa modis;

Mille habet urendique vias artesque magistras

      Atque est ad laqueos ingeniosa nimis:

35

Stultus at est verbis, quorum illi copia, blandis

      Crediderit siquis, sunt quia plena dolis;

Non iurata movent ullam sacra numina divum,

      Perfidiae poenas non timet ulla suae.

Ergo sit inconstans, Bracci, cum foemina, mendax,

40

      Instabilis, fallax, perfida, vana, levis,

Cur lachrymis, demens, luctus ita pascis inanes

      Turpibus? Ah, fortem te decet esse virum.

Sume animum tandem, lascivam sperne puellam,

      Hanc sine, cui pietas nec pudor ullus inest,

45

Ac fuge fallaci deinceps plus fidere amori,

      Nec patere esse tibi mollia corda: vir es.