Rolando rhythmus

Anni ducentesimi quinti et milleni

Quadrageni tempore currunt isto pleni

Quo Rex Regum intulit ictum in ameni

Cornetani Populi coetum, et sereni

5

Nam tuentes patriam fide Nazarei

Et Iura Ecclesiae defendentes Dei

Capti sunt insidiis Frederici Rei

Quatrageni quatuor in luce Diei

Qui est quintus Decimus in Septembris mense

10

In exacto praelio plures cadunt ense

Cappineto hinc et hinc sunt nimis offense

Acies et machine trite sunt condense

Vt ovis ad victimam ducti sunt ligati

Innocentes nequiter bonis denudati

15

Sistunt in cumpedibus ferreis catenati

Atro nempe carcere steterunt dapnati

Nequam Capitanens cuncta seriatim

Retulit nequissimus, ac in scriptis statim

Qui rescripsit propere mandans nominatim

20

Cornetanos perimi furcis catervatim

Et Vitalis pessimus illud Adversanus

Nuntiat sententiam duram, et vesanus

Furcis, ut perimeret gula, non per manus

Nisi terram redderet cetus Cornetanus

25

Ad hoc constantissimi fide respondentes

Nos subire potius mortem non merentes

Velle, quam ut populus Cornetanus dentes

Sensiat rabdissimos, et crudeles gentes

Pravus ille Nuntius orbis destructoris

30

Frederici pessimi summi proditoris

Scelus nefandissimum contulit doloris

Dum in Christi filios dat causam meroris

Posquam per hebdomadas septem nominatos

Tenuit Cristicolas atque condamnatos

35

Cornetanam patriam properans nudatos

Eos secum praecipit, ducitque ligatos

Intrante Novembrio die Sabbatorum

Quarta constituit pena dapnatorum

Incidunt ligantia filii pravorum

40

Quibus furcas erigunt in nece Iustorum

Secus Martam erigunt supra Maloferam

Furcas sub Monterano dant vocem severam

Alt Alt Alt captum Cornet et tunc sancti veram

Precem dicunt Domino satis adque meram

45

Christe Rex mirifice tibi commendamus

Nos, et nostram patriam ut tecum vivamus

Nam tuam iustitiam nunquam dubitamus

Mori, o Rex Gloriae, ad te nunc migramus

Censerat Vicarius Petrus Malaspina

50

Neminem respicere illos in ruina

Nam quae agunt impii fient repentina

Et nos consolabitur gratia divina

Et tunc vox nec strepitus fuit per Cornetum

Orum patres, filii, fratres ad quietum

55

Sunt, et nemo ausus vultu dare fletum

Fidei constantia deponentes metum

Tunc Vitalis rabie, ac furore plenus

Precipit fidelium furcis mori genus

Dei, qui sunt numero binus et terdenus

60

Abeunt in Domino, Coetus sit serenus

Quorum nota nomina est Octavianus

Geptius, et Angelus, et Gerardus planus

Petrus surdus alacer ac dura manus

Quisque milex extitit probu sensu canus

65

Angelus Raynerii, Magister Mactheus

Magalottus, Angelus, et Bartholomeus

Bernardinus, Iacobus, Petrus, et Mactheus

Farulfus Notarius quem erexit Deus

Et Rollandus Iacobi, Rollandus Certensis

70

Iannes olim Stephani, Gilius ut ensis

Benvenutus validus olim Montaltensis

Et Petrus Letitie fidus Tuscanensis

Pellegrinus Scambius et Bonaventura

Ranutius, Gregorius cuius Dei cura

75

Petrus Polli iuvenis cuius vita pura

Quidam alter obiit vitam, cum secura

Et Talentus providus, Petrus Faldubonus

Iohannes Stanchalcerius fortis, recte bonus

Iohannes Gualdaldrule cuius pius sonus

80

Horum quisque pertulit inauditum honus

Igitur, o populi quis iam non stupescit

Quod Cornetum facinus tulit, et mutescit

Quam ecclesiasticam fidem neque nescit

Et spe regis gloriae ipsum non tabescit

85

Post Vitalis reditum pariter suorum

Quidam locum properant cito mortuorum

Et caterva remanet sola sospensorum

Et deponunt corpora subito sanctorum

Festinanter deferunt corpora Cornetum

90

Summa cum tristitia Populus ad fletum

Motus est aequaliter neque dat quietum

Sepulturam subeunt, et deponunt metum

Terreant, o populi, ista quae auditis

Dum tyranni rabiem per orbem sentitis

95

Eidem resistite, qui est actor litis

Liberi poteritis: esse si velitis

Acta sunt haec omnia tempore beati

Pape Innocentii quarti Christo dati

Per quem gentes subdite dantur libertati

100

Et Cornetum sudbitur Dei Magestati