Giovanni Gioviano Pontano Urania 5
Other sections


Nunc mihi quae virides colles rorantiaque arva,

Quae iuga gratorum nemorum ac viridantia ripis

Flumina, quaeque vagos colitis per devia fontis,

Aeriae aspirate aurae, atque favete vocanti,

5

Tethyos aeternae clarum genus, inclyta solis

Progenies, quas Oceani bipatentibus antris

Enisa est, decepta dolis et Apollinis arte

Dum Tethys miserum totiens excludit amantem.

Nanque quiescebat clauso dea nuda sub antro,

10

Cum deus ad postes tacitus rimatur, et omnem

Exploratque adytum, fraudemque in pectore versat

Igne calens, spectat simul et timet ipse videri;

Mox abit in tenuis radios, rimamque per arctam

Ingressus, fruitur thalamo et nova gaudia carpit.

15

Intumuit dea compressu, atque, absente marito,

Celat honus, decimo Oceanus dum sidere Calpen

Diffringit, pontum et terris immittit apertis

Victor et extremam pergit tentare Maeotim,

Commotus fama et generosae virginis annis;

20

Prodistisque utero tacitae et latuistis in umbra,

Oceano redeunte. Etenim pater ipse videri

Vos vetuit, tenues animas vix sensibus auctas;

Nocte quidem latitare antris, at luce vagari

Et pelago et terris, atque aera currere apertum,

25

Solarique aestus hominum, et mulcere laborem,

Longarum et voluit curas lenire viarum.

Ergo agite, o mihi cultae aurae, oceanitides aurae,

Et Tethy proles et Apolline dignae parente,

Este mihi comites terris pelagoque vaganti,

30

Mecum iter inceptum terite, et spirate canenti.

Vos ego Benaci ad ripam atque ad flumina Mantus

Sistam audax. Hic andiadum selecta sororum

Carmina et aonios laetae excipietis honores,

Quos olim memores divum referetis ad aures.

35

Ipse meleteum ad fluvium smyrnetidaque undam

Populeo statuam thalamo atque umbrante salicto.

Hic Dryadum teneris iuvet indulgere susurris,

Cernere et errantis per mollia prata Napaeas;

Hic plectro resonantem aureo, testudine et aurea

40

Calliopen, caput ad vitrei et cava cornua fontis,

Atque amnis veteres referentem carmine curas

Et vacet audisse, et vacua repetisse sub umbra.

Nanque suo et gelidus arsit quondam igne Meletes,

Pierius dum saepe chorus sese abluit amni

45

Et mersat liquidis argentea corpora lymphis:

Concipit hic deus ardentis sub pectore flammas,

Moeret, amat, soloque amens tabescit in antro.

Virginibus facies eadem, atque eadem omnibus aetas,

Idem habitus, par et vox et variantia cantus,

50

Par amor in cunctas. Vnam sequiturque, cupitque;

Vna tamen quae sit, dubium, et sententia differt.

Quae Clio fuit est Erato, quaeque ante Thalia

Melpomene est; errant flammae, furit ardor in una,

Illa quidem incerta est; urit vagus ignis amantem.

55

E latebris parat insidias, ut nulla dearum

Non fuerit tentata: huic oscula rapta per amnem

Abstulit; hanc silvis fugientem aggressus in altis

Implicitatque manu cervicem, honeratque lacertis

Iam iam, sed durae remorantur brachia sentes;

60

Illam spelunca in media, aut viridante sub umbra

Vitantemque aestus, et curas voce levantem,

Ni pastor ruat auxilio clamoribus actus,

Comprimat, et primae potiatur flore iuventae.

Tandem sive ea Calliope (sic fama putavit),

65

Sive Erato, aut longo decepta Polymnia somno

Vim passa est. Tumuere uteri. Ast ubi prodiit infans,

Quo factum commune chorus celaret, in altum

It properans Helicona; Chion mox, hinc Colophonem,

Inde Rhodon, repetitque tuos post, Smyrna, recessus,

70

Hinc ad centiforem Nili subit hostia Theben.

Indicat Aegyptus partum. At memor ipse sororum,

Et famae memor, et quodvis in crimine tantum est,

Musarum nequis prolem putet, auctor Apollo

Eripuit puero lucem et cava lumina condit;

75

Vnde oculis capto nomen permansit Homero,

Et patria incerta est, dubioque auctore parentes.

Hunc vos, o mihi cultae aurae, oceanitides aurae,

Implentemque tubas cuneosque in bella vocantem

Miratae, Xanthum ad rapidum aut simoentida ad undam

80

Et sistetis iter, gelido et refovebitis amne.

Ipse sedens viridi in ripa ac variante sub alno

Nunc divos, nunc heroas vocet acer in arma,

Nunc deses vina et choreas et pocula cantet,

Aut Venerem, et blandos recinat lascivus amores,

85

Vulcanique dolos, et coelo cognita furta,

Quaeque olim longo memores repetatis in aevo,

Dum placido sermone viam ingratosque labores

Et iuvat hausisse, et gressus mollisse canendo:

Fando etenim levat, et labor et via fallit euntis.

90

Hoc nos, hoc, nate, auspicium dataque orsa sequamur;

Cantantes iter ingredimur, comitantur et aurae.

Te vero, mihi certa viae dux, inclyta cantu

Vranie, dum longum iter et spatia ardua circum,

Dum tantum maris et vastae telluris obimus,

95

Perque locos cultu vacuos squalentiaque arva

Erramus (superanda etenim iuga frigida Tauri,

Tranandaeque Alpes promotaque culmina coelo

Caucasia, et superis iam iam calcandus Imaus,

Qua Gangem large undantem gangeticaque antra

100

Emittens hinc, inde per horrida saxa rotatum

Devolvitque Indum, collectisque amnibus auctum

In mare patalium septena per hostia fundit),

Interea canere insuetum iuvet, et iuvet ipsis

Digredientem orsis et carmina culta sequentem

105

Terrasque aequoraque mulcere atque aera cantu,

Et fandi decus extremis adiungere rebus.

Sic tibi Sebethi crescit quae ad flumina laurus

Non Austrum urentem, non saevos sentiat himbris,

Sed gelidi foveant rores, sed mitior aura,

110

Et passim riguis inolescant lilia pratis.

Ipse quoque ignotos referam per carmina lusus,

Digrediens saepe, et coeptis dilabar ab ipsis,

Quo labor, insudatum iter et via iniqua levetur.

Nam tibi terrarumque situm, et cui subdita monstro

115

Quae regio, et sibi quemque locum quod vendicet astrum,

Expediam. Iacet extremis in partibus orbis

Oceano cincta et pelagi resonantibus undis

Gens Orco sata, gens Ditem commenta parentem,

Coeruleis quondam tellus habitata Britannis.

120

Hanc contra iacet algenti Germania campo

Dives aquis, dives nemorum viridantibus umbris,

Saevarumque parens foecunda altrixque ferarum.

Martius hanc quadrupes gentem atque haec litora servat,

Bellator quadrupes, fulvis qui cornibus horrens

125

Ad pugnam vocat et torva ciet agmina fronte,

Insignis villo, sed longe insignior ausis

Pugnarum, ipse e coelo, ipse et de limine olympi

Iam quassans caput et tereti cervice coruscans,

Iam frontem ferus excutiens, iam cornua iactans,

130

Sidereosque deum campos rutilantiaque arva

Prosubigens pede, et aurato sub vellere crispans.

Hinc Gallos, saevum genus atque immania corda,

Quos Rhodanus secat atque Liger refluentibus undis;

Hinc gentem indomitam et gaudentia pectora caede

135

Bastarnas ciet ad pugnam et fera suscitat arma,

Armaque, pilaque, hamentataque tela cateias.

Tum deus armipotens, secum nova gaudia versans,

Inspectatque ferum et pugnacia cornua laudat.

Mox hastam dextra excutiens et vertice conum

140

Flammantem ac longe iaculantem incendia cristam,

Erigit in pedibus seseque et concutit arma

Horrisonans. Ecce hic geminae de vertice flammae

Scintillant: hae agitatae Euris per inane feruntur

Incensae, facibusque auras atque aera signant,

145

Teutonicosque petunt saltus vadaque invia Rheni.

At circum populi longe lateque colentes

Ignescunt calido afflatu, et fax martia saevit.

Scintillis etenim alterius temerarius ardor

Incensus furit et truculentia fortibus ausis

150

Effera, at alterius effert calefacta favillis

Indomitum caput ac violenta superbia voce

Intonat, et nigro rabies armata veneno,

Foeda ungues, impexa comas et dente cruento;

Qua gressum movet et saltu se tollit Erinnys,

155

Crine minax; hac erranti discordia passu,

Iraque, vesanusque furor comes additur, et lis

Ipsa quidem ardenti spargens incendia dextra

Evocat e latebris bellum, ac sese instruit armis.

Sic ubi spinosis in saepibus horridus ignem

160

Iniicit agricola, et flammas agit Eurus euntis,

Omnia candescunt circum loca, candet et aer

Ignibus, insolita fervent sola subdita flamma;

Hic antro excitus coluber, minitantiaque ora

Attollens, oculis ignem vomit, et ruit alto

165

Pectore coeruleus, squamosaque tegmina verrens

Pulvereum sulcat spiris iter, aestuat ira,

Ingeminat calor et rabies nigrescit eundo,

Atque illi collo atque elato pectore livet

Virus, et erranti maculantur terga veneno;

170

Nunc caudam explicitans, sinuosaque tergora vertens,

Labitur, et toto capite exsilit, ac volat acer

Per frondes, per saxa ruens; nunc pectore toto

Eminet ac tergo sese exerit, et micat ore

Torva tuens, linguisque ferus iacit atra trisulcis

175

Vulnera; livescunt sparso nigra pabula felle.

Ergo incomposito confestim in bella tumultu

Currit ab arctois scopulis furialis Iberne,

Exerit e ripis Tamesis caput, exerit ingens

Albis, et incertas volvens Garienus arenas,

180

Vistulaque et summo decurrens monte Suevus.

Ecce vident Senonum populos, lateque vagantes

Vangiones trahere armatas in praelia turmas,

Lugosque, Creonasque, et certo Elveonas arcu,

Et Cimbros gladio insignes, et Saxones hasta,

185

Ac falcata truces qui raptant esseda Congi;

Tum Cattas, Tagratosque, habilemque ad tela Sicambrum,

Quique fremunt Chauci praeter vada nota Visurgi,

Iamque alpes metire oculis iugaque edita coelo

Subiectosque iugis campos glacialiaque arva,

190

Ac primum nemora illa ingentibus obsita silvis.

His Belgas ense invictos, Morinosque, Batavosque,

Arvernosque, ferum genus, his Venetosque, Remosque

Sustulit in campis Caesar belli deus, atro

Sanguine cum rubuit Liger, intepuitque cruore

195

Mosa virum, et capiunt vix ipsa cadavera ripae,

Oceano indignante comam et mersante sub amnem.

Ast illis (manet aeternum decus) interiit gens

Et silvis prognata et Rheno educta parente,

Gens ferro atque hosti primis assueta sub annis,

200

Helvetii, Vsipetesque, atque effera corda Suevi,

Quis unum praedae studium, ac durare sub ipsis

Corpora fluminibus, teloque assuescere dextram.

Non urbis, non cura domus agrive colendi;

Venatu ducunt vitam atque e lacte liquenti,

205

Et quod marte sibi spoliato ex hoste pararint;

Bella placent fususque hostili e corpore sanguis.

Hos motus animosque atque haec certamina summo

Gradivus coelo inspectans, crepitantiaque arma

Conflictu pugnantum, et equis decora alta parantum

210

Hastaque et gladio et sparso super arva cruore,

Miratur simul ipse equites, peditesque, ducesque,

Tantarum et molem rerum ac conamina tanta.

Mox flammantem hastam et calvi tela horrida Iuli:

"Cedo, inquit, simul arma, simul mea signa nepoti,"

215

Delapsusque polo pugnanti atque ense furenti

Astat. Adesse deum sentit deus. Illicet hostes

Vertuntur, volat acer equoque insignis et ostro,

Per mediasque acies exsultat victor Iulus

Caede madens; natat in medio Mars ante cruore.

220

Hos lusus tibi, nate, viae coeptique laboris

Esse vides comites, quibus et vada summa Lemanni,

Nimbiferasque Alpes, quibus et fera regna Brigantum,

Rhoetorum et celsas hilares penetravimus arces.

En Drusi monumenta, tuique, Auguste, labores,

225

En fontes auro gravidi; fluit aggere ab alto

Labens vindelicos qui dividit Aenus agros,

Hoc effert antro Rhenus caput, evomit illo

Vndarum rapidos insano murmore fluctus

Danubius, spumosa Padum specus altera versat,

230

Mons partu felix tanto totque amnibus auctus.

His sociis dum aurae spirant, dum ridet et aer,

Nec fessis placidos negat aonis unda liquores,

Coeptum iter ignotasque citi pergamus ad oras.

Nanque etiam Solymorum arces, lateque fluentem

235

Iordanem (loca nota deo), Syriaeque recessus

Finitimos, palmaeque feracem germine Idumen,

Carmelique apices, quin et libanitida cedrum,

Quaeque fluentisono cursu ferit aequora Corseus,

Et quam Chrysoroas lento subit amne paludem,

240

Cornupetens Aries rutilanti vellere servat,

Et Mars ipse suo gaudens prospectat ab astro.

At Nemeae fera tutatur samnitida terram,

Et Latium, tetricaeque domos, atque itala regna,

Et dites Vmbrorum agros, opulentaque tecta

245

Aemiliae, quaeque arva secat quasque irrigat urbes

Mincius. Huic nymphae andiades lectaeque sorores

Benaci miscent violas, moestumque hyacinthum

Intexunt. Ille incedit per prata superbus,

Invitans faciles latebrosa ad furta Napaeas;

250

Quem vel maeonii cantus ascraeaque plectra,

Vel sibaritis avena peloriadesque cicutae

Inflarint, notum et choreis et amore Melissae.

Tutatur quoque quos labens de montibus altis

Dividit Eridanus populos, et territat urbes

255

Abruptis ferus aggeribus digressus et alveo,

Secum agros, secum agricolas, secum obvia raptat

Armenta, ipsarum fastigia celsa domorum,

Evertitque imo fundo, excussatque sub undis

Vasta fremens. Videt infelix sua pignora mater

260

Immersantem amnem, videt et deserta parentem

Nata senem involvi rapidarum gurgite aquarum.

Pignoribus dum sera parens, dum nata parenti

Auxilium parat, hic ambas circumacta vorago

Absorbet cumuloque ingenti vallat arenae.

265

Parte alia spumans albenti aspergine pastor

Dum pecudem pelago avertit, dumque arcet ab amne

Inclamans, fidusque illi comes astat aluta,

Obliquo rapitur torrente et hiantibus undis,

Sullatus mox aeria suffigitur alno.

270

Grex iusta natat. Hic fessus socia agmina aluta

Circuit. Ast illum abrumpens magno agmine vortex

Coeruleus, truncumque trahens vorat, et vorat una

Lanigerum armentum, truncoque involvit alutam

Latrantemque etiam ac domino pecorique timentem.

275

Tum miserae e summis luctum Phaethontides alnis

Ingeminant, miserae phaetontia turba sorores

Abrumpunt lamenta; vident electra suarum

Relliquias lacrimarum, acris monumenta doloris

Amne rapi, rapi et avulsis sua munera ripis;

280

Ac nova dum veteres revocant dispendia luctus,

Ipsae iterum Phaetonta, iterum Phaetonta requirunt.

Finitimae trepidant urbes foraque omnia circum,

Diffugiunt errantque greges custode relicti.

At lacrimans at fusa comas ac pectora plangens,

285

Desperans hominum et opem Ferraria, et ipsos

Vrgenti vix posse deos obstare tumultu,

Praediaque oppidaque urbesque evertentibus undis,

Indomitis undis summum haud satis esse tonantem,

Excidium pavet attonita, atque immania fata

290

Diluviem expectat; ceu cum miserabilis ales,

Vincta pedem laqueo pennasque interlita visco,

Accipitrisque famem truculentique aucupis iram

Horrescit trepidans. Tum candida turribus altis,

Purpureosque sinus niveasque intecta papillas

295

Albenti strophio, formae sibi conscia amorumque

Eridani, sese ostentat, sua lumina in amnem

Defigit Stella arridens, ac flumina molli

Obtutu irradiat. Sentit sua gaudia et antro

Proripiens, cinctumque alno caput exerit undis

300

Eridanus. Tunc nympha oculis iacit aurea in illum

Tres veneres, tres illecebras, quibus excitet ignem,

Excitumque sua succendens ventilet aura.

Hic videas flammantem amnem longeque agitantem

Scintillas vomere et rapidos incendia fluctus.

305

Illa iterum illecebras, iterum veneresque liquoremque

Afflat acidalium, quis saevos temperat ignis;

Mox risum spirantem auram ambrosiaeque fluorem

Laeta movet. Leni flammae incenduntur ab aura,

Post liquido ambrosiae sparsae de rore madescunt:

310

Hinc iuveni in mediis liquuntur pectora flammis.

Vt magnes ferrum in sese versatque trahitque,

Sic virgo trahit Eridanum versatque tuendo,

Deque sinu iaculata faces succendit amantem.

Corripit ipse novam flammam, atque ignescit in amne.

315

Ecce ingens post terga fragor sonat, intonat aer,

Dissultant ripae, et fluctus se tollit ab imo;

Agnoscit deus instantem a cervice ruinam,

Attonitaeque timens dominae atque incensus amore,

Cessantem fluitare amnem iubet ocius. Ipse

320

Attollit dextra elatum triplici aere tridentem,

Concutiensque caput properanti elabitur unda

Insignis curru et terno cava tempora cornu;

Prospiciensque undantem alte descendere nimbum,

Vellentem arbusta, et secum vacua arva trahentem,

325

Armatam attollit dextram et ferus imperat ore:

"Nil ultra tentandum, undae, atque absistite ripis,

Parcite agris, vimque aggeribus cohibete sub ipsis."

Haec ait: illae spumantes tumido aequore fluctus

Includunt alto alveo, et placido agmine cursum

330

Maturant, pontum et tacitae ingrediuntur apertum.

Ipse locum celer optatosque revisit amores,

Et celsa dominam laetus de rupe salutat;

Libera sidereae plaudit Ferraria nymphae

Dona ferens, mox et placido gratatur amanti.

335

Haec vos haud ingrata viae solatia, nymphae

Aeriae, dum Flaminiae tranamus et amnes,

Et colles Piceni, et non vada tuta Truenti,

Dum praecutinas cautis, cavaque hostia Aterni,

Pelignumque solum, celebrataque flumina Musis,

340

Dum marrucinos colles, sitientiaque arva

Gargani peragramus et arenti Aufidon ora,

Et mecum cecinisse et iter lenisse canendo

Ac durum iuvet accentu mollisse laborem.

Sic vobis, nymphae, aeternum sit ludere, sic vos

345

Et gelidae accipiant valles et flumina fessas.

Ipsa etiam ardenti gaudet defensa Leone

Vsta siti et latis fundens se Daunia campis,

Quaeque nitet pigro tellus madefacta Galeso;

Et tellus late ingenti circumdata Sile

350

Dives agris, dives pecoris, longe optima nutrix

Lenaeae vitis, ditique argentea gleba,

Clarorum inventrix studiorum, atque aemula divis,

Magna viris, magna ingeniis atque urbibus ingens;

Ac parvo distincta freto, oblatrante Charybdi,

355

Insula terrificis Aetnae celebrata caminis,

Cyclopum domus, et cupido loca pervia Diti.

Dum ferrugineo rapitur Proserpina curru,

Ad manesque iter ingrediens nova subruit antra,

Atque ea, quaesitam post natam Ereboque repertam

360

Monstratam et segetem mortalibus, horrea genti

Constituit dea, quae siculis dominatur in arvis;

Deque fame quotiens hominum genus omne laborat,

Antraque horreaque et cerealia claustra relaxat

Ac saturat laetas renovatis frugibus urbes.

365

Has gentes Leo, siderea dum spectat ab arce,

Florentisque manus videt, exsultatque videndo,

Ingentes illos animos ingentia ad acta

Suscitat, imperiique animos accendit ad arma

Horrificus. Sentit tacito nova gaudia corde

370

Delius, admiransque armos et pectora saevi

Quadrupedis, laeto fulgentia lumina vultu

Figit in Italiam, et genti gratatur et urbi,

Quae quondam Euro praescripsit Zephyroque Notoque,

Et Boreae imposuit leges, suaque intulit arma

375

Oceano, nunc templa deum et solennia curat,

Sacra colens, magno et ritus iam praeficit orbi.

Mox terram altricemque virum imperiique parentem,

Et leges condentem, et diis pia sacra ferentem

Commendatque Iovi, atque Italum fovet auctor honores.

380

Annuit his precibus divum pater. Inde fluit sors

Imperii magnarum et opum, et reverentia legum.

Phoenissas etiam gentes chaldaeaque regna,

Antiquum genus, irradiant fulgentia monstri

Vellera phoebei. Nam quos de rupibus altis

385

Pyrene spectat populos, quaeque aurea findit

Vnda Tagi, quaeque arva secat Sicorisque vagique

Fontis Anas multoque trahens se gurgite Iberus,

Qua vasto circum pugnax Hispania ponto

Alluitur, quaque ora maris se celtica tuscae

390

Porrigit in portum Lunae, ac Tyrrhenia cultos

Ostentat colles, atque in mare solvitur Arnus

Clarus opum felixque operum atque insignis honorum,

Aurea quem gemino iungit Florentia ponte;

Parte alia solem ad rapidum clymeneiaque astra

395

Laudatos Arabum campos, pinguemque Sabaeum,

Eudaemon qua felici nitet inclyta gleba

(Betius hanc Zamete fluens lavit haerbiger amnis,

Et qui thura Laris foecundis miscet arenis

Stillantem evolvens in persica litora myrram,

400

Hanc ripa frondente vagus sinuantibus undis

Hormanus foecundat, et in vada caeca Priones

Sese agitans, dum coeruleo provectus ab alveo

Intrat Erythraeum per pascua laeta profundum),

Haemonius sibi iura senex haec vindicat. Inde

405

Iupiter hos populos placido fovet anxius astro,

Ac terram myrrae matrem stirpisque parentem,

Thuriferae miratur opimo germine laetam,

Bis ferat ut segetes anno, bis poma ministret.

At Parthos, genus acre, propinquaque Persidos arva,

410

Et latos Medorum agros taurina tuentur

Cornua, quaque Asiae litus se porrigit, et qua

Cyclades insanum tundunt mare, notaque Cypros

Ostentat paphias candenti marmore turres,

Ac sedis, Erycina, tuas, quibus aurea quondam

415

Fulgebas. Hinc ipsa urbes, hinc oppida gentemque

Invisens et blanda foves, et amica tueris,

Et fontis memor et nemorum, quis sedula natum

Formabas docilem hamatae se aptare pharetrae,

Tendere mox arcum, et celeres tentare sagittas

420

In volucres prima expertum. Illae ut amabile telum

Senserunt, placida Idalium implevere querela,

Murmuraque ingemuere leves. Strepit incitus ales

In venerem. Certos iterat puer impiger ictus,

Inde feras pecudesque petens graviore sagitta.

425

Ipsa, faces iaculata, novum post vulnera vulnus

Infligis: caluere ferae, grexque omnis in ignem

Incensus furit. Hic audax puer aptat in ipsos

Pastores ramum, quem stirpe athamantide vulsum

Mater acidalio continxerat amne. Ibi vulgus

430

Pastorum pecudesque interque armenta ferasque

Ingemuit: silvae insolita sonuere querela.

Tum Charites fudere novos e fonte liquores,

Vulnera quis gemitusque et acuti in corde dolores

Sedantur; tunc ipsa, sinum nudata, papillas

435

Exeris: effulxit iubar, ac de pectore eburno

Afflarunt gelidae Zephyris felicibus aurae,

Quis aestus recreas iuvenum lenisque dolorem.

Hic videas amnem ad rapidum viridante sub alno

Pastores miscere novas per prata choreas;

440

Hic primum cecinit teneros nova fistula amores,

Insuetumque suae carmen modulatur amicae

Vpilio; assuevere choris Dryadesque Napaeaeque,

Et Panes socii, et nemorum montana propago.

Tum primum nymphae heroem, heros heroinen

445

Arsit; amant heroes, amat pastoria turba.

Ipsa inter medios iuvenes mediasque puellas

Compta canis, silvasque moves et flumina sistis,

Et circum pictae variant sua rostra volucres.

Has artes Cypros atque haec incunabula nato

450

Prima dedit, primosque tibi monstravit amores.

Nanque in acidalii frondoso margine fontis

Ducebas nitidum properanti pollice plectrum;

Conveniunt nymphae ad cantum properatque iuventus

Pastorum, simul heroes, simul heroinae,

455

Et Panes montanicolae, quosque acer in ignem

Egit Amor. Coeptae choreae. Vox omnis amantum

Vna fuit: "Mihi parce puer, mihi parce puella,

O niveo candore puer, roseo ore puella."

Ecce autem phario veniens de litore pastor,

460

Commotus fama chorearum et honore canendi.

Astitit, obstupuitque una: obstupuere puellae

Miratae pastorem. Etenim coma mollis, et illi

Qui coelo possent superos deducere ocelli,

Quis ignem, dea, quis sensus instinguis amandi

465

Fixa tuens. Arsit Dryas, hinc arsere Napaeae

Indignantem animis et tristi corde rigentem.

Hic Amor ipse duas gutta ex amathuside tinctas

Selegitque arcu innitens strinxitque sagittas,

Quo victor duplici geminaret vulnera telo.

470

Hae validis agitatae Euris et viribus actae

Confligunt simul, et celeres strinxere favillas

Incensae illisu rapido, et fax ignea fulxit

Aucta Noto. At tacitos intus calor urit amantes.

Altera niligenam puerum ad praecordia fixit:

475

Obriguere gelu venae, sed flamma medullas

Vrit agens, correptum adolent incendia pectus.

Ignorat tamen, unde faces, unde acta sagitta;

Nunc pallor, nunc purpureus color ore recursat,

Ac multa e vario volitant suspiria corde.

480

Altera detorsitque iter, ac vestigia ab ictu

Laeva petit: laeva sensisti e parte sagittam

Errantis mater pueri; longe ingemis. Ille

Ridet, et implicitus collo blanditur amanti,

Admotusque sinu nudato atque oscula fingens

485

Ignotum matri diffudit in ossa venenum.

Cuius ubi tibi vis est cognita, tingis et illo

Docta faces, quis corda afflas mentesque deorum,

Cogis et humanis superos pallescere curis,

Inque bovem mugire patrem et freta longa secare.

490

Te nati telum, patria tellure relicta,

Pastoremque sequi iubet et pastoria iussa,

Te Memphis dolet errantem prope flumina Nili,

Te Nilus miseratur ad haerbida prata gementem,

Cum tenerum exanimata fovens lacrimaris Adonim,

495

Et Marti praefers pastorem, et flumina coelo.

Hos numeros celebrate, aurae, oceanitides aurae,

Et Cypron cantate et fontem amathusidis undae,

Vnde meos et fovi aestus et vulnera lavi,

Cum valles: "Ariadna", nemusque: "Ariadna" referrent,

500

Et miserata graves iterarent litora questus.

Non Babylon, non quae ora inter Tigrimque vagumque

Euphraten, non quae assyrio riget ora calore,

Non Crete quondam Iovis incunabula magni,

Nec veteres Graiorum urbes, nec achaica regna

505

Virginis ingentes alas et brachia vultu

Non laeto aspiciunt, non Virginis inclyta dextra

Protegit has, non Mercurii variabile sidus,

Ingeniique bonis et linguae laudibus ornat.

Scilicet hic patriam antiquam dulcisque recessus

510

Cyllenen meminit, lususque in montibus actos,

Dum pueris puer immistus per gramen ad umbram

Et choreas agit, et dulcem modulatur avenam,

Et primus nudae meditatur dona palestrae.

Saepe illum genitrix, silva dum quaerit in alta,

515

Hirsuta committentem agnum in praelia fronte

Invenit et cauta revocantem in verbera dextra;

Saepe suas levi curas in cortice fagi

Testantem, et scripto signantem carmina trunco:

"Quid fugis, o formosa Dryas? Qui te puer optat,

520

Lilia cana novem dono dat, datque hyacinthos

Florenti intextos amarantho, et cypride fronde.

Haec puer; ast olim cupidas quoque pectoris auras,

Osculaque intactis servat tibi roscida labris."

Finitimos vero Thraces, rhodopeiaque arva,

525

Haemumque, Hebrumque, et Macedum quondam inclyta regna,

Illyricos etiam tractus, vagaque ora Timavi,

Et Gangem late undantem, et gangetida terram,

Gangaridumque domos dites, adamantidaque oram,

Quaque Arius stagnante vado fluit et ruit inde

530

Gemmiferos volvens latices atque aurea saxa

Aegoceros imo ascendens prospectat ab orbe,

Falciferoque seni et populos commendat et urbes.

Non Mariam, non longiflui lata hostia Nili,

Aut campos, Aegypte, tuos, aut pinguia culta

535

Cyrenes, non Marmaridum loca torrida ab aestu,

Hyrcanive sinum maris, aut quos aspera saltus

Armeniae Tigris colit et vagus ambit Araxes

Aut arcas puer, aut Geminorum cura laconum

Negligit; aut laetos felici vellere Seras

540

Deserit alma Venus, iustae aut trutina aurea Librae.

Haec quos Gardamonis populos, quos et Zariaspes

Alluit et ripis Ochus insignitus opacis,

Et quae turrigeris insurgunt moenia Bactris;

Haec quos e scyticis delabens montibus Indus,

545

Sandabalisque rigant campos, casperiaque arva,

Indus aquis, Indus populis, auro effluus Indus,

Regnatorque hominum heoi et rex maximus orbis,

Atque alio sub sole nigrantis Oasidis oras,

Qua libyco subiecta iugo squalescit et atris

550

Stagnat Muris aquis, vasta et mons surgit arena,

Atque abit in celebrem mareotis lympha paludem,

Quaque vetus Thebe centum stetit inclyta portis,

Imperitans moderatur et usta caloribus antra;

Quis passim nudi iuvenes nudaeque puellae

555

Optatos agitant lusus et, pectore nudo

Complexi, socio ducunt sua gaudia nexu;

Quis et pauperies comes est, comes alma voluptas,

Et solem odere, et tenebris laetantur opacis.

Nec phrygio iuveni studium aut sua cura recessit

560

Terrarum. Nanque hinc gelidos regit axe propinquo

Sauromatas arcu insignes et acinace curvo,

Et quos Oxa palus, quos et vada longa secutus

Percurrit, varias miscens secum Oxus arenas;

Illinc Aethiopum campos sitientiaque arva,

565

Et vastos Arabum fines, immania tesqua,

Immitesque elephantum oras, azania regna

Qua se barbaricum in pelagus spumante fragore

Rhaptus agit, secat et rapidi fera litora ponti

Ac tractus secat, humano quis sanguine pasta

570

Gens errat nemorosa, ferunt cui pabula caedes,

Et potum cruor expressaeque ex osse medullae.

Parte alia rursum in pelagus se proripit ingens

Zingis, et immanes pascuntur iusta elephanti.

Post Coloa stagnante vagus fluit aequore aperto

575

Astapus, et socio iungit sua flumina Nilo,

Iungit et Astaborae, et Blemium hinc populatur arenas,

Illinc memnonios cursu secat improbus agros.

Hos fovet idaeus puer, ut nec frigus iniquae

Sarmatidos, nec saeva senex incendia vitet

580

Aethiopum extremo aspiciens Saturnus ab orbe.

Ast Tingin, Bochique domos, habitataque Mauris

Tecta, deosque humeris coelumque Atlanta ferentem,

Insignisque auro et pomis radiantibus hortos

Hesperidum, ac deserta siti getula leonumque

585

Arva fame Mars omnipotens et Scorpius ardens

Inspectant laeti coelo, et sua iura tuentur;

Hic chelis, ille ense potens, quis culta Syrorum,

Cappadocumque agros, quis commagenia rura

Defensant, moresque viris et munera monstrant.

590

Finitimam Cilicum gentem, iugaque edita Tauri

Et flexus, vage Cydne, tuos, saltusque malignos

Pamphiliae, et fulvas rapidi Eurymedontis arenas,

Felicesque Hermi ripas, rutilantiaque auro

Litora Pactoli, et florentis Maeonas armis

595

Cura Iovis fovet, insignitaque Piscibus astra

Irradiant. Colit hos Garamas desertaque tellus

Aethiopum, colit exustis Nasamonius arvis,

Tuspique, Arcagorique, incensaque solibus ora,

Quique tenent vacua arva et sole incocta Anagombri,

600

Quique aestu sitientem agrum vicinaque Syrti

Litora Fazani, desertaque inhospita versant.

At Cancer noctisque decus latonia Virgo

Lotophagum sedes tenet, et quos Bagrada saltus

Infidusque secat Cynips et punica late

605

Litora, quaque vagus se tollit in aequora triton,

Et formidatas olim Chartaginis arces

Ac latebras, Masinissa, tuas cavaque antra leonum,

Aetaeos etiam fines, squalentiaque arva

Colchidos et saevae non hospita litora Ponti,

610

Quasque oras Phasis rigat et quas spectat ab alto

Vertice piniferis Ide circumdata silvis,

Ide altrix silvarum, Ide foecunda ferarum,

Irriguos Ide fundens de rupibus amnes.

Quos iusta phrygiae per opaca umbracula nymphae

615

Aestatem prohibent, nudataque corpora lymphis

Praecipitant; nitet in mediis argenteus undis

Candor, et ex imo fulget vaga purpura fonte

Et roseus color. Hic tremulae per coerula flammae

Scintillant, quas illae oculis iaculantur; ibi acer

620

Observans Amor, acer ibi sua tela sagittas

Vstulat igne novo flammisque recentibus armat,

Ac nova per phrygios meditatur praelia campos

Insultans. Calet omnis ager, calet Asia et ipse

Extremo volvens incendia fonte Caicus.

625

Bithynos etiam colles iugaque alta Cytori,

Et freta cyaneas inter currentia cautis

Luna tenet summoque nitens in cardine Cancer,

Quaeque olim pegasea ratis loca legit; ubi ingens

Alcides actus furiis victusque dolore,

630

Immemor ipse sui, clavaeque oblitus et amens

Erravit, cum ripae illum ac resonantia saxa,

Illum amnes, illum antra procul vallesque referrent,

Clamantem: "Mihi reddite Hylan" totiensque gementem,

Tundentemque Hyla nemus, aequor Hyla replentem.

635

Has illi poenas Cytherea irata paravit,

Quodque apio insignire comam, quod tempora myrto

Abnuerat, cum laeta illum ad carchesia victor

Oenides omnemque una Calidona vocasset,

Gaudentemque apri spoliis et virginis actis.

640

Sit mihi fas, nymphae aonides, dum litora curro,

Quae quondam cithara modulans percurrerat Orpheus,

Sit fas Alcidae luctum puerique rapinam

Et canere, et longum cantu mulcere laborem.

Dum vocem valles referunt, dumque ipsa canentum

645

Murmura responsant et ripae, et litora, et ipse

Conscius erroris fons, et loca conscia questus,

(Vestrum opus) ut fessae reparentur carmine vires,

Assit et extremis decor et sua gratia dictis.

Appulerat Mysorum agris magnetias Argo,

650

Cum tenero comitatus Hyla petit impiger alti

Alcides iuga per densum frondentia montis.

Hic septem capit errantis per devia cervos,

Septem arcu pedibus binos et robore plantae

Insignes maculis primoque ad tempora cornu.

655

Hos puer attrectare manu palmisque fovere

Incipit, et tereti subnectit vincula collo

Exsultans praeda et maculosis pelle gemellis.

Hic heros fessus cursu per gramen ad undam

Ingentis artus sternit, clavamque trinodem

660

Suspendit trunco, et pharetrae caput aptat honustae;

Invitat somnos labor et vicinia fontis,

Vmbraque textilibus circum variata corymbis.

Ipse autem fons perspicuis argenteus undis.

Albescunt imo sparsi rutilantque lapilli,

665

Quos huc illuc subsiliens vomit unda; quiescunt

Mox illi, pictaque solum variatur arena.

Laetantur vitreis errantia lumina in undis;

In summo natat umbra, natant ramique comaeque

Frondentes, sol per tenuis vaga lumina rimas

670

Irradiat, variant umbrae variantibus auris;

Pendula per nitidum currunt umbracula fontem,

Murmuraque in solis strepitant resonantia silvis,

Quae lenis movet aura, movet recinentia ramis

Ora avium et vario resonant cava guttura cantu.

675

At circum atque ipso crepitantis margine rivi

Ver halat, roseusque decor se fundit ad auras,

Liliaque in viridi spirant canentia thyrso,

Et memor ingratam moeret narcissus ad undam;

Tum violae e patulis redolentia munera ramis

680

Praetendunt laetos flores implexaque serta

Spirantis rarum veris decus. Enitet inter

Illustris passim floris monumentaque divum

Flos rarus, flos ipse hominum vix cognitus ulli;

Heroes norunt et semideique deique,

685

Iupiter hoc thalamos iubet, hoc iubet aurea coniux

Rorari genialem aulam, cum laetus uterque

Laeta agitat sociosque parant coniungere somnos.

Hos inter gratam Alcidae per membra quietem

Stillarat sopor, et fessos recreaverat artus.

690

Ipse autem somno gravior victusque sopore

Horrentemque animam late de pectore anhelus

Efflabat. Nymphae, insolito de fonte fragore

Excitae, liquidis caput exeruere sub undis;

Vtque virum videre per haerbida prata iacentem,

695

Tendentemque artus, mento setisque rigentem,

Claudentemque superciliis cava lumina, risum

Ingeminant: laetis interstrepit unda cachinnis.

Ridebant aliae stertentem heroa; sed haerens

In puero non ipsa oculos, non lumina torquet

700

Blanda Earis, sentitque deae zephiritidis arcum

Tabificum ultricesque manus. Ea, colle propinquo

Insidians, telum idalium, immedicabile telum

Perstrinxit, sullatum alte intinctumque veneno

Fontis acidalii. Hoc etenim dea cypria telo

705

Vtitur in nymphas, quotiens mortalia nymphis

Obiicit ora, hominumque deas pertentat amore.

Interea, catulis puer ad praesaepe ligatis,

Ludebat, pexosque manu mulcebat, et haerbas

Selectas dabat, et misto inter cornua flore

710

Intexens viridi caput insignibat acantho.

Mox ipso infelix puer, ipso in margine laetos

Infelix lavat, et vitream depectit ad undam

Rorantis hudo latice atque aspergine cana.

Senserunt catuli fontem notum. Ah puer, ah sors

715

Dira deum. Saliere feri, puerumque sub undas

Traxerunt. Terque ipse manu pedibusque humerisque

Obnitens clamavit herum: ter candida Nais

Ora manu pressans liquidum vi traxit in amnem,

Atque amplexa suis pavitantem condit in antris

720

Fulgentem tamen ora, oculisque comaque decentem.

Illa quidem puero fruitur. Sed flava Nychia,

Et nigris Eunice oculis petulansque procaxque,

Atque umbrae Melis consueta, Adranea recessu

Picta genas tortisque comis et nuda papillas,

725

Ac nunc multa suo fundens suspiria corde,

Tabescunt miserae invidia latitantque sub antris.

Septem Earis malesana dies, septem anxia noctis

Cum puero insomnes agit, ut neque parcat amanti,

Nec parcat rursum ipsa sibi, sed perdita et amens

730

Deperit illum oculis, amenti et deperit ore

Perdita; mox clauso exanimis collabitur antro.

Ast heros somno excitus pavitansque dolensque

Quaerit Hylan, repetitque et Hylan. Nemora avia longe

Responsant, iterantque et Hylan. Puer abditus antro

735

Ipse quidem responsa refert; sed nympha, sed antri,

Occlusaeque fores, molesque immanis aquarum

Adversans prohibent superas attingere ad auras.

Luctatur sed vox, intusque offensa resultat,

Atque obscura procul revolutaque bombit imago.

740

Errabat miser Alcides gemitu obvia complens:

Praecipitem nunc ardor agit, nunc victa dolore

Genua labant, nunc mugitus per saxa resultans

Inventum promittit Hylan, modo lusus et exspes

Arcumque clavamque veneficamque pharetram

745

Turbat humi; mox amisso praefertur amante.

Iamque oculi, iam vox defecerat. Ecce per amnem

Visus Hylas. Vocem ingentem dedit excitus heros,

In mediosque salit fluctus et brachia tendit.

Exili tum voce puer: "Mihi gloria in amne est,

750

Care parens, absiste queri, sat terra, sat aequor,

Satque tui socium me iam novere labores;

Sat sit Hylan sudasse tuae sub pondere clavae.

Iam requies mihi parta et hymen et numen in unda:

Vive memor, nostrosque animo servabis amores."

755

Hic lacrimas dedit atque extendit ad oscula vultus

Purpureos; vani rapuere sed oscula venti.

Sectatur properantem heros, sed coerula coniux

Sectantisque oculis nubem obiicit, et vetat antro

Indugredi. Tales reddit de pectore voces

760

Alcides: "Mihi care puer, tua gloria laudi

Atque undis iam parta quies et numen in amne,

Invidiae coniux et amante et coniuge felix;

In clava mihi nomen Hylae libycaque pharetra;

Pulchcr Hylas, regnabit Hylas in pectore nostro:

765

Sis facilis, nostrosque iuves in parte labores."

Dixit, et ingentem viridi de cespite collem

Erigit attollitque manu: componitur ara

In medio, lecti flores et olentia serta

Sparguntur; gestati arcus gravidaeque pharetrae

770

Stant super, et rutilas volvunt incendia flammas.

Ipse aram novies lustrans bona verba precatur

Cum gemitu, novies et Hylan de more salutat.

Visus Hylas media flores quoque sumere ab ara.

Hinc iter ad Phasim ingeminat, minuitque dolorem

775

Ipsa dies, desiderio vis addita crescit,

Mensque resurgentis renovat sub pectore curas,

Quae fossum excipiunt variae et comitantur euntem,

Litora dum properans legit et cava flumina tranat;

Solantur tamen in tenebris insomnia et umbra

780

Obversans oculis et Hylae amplexantis imago.

Forsitan et quos quisque deus per pectora sensus

Excitet et quales nascenti sidera mores

Portendant, canerem, diversaque fata, virorum

Quae facies, vigor aut membris, quae robora cuique,

785

Quod studium, quodque ingenium visque insita cordi,

Vt rerum series et coepti carminis ordo

Postulat, et toto passim ferremur olympo,

Scitantes quae vis superum ac fortuna locorum,

Astra deum quid iuncta simul, quid, ab orbe remoto

790

Dum certant, quid, cum radio intueantur amico,

Promittant, qua parte favor, quave ira deorum

Eveniat, mors unde repens, aut tempora vitae,

Quaeque hominum generi coelo ducuntur ab ipso;

Verum ingens dolor et fatum insolabile magni

795

Herculis, ac totum lamenta audita per orbem

Crescentem natae luctum immedicataque duro

Vulnera retractant ferro, ac nova robora sumit

Cura recens, semperque novos dolor incutit ictus.

Non potuit famulantem heros, socia arma ferentem

800

Victor apri excisorque hydrae domitorque ferarum,

Non valuit pueri casum nymphaeque rapinas

Ferre deus. Mihi nata seni, mihi filia patri

Eripitur. Crescat dolor et nova cura resurgat.

Parcite, Pierides, nostroque absistite luctu.

805

Vos laetos agitare choros iuvet; ite, puellae,

Ite, deae. Tuque, o toto dux praevia coelo

Vranie, proprios repetens age, diva, recessus:

Ipsa tibi dulcem in thalamis meditabere cantum.

Funera nos lacrimaeque decent. Procul este, Napaeae,

810

Este procul, Dryades, cultaeque in carmine nymphae,

Liquentisque amnes colite et colite ocia silvis.

Forsitan et te, Aurora, iuvet, dum Memnona luges,

Et nostras audire tuasque iterare querelas.

Sed dolor et lamenta nigro comitentur amictu,

815

Quaeque aerumna meos non deserit anxia questus;

Sed comites estote, aurae, atque favete querenti

Et voces geminate et luctum intendite nostrum,

Fidae aurae, comites saevi testesque doloris.

Certo ego felicis tedas dulcisque hymenaeos,

820

Nata, tibi carosque parabam e stirpe nepotes,

Fingebamque et avi lusus, numerosaque verba

Ad cunas, cantusque senex meditabar aniles.

En miserae patris tedae? Hosne senex hymenaeos

Aspicio? Sunt haec solatia grata nepotum?

825

Nata, iaces, nec blanda senem, nec filia patrem

Alloqueris, sed muta siles, sed lumina condis.

Hoc meruit pater infelix? Age, nata, reclusos

Et sustolle oculos et me solare querentem.

O vanum desiderium et spes patris inanes:

830

En tabes. Decor ille tuus quo, nata, recessit,

Deliciae matris miserae? Tibi dona parabat

Et lusus dignos hymenaeo et coniuge vestes:

Pro donis lusuque et pro laetis hymenaeis

Liquisti luctum et lacrimas atque aera nigrum.

835

Ornabam tibi serta domi, syriumque liquorem

Ad thalamos geminae, geminae tua cura sorores

Fundebant. Quid pro sertis syrioque liquore

Liquisti? Sine sole dies, sine sidere noctes,

Insomnis noctes. Fesso tibi vagit ab ore

840

Frater, et in cunis questus exercet amaros:

Has illi illecebras, haec ludicra blanda relinquis.

At patri vetus ulcus et insanabile vulnus

Liquisti, aeternos luctus, miseramque parenti

Caniciem. O qui me patrem, qui forte parentem

845

Syrtibus in mediis statuat, saxisve Promethei,

Qui rapidas instiget aves et vulturis ungues?

Non mihi te belli rabies, non aspera ponti

Tempestas, non missa polo flagrante ruina

Eripuit, tellusve gravi concussa tremore,

850

Aut quae sunt miseris discrimina plurima terris:

Ipse mihi flos aetatis speciesque pudorque,

Et gravitas generosa, oculisque afflata venustas

(Heu, quod, iuncta simul dum sunt, bona plurima certant)

Eripuit tete. Ipsa sibi probitasque decorumque

855

Iniecere manum, et fato sua iura dedere.

Quae, superi, quae saevities. Molitur ab ortu

Sol cursum, pergitque iter, et spatia ardua lustrans

Conficit, occiduum dum progrediatur ad orbem;

At vitae spatium incertum, et persaepe senectus

860

Ingruit in medio cursu vellitque iuventae

Languentem florem, et spoliat spe divite ramos.

Anne mihi ante oculos grata obversatur imago,

Qua mihi te quondam, mea Lucia, qua mihi tete

Laeta oculis, blanda aspectu, pulcherrima cultu

865

Consueras offerre? En aspicio ora decusque

Egregium formae et tot honestae frontis honores?

Laetantem amplexu excipio et patria oscula iungo;

Affaris iam blanda senem, officiosa parentem;

Excutiunt mihi iam lacrimas nova gaudia. Demens,

870

Ac demens pater infelixque parensque senexque,

Funde novas lacrimas, ne te iam ludat imago

Et sensus memor et mentis spes credula vanae.

Nil, heu, nil reliquum iam Lucia. Cessit in auras,

Vel somno similis, vel inani corporis umbrae;

875

Aut iacet in parva tantum cinis abditus urna.

Num coelo forsanque recens nitet aurea sidus?

Illam coelicolae inspectant? Illam heroinae

Mirantur? Clarum nota inter sidera lumen

Ipsa micat nova lux, coelo decus addita et astris?

880

Nata, queror. Reptantem auris coeloque vagantem,

Astra recensentem numerosque et signa notantem,

Heu fallax natarum amor, heu male grata, nec ore

Appellans, nec voce petens patrem ipsa vocasti.

Saltem, o saltem oculos ad lumina nostra reflexes.

885

Ah diras patrum spes et solatia dira;

Ne coelo, ne diis pietas. An forte nec ipso

Splendescis coelo, tenebrisque adoperta profundis

Caligas nigricans? Pereat lux, omnia noctem

Ingeminent, tenebraeque cavo dominentur olympo.

890

Sed iam o sed desiste, dolor. Mihi roscida flavo

Exsurgens Aurora novum iubar aequore tollit;

Praeradiat caput auricomum, roseusque per auras

It decor, eque genis stillat ros fusus eburnis.

Nunc axem, dea, nunc currus, age, pelle volantis,

895

Funde diem, sparge heoam dux pravia lucem,

Pande sinus: natam aspicio. Tecum aurea curru

Lucifero et sociis tecum secat aethera bigis,

Blanditurque oculis, lacrimas quoque laeta parentis

Aspectu ciet, et blando mea Lucia ab ore

900

Appellatque patrem, summo et sua brachia curru

Exerit invitatque senem. Iam, filia, fulges

Insuetum iubar, ardescunt iam tempora, iam iam

In radios abeunt crines; en fulgidus ora

Accendit splendor, micat en lux ignea circum

905

Perque genas, totoque nitor se fundit olympo.

Exoritur iam sol. Radiis en Lucia solis

Excipitur, roseoque sinu complexa nitentem

Illustratque diem, et super aethera fulget apertum,

Atque novum coelo decus et nova lumina terris

910

Diffundit: lucem inde aurae sensere recentem,

Clarior et solito diffulxit ab aethere Titan.

Ergo ubi postremum in cinerem squalentiaque ossa

Solverit, et longo tempus me absumpserit aevo,

Quaeque levis tumulos circum obversabitur umbra,

915

Abscondet nox, et nube obdensarit opaca,

Forsitan e coelo aspiciens, nec passa parentem

Obduci tenebris, nigrantia nubila late

Differet, et patrium longe indignata sepulcrum

Nocte premi et densa manes caligine condi,

920

Effundet rutilantem alto de culmine lucem,

Et totum in radios clara inflammabit olympum,

Illustrans monumenta patris decora inclyta fama.

Fama ipsa assistens tumulo cum vestibus aureis,

Ore ingens, ac voce ingens, ingentibus alis

925

Per populos late ingenti mea nomina plausu

Vulgabit, titulosque feret per secula nostros,

Plaudentesque meis resonabunt laudibus aurae;

Vivet et extento celeber Iovianus in aevo.

Nec derunt, mutum ad cinerem qui grata locuti

930

Oblectent manes cantu, atque haec pectore versent:

"Huic puero quantum aonides tribuere puellae,

Castalii quem fontis aquis lavere, et opaca

Tempora cinxerunt lauru, fovere et in antris

Assuetum choreis Musarum. Hinc pectore anhelo

935

Lustrantem idalium nemus et loca consita Amorum

Et Charites docuere viam, voluere et amantem,

Atque faces tractare deae atque Cupidinis arcus,

Mox paphiam canere ad citharam. Procul antra canenti

Assultant, resonat virides formosa per umbras

940

Fannia, perque suas strepitant suspiria myrtos,

Et percussa graves iterant iuga frondea curas.

Post iuveni patuere adytis manifesta reclusis

Templa, quibus secreta deum sapientia pandit,

Naturaeque artes docet et praecepta recludit

945

Vivendi. Hic illa e media testudine templi

Hortaturque monetque viros, foribusque adapertis

Admittit meritos, excludit inutile vulgus

Detestans. Inde ipse animum formavit, et omnes

Explicuit vitae mores, monstravit et artis

950

Ingenuas, totumque audax Helicona pererrans

Nil intentatum ingenio dimisit inertem.

Is digito increpuitque lyram, lusitque canendo

Ad cyathos, idem ad thalamos Hymenaeon amatos

Pellexit cantu, cecinitque admota cubili

955

Antiniana sales notos, nec defuit illi

Rustica quae tenerum modulata est fistula carmen.

Ingemuit simul ad tumulos, lacrimosaque amantum

Funera, dum e solis violae afflavere sepulcris;

Instruxitque alas equitum, ac sertoria signa

960

Extulit Hesperiae in campis, tinxitque cruore

Arva super; tumuitque amnis, dum gurgite mersat

Arma, viros, phalerasque, et corpora quadrupedantum.

Idem ausus maris undisonos invadere campos,

Rettulit austerae salsus sapor unde lacunae,

965

Rettulit unde cadant himbres, unde intonet aether,

Prodeat unde comata, cavo quove Iris ab antro,

Ausus in emotos aurarum irrumpere tractus.

Macte animo, macte ingenio, cui limina coeli

Stellatae et patuere fores, quem cardine laxo

970

Fataque, fortunasque virum, ac decreta deorum

Nosse fuit, superumque adytus intrare repostos

Rimantem, et caecas reserantem in fata latebras.

Ergo agedum, nymphae sebethides, eia age, nymphae,

Et myrto tumulum ornate atque incingite lauru,

975

Purpureamque adhibete rosam atque effundite nardum.

Canentem, dea, frondentem, dea, iunge et olivam,

Quae pacem dea concilias. Hic ocia pacemque

Italiae peperit fessae, violentaque bella

Sustulit immersitque chao, atque in valle maligna

980

Abdidit, et duplici religavit vincta catena,

Proscripsitque Erebo, portisque inclusit ahenis,

Ociaque hesperias iussit regnare per urbes."