Giovanni Gioviano Pontano Urania 4
Other sections


Ante aram statue heroi, floremque recentem

Sparge super, nec parce arabo redolentia costo

Fundere dona manu cypriosque inferre liquores

(His heros gaudet donis), laurique vagantem

5

Per nemus hac solitam in sedem mercede vocabis.

En strepitant myrteta: syros, age, nate, liquores

Instaura, crepitentque novis altaria flammis.

Ter circum, nate, ora tegens (vetat umbra videri),

Ter circum plena manes venerator acerra;

10

Mox supplex tumulo assistens sic voce precare:

"Magne parens, cui Calliope admodulata canenti

Ipsa chori decus et princeps nova carmina dictat,

Ipsa suo ferit ungue lyram moderataque plectrum

Et raros meditata modos, cui serta Napaeae

15

Intexunt, Dryadesque agitant per prata choreas,

Cui Phoebus lauro densum nemus, aemula myrto

Disposuit Cytherea, suos cui semper odores

Dant violae et toto spirat rosa fertilis anno,

Salve Pieridum, vates, decus. O mihi si quis

20

Colle sub hoc variam per rara foramina buxum

Det Corydon, videat spreto Sebethidos amne

Naiadas, videat, deserto Gauridis antro

Rupis, Hamadryades choreas celebrare virenti

Pausilipi in saltu antinianaeisque rosetis,

25

Et casto flores legere ac variare Maroni.

Ipse merum niveoque tenens spumantia lacte

Cymbia, placabo manes umbramque silentem

Et tumulo condam, et tumulo sua munera fundam;

Et mea Pegasides venient ad sacra vocatae,

30

Pegasides comptae sertis et crinibus aureis,

Et quibus heoae radiant per cingula gemmae.

Iamque lyrae tenuem strepitum, iam pectinis auram

Accipio; ridet nymphis venientibus aer,

Arrident silvae, et dulci flat odore recessus:

35

Omine quo felix opus et nova carmina surgant,

Et coelo spatiemur, et orsa immensa sequamur."

Iam sol Hesperidum silvas erythraeaque arva

Condidit, occiduoque dies se mersat olympo;

Nox coelum tenet et fuscis iuga versat habenis.

40

Nate, vides primo surgentem Cephea coelo,

Quaque Aries caput et Piscis caudam aequore tollit;

Regales illum vestes rutilantiaque auro

Sceptra docent regem, ac genti imperitasse subactae.

Inde venit nato frontis sua ruga severae,

45

Et dura imperia, et vultu mens aspera duro,

Nec ficti mores; qualem se Porcius olim

Romanoque foro et rostris popularibus egit;

Aut siquem nec vana iuvant, iuvat horrida virtus,

Contemptorque animus, munitaque pectora recto,

50

Et Manlii iussa et Bruti irrevocabile pectus.

Nec vero non et reges scelera improba lege

Detestata notant. Igitur facta impia voce

Et tragico exclamant per pulpita nota cothurno:

Aversos solis currus, et prandia fratrum,

55

Tereaque absumpti revomentem viscera nati,

Incoctumque senem flammis, et Phasida nubes

Scindentem coeli, et rutilos per inane dracones,

Textaque, herculeamque pyram, et priameia regna,

Atque enses, Phoenissa, tuos, flammamque Creusae,

60

Si quibus heoo nascentibus astitit ortu

Cepheus, arridetque Venus, Cylleniaque astra

Adiiciunt radios et candida lumina praestant.

Hinc acer Venusinus amaro sublita felle

Verba iacit risu intingens, hinc rugat Aquinas

65

Triste supercilium vomit et de pectore bilem,

Cum videt archetypos pluteum servare Cleantas;

Nec non et iuvenis mordax sale tinctus etrusco

Insequiturque hominum curas et gaudia vulgi

Accurvasque in terram animas coelestium inanes;

70

Forsitan et populi mores describet et artes

Liberiore ioco ludens, risumque movebit

Per scaenam, atque humili figet vestigia socco

Personam simulans, teget et sub melle venenum,

Spiculaque in salibus tinget derisor amaris.

75

Sic olim lusit senior, quem numine dextro

Pierides fovere, sacro cui lenis ab antro

Clitunnus certaque Aon fudisse liquores,

Quem romana suum veneratur lingua parentem,

Ridentemque hominum mores et crimina et artes.

80

Haec Cepheus dabit exoriens. Sed, atlantide ab unda

Occumbens, fatum in scopulis crudele minatur,

Aut primo saevus nascentem extinguit in ortu,

Aut unco incaestum trahit atque eviscerat artus

Dilanians: miseranda quidem mors ipsa videnti.

85

Hinc ales Iovis et phrygiae timor unicus Idae

Praepetibus pennis coelo se credit aperto

Venatrix, praedam et rostro meditatur adunco

Alituum regina, et acutos exerit ungues.

Inde feras cursu exagitant silvisque fatigant

90

Raptores, gaudent frenis domitare coactas,

Et iuvat hostili ferrum aspersisse cruore;

Bella placent et praeda subacto ex hoste petita,

Et spoliis vitam et violenta agitare rapina;

Nec dubitent etiam armatos incurrere in hostis

95

Nudi armis, mortemque velint pro laude pacisci:

Tantum animi feret idaeus nascentibus ales.

Cui si felicis radios Iovis addidit ignis,

Hi patriam decorent armis et ab hoste tuantur

Victores, et opima Iovi in Capitolia figent,

100

Auratumque bovem statuent, actoque triumpho

Ornabuntque domum exuviis et templa trophaeis.

Sin Mavors, aut Saturni attestabitur astrum,

Arma quidem pharetraeque placent, et fortibus ausis

Laus aderit. Tamen aeratas ad signa tribuni

105

Sub duce disponent turmas, aliena sequentes

Auspicia, aut regum imperiis data iussa capessent;

Nanque Iovi sacer accipiter sua tela ministrat.

At cum se oceano immersat, mersabit et undis

Nascentem, fontisque suos sua flumina verset

110

Tros puer, et toto laticem diffundet ab amne;

Vsque adeo occumbens saevit Iovis impiger ales,

Assuetusque aurae pontum indignatur et undas.

Ecce autem nova lux coelo se fundit aperto,

Cum se Aries, cum se Taurus super aequora tollit.

115

Collucent auro flammae, micat aureus aether,

Bracteaque ipsa suo se ventilat aurea gyro

Instrepitans. Lectas heoo in litore conchas,

Florere arboribus video atque inolescere gemmas

Per ramos, purumque excoctis montibus aurum

120

In rivos fluere, ac tenui mox forcipe ductum

Mollitumque manu et fuso leviore rotatum

Regia textilibus percurrere tegmina filis,

Quae dea nunc radio per serica vellera miscet

Intexens, nunc pingit acu, variatque colores

125

Alternans: nitet aurato nova purpura textu.

Ipsa, sedens solio insigni stellisque corusco,

Seligit aut gemmas terra gangetide vectas,

Aut baccas forat in sertis, pingitve monile

Multa docens. Nymphae instantis praecepta magistrae

130

Dextra obeunt, tacito et studio data fila ministrant.

Salve, Casiope; nam te quoque sidera coelo

Illustrant, coelique venis decus ipsa puellis;

Ornatus tu, diva, novos et serica templis

Dona paras, solioque deos veneraris eburno;

135

Tu regum intexis trabeas, tua munera pictae

Palmatae, sceptrumque auro gemmisque decorum,

Baccatumque monile, sacerque in fronte tiaras.

Nec tibi non Hebe, tibi non chorus omnis amantum

Assurgit, comptusque tuos tua dona requirit,

140

Distinctas auro vestis et cingula bullis

Aspra suis, cultaeque comae crinale decorum,

Chrysolithon digito insignem atque in fronte smaragdum.

Imprimis matura viro florente iuventa

Nupta tuos laeta expectans deposcit honores,

145

Illusam baccis chlamydem illustremque coronam

Coeruleo fulgore et purpureis hyacinthis,

Ardet et in mediis quae pendula gemma papillis.

Ipsa manu ligat ad frontem studiosa capillos,

Et suspendit acu tenui velamine vittam;

150

Illa volat, volitansque leves exsuscitat auras;

Ora nitent, ebur extersis in dentibus albet,

Purpuraque in roseis effulget grata labellis,

Perque genas lascivit Amor, qui, spicula torquens

Incensum ferus ex oculis iaculatus et ignem,

155

Vulnerat incautum insidians uritque maritum:

Gaudia tum tacito volvit sub pectore virgo.

Qualis ad Eridani ripas fluvialibus haerbis

Stella novas agitat choreas: ruit excita pubes

Ex agris mirata deam, ruit accola Mincii

160

Hadriacique sinus heros omnisque iuventus

Aemiliae, spumant nymphis properantibus amnes,

Non Satyris sunt arva satis, non prata Napaeis,

Spectantum studiis desunt loca. Mater amorum

Praecedit, molles virgo fert sedula gressus,

165

Dextra Amor, a laeva Charites comitantur. At illa

Ridet laeta dolosque oculis meditatur, et ignem

Huc illuc iacit: uruntur iuvenesque senesque,

Deficiunt Satyri exanimes, ipso aestuat amne

Eridanus, tremulae ludunt per coerula flammae.

170

At vates nymphae carus sua pectore versat

Gaudia sub tacito, atque immoto lumine perstat,

Deliciasque animo repetens, memor ipse futuras,

Invideat nec semideis et temnat amantes.

Exoriens haec Casiope dat munera natis

175

Ex auro gemmisque intertextisque figuris.

Atque utinam nunquam oceani se tinguat in amne

Occumbens, nunquam telo, nunquam ense minetur

Aut e praecipiti fatum crudele ruina,

Esset nec coelo spectatior altera virgo,

180

Nec quae plura suo peperisset commoda cultu.

At contra trux Andromede nova funera et atram

Molitur mortem, ac saevis cruciatibus instans

Supplicia exquirit; neque enim aut lamenta parentum

Coniugis aut moveant lacrimae, aut data munera flectant.

185

Mors illi pretium, et tormenta immania curae,

Vinclaque carcerque et nodoso ex aere catenae.

Vindictam dea pro scopulis, quibus ipsa pependit,

Deposcens, studia haec nascentibus improba monstrat,

Carnificesque manus et acutam in colla securim,

190

Divellitque artus truncos, et viscera mandit

Saeva impasta fame; vel cum minus improba saevit,

Praeficit effossis gravida e tellure metallis.

Hos mores dabit exoriens nepheleius, ut se

Exerit e pelago, quadrupes, properatque citatum

195

Taurus et ipse gradum attollens; sed atlantide ab unda

Saevior obiicietque feris et, corpora truncis

Affigens, animam extremis cruciatibus aufert.

Perpetuis etiam vinclis et carcere tetro

Damnabit, si forte minax hinc inde benignum

200

Stet sidus, dubio certans utrinque favore.

Hanc olim scopulo affixam et crudelia ponti

Horrentem monstra, ac sine spe auxilioque parentum,

Vndoso erumpens pelago atque fluctibus imis

Se tollens, laniare immani gutture pergit

205

Bellua adacta fame, iussisque impulsa deorum.

Ter monstrum caput erecta cervice tetendit

Huc illuc volvens oculos, ter pandit hiatum

Immanem, terque et rictus, ter gutturis antrum

Vndivomum, spumantque rotati e pectore fluctus.

210

Hinc sinuosum undis pelagus secat; aestuat aequor

Fulmineo caudae tractu, spumantiaque acto

Proscindens utero impellit rapida agmina aquarum;

Litora planguntur fluctu, et vagus intonat aer,

Ac nigro circum horrescunt maria undique nimbo.

215

Illa ut primum oculis hausit venientia monstra,

Tantum non extincta metu; tamen ultima corde

Haec agitans, vix ad vacuas ea protulit auras:

"Vnde mihi, si me duri exposuere parentes,

Auxilium deserta petam? Mihi terra negatur

220

Praesidiumque hominum: saevit vis effera ponti,

Armaturque in me pelagi deus, ultimaque assunt

Supplicia, et iam viva novo decreta sepulcro,

Atque utinam defleta prius. Vos o precor, aurae

(Nanque hominum solitae ad superos deferre querelas),

225

Accipite haec, poenam miseratae et virginis annos,

Ac deferte Iovi. O si quae Iovis inclyta proles

Haec adeat loca, atque utinam ferus ille Medusae

Huc assit domitor, quem fama est, Gorgone caesa,

Raptantem spolia et caput ostentare sororum,

230

Palladis auxilio fretum ac tectum aegidos armis."

Vix haec, quanquam plura parat. Ruit aequore monstrum,

Impulsuque gravi litus tremit, assonat aether,

Vicinaeque fremunt valles. Illi inter obortae

Sunt oculis tenebrae atque ipsi sine sensibus artus.

235

Forte oram pelagi observans danaeius heros,

Qua quondam fama inachiam tranasse iuvencam,

Advertit sese ut ponto raptabat ab alto

Bellua, prospiciensque actos ad litora fluctus

Tanta mole, ruit praeceps, et litore curvo

240

Saxa petit, qua se cursu trahit illa citato;

Vidit ut exesa pendentem in rupe puellam

Exanimem iam et singultu fera fata trahentem,

Obstupuit visu, et sua mox conversus ad arma,

Non iam ensem, neque enim ense opus. Illa ut candida vidit

245

Pectora, subriguit faucem ac fera guttura pandit

Spumescens. Ast Acrisio satus intulit actam

Faucibus in mediis pinum, quae forte iacebat

Litore trunca, maris quondam iactata procellis,

Quantam vix paria hirta boum centena tulissent.

250

Eiectam rictu antennam curvamine caudae

Sustulit, intorsitque inimicum in Persea pistris.

Declinat venientem heros, rursusque receptam

Iniicit in monstri latus. At fera bellua tergum

Obvertens telum effugit, caudaque rotatum

255

Infregit scopulo, dura quod caute repulsum

Herois septem armigeros septenaque equorum

Corpora prostravit trunco, galeaeque superbum

Verrit humi conum, et lateri saevum abripit ensem.

Tum furiis acta in scopulum se gurgite tollit

260

Dira lues, rostro infrendens et faucibus hiscens,

Quadrupedum tabo atque hominum rabida ora cruentat.

Astitit attonito iuveni dea, vimque ministrans

Consilio iuvat. Hic scopulo, qui forte revulsa

Caute iacet, dextra obiecto bipatentia condit

265

Ora ferae; tamen illa diu multumque reluctans

Reiicit ore super, vacuasque eructat in auras.

Inde ruens scopulo scopulus conflixit, ut omne

Intonet et litus, vicinaque saxa resultent,

Extimeatque imo Nereus stupefactus in antro.

270

Nil ultra cunctandum heros ratus, aptat habendam

Aegida subnectitque humero, atque ita fertur in hostem.

Colligit in guttur sese fera, mox et in ipsum

Acrisioniaden hiscens ruit. Advocat ille

Palladis auxilium, clipeoque intectus aheno

275

Stat nitens et tela ferox horrentia quassat,

Siqua forte viam lateri invenit. Illa repente

Obvertit sese in nymphen. Sed fervidus heros

Antevenit, stetit et medius nymphaeque feraeque,

Aegidaque obiiciens caput anguineosque Medusae

280

Praetendit crines: sparsit coma tetra venenum

Per fauces, tumuere ferae tum guttura. At ille

Perstringitque oculos umbone, atque agmine denso

Serpentum implicitans, pulsat cava tempora adacto

Impavidus clipeo, ac mox lumine lumina condit.

285

Obriguit monstrum obtutu, ducitque repente

Horrentis molem scopuli, atque e corpore tanto

Stat rupes olim aequoreis pulsanda procellis.

Sacra Iovi nataeque Iovis parat orgia Perseus.

Virginis hinc teneris exsolvit vincula plantis,

290

Exanimem prius effatus: "Me, candida virgo,

(Pone metum) deus haec tibi demere vincula iussit;

Iupiter est genitor, fert et sua nomina Perseus."

Illa diu cunctata silet; sed, nomine Persei

Audito, paulatim oculos ad verba loquentis

295

Sustulit, et tacitus vigor ad praecordia serpit;

Quale sub aestivum solem, sitientibus haerbis,

Languescit moriens florum decus, acta repente

It coelo pluvia et largi de nubibus himbres

Irrorant, redit ille vigor, redit ille colorum

300

Mollis honos, spirant revocatis floribus arva,

Et laetae cultis violae renovantur in hortis.

Ergo, ut primum oculis lucem hausit, per freta torquens

Lumina perquirit monstrum. Sed abantius heros

Pro monstro cautem ostendit. Tum candida virgo

305

Porrexit iuveni dextram, calidusque per ima

Pectora respirat sanguis, totosque per artus

It tepor et niveos tingit nova purpura vultus.

Subrisit coniux, fixoque in lumine sensu,

Scitatur quae causa mali, quove orta parente.

310

Nympha subit: "Non ulla, heros, mea culpa. Dearum

Ira mihi, formaeque parens sibi conscia damno est,

Ausa maris se virginibus praeferre, suumque

Ostentans decus aequoreas armare sorores.

Hinc Nereus furit, hinc saevarum rector aquarum

315

Oceanus monstra ex imo ciet horrida fundo,

Quae natam poenae esposcant; nec te, impie Cepheu,

Movit amor." Silet hic lacrimis miseranda coortis.

Concipit his flammam iuvenis, mox talibus infit:

"Abstineas lacrimis, o iam mea, nec tibi mater

320

Flenda ferusve parens, aut ira inimica dearum,

Digna Iovis nurus et felix iam coniuge Perseo;"

Iniecitque manum collo ac sua gaudia pandit.

Illi perque oculos furtim perque ora cucurrit

Aura recens, quae semsum animi, quae guadia mentis

325

Explicet, et toto depellat tristia corde;

Qualis ubi deprensa dies sub nube maligna,

Dum squalet coelum et nigra sol conditur umbra,

Exsurgens lato oceano aut e montibus altis

Aura movens, fugat et tenebras et nubila late

330

Diffundit, redit ecce polo lux ipsa sereno.

Concinuit thalamos felix Hymenaeos, et arae

Corycios oluere crocos. Ruit undique ab ipso

Niloque Indoque ad tedas festina iuventus,

Perseaque Andromedenque sonant et litora et amnes,

335

Et Cassi iuga, et ipsa Arabum non hospita saxa,

Pulsatumque nemus serum, rupesque Promethei.

Ergo coniugium optatum dulcisque hymenaeos

Concordemque torum atque unos coluere penatis,

Imperiumque una sceptro tenuere superbo,

340

Atque hinc translati ad superos fulgentibus astris

Irradiant. Memor haec poenae fera vincula semper,

Semper torturas agitat; crudelia Perseus

Funera; sunt enses illi, sunt vulnera curae,

Gorgonei capitis semperque insignia praefert.

345

Quo surgente, aliquis veniens il luminis auras

Si Phoebus quoque gorgoneo sese extulit ortu,

Si Mavors telo infelix rutilante lacessat,

Quo sol, aut quo luna loco, dominumque locorum,

Nec felix stella occurset, coelove cadenti

350

Sese agat occasum versus regione secunda,

Huic caput avulsum collo violenta bipennis

Auferet, ut media truncus spectetur arena;

Aut etiam excisis manibus pedibusve queretur

Crudelis Geminos, crudelia sidera Pisces;

355

Vulnere seu crudo illacrimans et corpore toto

Saucius, incuset Phoebum dictynniaque arma,

Si media coeli e specula lunaverit arcum:

Vsque adeo lnachides in nostra pericula saevit.

Nec vero monumenta hominum intestata reliquit

360

Iupiter, at coelo illustrans vestigia famae,

Virtutisque aperire viam ad nova nomina iussit.

Pegasus hinc coelo micat. Hic exordia fonti

Clara dedit, de quo sacros fudere liquores

Pierides, quibus ora pii sitientia vates

365

Admorunt, potusque sacer liquor Hippocrenes

Implevit mentes Musis et Apolline dignas.

Tum famae quaesitus honos, sua reddita famae

Praemia, Pieridum decus et daphneia laurus.

Post autem emeritos, coelo exposcente, labores

370

Pegasus effulget stellis; tamen ipse, laborum

Ac famae memor, assuetas in pectore curas

Nascentum ingeminat, quibus arma levesque sequantur

Quadriiuges, versentque agiles in pulvere currus,

Nunc hostem insectentur equis, nunc hostica castra

375

Explorent, dubiisque locum speculentur in agris.

Nec vero pedibus tantum, sed et acribus alis

Pegasus insiliit campo et sese intulit auris.

Hinc his ingenium velox et rebus agendis

Dexteritas ac cura vigil; tum notior usus

380

Haerbarum medicaeque artis, quis aegra ferarum

Corpora, quis hominum morbos et vulnera curent,

Quandoquidem assuetus pratis, assuetus et haerbis

Illarum studia ingenerat, nec inutile succi

Praesidium meditans et opem mortalibus aegris,

385

Quorum opera illatus coelo inter sidera fulget

Exoriens, cum Piscis aquis ruit, aureaque hudo

Vellere per summos effert se bellua fluctus.

At contra oceani praeceps delapsus in undam,

Oceani senis undam atque antra liquentia Nerei,

390

Excutit aut curru lacerum, aut e calce cruentum,

Aut dorso eiectum stygias deturbat ad undas

Pallentem et vanos fundentem e pectore questus.

Hunc post exoritur iuvenis, quem fessa trahentem

Genua vides. Ne, ne Alciden hunc rere. Fugacis

395

Ista viri species fraudumque instructa dolique,

Praecepsque in facinus, non ut tela aspera contra,

Luce palam, nixa hamento iaculetur adacto;

Nocte quidem tenebrisque atra grassatur in umbra

Insidians, saevisque inhiat simulata rapinis.

400

Hos animos curva effigies nascentibus indit,

Corporaque extento iactent pendentia fune,

In gyrum cogant artus et cerea membra,

Perque enses moveant nudis vestigia plantis,

Si Mars et Dictynna suis speculentur ab astris.

405

Saevus ab occasu ferrum insidiasque minatur,

Sin Mavors quoque fulmineam contorserit hastam;

Illos flamma furens ventoque agitata favilla

Vstulet, et picei tosto de viscere fumi

Agglomerent, serpat succensis ossibus ignis

410

Fervidus atque imis crepitent incendia venis.

Ast ubi coeruleo tingit sese aequore Pistris

Occumbens, si tunc hastam quoque sithonius dux

Torserit, externi fugiant vaga flumina Nili

Tyrrhenique maris fluctus et litora Calpes,

415

Ne turpis pascant phocas, armentaque Protei

Viscere pasta suo saturent et hiantia condant

Guttura, sed rursum ioniis in fluctibus ipsi

Aegeoque sinu magnoque in gurgite Ponti

Venentur vastos foetus maris undique clausos

420

Aggeribus. Quotiens heoo e litore surgens

Cetus et ipse suo faveat nascentibus ortu,

Cernere erit late pelago volitantia lina,

Et circum triplici cinctos indagine saltus

Aequoreos, monstra inductis trepidantia septis

425

Nec posse aut reperire viam, aut prorumpere claustris.

Ipsi de rate turrigera aut e puppibus altis

Ferratis instant hastis, iaciuntque tridentes

Pinnigeros. Imo referunt sese icta profundo,

Infixosque trahunt squamosa ad tergora contos;

430

Viribus hinc defecta suis et victa dolore

Vulneris, albentes rursum tolluntur in undas,

Seminecesque trahunt artus. At nautica pubes

Retibus invigilans funes agit, aut fera contis

Agmina perturbat; videasque indagine in una

435

Vrgeri armentum vasti aequoris. Ille trucidat

Ense ferox, hic sullata secat ossa securi,

Hic unco trahit ad litus, praedaque superbus

Ingentis media tauros resupinat arena;

Pars laniat cultro insultans et viscera nudat,

440

In praedamque vocat socium; pars agmine longo

Per remos per transtra levi volat incita saltu,

Retiaque inclusasque feras ad litora raptat,

Ipsa suis diffisa humeris; sed lecta iuventus

Auxilio venit, ac vicino e margine tortis

445

Restibus innitens et vectibus aemula ductis

Oceanum secum oceani et vivaria tractat,

Et versa pelagi exuviae exponuntur in alga.

Nec mora, cum rapidis in equis vectantur ad urbes

Finitimas rostro et caudis minitantia monstra;

450

Hic latis strata in tabulis suffixave ad uncos

Ferratos, duplici horrescunt pendentia dorso,

Et squamosa rigent duris ad tergora pinnis;

Vrbs ipsa armentum ad Nerei et spolia effera currit,

Ac montana ruit longe ad spectacula pubes.

455

Saepe etiam solem ad rapidum fumosve volucres

Suspendunt, sale sicca prius, perque oppida late

Exportant. It salsa maris fora per vaga merces

In frustis concisa et lancibus acta repandis.

Forsitan et salis arentes durare lacunas

460

Cura sit, et laticum sensus convertere amaros

In salsum. Medio purgantur litore campi,

Strataque arenosis includitur area septis;

Huc sapor ille gravis tristisque inducitur humor.

Inclusus lata cavea et circum aggere septus

465

Paulatim sub sole liquens exsudat, humique

Lentescit, donec sitiens rapideque coactus

In salem, variosque hominum concrevit in usus.

Haec Pistris. Sed quo coeli sub sidere natum,

Quave poli sub parte Colan rear? Alta Pelori

470

Saxa virum genuere, aluit quoque sicilis Aetna,

Et puer humanos hausit de matre liquores,

Instructusque hominum curis et ab arte magistra.

Sed tamen, ut paulatim aetas tulit, avia montis

Nulla petit, nulla ipse feris venabula torquet:

475

Litoribus tantum assistit, neptunniaque antra

Sola placent, solis gaudet piscator arenis.

Saepe pater sinuantem hamos plumboque honerantem

Retia, nexilibus mater persaepe sagenis

Intentum increpuit dictisque exarsit amaris.

480

Ille autem irato sese committere ponto

Audet, Nereidum et thalamos intrare repostos,

Tritonum penetrare domos Glaucique rccessus,

Et tentare imi pulsans clausa hostia Nerei.

Saepe illum Galatea, cavo dum prodit ab antro,

485

Mirata est, stupuitque viri per coerula gressum;

Saepe suas Arethusa comas dum siccat, euntem

Obstupuit simul et vitreo caput abdidit amne.

Nec vero maris occultos invadere saltus

Addubitat, ferro aut latebras violare ferarum

490

Ense canes, ense et tauros, ense horrida cete,

Et totas sese ante acies agit unus, et antris

Includit. Natat elato per Nerea telo,

Reginoque mari, sicula et regnator in unda.

Nanque etiam quo Scylla cavo fremit abdita in antro,

495

Cui latrant centum ora canum, centum ora luporum

Exhululant, ferro irrupit. Siluere remisso

Ore canes, siluit rabidorum turba luporum

Victa metu. Scylla immanis dum pandit hiatus,

Perforat hic gladio assurgens cava guttura: ibi illa

500

In latebras fugit et ponti procul abdita quaerit.

Ingressusque antrum iuvenis catinensis adesa

Ossa hominum attritosque artus et pabula cernit

Dira canum, truncasque manus et pectora et armos;

Tum puppes videt effractas, divulsaque transtra

505

Saxa super, rostra aerata squalentia truncis.

Et iam tertia lux roseo surgebat ab ortu,

Cum iuvenis laetus spoliis tantoque labore

Summa petit; summae nanti famulantur et undae,

Et pelagus posito praestat se ad iussa tumultu.

510

Occurrit laeta ad litus messenia turba,

Gratantur matres reduci, innuptaeque puellae

Mirantur, stupet effusum per litora vulgus.

Ille suos peragit cursus, aestuque secundo

Et portum petit et cursu portum intrat amico.

515

Victorem pelagi e muris urbs laeta salutat,

Praedaque per scopulos strataque exponitur alga;

Alga Colan, litusque Colan, Colan antra sonabant.

Hinc omnem pelago vitam atque in fluctibus egit

Nereidum choreis mistus, quem coerula Protei

520

Iam norant armenta, vagique per aequora circum

Adnabant delphines, et Ionio in toto

Mulcebat vario Tritonum buccina cantu.

Saepe etiam mediis sub fluctibus alta secantem

Obstupuere virum nautae, quibus ipse, reposto

525

Mox scopulo madidum exsiccans sub sole capillum,

Horrentem caeco signat sub marmore cautem,

Declinent qua arte et cumulos variantis arenae;

Quin etiam maris occultos instare tumultus,

Incumbant quibus aut coeli de partibus Euri,

530

Quaque die cogant atro se turbine nubes,

Immineantque hiemes pelago, et nox horreat umbra,

Neptunnique minas inceptaque tristia monstrat.

Hinc illi vela in portum expediuntque rudentes,

Ac iuveni ingentem baccho cratera coronant.

535

Ille autem, gratam ut cepit per membra quietem

Stratus humi, pelagoque atrox desaevit et Auster,

Non mora, spumantem in laticem se deiicit alto

E saxo relegens pontum, vadaque invia tentat.

Sola illi intacta et fatum exitiale Charybdis;

540

Hanc timet, huic ausus nunquam contendere monstro.

Forte diem solennem urbi Federicus agebat,

Et promissa aderant celeris spectacula cymbae;

Victori meritum chlamys ac super aurea torquis.

Hinc certant, quibus est et vis et gloria nandi:

545

Praemia caelatus crater atque insuber ensis.

Ingentem tum rex pateram capit atque ita fatur:

"Victorem maris ista Colan manet" et iacit illam

In pontum, qua saepe ferox latrare Charybdis

Assuevit, cum coeruleo sese extulit antro.

550

Insonuere undae iactu, ac lux candida fulsit

Sole repercussa et flammis radiantis aheni.

Cunctatur invenis fatoque exterritus haeret.

At rex, ni pateram ex imo ferat ille profundo,

Vinciri iubet attututum, expediuntque catenas.

555

"Vincant fata, inquit, fato et rex durior; haud me

Degenerem aspiciet tellus mea" seque sub undas

Demisit. Quantumque acer per inane columbam

Delapsus coelo accipiter sequiturque feritque,

Iamque alis, iamque ungue petens, tantum ille rotatam

560

Per fluctus, per saxa secans, imum usque profundum

Sectatur pateram, atque illam tenet impiger. Ecce

De latebris fera proripiens latrantia contra

Obiecit rabida ora canem, quibus ille nitentem

Pro clipeo obiecit pateram, seque ense tuetur.

565

Dumque aciem huc illuc ferri iacit, et micat acer

Perque lupos perque ora canum versatus, et agmen

Datque locum rursusque locum tenet, ilia monstri

Incumbens telo strinxit. Dedit icta fragorem

Alta cutis; squama horrisonas natat acta per undas.

570

Stridorem hic illa ingentem de faucibus imis

Sustulit, infremuit quo aequor, cava rupibus Aetna

Assultat, tremit aeratis sub postibus antrum

Vulcani, siculae nutant cum moenibus urbes,

Horrescitque novos procul ausonis ora tumultus.

575

Tum caudam explicitans totoque illata Charybdis

Corpore, ter pavidum assultu, ter verbere torto

Excussitque solo, caudaeque volumine cinctum

Illisit tandem scopulo, traxitque sub antrum,

Impastosque canes et hiantia guttura pavit.

580

Ille igitur coelo impulsus, tellure relicta,

In ponto degit vitam, et fatum aequore clausit.

Hactenus haec. Nunc illa, puer, mihi suspice plaustra,

Quae nunquam oceano tingunt, sed cardine summo

Volvuntur, parvoque ferunt sese incita gyro,

585

Vt nunquam occasu, nunquam rapiantur ab ortu;

Atque illam metire oculis, quae vertice in ipso

Tanquam fixa micat noctu, tamen usque vagatur,

Observatque polum atque axi vix mobilis haeret,

Stella lycaoniae referens monumenta puellae.

590

Vrsa etenim quondam in silvis erravit, et antris

Delituit; sed victa fame, memor ipsa parentum

Saepe domos ac rura petit, commistaque vaccis

Decubuit stabulo et stetit ad fenilia vincta.

Illam pastores, dum pabula nota frequentant,

595

Saepe greges inter duxere ad pascua, et inter

Erravit pastos fera nonacrina iuvencos.

Sensisset vacua modulantem carmen in umbra

Damonem, vacuam saltu properabat ad umbram,

Et tantum immota suspendit arundinis aure,

600

Blanditurque oculis, ac singula verba canentis

Observans lambitque manus, sequiturque vocantem;

Gaudet et ipsa sui laudari voce magistri.

Hinc, quibus affulxit nascentibus arcadis Vrsae

Sidus et e summo prospexit cardine Virgo,

605

His captos domitare ursos, immania corda,

His saevum genus indomitos frenare leones

Cura sit, et socios canibus coniungere pardos

Per nemus, infrenemque manu tractare elephantum,

Tum verbis formare, acrem ut tolerare magistrum

610

Assuescat, socium armato dignoscere ab hoste.

Hic illis amor, hoc studium sic imperat astrum

Exoriens. At, si occasum declinet ad ipsum,

Impastus leo, seu violentis unguibus ursus

Dilaniet; seu victa fame fera dente cruentet,

615

Si grave threicii minitetur stella tyranni.

Quid, qui per geminas Anguis convertitur Arctos

Et trahit ingenti sinuosa volumina cauda?

Hic Marsos dabit exoriens, qui vulnera cantu,

Qui sanent morsus, nigro qui sorte veneno,

620

Vnguine paeonio et succis medicentur et haerbis,

Qui ferro atque igni, referantque Machaona dextra.

Ast, ubi ad occasum flexu leviore rotatus

In spiram petit hesperii vada lubrica ponti,

Letalis passim morbos et vulnera dente

625

Tabifico meditatur, et atro felle sagittas

Intingens miscetque malum per pocula virus,

Regalisque epulas tabo inficit, aut boleto

Promittit certam dubio sub funere mortem.

Haec Coluber fata occumbens mortalibus addit.

630

Talibus atque aliis seu declinantia in Austrum,

Sive ad hyperboreum surgunt quae sidera tractum,

Exercent hominem fatis, mentesque orientum

Sensibus afficiunt variis, variosque agitatus

Dant animis, unde et varios formantur ad usus,

635

Estque suum cunctis studium et sua cuique voluptas.

Saepe tamen vis firma animi, resque extera, lexve

Alternant fata, aut genio adversatur egestas.

Stat fatum tamen, et fato vis insita perstat.

Nec natura suas unquam inficiabitur artes

640

In rectum, pravumve vocet; vestigia servat

Vsque sua et facilis per munera nota recursat,

Siqua forte locum dedit adversata potestas.

Multum opis, obliquo septem quae lumina cursu

Labuntur, dant sideribus coniuncta repostis;

645

Divitias tamen ingentis inopinaque regna

Dant ipsa, imperiumque ima de plebe togatis,

Et servos solio statuunt sceptrisque decorant;

Sed nec fida manent, certo nec foedere perstant.

Nam quantum coelo tolluntur et ipsa reposto,

650

Quoque loco maiore aliquem statuere, magisque

Evexere atque ex imo ad convexa tulere,

Hoc magis affligunt solo calcantque iacentem,

Et miseris statuunt hominum spectacula rebus.

Nunc iterum Iovis ad Zonam bissenaque monstra,

655

Nate, redi, patrisque memor praecepta capesse;

Regia nanque etiam regalibus ignibus astra

Quattuor e coeli signis regalia iura

Exercent. Ardet libyci ad praecordia monstri

Stella ingens, stella auratis circum ignea flammis,

660

Stella Iovis decus egregium et mavortia cura;

Cuius in exortu, seu cum tenet ardua mundi

Sidera, curvato sese illi iunxerit arcu

Silvipotens dea, silvicolis dea cognita nymphis,

Divitias illi immensas fascesque superbos

665

Fata parant: ille e castris peditemque equitemque

Educens bello domitas quassabit et urbes,

Et populos late victor ditione tenebit.

Illum etiam ingentemque animis ingentibus orsis

Ornabunt regem sceptra, et trabea aurea quondam

670

Insignem dabit et solio illustrabit eburno,

Si cui ab hoc ipso nascenti arriserit astro

Delia, et auricomae turgescant cornua fronti.

Bella tamen, bellique aestum, durosque labores,

Irarumque graves causas portendet iniqui

675

Stella senis, rutiloque furens Mars saeviet igni,

Cum vastum Nemees olim properantibus annis

Divertent antrum et spelaea horrenda revisent.

Tunc etenim fraudemque senis, violentaque tela

Threicii iuvenis, suspectaque comminus arma

680

Indignans fera, sese in cervicemque iubasque

Colligit, obscuroque fremens se proripit antro,

Mugituque auras et coelum territat ore

Horrificans. Pavet ipse senex; at ferrea Mavors

Obiectat scuta et tortam ferus excutit hastam,

685

Seque cava condit galea et saevum exerit ensem.

Fulmineus quatit horrisonis Leo dentibus ora,

Et parat assultu iam iam se inferre citato

Quadrupedans. Ruit excitum ad spectacula coelum,

Assensuque deum vario fremit assonus aether.

690

Haec eadem adversa e parte atque fluentibus undis,

Sidereis undis et fonte liquentis Aquarii,

Qua regale nitet villis radiantibus ostrum,

Nascenti evenient, ubi Delia culmine summo

Aut coelo exoriente suo adstipulabitur ore.

695

Si quaeras siculi mores geniumque tyranni,

Et regnum crudele, aulamque cruore madentem,

Sparsaque per duras hominum praecordia sentis,

Martius horrenti feret haec tibi Scorpius astro

Exoriens, seu cum medio dominatur olympo,

700

Et vicina micat crescenti lumine Phoebe;

Non toto quisquam coelo crudelior ignis

Vel saevit face, vel flamma violentius astrum.

Hinc et opes summae, summo et cum iure potestas

Insidiis armata et caedibus usa nefandis,

705

Grassatorque animus, et sparsa cruore libido;

Hinc Acragas tremit, et clausus bove mugit aheno

Infelix faber, et populis gemit Aetna subactis.

At contra oppositis Tauri de sedibus ardent

Felices stellae, non una in parte locatae.

710

De quarum radiis cum se et sua cornua Phoebe

Illustrans medio incedit pulcherrima coelo,

Aut thalamos, Aurora, tuos somno excita linquit,

Hinc auri venas fluitare Hermumque, Tagumque

Vndantem, cumulos et opum perque atria verri,

715

Perque aulas fulgere suis aulea Britannis,

Luxuriare dapes mensis, fulvoque metallo

Tecta super radiare, ipsis penetralibus hortos

Frondentisque umbras aestivum excludere solem,

Et videas tabulata novis fulgentia signis;

720

Hinc populi favor, hinc indulgentissima cura

In populum et data per plebem sua dona viritim,

Hinc etiam templa idaeis innixa columnis

Conduntur, splendentque ebore ac testudine postes

Aurati, radiantque adytis donaria sacris

725

Ex auro argentoque et phidiaco caelatu,

Ac fama externas circum vaga labitur oras.

Si cui felicis ortus Latonia dextro

De cornu Bovis atque e sidere fecerit aureo,

Aut regale decus medio ostentarit olympo

730

Iupiter, et laeto placidus respexerit ore,

Illum urbes moderantem, illum maria alta trahentemque

Armatas in bella rates, illum arma virique

Horrebunt et equis volitantem et signa ferentem,

Italaque imperium tremet hoc sub vindice tellus.

735

Nec vero reliquis obliqui in partibus orbis

Sidera non multa fulgent radiantia luce,

Et claro illustrant tenebrosam lumine noctem,

Illustrisque viros et facta illustria reddunt.

Nam cui nascenti generoso effulxerit astro

740

Hellaeus quadrupes, primo dum cardine surgit,

Ille potens opibus regum notescet in aula,

Et multo terram dives proscindet aratro;

Ille reget populos, et magna potentibus armis

Dux geret, et factis famam sibi quaeret ab ipsis.

745

Decumbens fato placido, insignisque feretro

Effertur lacrimas interque atque ultima dona,

Si facilis placida annuerit quoque Iupiter ore.

Nec non horrentis Scorpii de tergore fulgens

Stella micat late ardenti spectabilis igne,

750

E cuius radiis et opes et larga supellex

Funditur et multo comitata potentia fastu.

Quod si felicis radios Iovis aureus ardor

Adiiciat, longe summi cumulentur honores,

Et longe primis ornentur fascibus aedes,

755

Primi etiam longe procerum extollentur in aula,

Et primi regum soliis loca iuncta tenebunt;

Sed mors saeva manet offensi principis ira.

Semiferi quoque tecta senis fulgentibus astris

Clara micant, nitet et facibus radiantibus aula.

760

Hinc illustre virum genus, hinc generosa propago

Exsurgit magisque potens sese asserit actis.

Imperio subiget populos, nova moenia condet,

Diruet hostiles urbes, et classe profundum

Instructa leget et foedabit sanguine pontum,

765

Strage virum insultans et multa caede superbus,

Victricesque manus, terraque marique potenti

Imperio reget et, domito tandem hoste, cruentus

Occumbet leto insigni atque ante agmina victor,

Tarpeius cui forte pater chironio ab antro

770

Fulxerit, ac nitidis sese coniunxerit astris

Exoriens, placido et moveat sua tempora nutu.

Aegoceros quoque nigranti sub nocte per umbram

Illustres effert radios, quis pectora nati

Ignescunt, mentique suum tenuatur acumen,

775

Et fortuna domus multa clarescet opum vi.

Cuius in exortu si se Latonia, si se

Addiderit socium belli deus, ensifer heros,

Nascentur qui caede hominum, qui sanguine fuso

Laetentur, quis bella animo et crudelia curae

780

Praelia, sub quorum imperio peditumque equitumque

Incedit legio et campis gradietur apertis,

Et quos fata manent ipsi quoque debita bello.

Irradiat post sub phrygii momenta ministri

Stella nitens, quae iustum animis rectumque probumque

785

Suadeat, et magnos olim promittat honores,

Quae populos late subdat, quae regna merenti

Decernat soliique decus sullime superbi;

Si saturnius hanc radiis pater aspicit aequis,

Si nato adiungat vires Saturnus amicas,

790

Et patri proprios et avo Latois honores

Coniungens, laeto ostentat sese aurea vultu,

Culta comam variisque caput circumdata gemmis,

Quaeque soror Phoebi et possit Iove nata videri.

Nec vero non et Veneri sua cura, ducumque,

795

Bellorumque nec arma timet generosa virago,

Quae Martem clipeo galeaque adamantideque harpe

Instruxit, dum prima Gyges in claustra tonantis

Intorsit saxa et ferratum in limina vectem;

Quae face ter iaculo immanem gladioque Ophialten

800

Ambussit, dum mento illi riget horrida barba

Illuvie foeda et squalenti emarcida coeno,

Quanta nec hirsutis tercentum pendeat hircis,

Nidorem incensa et saevam dedit usta mephitim;

Qua somno superi exciti rapido arma tumultu

805

Expediunt; ciet ardenti Venus agmina torre.

Forte etenim Cytherea toro surrexerat et se

Martis ab amplexu, nocturnis usa tenebris,

Surpuerat, roseoque diem properabat ab ortu,

Quo furta et longe celaret gaudia noctis.

810

Prima igitur venientem hostem dea sensit opemque

Prima tulit; sed longe illi laus maxima, quod iam

Terribilem galeam tractare atque aere rigentem

Coniferam ingentem atque ignes flammasque vomentem

Ausa, quod, iratum comitata ad moenia Martem,

815

Ante illum iaculata facem atque e turribus ignes,

Nobilis et facie et generosis nobilis ausis.

Ergo ubi candenti sese dea iunxerit astro

Exoriens, fulget notus quo sidere Piscis,

Et Phoebe nitido felix decurrat olympo,

820

Nascentur, quos relligio, quos aequa piumque

Oblectent cultusque deum et reverentia casti;

Nascentur, qui classe maris vada coerula verrant,

Qui terrarum obeant varios vario ordine tractus.

Illi etiam ingentis animos ingentibus actis

825

Adiungunt, et bella animis ingentibus audent

Et pelago et terris gerere, ac fera praelia miscent

Victores. Sed Amor media inter tela recursat,

Victoremque hominum subigit dea virginis armis.

Atque utinam non regum odiis, non saeva per iram

830

Contingat mors et fato rapiantur iniquo.

Talem olim rapidas phrygii Simoentis ad undas

Aeneam dea progenuit, quem fortibus armis

Insignemque animi iuvenem tot adire labores

Impulerint et fata novas exquirere sedes.

835

Hinc humeris patrem, inde deos et sacra ferentem,

Iactatumque mari magno libycosque per aestus

Accepit virgo hospitio, iunxitque hymenaeos.

Mox fines quaerentem atavum, Thybridisque recessus

Intrantem regna excipiunt dotaliaque arva.

840

Hinc atrox bellum exoritur pro coniuge, certat

Hinc Rutulum manus, hinc fulgentibus Arcades armis.

Ac tandem victor potitur regnoque toroque;

Sed fato cadit infelix cava ad antra Numici.

Hunc Libyae quondam errantem per devia mater

845

Tutata est, hunc turbatis Aquilonibus actum

Eripuit mediis e fluctibus, hunc et in arcto

Bellorum casu, Simois cum et Xanthus et ilii

Sanguine manarent campi, et mare caedibus horrens

Scuta virum galeasque et fortia corpora versat,

850

Ipsa enses ac tela inter flexusque rotarum

Astitit, et grave pro nato fert saucia vulnus;

Non potuit tamen immitis placare fluenti

Crudelis latices praefixaque saxa sub undis:

Vsqueadeo nec fata deum mutare potest vis.

855

Digrediens haec ante, puer, non dicta docebo;

Tu memori mea verba animo ac sub pectore conde.

Omnia clauduntur coelo, coelum omnia secum

Mole sua rapit et celeri vertigine torquet,

Immotumque nihil patitur; tamen intima tellus

860

Stat semper, medium quoniam concessit in orbem;

Stant axes, quibus super versatur olympus.

Ipsa quidem oceani circumque intraque sonanti

Alluitur tellus fluctu, ac velut insula toto

Insurgit ponto, et mediis stans prominet undis;

865

Quas cursu vaga et alterna sub luce refulgens

Luna ciet, luna aestiferos motura tumultus.

Iam terras pontumque una complectitur aer,

Huc illuc ventis agitatus, et aequore aperto

Raptans himbriferos piceo cum turbine nimbos.

870

Quicquid enim tellure ima ac rorantibus undis

Exhalat, passim huc, sullato corpore, fertur

Evectum solisque rotis lunaeque quadriga;

Densatum mox in nubes pluviamque liquescit.

Ipsa autem luna imprimis fluitantibus auris

875

Imperat, et coelo citimos cum torqueat axes

Ac spatio breviore rotas agat, usque deorum

Consilia explorans et opes et castra, serenos

Nunc praefert vultus, rutilo nunc velat amictu,

Aut feruginea procedit nubila palla.

880

Multum etiam quibus in signis digressa feratur

Adiuvat, et peragret signi qua parte tyrannus.

Ignea vis pecori phryxeo et cornibus aureis,

Igneus et libyco vigor est rabiesque Leoni,

Candentique senex iaculatur ab igne sagittas

885

Phillyridos; nam terrestris vis insita Tauro,

Insita virgineae Spicae Aegocerontis et astris;

Nam Geminis placet aer aeriique recessus,

Hos puer idaeus probat, hos pometia virgo;

At Cancro fluviorum amor aequoraeque lacunae

890

Permansit, iuvat unda, iuvant stagnantia claustra;

Piscibus idem amor est, eadem quoque cura Nepai.

Hinc variant lunae vires, pugnantque vicissim

Signa simul, nec certa fides variantibus auris;

Hinc tempestates atque inconstantia coeli,

895

Succeditque Auster Boreae pluviumque sereno,

Ac mediis persaepe caloribus horruit aer,

Cum grando in solidis percrebruit horrida tectis.

Quin etiam variant solis viresque vicesque,

Quod coeli situs et signorum praestitit ordo

900

Obliquans, unde alternant noctesque diesque,

Ac tempus circum spatiis se versat iniquis.

Quattuor in partis quanquam diducitur annus,

Aequa sed a mediis ducuntur tempora signis,

Quis medium luci atque umbris sol dividit orbem;

905

Praecipiti loca celsa gradu, quaeque ima dehiscunt;

Dum certant inter sese, fugiuntque, fugantque,

Nunc nocti cedunt luces, nunc solibus umbrae,

Adversisque vagantur equis et frigus et aestas.

Omnia principio properant medioque morantur,

910

At finis neutrum retinens moderatur utrunque.

Temporis hinc verni quadrupes nepheleius auctor

It properans, semperque suas festinat ad haerbas.

Nec mora, nec requies: manet ad praesepia Taurus,

Ver manet, insistit bos indefessus aratro

915

Incumbens operi, incumbit quoque purpureum ver

Per silva, per prata, et coepto perstat in ipso.

At Geminis modus est, dum ver declinat, et ardens

Procedit coelo indomitis fervoribus aestas.

Hinc Pecori aurato vis mobilis; at sua Tauro

920

Vis constans, solidum robur stabilisque potestas;

Vis media est Geminis utroque a sidere ducta,

Communisque vigor; quae caetera signa sequuntur,

Ordine nexa suo servant hunc certa tenorem.

Nec vero quae signa Austro digressa feruntur

925

In Boream, non ipsa obliquis curribus ortum

Accelerant, raptantque habiles ad frena iugales.

Hinc ortus brevius spatium obliquantibus astris,

Hinc properans Aurora rubentibus advolat alis,

Ingeminat lux, ingeminant opera atque labores.

930

At contra quae de Boreae regione recursant

In Libyen, ea declivi properantia cursu

Oceano immersant sese, obliquantque sub aequor

Aethiopum; inde, ubi gangeos referuntur ad ortus,

Insudant clivo, ac sursum recto axe supinis

935

Vix referuntur equis. Subit hinc mora longior aequo,

Augenturque ortus spatia et nox crescit in umbra,

Decrescit labor, accrescit requiesque soporque.

Ventorum quoque vis variat variantibus astris.

Ignea praecipitem Boream, minitantia claustris

940

Arctois signa emittunt glaciemque nivemque.

Saepe tamen vicino Aries de tramite Cauros

Immistum Zephyro ac Boreae genus evocat antris.

Quis credat, gelidos flatus Iovis excitet astrum?

Excitet humentis Mars atque Atlantis ab undis?

945

Signa etenim maris humectos referentia fluctus,

Oceani occiduos aestus auramque Favonii

Sollicitant; tamen et libycis procul excita arenis

Flabra cient, Zephyro cognata frequenter et Austro.

Hunc prono e coeli tractu atque hiemalibus oris

950

Educit dea, coeruleo quondam edita ponto,

Educunt astra auripedi consortia Tauro.

Quin Eurumque Notumque una Capricornus, utrinque

Commistum genus, excipit bicoloribus alis;

Ast Eurumque Eurique domos nabataeaque claustra

955

Saturnus tenet, et gangetide regnat in aula;

Nonnunquam solis radiis calefactus et igni,

Suscitat horrisonas stridenti Aquilone procellas.

Tu vero terraeque situs et flumina et ipsos

Aspice arenosi tractus maris, aspice montes

960

Montibus impositos, et declinantia in imas

Convallis loca, et aeriis super indita saxis

Oppida. Non idem obtutus posituraque mundi

Omnibus est eadem, nec sol vagus omnibus idem,

Non similis natura soli, non aeris aura.

965

Hinc variat coeli vis et natura locorum,

Diversaeque vices rerum atque eventa per orbem;

Astrorum quoque dissimiles viresque vicesque

Temporaque inconstansque dies, variantibus umbris.

Sidereis nocturna umbris Latonia gaudet,

970

Gaudet nocturnis tenebris Erycina, suumque

Illecebris trahit haec nocturna ad gaudia amantem.

Ille, dolo laetus furtisque accommoda captans

Ocia, per tenebras graditur speculator opacas;

Lucem odit, memor et vulcania vincula et artes

975

Phoebeas cavet, et caeca insidiatur in umbra.

At lucem currusque Aurorae et lampada solis

Miratus pater altitonans, miratus et ipse

Falcitenens deus, occultas odere tenebras,

Exsultantque die, gaudentque patentibus auris.

980

Miretur nigrum Aethiopem crispante capillo

Albis et algenti Germania subdita coelo,

Miretur longamque comam candentiaque ora

Germani Nomas et lati niger accola Nili.

Illum sicca siti saevoque exusta calore,

985

Torridaque assiduo vicinia solis ab aestu

Vrit, et incocto tingit nigra corpora fumo,

Contrahit et teretem per adusta foramina crinem;

Huic concreta gelu nivibusque oppressa malignis,

Quae regio riget arctois subiecta pruinis,

990

Vicinum e glacie candorem aspergine cana

Illinit, et niveum diffundit in ora colorem,

Ac multo irrorat madefactum sanguine corpus.

Inde fluit coma longa, et opacant ora capilli;

Hinc variat gens ipsa inter flammamque nivesque,

995

Atque alios referunt alia in regione colores,

Quos coeli miscent ignes errantiaque astra;

Hinc Phoeben niveae laetari vellere lanae,

Saturnumque atro rursum squalescere amictu

Dixere, ac rutilo Martem exsultare capillo.

1000

Nec tantum color, ora etiam effigiesque virorum

Dissimiles inter sese prolisque patrumque,

Nec matri sua nata, nec uno e germine creti

Assimiles, nec neptis avo, aut soror ipsa sorori:

Vsqueadeo coelique situs et sidera et ipsi

1005

Dii variant ac signa, quibus sua plaustra revolvunt.

Quin variant etiam mores, et pectora sensus

Diversos agitant, studia et non una sequuntur.

Hinc animi secreta alto sub pectore condit

Consilio gravis, et casus timet usque futuros,

1010

Et parcit parto, et provisa negocia differt

Cunctator, quoniam Saturni hoc imperat astrum.

Ille fidem, testisque deos, conceptaque verba

Posthabet, et rabidos irarum concitat aestus

Immitis, promptusque manu, violentus et exlex,

1015

Hos mores quoniam Martis ferus indidit ardor.

Ast alium insignemque animi et praestantibus ausis

Nobilitat sol, et generoso corde superbum

Invitat studio imperii, atque extollit in altum

Placantemque aras divum, et pia vota ferentem.

1020

Sunt quos et splendor iuvet atque exculta supellex,

Ornatusque domi fulgens, laqueariaque aurea,

Et tyriae vestes, villoso et purpura limbo.

Hos populis longe acceptos latonia luna

Commendat, favor hinc et amicae gratia plebis,

1025

Ingeniumque habile, et rebus vis apta gerundis.

E stellis mite ingenium et sibi pectora recti

Conscia, sunt animi praeclara ad munera nati,

Iustitiamque colunt, et inest reverentia veri,

Et syncerus amor, pensi quoque sedula cura,

1030

Nil praeceps; etenim Iovis hos sic temperat astrum.

Temperat ast alium Veneris nitor; hinc nitet illi

Cultus, et aurato fulgens nova purpura textu;

Luxuriat domus, ac lucos flant tecta sabaeos,

Et passim nitida Charites dominantur in aula.

1035

Scitatur rerum causas et suscitat artis

Ignotas sollers, facundaque pectora versat

Mercurius, veterum repetens monumenta virorum;

Dum linguae pretium, dum famae affectat honorem,

Ignotum et patitur nihil, et contemnit inertes.

1040

Hos mores nascentum animis errantia septem

Sidera dant, sed longe alios immista vicissim.

Ingentes hinc virtutes, ingentia rursum

Ducuntur vitia, et nusquam mortalibus unum est,

Ipse idem sibi dissimilis iuvenisque senexque.

1045

Signa quoque adverso sibi dissidentia nisu

Dant varias animorum artis. Nam praedita motu

Signa cito celeres sensus agitataque longe

Ingenerant studia, et penetrabile mentis acumen,

Atque habiles ad laudem animos, civiliaque acta

1050

Accendunt; hos cura deum et sollertia coeli

Rimantes rerum causas iuvat, his furor ille

Faticinus mentes agitat, panditque futura.

At curas animi tacitas frontemque severam,

Et pectus grave consiliis rigidumque tenaxque,

1055

Iudiciumque immotum, et verba sonantia verum

Fixa dabunt; eadem argentique, eadem aemula honorum

Fomenta adiiciunt animis. Hinc densa clientum

Agmina delectat, hinc et certamine in omni

Pervicisse volunt, commentaque pectoris acri

1060

Contendunt studio atque opera peragenda tenaci.

Signa bicorporeis rursum variata figuris

Instabilis reddunt animos, sensusque vagantis

Alternant; nil certum unquam, variantia corda

Insequitur non firma quidem sententia; verum

1065

Mens habilis, resque ad varias versatile pectus.

Hos amor imbellesque lyrae, somnusque, venusque,

Ociaque ignavos reddunt, et Salmacis, et fons,

Quaeque tegunt nitidum frondosa umbracula fontem.

Quin etiam Leo getulus nepheleiaque astra,

1070

Haemonio cum heroe sagittiferisque pharetris,

Exercentque maris animos, et mascula iura

Tutantur, gaudentque die ducibusque diurnis.

Hinc lucis pater, horarum pater, aetherius sol,

Tarpeiaeque arcis custos, qui nubila versat,

1075

Ductores aciem hanc violenta in praelia raptant.

Illi ductorumque animos et praelia et artis

Imperio assueti referunt, gentemque virosque

His animis, his et studiis, his pectora curis

Instituunt. At foemineae Cytherea cohorti,

1080

Quaeque soporiferis vehitur dea cynthia bigis

Dant signum. Sed nox tacitas iuvat, imperioque

Vtuntur leviore duces, segnisque capessit

Iussa phalanx, ferturque animis muliebribus haerens.

Inde suos populis mores animosque ducumque

1085

Praescribit leges, decretaque munera sancit.

Hinc legio Geminorum argivaque robora fratres

Ingentis tollunt animos, ingentiaque audent

Luce palam tenebras odere atque abdita facta.

Hos animis, hos consiliis, hos pectore et armis

1090

Hortantur Latii deus atque Atlantide cretus,

Communemque aciem concordi foedere curant,

Et scribunt sua iura urbi, plebique, patrique.

Agmen agit quartum belli deus: arma tubaeque

Circumstant, Cytherea illi comes haeret; et alto

1095

Quae Cyntho dea fert rigidos venabula in ursos.

Hae Martem comitatae, his agminis altera cura,

Nocturnisque dolis in castra inimica feruntur.

Quaenam, quae, rogo, causa, deus? Mortalia ubi arma

Obversans inter rapidas agis ense catervas

1100

Impellens, cuneosque virum, feraque agmina equorum,

Immanem nunc te tigrim dente, ungue cruentum

Cernere erit rutilos foedantem sanguine campos,

Nunc latos referentem armos cavaque ora leonum,

Ipsam aciem densosque globos, ipsa agmina ferro

1105

Sternentem, simul ense equites peditesque metentem?

At coelo divum ante oculos muliebria sectans

Consilia, illarum obsequiis tua munera et artes

Bellorum, bellorum artes crepitantiaque arma

Ascribis. Quantum illecebrae, quantum aurea possunt

1110

Cypridis ora tuae? Quantum nox, illaque noctis

Gaudia? Quin etiam in tenebris, in nube maligna

Aspirans, Phoebes, thalamis, furtiva per umbras

Oscula et attactus tentasti ad pectora molles.

Hinc frater, quem nulla hominum res, nulla deorum

1115

Prudentem latet, haec stolido maledicta tyranno

Obiectare ausus, dictisque adiungere pondus.

Furtis te natum illecebrisque dolisque dearum

Castra iuvent nocturna et foeminei comitatus.

Cede die. Iactantem te et tua facta sonantem

1120

Cristato capite, in tenebris, tibi nocte, tibi umbris

Plaudentem, spolia e thalamis sine caede parantem

Miretur Charitum chorus et vulcania coniux.

Cede polo, fucosque genarum unguentaque amantis,

I, sequere, atque alium silvis meditator Adonim.