Giovanni Gioviano Pontano Urania 3
Other sections


Luce nova bonus annus eat; iam suspice, nate,

Rorantis Phaetontis equos; en aurea cano

Purpureos Aurora sinus de gurgite tollit:

Carminis haec nostri fuerit dux. Sic tibi coniux

5

Perstet in amplexu placido viridemque iuventam

Induat, et sit nulla tuis iniuria tedis;

Sic nati sacros manes, sic Memnonis umbram

Ales ab antiquo celebret venerata sepulcro:

Pande viam qua solis equi, quaque orbita currus

10

Luciferi assurgit; tibi enim, tibi credita primae

Cura foris, tu mane novos ad frena iugalis

Exagitas, lucemque cavis e postibus effers,

Vnde dies toto passim diffunditur orbe.

Bruma tibi veteris finem nascentis et anni

15

Principium dux certa dabit, quo tempore Phoebus

Vltima Centauri peragrat momenta biformis.

Mox celeres impellit equos in cornua, quis se

Armatum ingentis clivi de limine primo

Aegoceros offert: haec incunabula solis,

20

Surgentisque anni prima est infantia; dum se

Induit in vires paulatim firmus adultas,

Phryxeique premit radiantia vellera monstri,

Et lucem noctemque pari discriminat hora.

Atque hinc digrediens animis iuvenilibus usus

25

Insultat coelo, spatiisque ingentibus actis,

Vix aliquid tenebris linquit, fessosque iugales

Sistit, ab aestifero spargens incendia Cancro.

Hinc sensim lux surripitur, tenebrisque malignis

Cedit fessa dies, tamen ut consistere contra

30

Audeat impressis figens vestigia Chelis.

Sed mox prona fugit violenti excussa ruina,

Exsuperantque hiemes, passimque horrentibus umbris

Squalescit coeli facies, cum luce repulsa

Ingeminat nigras nox importuna tenebras,

35

Et cadit infelix aevo variabilis annus.

Ipse tamen redit in gyrum, viresque resumit

Impiger, aeterno semper remeabilis ortu.

Hinc mortale genus passim cadit, usque resurgens

Per species tamen, atque aevo reparabile durat.

40

Principium, Capricorne, tibi debetur et anni,

Per te nanque hominum generi lux optima surgit,

Per te sol terris iteratos suscitat ortus

Annuaque ingenti parat incunabula mundo,

Laetaturque novo surgens infantia coelo.

45

Te vero horrendum cornu caudaque minacem

Praefecit coeli foribus prudentia divum,

Ianitor et fato positus magna hostia servas

Parcarum monitu. Nanque olim, astante deorum

Concilio legesque orbi dicente senatu,

50

Talia constanti cecinerunt voce sorores,

Fata colo rerum ac seriem quae pollice ducunt:

"Coelicolae, servate fores, vigilesque locate

Liminibus: furit iratis nova bellua terris

Foedare afflatu coelum atque irrumpere olympo,

55

Ac thalamis reptare deum et sparsisse veneno.

Iam postes atroxque irrumpit limina Python,

Sparsaque torpenti livescunt hostia tabo;

Iam manus anguipedum coeloque irata iuventus

Insultat portis, iamque ex adamente securim

60

Porphyrion quatit et postes diffringit apertos,

Immittitque acies Briareus et agmina densat."

Has voces fusaeque comae lacrimaeque sequuntur.

Attoniti fatis superi in discrimine tanto

Diversas agitant variato pectore curas,

65

Ac tandem e multis una haec sententia sedit:

Curarent seniorque pater Saturnus ab aevo

Iam sapiens Marsque armipotens, cui pectora bello

Assuerant, nequid portis fraudumve malive

Accideret, neque coelo vis extera obesset.

70

Custodes lecti foribus tentoria figunt,

Castra locant, vigilemque suum in statione recensent;

Multa quoque inter se varia ratione volutant.

Dum senior custodem Erebi triplicemque latratum

Commemorat, placuit coeli quoque limina monstro

75

Horrifico armare et terrorem adiungere claustris;

Ac subito in Libyes fixerunt lumina terris.

Ecce vident Nomadum in campis, tritonida ad undam

Errantem, ac gemino cornu capita hirta ferentem,

Squamosaque feram cauda atque horrentibus armis

80

Sulcantemque arva, et pedibus iuga celsa prementem.

Illicet accitam coelo flammisque micantem

Praeficiunt foribus, radiisque ardentibus armant,

Liminaque ignito vallant sibi credita monstro,

Cui nares efflant candenti e sidere flammas

85

Et caput et cervix geminatis ignibus ardent,

Cornuaque hirsuta spargunt incendia fronte;

Cui pectus radiat flammis, venterque, pedesque,

Et clara innumeris scintillant terga favillis,

Accenditque globos flammarum in vulnera cauda.

90

Qua quondam Coeum implicitum deciesque rotatum,

Ambustum flammis et tinctum membra veneno

In mare provolvit, Coeoque ruente favillas

Contraxere aurae incensusque incanduit aer;

Vnde hodie veteris remanent vestigia flammae

95

Nubibus in mediis, quotiens aut fulgurat aer,

Igneave aetherios percurrit linea tractus.

Nec vero non et pelagus, qua corruit ardens

Anguipes, obstrepuit flammis strinxitque favillas,

Intortumque hausit fumanti gurgite monstrum.

100

Horruit Oceanus visum obriguitque capillis,

Spumeus eque humeris tremulo delapsus amictus.

Mox ira accensus fumantem aestusque vomentem

Percussit saevo lacerum sub corda tridenti;

Vulnere quo (nanque haec inerat vis insita telo)

105

In squamas abiit cutis, atque e corpore tanto

Prodiit immanis scopuloso tergore pistris.

Ast umbra infelix Erebumque et opaca subivit

Tartara ferratasque domos. Ibi vincta catenis,

Ambesoque trahens adamantina vincula collo,

110

Fert montem fumantem humeris raptatque caminos.

Hinc igitur sol ipse vias orditur, et aequis

Passibus incedens medio se temperat orbe,

Non laevum dextrumve petens latus. Annuus inde

Huc redit, assuetumque iter assuetosque labores

115

Instaurat, portisque novus bipatentibus exit,

Victricesque rotas clivo summittit anhelo.

Hoc igitur signo genitos curaeque laboresque

Exercent cultusque soli terraeque domandae,

Hos dulces verborum aurae tenerique lepores

120

Delectant; sed multa tamen mendacia vanos

Efficiunt, neque enim dictis constantia perstat.

Quin etiam foedi mores urensque libido

Sollicitat cupidas mentes, studiumque nocendi.

Nam quibus in primo surgens apparuit ortu,

125

His superat res ampla domi, sed sponte per orbem

Visendi studio allecti peregreque vagantur.

His amor in teneras succendens corda puellas

Subiicit imperiis dominae; verum arida postquam

Desaevit sitis, et longe exsatiata libido est,

130

Sectanturque odiis et iniqua voce lacessunt.

Degener his animus, sed mens famulata deorum

Obsequiis precibusque aras ac templa fatigat,

Verum instructa dolis fraudemque in corde volutans;

Ingratisque operas ipsi et benefacta locabunt.

135

At famae pretium nobis et gloria crevit,

Quod medio fulxit radians Capricornus olympo.

Hinc etiam secreta poli atque occulta deorum

Panduntur, variisque manent accommoda rebus

Pectora, et ingenio quaesitum nomen ab ipso est.

140

Hinc multis alimenta damus, nostroque fovemus

Praesidio et magnis primi quoque praesumus actis,

Et primi veterum colimus monumenta virorum.

Pronus ab oceano mentis portendit acumen

Ingeniumque capax et vestigantia longe

145

Corda, sed occultos languenti in parte dolores

Corporis, aut animi varios denuntiat aestus,

Criminaque insidiasque gravique pericula damno,

E quibus emergit tandem placideque quiescit.

Sede iacens ima patrimonia vertit, opesque

150

Alternat patrias, propriis quas viribus inde

Colligit et diti peragit sua fata senecta,

Ac sibi vel natos alienae stirpis adoptat,

Aut prolem ignoto genitam de semine tollit;

Atque haec hiberno praestat Capricornus ab antro.

155

Hinc tener humentis resupinat Aquarius urnas,

Ac (mirum dictu) rivos e sidere fundit.

Ipse puer (sic fama refert) gratusque tonanti

Marmorea miscet rorantia pocula dextra,

Atque deos rara trahit ad spectacula forma

160

Insignisque auro stellisque micantibus ardens.

Nanque comam geminis circum caput implicat astris,

Et latos humeros duplicato sidere et ambas

Insignitque manus niveamque ad pectora mammam

Atque utrunque genu cubitumque utrunque pedesque.

165

Nec non et lumbo, nec non et crure refulget

Sidereus puer, et roseus per membra coruscat

Fulgor, at auratis scintillant ignibus artus.

Quin dextra levaque hinc illinc stellifer amnis

Labitur, et fulvo radiat fluor aureus himbri,

170

Incensasque vehit sinuosum flumen arenas.

Cuius ad exortum primoque a fonte renidet

Stella micans, unde irriguus devolvitur amnis,

Muscosumque patet pictae testudinis antrum,

Naidum thalami dulcesque ad furta latebrae.

175

Imprimis habitat mollis Lascivia tectis

Nuda genu, paetisque oculis invitat amantes,

Et praefert niveas rosea cervice papillas.

Sic vobis, nymphae, aeternum sit ludere in antro,

Naiades nymphae, sic ipsa ad gaudia certus

180

Assit amans, stetque intacto sub foedere lectus,

Et primi semper maneant in amore calores;

Dicite (nam memorare iuvat) quae sideris huius

Causa, quid aeterni manent de sidere fontes,

Quo mecum vestri maneant cum carmine honores.

185

Hoc signo statuit portas natura secundas

Aetheris, et coeli posuit simul altera claustra

Adversus rapidum Pythona irasque Gigantum;

Praeficit his famulum egregium Saturnus, et ambas

Servantem portas tuta statione locavit.

190

Ille, ut erat cura vigilanti et viribus amplis,

Praemunit fossa vallos et flumina fossae

Addit et immittit violenti gurgitis amnes.

Tentantes igitur muros, et moenia longo

Ariete quassantes, et vi rapida arma moventes

195

Anguipedes, coeloque faces inferre parantes

Diluvio immersit iuvenis. Nanque, aggere rupto,

Fossarum immisit rapido torrente fluentum

Vndivagum, quo late ingens sub vertice torto

Absumpta est legio, et rutila natat agmen in unda.

200

Atque ibi tum, in geminos diducens se ipsa rotatus,

Altera spumosum Alphestem fluctusque vomentem

Aera per vacuum, nimbo comitante, per auras

Praecipitat. Ruit ille, ruens atque himbribus auras

Imbuit infectas pluviosum atque aera nimbis,

205

Vnde aeterna manent imo vestigia coelo

Himbrisque et pluviae et torquentis fulmina nimbi;

Afflictus tandem scopulosis montibus ingens

Ingentem late sonitum dedit. Inde liquescens

Solvitur in latices, generosisque amnibus auctus

210

Eridanus flavis in pontum erumpit arenis,

Alphestisque Alpes traxere a nomine nomen.

Altera praecipitem Minanta per aera obustum

Fulminibus iacit. Hic obliquo tramite raptus

Concipit humentis Austros, quibus actus et ipse

215

Aethiopum per summa iugis inflixit acutis.

Qua iacuit, vomitis largos de pectore fluctus,

Tabescunt et mox artus, ac margine longo

Nilus it ignotas noto vix fonte per urbes,

Intrat et ionium septeno gurgite pontum.

220

His actis, postquam coelo pax parta, tonantem

Admonuit decoris tanti, gratusque senatus

Decrevit meritis factum illustrare trophaeis.

Effulxit stellis iuvenis, diffulxit et amnis

Conspicuus, facinusque manet regalibus astris

225

Perpetuum, et magni celebratum est nomen Aquari.

Vnde deum sibi praesidium discrimine in arcto,

Quanquam nulla hominum superat spes, alite dextro

Sentiet ac magnum divina sorte periclum

Pervadet quicumque oriens orientis Aquari

230

Felicis radios, et amicos viderit ignes.

Ille bonas artis sollers tractabit, opesque

Inde parans, dabit et multis alimenta ministris,

Et multos parto pascet, magnoque favore

Iunget amicitias primorum ex urbe virorum.

235

Munera quin etiam scriptis commissa tabellis,

Sive deum in templis et sacra negocia curans,

Sentiet invidiae vulnus, liventiaque arma.

Perdet opes, parta amittet, quae viribus usus

Ingeniique bonis facili ratione repenset.

240

Qui si de medio nascentem aspexerit orbe

Fuderit et liquidos amnis de culmine summo,

Divitiae undabunt illi, rerumque paratus,

Affluet et multa quaesita pecunia curas,

Publica dum tractat peragitque negotia sollers

245

Propter aquam, studet aut rebus non segnis aquosis,

Regibus aut placet, aut dominantum limina servat.

Sed nec certa fides undis, et flumina saepe

Finitimos populantur agros, egressaque ripis

Dant stragem, et miseri frustrantur vota coloni,

250

Dum sata praecipitemque trahunt spem gentis et anni.

Fert et opes adimitque datas atlantide ab unda,

Lucraque damnaque mutato de sidere praebet.

Atque utinam quaecunque illi sua contigit uxor

Seu vidua et primi thalamos defuncta mariti,

255

Seu virgo furtim illecebras quae novit amantum,

Sive anus, et penso quae dudum assuevit herili,

Concordis agitet tedas servetque pudorem.

Nil illi gratum a sociis gratumve ab amicis

Speretur; sterilem ipse fidem frustraque dolebit,

260

Siquem devexo nascentem vidit ab orbe

Idaeus puer et liventi infecerit amne.

Hinc fluvios et stagna timens, non aequora tentet,

Tyrrhenove ausit sese committere fluctu.

Invidia iuvenem infecit Saturnus, ut olim

265

Deformem se aevo atque effetum viribus, et iam

Invalidumque artus et squalida membra rigentem,

Ast illum facie insignem et florente iuventa

Ac vidit placidis aetatem ducere curis,

Captantemque umbras et agentem ad plectra choreas.

270

Hinc signo mansit livor, quem pectora longe

Natorum referunt; manserunt ocia, inersque

Mollicies, animusque ignava degener umbra,

Quod signo Cytherea dedit. Nam, sedula crinem

Dum lavat Eridanique caput depectit ad undam,

275

Hanc gravior dictisque senex incensus amaris

Accusat, quod nulla coli, quod sola decoris

Cura sit, atque uni tantum placuisse laboret

Pascenti niveas prope Nili flumina vaccas.

Tristius hoc Veneri nil unquam contigit, et se

280

Surripiens irata comam dispersit, et amne

In medio iecit strophium et cum pectine gemmas,

Aurea quis nitidum religabat fronte capillum;

Atque ait haec: "Quantum ille senex durusque rigensque,

Quantum tristitiae simulato in pectore celat,

285

Mollescant magis hoc illis sensusque animique,

Inque viri speciem referant sine honore puellam,

Quicunque hoc geniti signo se hoc amne lavabunt."

Dixit, et in geminos flexit vestigia pisces.

Excepere deam famuli, ac lenire dolentem

290

Contendunt; simo coepit sic alter ab ore:

"Tempore quo genita es et conchaque imposta nitenti,

Nos Paphon et carae provectam ad litora Cypri

Detulimus, salsos et iuncti enavimus amnes

Coerula verrentes sinuatis aequora caudis.

295

Interea nos ipsa manu mulcere, iugalesque

Appellare tuos, nobis et amaracon ipsa

Porrigere et blandum ambrosiae instillare liquorem.

Quin etiam mutis voces et verba dedisti

Reddere, et ingentem fando lenire laborem.

300

Ipsa loquebaris. Tumidi subsidere montes,

A tergo spirare aurae atque impellere fluctus.

Crispabat tibi tum molles levis aura capillos;

Illi perque humeros volitant perque ora recurrunt;

Colligis ipsa levi digito, ad frontemque reponis.

305

Tum passim laeti ex oculis spirantur honores,

Scintillantque genis ignes, tremulumque per aequor

Irradiat niveo fusus de pectore candor,

Coerulaque undifluae ludunt sub stagna papillae.

Visendi studio incinctae funduntur ab antris

310

Nereides: stupet haec teretes mirata lacertos,

Illa manum insignem digitis, pars oscula, at omnes

Torpescunt, placidos flectis cum lenis ocellos.

Occurrunt hinc Tritonum chorus omnis et omnis

Aequoreus grex, excultum dum sedula carmen

315

Concinis, argutaeque favent concentibus aurae,

Cantantem taciti excipiunt stupefacta iuventus,

Immotosque tenent modulata ad carmina vultus.

Mox incensa oculis, roseisque incensa labellis

Concipiunt flammas venis, certantque canenti

320

Oscula quis rapiat primus, quis pectora tractet.

Risisti, teneraque manu iaculata sagittam

Certantes fixisti, atque ipso vulnere transfers

Conceptum in nymphas iuvenili ardore furorem.

Illicet invadunt socias, fusique per aequor

325

Ille suam rapit, illa suum complexa per undas

Ludit, et argutis resonant vada salsa cachinnis.

Ipsa inter medios veheris placidissima lusus."

Thracius haec; hudo Notius sic subdidit ore:

"Ipsa memor, dea, cum tenerum nilotide in haerba

330

Pastorem ad lusus et munera grata petebas;

Nos te per proni devectam fluminis undas

Tollimus, et nota laetantem sistimus umbra.

Ipsa memor, tibi cum ripa ulteriore lavanti

Insperatum adeo iuvenem totiensque vocatum

335

Attulimus, iaculo insignem atque e caede madentem,

Avulsumque apri caput a cervice ferentem.

Is te improvisam amplexu donavit et apro,

Osculaque in roseis fixit malesana labellis.

Exanimis cadis. Exanimem fovet arctius, orique

340

Ambrosiae inspirans auram et de pectore florem

Idalium revocat; revocataque pectore blando

Excipis, et, mollem amplexu dum nectis amantem,

Huc illuc cupida ex oculis incendia iactas.

Quis passim toto caluerunt flumine pisces,

345

Arsit et ipse imo septemplex gurgite Nilus,

Ac nymphae insolitos antris sensere calores.

Mox et acidalio lavisti rore madentem,

Ac viola super instratum raseoque cubili

Tecum sullata duxisti ad gaudia veste,

350

Candidaque assueta nituerunt membra sub umbra,

Murmuraque insonuere: sopor mox iunxit amantes.

Nec non, ipsa animo repetens convivia magni

Oceani mensasque paratas litore ibero,

Scis, dea, coeruleas nobiscum nasse per undas

355

Tyrrheno in magno, et tartessiaco secessu,

Dum tecum divum accessit genitorque tuusque.

Ipsa etenim complexa patrem piseide terra

(Nanque aderas, cum lecta domi pelopeia iuventus

Certabat, plausuque Helis ripaeque sonabant

360

Alphei bimarisque Isthmos vicinaque ponti

Litora), tum complexa patrem supplexque rogabas,

Linqueret aerios tractus axemque tonantem,

Et tecum biiugo sulcaret coerula pisce.

Annuit is, placidusque suae dedit oscula natae.

365

Ergo ubi ad hesperios, superato marmore, portus

Venimus, auriferique Tagi nos regia cepit,

Nereidum chorus hic omnis viridisque iuventus

Oceani madidique amnes tacitusque senatus

Astitit; ipse parens undarum et rector aquarum

370

Ter dominum veneratus. Ibi clamore salutant

Certatim populi atque imo plebs acta profundo,

Buccinaque insonuit rauco et tuba concava cantu.

Quo sonitu superi acciti, dum forte morantur,

Approperant; mensae appositae; sedet auctor olympi

375

In medio, accumbunt alii certo ordine reges,

Luxuriantque dapes et vina liquentia rorant;

Naides his centum incinctae totidemque ministrant

Nereides; vacuis sunt muta silentia in antris.

At postquam summotae epulae, mensaque secunda

380

Luditur, ipsa patri pomum et carchesia libas.

Libantis convivae oculos atque oscula et ipsos

Candentis dextrae articulos limbumque fluentem

Mirantur. Calices Marti cecidere remissi,

Dum stupet inque genis haerentia lumina figit.

385

Inducis mox et choreas, mediisque choreis

Aura levem tunicam surae subduxit. Ibi ille

Enituit plantae decor atque argentea nudi

Forma pedis, fulxitque genu pars prima nitentis,

Qualis nocturna fulget tuus Hesper in umbra.

390

Dum tenuem plantae acclinans inducis amictum

Ac foemori pudibunda times, saliere papillae

Pectore de niveo, ac rarum decus aera lustrans

Praestrinxit spectantum oculos, texitque ruborem,

Qui tibi per niveos furtim surrepserat artus.

395

Hic finis choreis. Citharam mox aurea sumis

Insigne et plectrum gemmis, chordasque sonantis

Ipsa levi digito sensim tangisque premisque,

Ac vocem nervis, digitis quoque carmina nectis

Emodulans. Siluere aurae, siluistis et undae,

400

Venistique alias immotae ad carmina cautes.

Iam sopor inductus cantu compresserat ipsos

Convivas. Tum docta lyram, tum fila recurris,

Atque abigis volucres varianti pollice somnos.

Tum natam pater amplectens his vocibus infit:

405

Consensu superum summo aequoreique senatus

Debetur formae precium et decus omne, tibique

Concedant et Nereides concedat et aequa

Pallas et ipsa, meo ponit quae membra cubili,

Vna interque deas et formosissima nymphas.

410

Ecce tibi citharaque potens duxque ipse choreis

Concedit Phoebus, citharam quoque tradit habendam

Intextamque auro et daphneide fronde virentem.

Ecce tibi faciles cedunt in carmine Musae

Et tua frondenti circumdant tempora myrto,

415

Vna et forma, una et choreis et carmine princeps,

Et mihi felices inter carissima natas.

Laudantem plausu excepit Mars; inde secuti

Heroes: resono assensu vacua antra resultant,

Ac nomen Veneris referunt ad sidera voces."

420

His tum mulcebat dominam zephyritida piscis.

Hos igitur pater omnipotens, postquam aequora rursum

Sulcavit stetit et pisaeo in litore victor,

Commotus precibus natae meritisque natantum,

Immisit coelo, stellisque ardentibus aptos

425

Iussit in aetherio geminos splendere recessu,

Ludentisque polum obversis innare figuris.

Inde manet studium natis peregrina videndi

Litoraque urbesque et longinquas noscere terras.

Hinc variat mens atque anceps in corde voluntas,

430

Et non una quidem dubiis sententia rebus

Assuetosque malo dulci post aura recessu

Excipit, et placidi componunt pectora mores.

His generis foecundus amor stimulansque libido

Ac resides animi mollesque ad pocula lusus

435

Ingeminant, et laeta canens ad vina puella

Excitat unanimes concordi foedere somnos.

Illi autem, dorso et pinnis et tergore toto

Oreque caudaque inspersis simul ignibus, ardent:

Sed sinuosa brevi diducit linea tractu,

440

Alter ut in Boream surgat, cadat alter in Austrum;

Ipsa quidem triplici flexu triplicesque per ignes

Fulget, et hinc claro nexum ligat aethera nodo.

Ille igitur, quem coeruleo de gurgite Pisces

Nascentem aspiciunt coeloque tuentur heoo,

445

Multum urbes petet ignotas, longumque vagatus

Notescet peregre externis novus advena terris.

Quin etiam ingenioque valens et pectore plenus

Munera tractabit sollers; quibus inde peractis,

Ad maiora gradu properabit munia certo,

450

Certus amicitiis cognato et sanguine certus,

Vlciscensque hostem facile atque ex ordine felix.

At cui de medio squamosis culmine nantes

Alludent caudis, illum sua flumina noscent

Vicinaeque urbes pelago; censumque alienis

455

Qui paret ex opibus multa et patrimonia gaza,

Dives agri, dives pecoris, neque finibus unis

Qui serat, ut duplici forsan dominetur in aula

Imperitans, geminasque potens moderetur et urbes.

Ast hunc, pomicolae Hesperides si gurgite avito

460

Accipiant hudoque lavent simul aequore Pisces,

Externae noscent urbes peregrinaque tecta

Praestantem ingenio et facilem bene rebus agendis.

Quin etiam veneres et gratia magna sequetur,

Obsequio ut multi passim famulentur amico,

465

Nec vero non ille fuit accommodus actis,

Civibus aut notus, aut fido pectore clarus,

Aut cuius certae credantur munera curae,

Quem celeres imo Pisces tueantur olympo;

Nec non et thalamum aversans laesosque hymenaeos

470

Accuset, meritoque illi damnabitur uxor,

Ni felix placido faveat Saturnius astro,

Spondeat et gratos blanda cum coniuge mores.

Hoc igitur te, nate, iterumque iterumque monebo,

Observes semper signi qua parte tyrannus

475

Felixve infelixve suo circumvolet axe,

Stetne ruatne cadens, summo aut dominetur in orbe,

Et quo quisque modo iuvet adversetur et heros,

Hospite quo laribusne sit ipse acceptus amicis.

His etenim variant vires et fata locorum,

480

Certior aut certis perstat sententia dictis.

Atque haec te toto iubeo perquirere coelo,

Quidquid agas, quaecunque tibi sint fata canenda.

Hoc signo solisque viarum atque ambitus anni

Clauditur, idque suo testantur sidera nodo,

485

Fulgentis clipei in morem, quo colchica frontem

Exercet cornuque ferox insultat adunco

Bellua, et aurati surgunt in praelia villi.

Hoc quondam clipeo divum se astante corona

Quadrupedi Mars obiecit, quo percitus ille

490

Collegit sese in vires, mox terque quaterque

Insilit; sonuere aurae; tum fulgidus umbo

Evomit late flammam et lux ignea fulxit.

Octavo Mars excussus de verbere pallens

Incumbitque genu, et vix pectore sistit anhelo.

495

At quadrupes cedens seseque in vulnera firmans

Consistit, totoque oculos umbone pererrat.

Sullatus mox et saltu super aera ducto

Iniecit sese totum in clipeumque deumque,

Excutiturque genu deus atque, in terga reversus,

500

Labitur et superas plantis diverberat auras,

Prostratusque solo dolet, ac nova praelia damnat.

Riserunt superi, et plausum cava tecta dedere.

Mox clipeum illustrant astris, monumentaque laeto

Affigunt coelo aeternam testantia pugnam.

505

Talibus atque aliis nitet intertexta figuris

Zona Iovis, Zona aurato circumlita textu,

Fataque fortunamque suis quae temperat astris.

Nunc agite o, faciles mecum quae rura Napaeae

Incolitis, quae frondosis in collibus hortos

510

Asseritis colitisque vagos per devia fontes,

Nunc agite o, raram insigni de flore coronam

Texamus, myrtoque novos iungamus honores,

Quo tumulum et magni veneremur templa Maronis.

Sparge rosam, largaque manu fundamus odores,

515

Placemusque viri manes umbramque silentem.

Salvete, o cineres sacri, longumque sub urna

Ver spiret tepidaeque hiemes et mollior aestas,

Increscant tumulo lauri ac bene consita myrtus,

Sponte sua maris et rores nova mella ministrent,

520

Et nymphae arguta carmen modulentur avena.

Vos, manes, mihi felices et adeste vocanti,

Et mihi quod reliquum coeli quove orbe vagandum

Pandite, fatorumque vias et oporta monete,

Ac toto rerum seriem deducite coelo:

525

Semper flore novo, semper venerabimur aris.

Audivit pater et tota se sustulit urna,

Et mihi certa suo fulxerunt sidera mundo,

Quaque Arctos riget et qua se tegit humidus Auster.

Ergo age, care puer, roseo primum aspice ab ortu:

530

Nox favet, oceanoque suo vaga sidera surgunt,

Exertatque Aries caput et, fera cornua quassans,

Incipit in gelidos sese obiectare Triones.

Illinc aurata nitet olim texta figura

Navis, et ipsa suo spumescunt coerula fluctu;

535

Aurea materies et clavo nexilis aureo.

Ipsa quidem memor avectae de Colchide pellis

Quadrupedem observat, versaque in vellera puppi,

Prora latet, maloque suis spectabilis astris

Prospectat ditem felici vellere lanam.

540

Quam coelo pater impositam regnare per undas

Iussit, et esse polo voluit, quo nostra moveret

Pectora sulcandoque mari remisque agitandis,

Mercibus et peregre per litora curva petendis.

Ergo cui primo Navis sese obtulit ortu

545

In lucem venienti, hunc aequora salsa magistrum

Agnoscent. Reget ipse manu clavumque tenebit,

Typhin et insana referet speculator in unda.

Ipse gubernator sic se Palinurus agebat

Explorans ventos, atque auribus aera captans;

550

Talis et a Capreis villoso intectus amictu

Vela dat, obliquatque sinus, et colligit Euros.

Ast ubi se oceano immersat, si frigida cani

Stella senis radios impegit forte nocentis,

Illos Euboicae cautes dirusque Caphareus

555

Exspectant, illos nigrantibus acta procellis

Haurit hiems latus aut scopulo diffringit acuto.

Hoc te, nate, docens iterumque iterumque monebo:

Vita tibi motusque animi quaerendus ab ortu,

Vnde etiam toto lux ipsa effunditur orbe;

560

Surgit ab occasu mors importuna maligno,

Qua tenebrae, qua nox nigrantibus advolat alis.

Ergo animum quod constituit, quod continet artus

Sidus ab exortu, mutato foedere rursum

Perdit, ab occiduo si telum emiserit orbe.

565

Insequitur post Orion, quem rettulit astris

Venandi studium atque actarum in tela ferarum.

Ipse ensem auratum incinctus venabula gestat,

Sollicitusque animi mentem dubiusque fatigat,

Et parat in saltus iam iam se inferre repostos,

570

Genuaque brachiaque exertans et pectore anhelus.

Vnde et quem primo nascentem aspexit heoo,

Ille pedum cursu insignisque et corporis ipsa

Mobilitate vigens, habiles se exercet in artus,

Ille animi dubius et mentis percitus oestro

575

Turbatis agitur stimulis, vexatque flagello

Cura recens, mutatque locos inceptaque, et aeger

Principis ipse aulas et limina nota frequentat,

Discursatque foro, et populos rumoribus implet.

Pronus ab oceano vitreisque Atlantis ab undis

580

Exercet mentem curis, versatque agitando

Huc illuc, trepidos revocans in corda tumultus.

Munera quin etiam populi dum tractat, et absens

Orator peragit magni mandata senatus,

Infelix procul a patria carisque propinquis

585

Decumbet moriens. Tamen haec solatia secum

Haud ingrata feret, parvaque relatus in urna

Condetur populi lacrimis, positusque sepulcro

Ornatur titulis, nomenque refertur in actis.

Ante rogum flet moesta parens confecta senecta,

590

Iniicit et canos tonso de vertice crines.

At coniux contusa genas, discissa capillum,

Infelix coniux coelum et crudelia damnat

Sidera, seque rogos super iniectura iugales

Labitur exanimis; vix fessi a morte parentes,

595

Aut revocant gemini, qui flent circum hubera, nati.

Hinc fervens Auriga vago sese exerit axe,

Nec sine re nomen traxit. Si fabula coelum

Ornavit, tamen ipsa usum commenta sequuntur.

Huic currus, huic arma placent, iunctique iugales,

600

Quis Alphea secus labatur flumina victor.

Qualis Erichtonius currus et quatuor ausus

Iungere equos, rapidisque rotis insistere victor,

Qualis et Automedon currus moderatur Achilli,

Quique etiam mediis domitor trux audet in arvis

605

Sistere equum et gravibus cervicem honerare capistris,

Cogere mox domitum et strictis agitare lupatis,

Nunc curvo obliquans gyro, nunc verbere torto

Impellens secat ille auras, atque aera campo

Pervolitans. Dorso interea desultor equino

610

Adstratus torquet celerem post terga sagittam,

Mox hastam terrae acclivis levat et iacit; inde

Desilit alterius dorso levis, alteriusque

Pressat equi costas et latos perforat armos;

Nunc humilis, nunc elato se pectore tollens,

615

Nunc cervice super, duplici modo tergore fusus

Huc illuc agitat cursum, et ciet agmina dextra.

At cum praecipiti occasu rapidisque sub undis

Mergitur, incanamque videt per marmora Tethyn,

Infelix tunc exitium meditatur, et axe

620

Excusso rapit avulsos de corpore truncos;

Ac circum iliacos lacerum trahit Hectora muros,

Aut parat immani fatum crudele ruina

Fulminis aerii, Capaneus ut turribus altis

Igne Iovis ruit atque ustus descendit ad umbras;

625

Infami nunc supplicio suspendit, et arctis

Faucibus elisos agitanti ventilat aura,

Coniugis ut laqueo infelix sub nocte pependit

Andreas, quanquam italicis rex magnus in oris.

Haec et deteriora ferox Auriga minatur,

630

Cum male felici occumbens radiatur ab astro.

Hac etiam de parte astris fulgentibus Hedi

Attollunt caput et coelo spatiantur aperto;

Tum mollis agitant lusus, fusique per haerbas

Insultant soliis, ac trova fronte minaces

635

Praetentant pugnas: tamen illis mollia cordi,

Imbellesque agitat tantum lascivia sensus.

Promittunt igitur duros a fronte Catones

Nascentes Hedi; turpis sed inertia mentem

Occupat et molles languent in pectore curae.

640

Triste supercilium, molli sed degener umbra

Est animus luxu languens et deside somno,

Frons ficta, obsceni mores petulansque libido,

Armorum et deses fuga nobiliumque laborum.

Hinc mortem sibi consciscunt, infamis et umbra

645

Errat lethaeos non trasmittenda per amnes;

Sic errant miseri manes atque umbra Neronis,

Sic Otho, quique in se ferrum strinxere nefandum,

Et mille errabunt annos sua corpora circum.

Nec vero non argutis in vallibus Hedos

650

Fistula delectat vacui pastoris in umbra.

Agrestem hinc tenui musam meditatur avena

Formosam resonare docens Amaryllida silvas

Tityrus, et siquem olenio de sidere fratres

Nascentem blando calami dignantur honore.

655

Vt quondam tereti Damon innixus olivae

Coniugis indigno queritur deceptus amore,

Quosque refert siculus felici carmine pastor

Mulcentis cantu pecudes et arundine silvas,

Dum stupet et subitis caput exerit Aetna favillis.

660

His, cantu commota imoque Arethusa profundo

Emergens hudaque comam circumdata ab alga,

Intexitque apio sertum ac viridante cypero.

Ast aliis malesanus amor nova crimina suasit,

Iussit et e proprio dextram foedare cruore.

665

Substrinxit laqueo collum atque ad limen amatae

Iphis Anaxaretes immania fata peregit,

Ac misera ante diem zona crudeliter usa

Phyllis ab intonso pendet rhodopeia trunco:

Tantum mollicies Hedorum et sidera possunt

670

In scelus. At positi oceano atque cadentibus astris,

Saturnus si forte minax aspexerit, ipso

Infelix infans partu morietur, ut aegram

Vix ope nixa sua servet Lucina parentem.

Caedetur miser ante aras, et victima cultrum

675

Imbuet, et fuso placabit sanguine divos,

Si Mars forte suum praesens vibraverit ensem,

Nec Iovis aut Veneris felix eat obvius ignis.

Mox Hyadum chorus heois emerget ab undis,

Fratris Hyae quas perpetuus dolor indidit astris;

680

Vnde illis nisi triste nihil; non corda quietem,

Non animi faciles somnos, non membra soporem

Accipiunt, et cura novos parat usque abores,

Quis chorus hic ipso nascentibus astitit ortu.

Hos tumidos populi favor et plaudentia rostra

685

Sollicitant. Serere arma inter plebemque patresque

Est amor, et positos rursum instaurare tumultus,

Civilesque manus armare et stringere ferrum:

Tantum seditio placet, atque haec pascit haventes.

Quid Gracchos tibi commemorem aut civilia bella?

690

Non derit populo luctus, forave ipsa quiescent

Turbinibus, quotiens urbis moderentur habenas,

Quos Hyades passo moestae videre capillo

Nascentes. Ipsae oceano capita alta ferentes

Dantque locum Tauro, vicinaque tempora miscent.

695

Inde gregis felix studium, atque armenta sequuntur

Errantes; laetus canit ad mulctralia pastor.

Illos exitium infelix violentaque fata

Expectant: raptos artus, laniataque membra,

Avulsumque caput cervici, humerosque, manusque,

700

Brachiaque, excisosque pedes in frustra, foemurque,

Cordaque, visceraque, atque ipsis cum pectora costis

Differt armato plebes excita tumultu,

Vt nulla miseri manes claudantur in urna,

Nec certum volitet circum levis umbra sepulcrum;

705

Cum tristes amne hesperio lavere sorores,

Diffusasque comas sitienti et gutture collum

Immersere undis, quis aut mavortius heros

Innatet, aut nigri inficiat cum tabe veneni

Saturnus liventi oculo, liventibus urnis.

710

Post hinc et pecus olenium et Iovis inclyta nutrix

Ipsa suos offert radios, nec longius Hedos

Insultare solo patitur sine matre vagantis;

Sollicitae natorum amor ac nova cura recursat,

Tum metus, et quae sunt timidae praesagia matri.

715

Hinc ingens formido et consternantia longe

Consilia incursansque tremor per membra, per artus

Occupat, et levibus mens ipsa exterrita causis

Diffingitque, auditque gravis instare tumultus,

Scitaturque novas res et sectatur easdem,

720

Quem tenera oleniae lactarint hubera Caprae.

Ast obiens et cum hesperio se gurgite tingit,

Rustica nascenti dat praedia (rura capellae

Nanque colunt), dat opes atque ipso in litore partas

Naufragiis, procul aut ripis fluvialibus actas.

725

Illa colit ripas, gaudent et flumina ripis,

Relligio sed spreta deum violataque templa

Infamant aris pollutaque dextera sacris.

Hos Aries secum socios ad munera quondam

Naturae ducebat, et una ad signa vocabat,

730

Vna etiam egressi castris in bella ruebant.

Post vero coeli ratio flexusque viarum

Mutati, variant ortus spatiumque locorum

A dextra levaque, nec uno sidera tractu

Vertuntur, semperque aliquid mutatur in annis.

735

Incerti fines, certus sed volvitur ordo;

Sic variant et fata, manet vis lubrica fati.

Hinc nunc Tyndaridis comes additus aequore tollit

Sidereas Auriga rotas, quatit aureus ensem

Orion, praefertque Iovi stellantia nutrix

740

Hubera, et olenios carissima pignora fratres;

Quin et carpathio monstro levis adnatat Argo,

Suspiratque petitam Euris atque aequore praedam

Phasiaci senis, horrescitque incendia late,

Quae Leo deque iubis ferus et de pectore fundit.

745

Iamque oculis nova lux offert se, nate, videndam.

Fallor, an illa parens magni cyllenia partus,

Nunc sidus, circumque aliae ex Atlante sorores

Pleioneque micant, quas et praestantia formae

Et divorum amor et clari decora alta parentis

750

Nobilitant coelo, referuntque in crinibus aurum

Miratae viridi quondam splendescere ramo;

Oblectant et adhuc artes, studiumque colendi

Oris et antiqui revocantur pectore sensus,

Et curae molles, et gratae pocula mensae,

755

Luxusque, illecebraeque, et olentia tempora sertis?

Hos natis mores referunt, quibus aurea crinem

Fibula subnectit, roseo quibus enitet ore

Purpura quaesitusque decor, similisque puellae

Cultus, et assyriam redolent lita pectora myrram.

760

Nirea sic perhibent, et amatum a vate Batillum

Pictum oculis fusumque coma reseumque labellis.

Vina placent hilaresque ioci et petulantia linguae,

Mordacesque sales, intinctaque verba veneno

Semper amant, et cura novos exsuscitat ignes,

765

Ac domito regnat victrix in corde libido,

Nec minus ambitio tenet et certamen honorum.

Poeniteat generis tamen et se Caenea malint,

Aut in foemineam penitus transire figuram.

Haec loca custodesque atlantidas arboris auri

770

Luna colit; memor et fulvis pendentia ramis

Fulgerent quae poma, quibusque e frondibus ardens

Bractea perstreperet roseasque incenderet auras,

Exoritur quotiens niveas complexa sorores,

Illustris reddit natos, magnosque favore

775

Nobilitat. Cui si felicibus incola montis

Tarpeii ac iuga summa tenens creteidos Idae

Ignibus astiterit, mavortia signa secuti

Implebunt validas numeroso milite turmas,

Multaque felici committent praelia dextra

780

Ductores auro insignes ostroque decori.

Multa mari quoque bella gerent, ac caede rubentem

Nerea spumantisque videbunt sanguine fluctus,

Armaque, remigiumque, agitataque transtra per undas,

Litoreque impositis statuent monumenta trophaeis.

785

Felices, si non irato principe tandem

Accipiant iugulo gladium aut cervice securim,

Vmbraque lethaeos fleat indignata per amnis

Deseruisse solo lacerum et sine nomine truncum.

Haec eadem exoriens densisque inserta choreis

790

Pleiadum si Saturni mala vulnera sensit,

Ipsa quidem luce exausta ac vix cornibus extans

(Heu sortem miseram et non superabile fatum),

Capti oculis lucem in tenebris sine lumine ducent,

Vt Thamyrae invideant. Etenim solatia victo

795

Pierides; quodque et vinci fuit usque decorum

Pastorem a Musis, tamen illi fistula collo

Semper adest, Thamyramque greges, Thamyramque sequuntur

Pastores, Thamyram silvae collesque resultant,

Et, sine qua nullum carmen sonat, Anthida reddunt;

800

Anthida, qua non Idaeo sub vertice ad umbram

Texuit aut calathos aut serta decentius ulla,

Sive aris, sive haec cupido variaret amanti.

Siquis in occasu tristes coeloque cadenti

Pleiades videat, violataque poma querentis

805

Alcidae clava et spoliatos frugibus hortos,

Infestetque malum sidus, radiique nocentes

Percutiant, ille ioniumve navita pontum,

Aegeumve secet, Tyrrheno aut lintea pandat;

Non ille Eridano velum Tiberique per aestum

810

Explicet, aut fluvios remo petat impiger altos,

Ne latus affligat scopulo, victusque procellis

Naufraget et sparsa moriens tumuletur ab alga.

Sin felix simul infelixque aspexerit astrum,

Ille inter cyathos positus pateramque coronans

815

Decumbet leni somno vinoque sepultus,

Purpureove toro recubans et virginis arcto

Fusus in amplexu dum mollia gaudia carpit,

Et venus ex imis stillat resoluta medullis,

Illius in roseis linquet sua fata labellis:

820

Et mors ipsa quidem placidae cognata quieti.

Nec vero non et coelo sata semina cernes

Picturae variantis opusque, quod extulit olim

Praxiteles tabulisque suis insignis Apelles,

Restituitque nova nuper quod Ioctius arte,

825

Ioctius illustrans Arnum florentiaque arva.

Nam cui nascenti sese exerit Vngula Tauri

Purpureo ex oriente, et candida fulxerit illi

Cynthia, tarpeiusque pater facilisque Dione

Addiderint socium coniuncta mente favorem,

830

Hic Venerem nudam ac madidantem rore capillos

Exprimet, et veros facibus succenderit ignes;

Hic Thetidem fluctus scindentem aurasque cientem

Crinibus, et nunc subductis ex aequore mammis

Extantem et sparsis rorantem pectora guttis,

835

Nunc mento tenus intectam referentibus undis

Candorem et vitreo fluitantia membra sub amne

Pinxerit, ut vivi spirent in imagine sensus,

Atque oculos vanae trahat ad spectacula formae:

Tantum arte, tantum ingenio digitisque valebit.

840

At quando hostiles radios de parte nocenti

Vtraque stella nocens iaculabitur, omnis et inde

Concessit favor, hic media gladiator arena

Ad pugnam sese instituet felicibus armis,

Victricesque manus gladio pugnator et hasta

845

Cladibus in mediis alte exeret, applausuque

Spectantis populi victor cava lumina condet,

Et, populo plaudente, nigras descendet ad umbras

Fulmineus; trepidi fugient denso agmine manes

Armatum et stricta minitantem vulnera dextra.

850

Haec tibi Pleiades praestent cavaque Vngula Tauri.

Hinc Lepus attollens levibus vestigia plantis

Tyndaridas sequitur, celeratque per aethera cursum.

Quo surgente novas veniens in luminis oras,

Ille pedum cursu insignis certaverit auris

855

Praevertens ventos, qualis privernia virgo,

Quippe vel intactae segetis per summa volarit

Culmina, nec teneras plantis curvarit aristas.

Hic stadio sese exercens, ubi martius ardor

Affulxit, vocet ipse pedum in certamine currus

860

Oenomai, volucremque vocet Caeneidos axem,

Et pretium victor referet, plaudente theatro,

Nobilis et disco, et totos quoque flexilis artus,

Atque brevi facilis gyro concludere corpus;

At, cum se socium addiderit cyllenius heros,

865

Perstringet ludens oculos, ut certa videnti

Iam fiant incerta; modo quod dextra gerebat,

Ostentet iam laeva, fuit paulo ante quod aurum,

Transeat in liquidum sub eodem corpore plumbum,

Stuppa vomat tardum fumum, quae poma rubebant,

870

Effluat et subitus nullo de vulnere sanguis,

In nihilumque abeat digitis quam strinxerat offam,

Et mirum ipse suo de gutture ventilet ignes,

Qua quondam deus ipse deum fur arte fefellit.

Ille pilam validis impellet viribus, ille

875

Folliculum excusso iaciat per inane lacerto,

Brachiaque assiduo quatiat sudantia ludo.

At quotiens Cytherea illum complexa fovebit,

Non derit tibi qui saltet per pulpita, quique

Mimum agat et molli teneat spectacula cantu,

880

Personam quamcunque volet simulare paratus.

Sin Arcas, quaeque ambrosiam de vertice fundit

Aspiciant, faveatque suo Saturnius astro,

Ille novas artis sollers tractabit, et ipso

Perficiet studio, ut mentem suus approbet usus.

885

At si liventis radios impegit iniqui

Stella senis fundatque atrum de sidere virus,

Infelix qui sponte sua patriamque larisque

Deserat, agnatumque solum cineresque parentum

Posthabeat, tantumque illi fuga grata, nec ulli

890

Insideant animo sensus aut cura suorum.

Pronus ubi Hesperiam petit et vagus aequora lambit,

Quanquam illi faveat felicibus ignibus aether,

Non nisi cum magno venient alimenta labore.

Quod si forte minax longe adversabitur astrum,

895

Divulsus rabidi mandetur dentibus ursi,

Aut attaeonio veniet mala praeda Melampo,

Aut catulos impasta trahens lea devoret artus.

Haec Leporem nam fata manent, hinc nomen et astro.

Nec vero leporem tantum capreasve fugaces,

900

Aut timidos agitent praeclusa indagine damas,

Quis Iugulae inspirent auras et amicus Orion,

Orion dextra iaculum ac venabula gestans,

Insignis balteo et longe radiantibus astris.

Quin ipsis in speluncis, in rupe cavata

905

Excipiant rursum impavidi, et venabula contra

Obiectent, densisque actum de saltibus aprum

Innixi expectent hastis (it calle silenti

Efferus ac fuso spumant virgulta veneno),

Nec vasto timeant aut comminus ire leoni.

910

Venatus iuvat audaces, agiturque iuventa

In silvis interque canes et retia, nec iam

Aut coniux placet, aut thalamis nox acta sub ipsis.

Hos animos magis atque magis mavortius heros

Accendet, rutilo si forte aspexit ab astro,

915

Annuat et placido facilis quoque Iupiter ore.

Haud etiam siqua hoc ipso sub sidere virgo

Lucem hausit, dubitet saevarum lustra ferarum

Aut ferro petere, aut saltus intrare repostos,

Ipsa horrens iaculo tyriisque ad terga sagittis.

920

Qualis in Aetolum campis meleagria virgo

Stravit aprum, primamque manu stringente sagittam

Intorquens ausa est spumanti occurrere monstro,

Mox laeta et spoliis famosa et caede superba;

Qualis et Aethiopum quondam sitientibus arvis

925

In fulvum regina gregem sese armat, et audet

Sola pedes sese irato obiectare leoni

Insignique arcu et duplici Zenobia telo.

Quin etiam monstra undisoni fluitantia ponti

Sollicitent, violare imi et penetralia Nerei

930

Haud timeant, dum ferratis per marmora contis

Discursant pelagoque trahunt humentia lina,

Aut alta scopuli e specula fixum aere tridentem

Expediunt, ferroque gregem et pecuaria Protei

Per costas, per terga forant. Fluit aequore foeda

935

Illuvies, imo trepidatur ab usque profundo:

Tantum adeo Iugularum ortus per tela cruoremque

In silvis, in speluncis et in aequore saevit,

Praesertim si falce senex radiarit ahena

Iratus pelago, iratus variantibus undis.

940

Atque aliquis post multa tamen discrimina, somno

Dum fruitur, capit et placidam per membra quietem,

Accipiet iugulo gladium, et delatus ad umbras,

Lethaeas umbras rigidum ac Minoa, negabit

Auctorem nosse, et certam deposcere poenam

945

Incertae necis. Hoc Martis ferus efficit ignis,

Siquando biiuges tenet ad praesepe ligatos,

Et Cancri fera trega premens Atlanta fatigat

Oceano approperans. Derit iugulator et omne

Telorum genus, ad manes tamen ille sopore

950

Devictus veniet; sopor illum ad funera ducet,

Condet in aeternam languentia lumina noctem,

Haec loca si pater idaeus, si cypria virgo

Insideant, cum coeruleos it Cancer in amnis.

Nanque soporiferam pariunt haec signa quietem,

955

Aeternoque premunt mortalia pectora somno.

At cui natali Procyon sese extulit ortu,

Vltima cum obversi curvant se brachia Cancri,

Non ipse umbrosos saltus indagine cinget,

Non canibus timidos aget arcta in retia damas,

960

Spicula sed latoque parat venabula ferro

Nodosasque plagas, pedibus quoque vincula nectit

Insidians, acremve dolet saevire Melampum,

Vmbronemque sequi rapidumque ad septa Lycarban;

Quin Isan catulosque Isae formabit ad artis

965

Humanas, tacitum ad nutum Asteriona vocabit

Blanditor, dignum et Musis praestabit alunnum.

Hunc olim Vraniae in gremio Cliusque per ulnas

Ludentem persaepe aliae invidere sorores,

Exceptumque suis furtim admovere labellis;

970

Saepe etiam Iovis ante pedes statuere, sinuque

Accepit pater, et blando simul ore renidens

Demulsitque manu, excivitque procacius iras.

Dum ludit, laetae plausere iocantibus aurae.

Elisiis nunc in campis per opaca vireta

975

Ludit agens, nemorumque acer lascivit in umbra.

Conveniunt animae ad lusum. Ille impiger arctat

Huc illuc cursum, hinc notas festinat ad umbras

Dente ferus similisque irato et saltibus horrens,

Mox blanda lambit lingua atque immurmurat ore

980

Subsiliens, caudamque ciet gratator amicam.

Interea viridem ad pontum ac sebethida ad undam

Delicias misera amissas et luget ademptum

Melpomene; Asteriona refert nemus, aequora reddunt

Clamatum Asteriona, imoque e gurgite nymphae

985

Accurrunt. Hic moesta iterat luctumque modosque

Aonis infelix, iterat chelys aemula cantum

Funereum, atque genis plorant Nereides hudis.

Ast ubi ad oceanum praeceps ruit atlanteum

Senserit et rabiem Martis, dum lustra ferarum,

990

Dum latebras petit et venabula cornea iactat

Incautus, per inerme latus perque ilia dentem

Accipiet spumantis apri, tractusque per arva

Praeda avibus, praeda ipse feris lanianda iacebit.

Vix coniux, quaeque una illi primisque sub annis

995

Miscuit et curas et certos iunxit amores,

Vix mater dispersa locis invenerit ossa,

Quae mandet terrae lacrimans condatque sepulcro.

Forsitan e morsu rabidi canis actaque venis

Dira lues aget in furias illum ora liquenti

1000

Admotantem amni, sitientem, undasque petentem.

Excutiens torrem ambustum atque e gurgite Erinnys

Iam medio caput attollens fugat horrida, crinemque

Anguineum intendit. Revocat sitientia ab undis

Ora miser faciem avertens, similisque latranti

1005

Dat sese retro et spumas ciet ater ad auras.

Hinc rursum, stimulante siti, convertit ad amnem

Approperans, dubiusque gradu atque enectus ab aestu.

Infestans rursum admota face turbat Erinnys

Attonitum, ac nigras vocat ex Acheronte sorores;

1010

Donec eum rabie absumptum vis tetra veneni

Vicerit, et miseros solvat cum corpore sensus,

Quos Procyon Martisque furens incenderit aestus.

Si coelum, nate, aspiciens memor ipse Leonem

Agnoscis, quae stella novis micat ignea flammis,

1015

Illa quidem Canis est, qua corniger uritur Ammon

Assyriumque latus, cuius de sidere fervet

Aegyptus totoque calent incendia mundo,

Cuius et afflatu tellus gravis et gravis aer

Corripiunt morbos, passimque cadentibus aegris

1020

Strata iacent armenta. Furit vis effera in omnem

Continuo gentem, viduat quoque civibus urbes:

Vsque hominum generi Canis has denuntiat iras.

Sic nascentem aliquem primos inspecta per ortus

Incendit flammis, et pectora concitat aestu

1025

Ira ingens, dolor atque ingens ingentibus ausis,

Ingentesque tument animi; imperiosa cupido

Nil aequum patitur; fervet sitis arida habendi,

In facinusque vocat violentaque tela ministrat:

Non pietas movet, aut amor, aut reverentia divum.

1030

Praesertim si threicius sese addidit heros

Ad facinus subditque faces, incendia vitet

Et silvas, dum tela feris immanibus audet

Ingerere et fulvo iam comminus ire leoni.

Quod si perniciosa senis substrinxerit ensem

1035

Dextra, nec ipsa suos illi subduxerit ignes

Delia, nascetur mediis qui in saltibus ursum

Attentet, qui frondosis in vallibus apro

Congrediatur, et inclusa decertet arena,

Spectantesque trahat pugnaci robore dextrae.

1040

Ast ubi ab occasu rabido adlatraverit ore,

Infelix nato exitium parat, unde ferarum

Dente lacer cadet in silvis ursive lupive

Praeda, vel audaci pereat laniatus ab umbro,

Si Mavors validam aspiciens concusserit hastam.

1045

Insequitur Crater Bacchi decus. Huius in ortu,

Atque ubi coeruleis Virgo caput extulit undis,

Autunnus sese accingit, Vindemia cellas

Instruit, et gravibus cervicem implexa racemis

Ipsa lacus et labra novat, et dolia tergit.

1050

Inde meri genialis amor studiumque bibendi,

Hinc patera salit assurgens spumante falernum,

Crateresque auri insignes undante lyaeo;

Hinc baccho laeti colles, flexaeque sub ulmis

Pendula textilibus nectunt umbracula vites,

1055

Insitioque alios aliaque ex arbore ramos

Admiscens studiosa novum per germen adoptat,

Insitio foecunda novasque ingressa per artes.

Hinc et nexilibus videas e frondibus hortos

Implexos late muros et moenia circum

1060

Porrigere, et latis e ramis surgere turres,

Deflexam et myrtum in puppis atque aerea rostra,

In buxisque undare fretum atque e rore rudentes.

Parte alia frondere suis tentoria castris,

Scutaque, spiculaque, et iaculantia citria vallos.

1065

Nec minus irriguos fontis per opaca vireta

Instrepere, et ductos non una in brachia rivos,

Et properare cavis operosa canalibus undam

Saxa per et liquidos stillantia marmora fluctus,

Piscosas quoque sub tectis fluitare lacunas.

1070

Quin etiam arvorum cultus et cura serendi

Hos iuvat, atque agri studium non segne novandi,

Horreaque annosae cereris. Iuvat humida mercis

Mutandae species stagno seu vecta liquenti,

Quamve paludosis tellus alit humida campis.

1075

Haec Crater, quibus affuerit nascentibus, affert,

Qui tibi, nate, tuo aspirans non defuit ortu.

At serus coelo occiduo ac refluentibus undis

Oceani facilem laeta inter pocula mortem

Afferet, ac subito turbabit funere mensas.

1080

Defunctum lugent convivae. Ast ille, nigrantem

Ingressus cymbam ac sitientia labra relambens,

Suspirat bacchum atque undae lenaeidos amnem.

Cui si stella nocens inviderit, humida fata

Portendit, seu lenaeo sub gurgite, sive

1085

Flumine sub vitreo calidove in fonte lavantem,

Sive cavo putei gradientem absorbet hiatu,

Coerula seu versis findentem marmora tonsis.

Euge, pater Lenaee, euan. Tibi carmina nostra

Assurgunt; monumenta tuae nam coniugis assunt.

1090

Insignitum auro textum ac radiantibus astris

Et primo splendet coelo memorabile donum,

Quod dea tum rore idalio ambrosiaeque liquore

Sparserat, et cypria madefactum intinxerat unda,

Tum flore ornarat vario, intactumque hyacinthum

1095

Miscuerat violamque rosae casiamque amarantho.

Hinc natis studium tenerorum mansit odorum;

Conficiunt unguenta et florea serta coronant.

Mundicies indigna viro comptusque puellae

Persimilis, quaeque et Veneris molle imperat astrum.

1100

Inde etiam occultus sub pectore pascitur ignis

In vetitumque ruunt et Amor nova vincula nectit.

Quocirca, nate, ardentis compesce furores,

Et leges meditare, et honesti concipe formam.

Hic finis vitae felix, haec meta petatur.

1105

Mergentem sese oceano quicunque Coronam

Viderit, ipse oriens, primo sub flore iuventae

Occidet expositusque feris, damnante senatu,

Pro tumulo faucesve canum aut rabida ora leonum

Accipient, tumulo Saturnus condet ubi ipse

1110

Insedit loca, seu gravibus mala sidera signis

Adversos iaciant radios et fata minentur.

Adversos mores et pectora dura per ortum

Spica dabit, frumenta seret, grave figet aratrum,

Mella favis expressa liquet, nihil usque remittens

1115

Ad vitae varios usus. Maria alta secabit

Piscator, nunc casse cibum, nunc comparat hamo.

Dat varios animis aestus, et pectora turbat

Occasum dum Spica petit, dat et usque labores,

Cui falcem si forte senex subiecit ahenam

1120

Iratus, miseramque famem illuviemque minatur.

At Mavors furti damnat, poculoque reposcens

Annonam, dictis et poena crimen acerbat.

Illi nil Arcas, nil proderit aurea Virgo,

Quamvis Spica manum gravibus foecundet aristis,

1125

Porrigat et plenas felix Pometia lances,

Quin pendat sacrum laniato corpore furtum,

Et, populo spectante, lacer det sanguine poenas.

Non Teucrum Paridemve arcus, non Hectora telum

Stringentem, non idaeum sub nube columbam

1130

Figentem aut lyciae iaculum mirabere dextrae,

Si, coelum aspiciens, oculo intueare Sagittam;

Has etenim natis vires, haec dona ministrat;

Exercens usus probat et mox vertit in artem.

Ille igitur iaculo insignis celerique sagitta

1135

Continget positum quocunque in limite signum,

Ille etiam speculantem alta de turre columbam

Deiicit aeriae contorto verbere fundae,

Squamosumque petit certo sub vulnere piscem,

Cui favet heoo surgens de parte Sagitta,

1140

Extremo Aegoceros cum se celer aequore tollit.

Ille autem stragemque inter caedemque virorum

Deficiens cadet, ante actis ex hoste trophaeis,

Vulneribusque suis illata et caede superbus,

Quem procul occidua vidit de parte Sagitta,

1145

Ipsa quidem radiis percussa nocentibus aeque,

Aeque praesidio nitens et fortis amico.

Vendetur miser et foedabit sanguine arenam

Indigno pretio, si Mars, si pinniger Arcas

Haec loca coniuncta soli ditione tenebunt.

1150

Ast hunc damnatum caveae ad spectacula vulgo

Obiiciet, gladiique dabit Saturnus ad usum,

Si male felici adversans minitabitur astro.

Hoc etiam e coelo Chelisque micantibus Hedus

Exilit, et molles nascentibus imprimit artes.

1155

His interque epulas et serta madentia vino,

Scortaque et incestos thalamos, unguenta, rosamque

Vivitur, et vacuis mulcent proscenia ludis,

Deliciae inficiunt animos praecepsque cupido,

Consilium incertum ac varians sententia, et ipsa

1160

Mens nunquam secura novas parit anxia curas.

Concubitus fuge nocturnos summasque fenestras,

Tectorum ingentis lapsus, fossaeque profundum

Praecipitisque locos, impostaque rupibus antra,

Neu te sollicitent funabula ludicra, neu te

1165

Intortis capiant agitata rudentibus arma,

Si tartessiaco minitabitur Hedus ab orbe.

Dicamus bona verba, deos veneremur. An illa est,

Quae surgit, quae conspicuis venerabilis astris,

Ara deum? Date thura, facesque adolete sabaeas.

1170

His genitrix Ariadna locis, hoc sidere lapsa est,

Implevitque uterum tenerae leve pondus Elisae:

Hinc illi cultusque deum et reverentia casti

Et tantus sacrorum honor, atque hinc ipsa per aras

Rite precata litat, simul et stata sacra frequentat.

1175

Tu matrem, puer, et castas arcesse sorores;

Thura adsunt, coelum spectate, atque ore favete.

Ara deum, unde est relligio mortalibus orta,

Vnde pium quodcunque et quod venerabile terris,

Salve, Ara, salve, innumeris ornata trophaeis,

1180

Sive hominum gesta inspicias, seu facta deorum.

Ipsi te reges templis et marmore donant

Mygdonio, tibi purpurea sub veste sacerdos

Sacra facit, sedet et tyrio spectabilis ostro

Antistes lituo insignis cultusque tiara

1185

Exsolvens vota, et carmen praefatus, ibi omnem

Affatur turbam, et, divorum arcana retexens,

Iustitiamque sequi monet, et non temnere divos.

Te propter casti vates divina per orbem

Sparserunt praecepta sacrumque hausere furorem,

1190

Per te casta placent, per te plebs templa salutat,

Antistesque chori princeps, venerabile nomen

In populis, dat iura deum et nova carmina pandit.

Exoriens haec ipsa tuum facis, Ara, per astrum,

Si faveat pater altitonans, si nata tonantis.

1195

Ast obiens, si Saturnus, si bellicus heros

Maluerit, tu sacrilegos, tu magna profanos

Affligis poena merita et mala crimina purgas;

Adiicis aut templis, aut, voti vincula nectens,

Obstringis sacris, sacros aut sedula ritus

1200

Ostendis, prohibet quotiens has Iupiter iras.

Meme igitur, dea, me coeli decreta ferentem,

Pandentemque deum leges, et carmine vatem

Astra recensentem seu tu dux certa viarum

Praecede, aut specula residens sullimis in alta

1205

Ostendas reliquum coeli, atque haec nomine signa.

Vos, coniux, vos, defessi tria pignora patris,

Haec orate eadem divamque in vota vocate,

Det mentem studiosam aequi legumque verentem,

Detque animum et patrios retinentia pectora mores,

1210

Sacraque solennisque deum servantia cultus.

Ecce autem, qua parte ingens se Scorpius offert,

Atque aequa plus parte poli sua brachia iactat,

Centaurus gressu incedens se tollit equino,

Mistus equo vir, quam natorum pectora formam

1215

Artibus et referunt, et equis sua munera iungunt.

His currus et frena iuvant, quis flectere in arctum,

Quis et equos moderari et aperto immittere campo,

Et valeant celeri ad metam exagitare citatu

Instantes vocis clamore et verbere dextrae,

1220

Ad pugnam sive instructis radiare sub armis.

Quin etiam, si Mars stricto minitabitur ense

Bella ciens, bellum exercent, armisque decori

Pugnatoris equi costas et terga fatigant,

Hostilesque acies aut hasta aut ense lacessunt.

1225

Sin Arcas celer aspiciat, quaesita per artem

Auxilia aegroto pecori succumque medentes

Admiscent; ipsi hoc morbos et vulnera curant.

Infelix alto ruet, ac de culmine labens

Vix divum auxilium imploret, praecepsve quadriga

1230

Excutitur, lacer ipse, ferae aut immanis hiatu,

Sive ferocis equi violento vulnere tardus

Lethaeos moerens portus petet, attonitusque

Quadrupedes timeat iam properare citatos,

Horreat et saevos minitantia culmina lapsus,

1235

Hesperios quae Centaurus portendit ab orbe

Iratus, quotiens saevo adversabitur astro

Bellipotens, aut Saturni falx horrida saevit.

At postquam oceano Chiron sese extulit, et iam

Antra memor videt et cultos, quos severat, hortos,

1240

Arcturi clarum aspicies super aequora signum

Plaustra bovesque suas agere et se tollere in altum.

Huic signo studium fidei et reverentia honesti

Certa subest, hinc illa fides nascentibus haeret,

Et veri non fictus amor, generosaque cura;

1245

Hinc illis et opes regum credentur et aera

Et tyriae vestes, auri et pretiosa supellex;

Hinc census patrii a populo custodia et omnis

Publica thesauri cura credetur et aeris.

Adstabit foribus custos et ad hostia regum

1250

Ianitor, aut trepidos vocet ad mandata Quirites,

Percutiant infelicis cum numinis astra.

Oceano se praecipitans Arcturus, ubi ignis

Afflarit tegeaeus Saturni et noxius ardor,

Supplicio infami afficiet, vinctumque catenis,

1255

Confectumque prius squalore et carcere tetro.

Proscindit tauro segetem, sua condit aratro

Seminaque et toto victum parat anxius anno

Arcturus mundo exoriens. Idem aequora linquens,

Exoriensque homini, et primis natalibus astans,

1260

Ipse fidem rectumque et honestas edocet artis.

Cur, o cur, superi, tantum sors laeva locorum?

Cur tantum occasus cladis vehit? Aequus ab ortis,

Arcturus parat infelici carcere mortem

Saevus ab occasu. Surgens vagus aequore Cygnus

1265

Insidias avium generi et cava retia tendit,

Aucupiumque docet, mollisque inflectere cantus

In caveis, nostras varianti et gutture voces

Reddere, et humanam referentia murmura linguam.

Hinc deploratus longe atque ad sidera passer

1270

Lusitat in gremio dominae, facilemque Corinnam

Psittacus et blandos vatis testatur amores;

Hinc mea non saevit rostro, non ungue columba.

Ast obiens aliena quidem spoliare parentem,

Et praedas agitantem hostili carcere damnat,

1275

Sive reum furti, fraudisve dolive ministrum

Plectit, et austeras praetoris concitat iras.

Si Marsos domitosque anguis et carmina quaeris

Colchidos, et victum somno verbisque draconem,

Haec tibi surgenti dat Serpentarius astro,

1280

Aegoceros cum coeruleo caput aequore tollit.

Si quaeras forte Eurydicen per gramina laeta

Errantem, atque anguis de vulnere multa gementem,

Paulatimque hudo claudentem lumina somno,

Labentemque artus et tempora nube tegentem,

1285

Ac circum anguicomas pavitantem astare sorores,

Intortum dum crinem auri de vertice tondent,

Serpentarius hanc obitu signabit iniquo

Occumbens, cum triste senis sese obiicit astrum.

Baiano si forte procul de litore cernes

1290

Delphinum ludentem et terga accurva plicantem,

Nunc undis se attollentem, nunc gurgite toto

Mergentem sese et cauda maria alta rotantem,

Tum dices, referunt natorum pectora mores

Delphini exorientis: ubi malus usserit ignis

1295

Falciferi senis hunc vitreo sub gurgite nantem,

Reptantemque cavis scopulis mirere, et ab imo

Vellentem rubros spinosae cautis echinos,

Nunc rapidos scindentem aestus et pectore nudo

Iactantem in summos rorantia brachia fluctus,

1300

Tauromenitanam nando et superare Charybdim.

Sin Arcas cum threicio duce faverit, illi

Exercent agili sudantia membra petauro,

Et cursu certant ventis, perque aequora currunt

Navibus, et curva sulcant vada salsa carina.

1305

At cui atlanteo Delphin condetur ab orbe

Saturnique malum sidus minitabitur, ille,

Ille mari ulvosove lacu, seu flumine in alto

Mersus in aeternam condet sua lumina noctem,

Vmbraque nocturno errabit per litora gressu.

1310

Illa, vides, quae, nate, brevi Aegocerontis in ortu

Attollit sese pelago et procul aequora linquit,

Illa Lyra est. Sentis tremulis ut fluctibus hudae

Ad numerum saliant Nereides? Vt tulit aureo

E thalamo formosa pedem oceaneia coniux

1315

Ad plectrum? Ciet ecce novem cum pectine chordas

Emodulans, mulcetque novo vaga sidera cantu.

Quo captae nascentum animae concordia ducunt

Pectora, concordisque animos; sunt civica curae

Iura, placent leges; pacto stant, aequa probantur;

1320

Torquentur sontes et duro crimina nexu

Plectuntur; iustumque foro dominatur in ipso.

At si vergentem oceano atque Atlanta prementem

Falce Lyram, sive ense minax percusserit astrum,

Occidet infami leto, ac praetoria iussa

1325

Expectans tortusque diu tractusque catenis

Cum gemitu vitam effundet, forave ipsa cruore

Foedabit lacer, aut animam crepitantibus auris

Nigrantem fumo atque ambustam torribus atris

Efflabit. Flammantem illam fumosque vomentem

1330

Portitor horrescet picea traducere cymba.

Paulatim ast illa in scopulo tabescit inani,

Atque abit in tenuem cinerem, extinctaque favilla;

Nil reliquum, non forma quidem, non corporis umbra.

Tantum declivi praeceps Lyra saevit ab orbe.

1335

Qua quondam custodem Erebi, ac nigrantia Ditis

Atria crudelem et potuit placare tyrannum

Threicius vates, superasque revertere ad auras

Coniuge cum cara, et Lethen remeare canendo.

Illum et nigrantes manes turbaeque silentum,

1340

Illum etiam heroesque Erebi et regina profundi

Attoniti venerantur. Eum stymphalica monstra,

Et Lernae manus, et centumgeminus Ophialtes,

Inversansque rotam Ixion, Tityusque, Gigesque

Sectantur, positoque assunt ad plectra tumultu.

1345

Felix sorte sua. Sed amor, sed coniugis ardor

Frustrantur cantus et vota novissima vatis.

At postquam stetit ad patrii vada fluminis amens,

Ac tandem dolor indignata silentia rupit,

Prima illi vox: "Eurydice, meaque optima coniux,

1350

Eurydice infelix. Quid enim fata aspera adivi

Nescius, immanemque canem per carmina vici

Imprudens, qui non animi quoque iussa furentis

Pervici? Meme ferro, me absumite, matres

Threiciae. Quantum heu fuerat, dum limina mundi

1355

Ingressus fruerer thalamo complexus amato?

Cur non et retro redii? Nigra flumina rursum

Tentavi, rursum et manes regemque superbum,

Quem mitem inveni, rursum placare paravi

Immemor? Meme ferro, me absumite, matres

1360

Threiciae. Poteram infelix habitare sub umbris

Et dici felix, saltem o, saltem umbra fuisset

Solamen, mihi per tenebras lux ipsa vaganti

Fulxisset, laeta in vulgus mihi plectra moventi

Plausisset: noctem, heu, demens luctumque paravi,

1365

Aeternam noctem et nullo cum fine dolorem.

Me matres, meme ferro, me absumite, matres

Threiciae. Canerem ad thiasos; tum culta canenti

Astaret, semperque novos hauriret amores,

Favissentque mihi manes, interque canendum

1370

Applausumque inter vulgi mihi brachia collo

Iunxisset, teneroque sinu fovisset, et ore

Excepissem auras animae indulgentis. Ibi ingens

Applausus. Rursum ipse novos per carmen amores

Ordirer, totoque Erebo mea verba sonarent,

1375

Mulcerem et veteres heroum carmine poenas.

Meme igitur, meme ferro, me absumite, matres

Threiciae, caput atque humeris avellite nostris,

Et linguam Eurydicen clamantem ac voce petentem

Eurydicen vehat aegeas vagus Hebrus ad undas."