Giovanni Gioviano Pontano Urania 2
Other sections


Nunc, age, sideribus quae sit natura movendis,

Nate, hauri, coelique situm patre sub duce nosce,

Et quis cuique locus; neque enim pars ista docenti

Ignota est, nec Musa novum instaurare laborem

5

Fessa negat. Da thura, puer, tumulumque parentis

Sparge rosa. Vos Minciadae, vos o mihi, manes,

Este boni, fluat ut liquidis e fontibus unda

Grataque vicinis spiret de vallibus aura.

Principio coelum ac coeli pars extima circum

10

Sponte sua vehitur, primoque oriente profecta

Oceani hesperios amnes solemque cadentem

Tendit agens. Hinc praecipiti vertigine mersa

Heoos rursum nabathaeaque regna revisit;

Quam contra obliquo surgunt pugnantia nisu

15

Astra deum, variisque agitant sub legibus orbem.

Ac licet ingenti retrorsum agitata ferantur

Turbine et adverso trudantur victa repulsu,

Non oblita sui tamen obliquantia tendunt

Adversum, tandemque rotis victricibus acta

20

Contingunt propriam certo post tempore metam.

Nonne vides lunam, ut quarto sese extulit ortu,

Oceano properare? Dehinc, ubi septima coelum

Lustrarit, vadentem alti per culmina mundi,

Donec ab heoo victrix effulxit olympo

25

Plena animis, plena et radiis, atque aemula solis?

Nec vero errantumque acies et sparsa deorum

Agmina constanti peragunt sua munera cursu;

Sed nunc promotis incedunt gressibus, et nunc

Versa pedem referunt, modo declinantia in Austrum,

30

Et modo hyperboream cursu surgentia in Arcton.

In medio sol ipse deos moderatur et aequis

Passibus incedens fluitantia tempora pensat,

Disponitque vices rerum nectitque futura.

Haec plaga circuitusque ingens flexusque deorum

35

Bissenas patet in partis, ac tramite lato

Obliquat sese in Libyen, unde horrida bruma

Adventat; secat hinc medium curvatus olympum,

Qua de parte novum spirat ver; inde volutus

In Boream, unde aestas flaventia demetit arva,

40

Convertit rursum in medium sinuatus olympum,

Autunnus paribus qua tempora dividit horis;

Hinc iterum in Libyae sitientis flectit arenas.

At hunc obliquis circumdare flexibus orbem

Iusserat ille, hominum divumque aeterna potestas,

45

Quo variae rerum species, quo tempora rebus

Certa forent, obstringat hiems, ver stricta relaxet,

Concoquat autunnus quod et ante coegerat aestas.

Quin et bissenis passim variata figuris

Signa veit, pictoque micat Zona aurea textu,

50

Zona Iovis monumentum ingens. Haec munera quondam

Vraniae pater ipse dedit, quo tempore leges

Ponebat superis arcanaque iura ferebat;

Tum natam dictis ac munera laudibus ornat,

Multa docens: splendent latis nova cingula bullis

55

Fulva auro, nitida argento ac radiantia gemmis.

Illa patris monitis et tanto munere laeta

Incedit coelo ostentans memorabile donum.

Ecce videt fortunam una atque urgentia fata

Per varias errare domos, nullumque tenere

60

Certa locum, spernique patrem ac mandata tonantis;

Illicet explicuit zonam atque innexuit arcte,

Fataque fortunamque et nodo inclusit aheno.

Inde manent infixa locis, quae balteus ambit

Signifer, et stabili custodit fibula nexu.

65

Primus ab aequali surgit nepheleius ortu

Ostentatque auratum Aries de corpore villum.

Ingenti late tergo atque ingentibus armis,

In pedibusque micant igens, micat igneus ore

Fulgor, et ardenti meditatur praelia fronte

70

Bellator quadrupes; stant fulvo armata metallo

Cornua, et hellaeae apparent vestigia dextrae.

Vectabat Phryxumque una Phryxique sororem

Insignisque auro et villis maria alta secabat;

Aurea per fluctus splendebat lana tumentis

75

Coerulaque aurato rutilabant aequora cirro,

Radebant niveas undosa volumina plantas.

Illa timens hudo plantas subducit ab aestu,

Aura leves, levis ipsa, sinus implebat, at illi

Pectora candentes nudant exerta papillas.

80

Dumque aries sese attollit, dum subiicit undis,

Nunc mutat varios infelix ore colores,

Nunc effusa comas: "Miserae succurrite, clamat,

Nereides, si qua est pietas, si numina possunt

Vestra aliquid, cohibete undas et porgite dextram".

85

Clamore excepere deae. Tum candida Drymo

Et faciem miserata et primos virginis annos,

Labentique manum insinuans comitatur euntem,

Ac placido sermone levat. Mox coerula Tyro,

Flavaque Laodice, Panopeaque, Cymothoeque,

90

Et Tysbe, et niveo conspecta Peloris amictu,

Puniceoque sinu Xanto, exertisque papillis

Nisaee, longaque coma spectabilis Atte,

Atteque, Opisque, Orithyiaque, Thespioque,

Et niveis Galatea genis, Aretusa lacertis,

95

Saltantes circumsistunt et cantibus auras

Permulcent. At blanda Hyale non lumina torquet

A puero, Phryxique oculis immobilis haeret,

Pertrectatque sinum, et pietatis imagine iungit

Oscula, marmoreaque honerat cervice lacertos;

100

Vritur, et mediis fervet malesana sub undis.

His ducibus spumosa aries freta celsus obibat

Corniger ipse auro et gemino vectore superbus.

At mater laeta e coelo prospectat euntes,

Quam tamen et monstra oceani et fraus insita ponto

105

Sollicitant natis metuentem; e nube propinqua

Auxilium parat et casus timet usque futuros.

Ecce ingens undante salo late obvia celsum

Foca caput, totaque exstans cervice per aurasque

Huc illuc oculos vertens attollit, et ipsum

110

Ore vomens pelagus fluctus ad sidera iactat.

Spumescunt aurae pontusque dehiscere visus,

Et lux nimbosa undarum nigrescit in umbra.

Obstupuit subito monstro atque horrentibus undis

Assuetus terrae quadrupes, pavitansque tremensque

115

Obvertit sese in gyrum, mox rursus in altum

Provehitur; rursum ante oculos sese obiicit atrox

Belua et immani fera guttura pandit hiatu.

Ille iterum in gyrum insinuans et ab aequore tractus

Affligit scopulo latus, atque exterrita virgo

120

Excutitur dorso exanimis, quam sedula nymphe

Sullevat et dictis pavitantem hortatur. Ibi amens

Apprendit cornu dextra tenuitque prehensum;

Quoque aestus magis ingeminat, tanto arctius illi

Nititur et geminis innodat cornua palmis.

125

Ter fluctus cauti illisit, ter cornibus haerens

Substitit, ac ter nisa manu se a caute recepit;

Viribus hinc defecta suis excussaque cornu

Labitur, et surdas fluitans deplorat ad undas.

Nec revocata potest miserae dare brachia mater,

130

Exceptamque sinu Drymo ac solata dolentem

In vitreas defert sedes, ubi molliter hudae

Nereides ducunt choreas, pars fila remissis

Deducunt digitis, tenui pars pectine telas

Aut picturatas variat subtegmine vestes

135

Oceano magno et cyaneo Euxino.

Hanc post vitiginae spatiantem litore Naxi

Carpentem varios operosa in serta colores

Nereus implevit, quo partu Paeona magnum

Progenuit, latas Ister cui subdidit urbes;

140

Quin formae ob meritum regno donavit aquarum,

Vnde hodie rapidus nomen tenet Hellespontus,

Non ingrata quidem miserae solatia matri.

At postquam aurato ditatum est vellere Colchos,

Quadrupedemque suum coelo Mars intulit alto,

145

Ac superi et formam et monumenta ingentia facti

Mirantur, sed et ante alios miratur Apollo

Tergaque cervicemque et pectora lata pedesque

Aurigeros: stupet imprimis ingentia fronti

Cornua, quis pueros pelago indignante tulisset;

150

Tum placido Iovis assensu fulgentibus astris

Illustrat. Micuit stellato vellere dorsum

Lanigerum, micuere aures cervixque pedesque

Vnguifidi, ac rutilo scintillat lumine cauda

Venterque et caput igniferis sub cornibus ardens;

155

Quaque manus tenerae cornu strinxere puellae,

Hac geminum accendit candenti lampade sidus,

Atque annis operire viam per secula iussit.

Ipse novis laetus stellis et vellere dives

Hoc solium sibi constituit, quo rite quotannis,

160

Dum rerum generi atque hominum dum consulit, orbi

Et dicit leges naturae et iura recludit.

Haec sedes, haec est generosi regia Martis.

Hinc pugnator equos armatque in praelia dextram

Ipse Aries, quanquam stabulis assuetus et haerbae,

165

Sectaturque vagi Pastoris in agmine signum;

Non minus ingentis animos ac regia iussa

Prae se fert, campoque audax insultat aperto

Bellator, cornuque ferox defertur in hostem,

Duraque sub molli meditatur praelia lana.

170

Sic Mavors iubet armipotens princepsque deum sol.

Hinc quibus effulxit nascentibus aureus Helles

Corniger et primo radiarunt vellera coelo,

Hos animi vigor insignes, hos libera corda

Audaces reddunt effando et recta monentes.

175

Imperiosa viris maiestas. Hi sua plebi

Describunt iura et populo dominantur et urbi,

Quique ipsi norit parere et ducere, et alta

Cervice excussisse iugum, atque odisse nocentes.

Inconstans vitae tenor et mutabile pectus,

180

Elatum tamen, at cupidum rectique probique,

Quod facile ingentes versent iraeque minaeque.

Ergo et contemplare oculis, metitor et alto

Vadentis coelo dominos signique locique,

Et soli et cui terna venit per signa potestas.

185

Hi tibi naturae leges praescriptaque signi

Ostendent, quodque ingenium et vis insita cordi,

Quidque Aries oriente loco praestetque negetque.

Te coeli rimantem oras et fata domorum

Natalemque locum signi surgentis et ortus

190

Luciferos, licet usque deos, licet usque deorum

Consilia explorare, situm ingeniumque locorum,

Vnde fluant et opes, unde auxiliumque favorve,

Vnde et honos venit aut rursum indigatio et irae

Damnaque et instantes insigni clade ruinae;

195

Portendant quae laeta domus, quae triste minentur,

Quae teneat loca sorte, quibus dominetur in oris

Regnator, quae vis aliorum ex ordine regum;

Quo rerum pateat status et sors ipsa futuri,

Et quid quodque ferat signumve, locusve, deusve.

200

Hoc surgente, aliquis veniens ad munera vitae

Ingentis nunc divitias cumulabit, opumque

Affluet undanti rivo; nunc rursus in arctam

Pauperiem coniectus inopsque arentibus undis

Vix sedare sitim poterit: nam sideris huius

205

Est mutare vices, alternaque fata referre.

Ipse vides nunc lanifico pendentia villo

Terga ovis ac ditem felici vellere lanam,

Nunc tonsos errare greges ac tergore nudo

Spicula per silvas fugitare sequentis asili.

210

At mihi nascenti sub eodem sidere mater

Non fratres foecunda dedit, nec germine ab uno

Passa est germanos natura adolescere ramos;

Sed fandi libertatem arbitriumque loquendi

Addidit et dictis vires et pondera rebus.

215

O quotiens sterilemque fidem ingratosque labores

Conqueror, et quod nulla meis bene gratia factis

Respondet, sine fruge operam ac sine munere finem.

Quod si forte novas veniens quis lucis in auras

Lanigerum medio fulgentem in culmine coeli

220

Aspiciat, non illi aditus, non limina regum

Claudentur, primosque inter proceresque patresque

Diversans, hinc divitias, hinc commoda vitae,

Hinc fasces notos atque assectetur honores.

Non illum tamen aut animi generosa cupido,

225

Aut recti mens certa sibi tutabitur, ut non

Pauperiem tenuisque lares suspiret, et idem

Laetetur dites mutata sorte penatis,

Alternetque vices rursum ac referatur eodem.

At si praecipitem occasu atque Atlantis in undis

230

Mergentem aspiciat, iam tandem cana senectus

Felicem agnoscet placidaque in sede quietum,

De thalamo tamen aut thalami consorte querentem.

Interea magnis iactatum saepe periclis

Externas urbes peregrinaque tecta petentem

235

Desertis errare locis fata aspra iubebunt.

Ast ubi sese imo acclinans torquebit olympo,

Errores passim varios ac tristia flenti

Fata feret, caraeque obitum consortis, acerbumque

Aut nati funus languenti aut corpore morbos.

240

Quin in amicitias magnorum aulasque virorum

Insinuans nunc tollit humo statuitque sedentem

In solio, nunc rursus humi prosternit, et inde

Evehit ad solitos sullato vertice honores,

Laetitiam et moestis requiemque laboribus affert.

245

Haec Aries, haec lanificum denuntiat astrum.

Hoc olim dominante, novi sub origine mundi,

Et felix aetas et libera secla fuere.

Non hominum certae sedes, non ulla deorum

Formido. Natura illis tectumque laremque

250

Praebebat. Qua se oceano nox acta ferebat,

Carpebant fessi somnos et membra locabant,

Aut antro tecti, aut nemorum frondentibus umbris.

At postquam sol nigrantis discusserat umbras,

Mirati lucem horriferam et vaga lumina Phoebi,

255

Illum oculis, illum ore obeunt. Laetum inde canebant

Paeana, auricomumque deum clamore ferebant.

Errantis impune greges per pascua laeta

Cernere erat, commune solum, communia tellus

Ignavis alimenta dabat, tum pocula rivi

260

Et passim vivis lapsi de fontibus amnes;

Non ullae rerum curae manuumve labores,

Omnibus una quies et amor simul omnibus idem,

Communesque tori et dulces circum hubera nati;

Per saltus et opaca loca umbrososque recessus

265

Ludebant mistae pueris impune puellae;

Ocia mulcebant venerem atque ignavia deses.

Progenies sic aucta hominum, atque increbruit orbis

Gentibus, ac mutare habitum natura coacta est.

Insurgebat enim tergo properantibus astris

270

Taurus, et ingenti aversum se mole ferebat,

Mugitu horrificans coelum et capite obvia quassans

Ipse atrox; tamen assuetus tolerare magistrum

Et perferre iugum atque honeri insudare trahendo.

Hoc igitur regnante, viri didicere colendo

275

Dura pati, versare solum ac proscindere rastris

Aequora, et assiduo manuumque operumque labore

Quaerere praesidium vitae atque agrestibus armis.

Quod vero tauri meritum, quae causa tonantem

Moverit, ut coelo impositum stellisque micantem

280

Praeficeret veris foribus, Zephyrosque cientem

Iusserit aetherio renovare elementa vigore,

Quo natura novos passim suspiret amores,

Vos, o vos, Charites, iuvet immemorata referre,

Et mecum occultas signorum expromere causas.

285

Squalebat manuum attritu defecta iuventus,

Vrgebat Labor ac iussu Iovis acris Egestas

Acta Erebo, miserique senes fessaeque puellae

Non ultra tolerare famem aut subsistere marris,

Aut poterant miserae sufferre incommoda vitae.

290

Inque dies magis atque magis miseranda videri

Sors hominum, quantumque Labor cumulabat, eo illa

Acrius instabat; derant quoque plura paratis.

Sed non ulterius passa est Industria questus

Humanos. Ea praesidium commenta per artem

295

Succurrit populis, et iniquo ex hoste recepit.

Hanc olim genitam Labor atque immitis Egestas

Expulerant tecto infantem. Non territa virgo

Per campos errare hominumque videre labores,

Metiri casus inopes, dum singula lustrat

300

Perquiritque oculis multumque in corde volutat,

Advertit niveum procul a genitrice iuvencum

Errantem, cui cornigeris in frontibus aurum

Fulgebat, stellatum aurum, cui sidera tergo

Scintillant, iam tum coelo qui dignus haberi

305

Posset, ut aetherios olim venturus ad axes.

Huic dea nunc viridis ramos et gramina lecta

Porrigit invitatque manu, nunc tempora blandis

Pertrectat digitis atque ora rigentia mulcet,

Nunc frontem variis redimitam floribus ornat,

310

Ac picturatis intexens cornua sertis

Mollibus hirsutas verbis blanditur ad aures.

Ille autem tenerae correptus amore puellae

Nunc decumbit humi vertitque ad munera frontem

Demissa cervice, alte et suspiria ducens

315

Mugit, et ipse suas solatur murmure curas;

Nunc haeret pendetque oculis ludentis, et ipso

Lascivit gressu exsiliens gestitque per haerbas.

Insequitur simul et niveis per gramina plantis

Insultat virgo et gressum mox sistit: at ille

320

Insilit et pedibus cervicem innectere tentat.

Nympha procum aspernata fugitque et lenta moratur

Et nudata genu risuque invitat amantem.

Ille autem, blando componens murmura questu,

Affingit teneros motus et fronte coruscat.

325

Hos inter lusus virgo innodavit amantem

Cornibus et duplici advolvit funabula nexu:

Nympha trahit, sequiturque volens et laetus amator,

Ac nigrum sponte admirans defertur in antrum.

Hunc postquam sociumque operum assuetumque labori

330

Et domita cervice iugum ac tolerare magistrum

Agnovit dea, tum, fessos miserata parentes

Ac mortale genus, tauro donavit, et artem

Iungendique bovis docet ac telluris arandae,

Et quis cuique loco cultus, quaeque hora serendi;

335

Vomeris haec curvique usum monstravit aratri,

Et versare solum et currus agitare sonantes.

Munere quo genus acre hominum squalore levatum

Exercet rura, et terrae dat iura subactae

Auxilio bovis, atque usum mox vertit in artem.

340

Forte hominum insuetas artis studiumque novandae

Telluris iunctosque boves flaventiaque arva

Iupiter e summi admirans spectabat olympi

Culmine et humanos haec ipsa ad munera sensus:

Astabat Venus, astabat latonia virgo,

345

Vtraque in astrigerum conversae lumina taurum.

Tum Venus: "Et meritis stellato et tergore dignum

Haud, pater, ipse novo coeli dignaris honore?"

His Dictynna preces, precibus simul oscula iungit,

Quae natam deceant et sint optata parenti.

350

Arrisit pater et coelo plaudente locavit.

Vt coelo stetit, attonitus novitate locorum

Huc illuc oculos vertit, sociumque requirens

Assuetorum operum et tanquam subiturus aratrum

Vertit ad argolicos horrentia cornua fratres,

355

Ac terrae memor et silvas et pascua nota

Suspirat. Tum blanda Venus, dum delia virgo

Certatim obiiciunt cytisos casiamque recentem,

Quaeque et luciferi pascuntur gramina Solis

Quadrupedes. Ille ambrosiae per pabula succum

360

Sensit et aetherium stillantia gramina rorem.

Mox, qua lunatae stant horrida cornua fronti

Et qua demisso pendent palearia mento

Atque ubi durato proscissa est ungula cornu,

Quaque genu quaque et cervix et pectus et armi

365

Spinaque et ingenti curvant sese ilia tractu,

Accendit Cytherea ignes atque innuba Phoebe,

Effulxitque novis Taurus spectabilis astris.

Regalis addit stellas ac regia iura

Iupiter, et raro Taurum insignivit honore

370

Parcarum memor. Hoc etenim iactante per undas

Ediderant fore, uti tyrio de litore vectam

Europam idaeas victor deferret ad urbes.

Mugivit deus in tauro, freta navit adulter,

Quis credat? Stetit in stabulis ad pabula vinctus:

375

Tantum amor et tenerae potuit nova forma puellae.

Nunc, age, naturam, Tauro quam delia virgo

Indiderit, quam coeruleo de gurgite creta,

Expediam tibi, nate, atque haec quoque percipe dicta,

Nate, patris, nate, et canae spes blanda senectae.

380

Principio Cytherea domum dulcisque recessus,

At Phoebe solium soliique insigne superbum

In Tauro posuere. Illic nam regia iura

Exercent, sociaque tenent ditione tribunal;

Hinc amor, hinc studium formae citharaeque sonantis,

385

Hinc choreae cantusque placent pexusque capillus

Excultique sinus et multum lauta suppellex

Advectusque aliunde odor assyriique liquores

Munditiaeque iocique, et quicquid blanda voluptas

Suadet, et ornatis rorantia pocula mensis.

390

Hinc etiam hortorum cultus et cura serendae

Arboris, hinc deflexa comis in mille figuras

Myrteta, inque novam crescentia citria formam,

Cultaque per varias genialis amaracus artes.

Nec vero exoriens Taurus non ipse labores

395

Nascenti accumulat, primoque in tempore partas

Perdit opes; sed mox et mollia tempora et ipsos

Successus rerum amplificat, semperque iacentem

Sternit humi, si quis contra insurrexerit hostem.

Idem divitias atque ornamenta secundae

400

Fortunae dabit, e medio si culmine coeli

Nascentem aspiciat. Non illi munera regum

Deficient, non e sacris compendia templis,

Publicave assuetae commissa negocia curae.

Non tamen intacti thalami, non florida coniux

405

Continget, sed anus, sed cui servilia vincla

Aut occultus amans et non sine labe iuventa,

Tristior ut festas eat ipse Hymenaeus ad aras.

Taurus ab occasu pronoque a cardine mundi

Et partas labefactat opes et rursum easdem

410

Instaurat, patrioque haeredem sistit in aere,

Pervincitque inimicum odium, ac male conterit hostem.

Quin etiam rapidos flammarum exsuscitat aestus

Ex oculis, parat atque oculis immite venenum

In dulcem Veneris rorem atque in pocula amantum.

415

Ast imo positus coelo atque in parte profunda

Aetheris, unde novum sese convertit ad ortum,

Plurima felici promittit sidere nato.

Ille inter proceres atque intra limina regum

Versatus, longaque fide spectatus in aula

420

Magnarum curas rerum ac molimina magna

Suscipiet; credentur opes, credetur et amplae

Summa domus, claris et famam extendet in actis.

Tantus inest Tauro vigor et vis cornibus aureis.

Hunc post tyndaridae concordia pectora fratres

425

Virtute illati coelo atque insignibus actis,

Quos pater aeterno meritos donavit honore.

At tu, cui secreta poli cuique abdita rerum,

Vranie, sunt nota, ad quas numerosa vetustas

Vix penetrat, pande antiqui memorabile facti

430

Et decus et pretium; nam te quoque sideris huius

Tangit honos, tangunt cari monumenta mariti,

Coniugis et meritis aeternae et consule famae.

Viderat e summa coeli Cyllenius arce

Paulatim coiisse homines et condere tecta,

435

Partiri medios signato limine campos,

Et quantum primis sollers Industria coeptis

Addiderat. Placuit mutato corpore terras

Visere, et agrestis hominum cognoscere mores;

Ocior ac Zephyris coelo delabitur alto,

440

Et stetit in duplices aptata veste gemellos

Discat ut hic, doceat facundo pectore ut alter.

Ipse ferens, ille accipiens praecepta magistri,

Traxit in exemplum mortalia pectora, donec

Legitimi accessit studium rectique bonique,

445

Vivendique viam ratio ac doctrina paravit.

Hinc artes crevere bonae, succrevit et usus

Laudatorum operum. Fando commercia primum

Inventa; hinc pretium duplicandi et cura peculi,

Creveruntque et opes et opum comes apta suppellex,

450

Atque his excoluit studiis Cyllenius orbem.

Ipse etiam numeros et rerum pondera et usum

Mensurae docuit, fandi quoque tradidit artem,

Atque animi concepta novis depromere signis

Instituit scriptis et commendare tabellis.

455

Moribus his exculta hominum praecordia duros

Mutarunt sensus, et ab agri munere ad artis

Ingenium vertere novas. Tum magnus haberi

Mercurius, tum coelicolae mortalia corda

Assensu laudare uno, stirpemque deorum

460

Esse hominem genus et coelo deducere ab ipso,

Tantum animo, tantum ingenio ac ratione valerent.

Imprimis pater omnipotens mortalibus orsis

Obstupuit. Videt ingentis assurgere turres,

Aequari quoque tecta polo, videt aurea templa,

465

Ornatusque deum varios, videt oppida et arces

Collibus impositas. Tum sic effatus, ut omnes

Coelicolae annuerent, coelo testanda sereno

Cylleni monumenta: illum tot adire labores,

Tot mandata deum, tamen et voluisse, relicto

470

Aethere, per terras, suscepta parte magistri,

Exuere agrestis hominum de pectore mores

Humanumque genus cultas efferre per artis,

Vnde et honos superis et victima creverit aris.

Tum pater in geminas distincto sidere formas

475

Signavit coelo, facinus memorabile et astris

Indidit aeternis, celsaque in parte locavit.

His capita effulgent stellis humerique manusque,

Quaque lacertoso curvantur brachia nodo

Genuaque summotique pedes; sed parte sinistra

480

Irradiat, quo vix coelo splendentius, astrum,

Vnde per obliquum sol iam declinat olympum.

Hic sedem patriamque domum dulcisque penates

Ipse sibi statuit volucer Cyllenius, hic se

Exercet, proprias et signo accommodat artis.

485

Nam rerum occultas causas arcanaque sacra

Rimantur, verbisque modos et carmina nervis

Adiungunt, pretio aut capti fora multa frequentant,

Aut veterum monumenta docent et scripta virorum,

Aut operam impendunt linguis interprete cura,

490

Et decus, et quicquid monstrat sapientia, norunt

Coelestes Gemini concordi foedere iuncti.

Vnde sub exortum primaque in parte locati

Nonnullos nati ineunte aetate labores

Portendunt; tamen haud illis pia cura parentum

495

Defuerit, seu blandus amor. Coelestibus inde

Artibus imbutos decorant, iunguntque fideli

Principibus studio, et dominis placuisse laborant.

At media de parte poli atque e culmine summo

Promittunt faciles olim nascentibus annos.

500

Hos fandi decus insignes, hos delphica laurus

Illustres reddit populis, his infula sacris

Assurgit veneranda comis capitique tiaras.

Hinc sibi divitias, hinc ornamenta benignae

Fortunae accumulant, auro hinc laquearia fulgent.

505

Hos merces peregrina, aut testamenta beatos,

Praeclaraeve artes, aut virtus rara, deumve

Relligio efficiunt; nam Virginis astra per ortum

Sufficiunt Geminis vires et robora praestant.

At cum praecipitem occasum cavaque antra subibunt

510

Oceani, dias veniunt qui lucis in auras,

Hi perferre malum et duros tolerare labores

Damnaque et adversos constanti pectore casus

Assuescent, celare odium ac simulare parati.

Non his aut studium recti, aut sapientia derit,

515

Ingeniive favor, docti seu pectoris artes;

Successus sed opum seri primaque senecta

Suscipient tardos cara cum prole nepotes.

Dant imo positi morbosque, aegrumque laborem,

Aut vitium occultum, aut secreta in parte dolores,

520

Eripiunt et opes partas censumque paternum;

Post tamen huberiore manu cum foenore magno

Ingeminant et opes et lucra ignota reponunt,

Suppeditent unde et multis alimenta ministris.

Hos felix fatoque tamen cogente senectus,

525

Ah, procul a patria externis tumulabit in oris.

Hac etiam de parte imoque e cardine surgens

Si testudineus moveat sua brachia Cancer

Humidaque impressis figat vestigia plantis,

Plurima divino promittit munere natis.

530

Illis divitiae ingentes et copia rerum

Vndabit variarum, et latis praedia campis

Sufficient laetam cererem bacchumque fluentem;

Illis nobilitas et claris infula vittis

Conferet insignis titulos, magnoque favore

535

Decernit statuas faustisque insignibus ornat,

Annuerit placido facilis si Iupiter ore;

Sed iuvat intonsus crinis promissaque barba

Atque inter titulos sordenti stamine vestis.

Quin etiam insidias cognati et sanguinis iram

540

Nuntiat adversosque inimica mente propinquos,

Quos et ab occasu graviori concitat ira.

Tum vero felix multa cum laude senectus

Continget, tunc clarus honor praestantibus actis,

Cum medio posuit coelo vestigia, et aequor

545

Despiciens bibulis tantundem distat arenis

In mare, qua Ganges et qua Tagus aureus intrat.

Ac veluti lento sensim per litora passu

It cancer tardusque gravi sub mole laborat,

Paulatim sic divitias, sic lentus honores

550

Accumulat, donec gravidos complerit acervos,

Vix tamen ut gemino foecundet viscera partu.

Exoriens placidos mores animique quietum

Ingenium et sollers mentis promittit acumen

Nascenti, tamen ut facile indignatio et irae

555

Exagitent, facile iratos componat ut aestus

Mollibus officiis ac miti pectore natus.

Ipse acer vitiorum ultor, cum fronte severa

Iurgator scelerum, atque ad publica munera versus

Praesidia inde domus et victus quaeret honestos.

560

Et tamen indigna decumbet morte peremptus,

Aut gravibus capitur morbis, aut lumine moesto

Spectabit raptos non uno funere fratres.

Hoc astro post tyndaridas subeunte, per aequor

Mortales fecere viam, primique reperta

565

Vix ausi tentare cava vada fluminis alno.

Mox usus, post et praeceps audacia textis

In mare navigiis remo descendit adacto,

Paulatim et pelago se credidit, inde per altum

Ignotos portus peregrinaque regna petivit.

570

Hinc merces et longinquis commercia terris,

Hinc vesper novit quicquid celarat heous.

Eridano Nilus subvenit et Abdua Nilo,

Vt quae deficerent, summiserit omnia Nereus

Velifer, et fulvum ratibus devexerit aurum

575

Tritonum chorus, ac versis per marmora tonsis

Divitiae narint hominum terraeque marisque

Canceris imperio atque undae dominantibus astris.

Vos, o Nereides decus aequoris, et mea saepe

Serta, meos flores ad litora nota petistis

580

Et nituere comis argentea lilia vestris,

Aenario quae rure legens, quae colle beato

Parthenopes mistaque rosa blandisque hyacinthis

Ipse dedi castis multo cum thure sacellis,

Et sparsi largo supplex crateras iaccho,

585

Nec mea vicinae siluerunt carmina rupes;

Vos, precor, o pelagi placidissima numina, causas

Tentati maris et primos expromite motus

Irarum Iovis et raptum inter sidera cancrum.

Assuerant Dryades vulgo, assuevere Napaeae,

590

Silvarum nemorumque umbra rivisque relictis,

Impune optatos per litora ducere somnos;

Hic choreas agitare, hic grato mista susurro

Inter sese aperire animi secreta latentis,

Hic lusus, hic delitias geniumque colebant,

595

Et nulla resides ducebant ocia cura.

Advertit pastor liquidi maris et modo summis

E scopulis, modo se strata ostentabat ab alga,

Nunc summo labens innabat litore et hudis

Coerula per liquidum findebat marmora palmis,

600

Interdumque alto exsiliens clamore vocabat

Armentum et toto cogebat ab aequore monstra,

Ostentans pecus indomitum et stabula abdita Nerei.

Ipse ingens baculo innixus cum crine madenti

Stillabat madidos per membra rigentia fluctus,

605

Versabatque dolos animo, et suspiria ducens

Vritur, ac tacitis succendit pectora flammis,

Assiduusque oculos moerensque ad litora torquet.

O quotiens viridi crinem circumdatus alga

Tentavit faciles aditus per carmina. At illae

610

Longa per occultos petierunt avia calles,

Et sibi consuluere fuga. Magis incitus heros

Convertit solitas foecundum pectus ad artes;

Et cum se in varias mutasset saepe figuras

Ac nulla posset Dryadum ratione potiri,

615

Adnavit terrae cancri sub imagine tectus

Litoribus celer obrepens. Vagus inde per haerbam

Miscetur nymphis, violas ut forte legebant

Certatim et passis nectebant serta capillis,

Candida purpureo variantes colla hyacintho.

620

Vt Dryades videre ferum mansuescere in haerba,

Non ausae tractare, tamen gratantur eunti,

Et plaudunt socio curvanti brachia motu

Molliaque adductis tondenti gramina malis.

Ille, ut se gratum agnovit placidasque Napaeas

625

Ridere intonsi carpentem pascua campi

Octipedem maris, in salsos se retulit aestus

Molliter obliquoque gradu cava brachia flectit;

Ac, ne qua rediens non ora oculosque iocantum

Spectet, et, ut placido risu ac sermone fruatur,

630

Versa retro tenuit curvo vestigia gressu

Intrat et in pontum mutato corpore Proteus.

Artibus his terrae obversans nec cognitus ulli,

Vt quam secreto capientem litore somnos,

Aut huda solum spatiantem vidit arena,

635

In propriam versus repetito corpore formam

Comprimit optato et fruitur malesanus amore.

Sic matrem nitidi Almonis septemque sorores

Vfentis, sic Vmbronis tria pignora centumque

Eridani, totidem et Nili neptesque Timavi

640

Tergeminas, neptem et Xanthi neptemque fefellit

Volturni, qua non oculis, non ulla papillis

Gratior, aut posito tantum placitura capillo.

Quin etiam demens Phoeben tentavit, ut illa

Eurotae nitidos curabat in amne capillos;

645

Et vim passa foret monstri, ni strenua vultus

In lunam conversa foret, ni cornua torvae

Aptasset fronti et nube oblituisset opaca,

Atque illum iam complexus, iam furta parantem

Suspendit geminis pavitantem cornibus et mox

650

Sullatum coelo longe intulit. Ipse nigrantis

Iactatus supra nubes, implorat amicum

Nerea; sed surdis obsistunt vocibus aurae.

Hinc praeceps iterum atque iterum per inane rotatur,

Mox pelago absorptus tantum ferit ima profundi,

655

Quantum nubiferas fuerat sullatus ad auras;

Dissiliunt undae et spumosum incanduit aequor

Qua cecidit, tumuitque intorto gurgite vortex

Coeruleus, nigramque alte vomit aestus arenam.

At virgo, celeri ad superos regressa volatu,

660

Sicut erat laniata comas discissaque pallam

Implevit coelum gemitu, quo celsa tonantis

Intonuit domus et foribus se pandit apertis.

Vt medio sedere foro et res cognita divis,

Indignum clamant facinus: monstra aequoris ausa

665

Dianam tentare? Movet reverentia divae

Astantis, movet ipse locus violentaque Protei

In venerem rabies, et quod neptunnia regna

Non ultra toleranda, illum nec sorte secunda

Contentum terris inhiare et poscere olympum.

670

Tum pater omnipotens solio ter surgit ab alto,

Ter tacet iratusque novem de parte sinistra

Coerula fulminibus percussit regna trisulcis.

Intremuit Nereus; atterrita numina ponti

Oceano oblituere imo ac timuere profundo,

675

Ne cava sulfureis arderent aequora flammis.

At decimo cancrum octipedem per litora curva

Errantem, sed adhuc meditantem furta per haerbas,

Ac natam flavi captantem ad saxa Licormae

Exanimat: dura crepuerunt fragmina testa

680

Huc illuc disiecta, et fumo indensuit aer.

Quae collecta pater coelo intulit, ac monumentum

Esse dedit scelerum maris infelici et ausi,

Ac summo posuit coelo testantia crimen.

Ore ignes pedibusque ignes et pectore et ipso

685

Fragmine succendit, sed hebenti lumine quosdam,

Non aliter, quam quos pudeat commissa fateri.

Quin etiam ignavos testae caelavit asellos

Et statuit praesepe et nube infecit opaca,

Infamemque notam dorso signavit inusto.

690

Vtque recens facinus memori per secula poena

Notescat maneantque audacis praemia culpae

Perpetuis signata notis, verrenda carinis

Permisit maria et remis freta salsa cienda,

Imperiumque viris ponti dedit edomitoque

695

Aequore per fluctus sinuoso currere velo

Neptunnum et tonsis laniare et scindere rostris,

Edictumque ingens tabula signavit eburna,

Quod notum populis demissus ab aethere fecit

Prognatus Maia et terrae tenuere verentes.

700

Tum probra obiecit monstro mutumque salaxque

Et natum turbis variosque agitare tumultus,

Incola non constans pelagi, non advena terrae

Incertus, sed aquae rerum terraeque vorator

Assiduus, gaudens longarum errore viarum.

705

Auratum posthinc solium testudine summa

Affixit geminis subnixum utrinque columnis;

Atque hic bissenis aevo manantibus annis

Dat iura et spoliis gaudens exsultat opimis,

Solennisque agitat ludos et vina coronat.

710

At Phoebus, patris edicto permotus et ira

Germanae et lacrimis, et quod maris aequora monstrum

Nutrirant, sensu latices infecit amaro,

Decrevitque super Cancri cava terga quotannis

Quadriiuges agitare suos, et inurere flammis

715

Infelix testum et siccata caloribus ora;

Ipsa autem pelago poenas has dixit, ut omni

Tempore per numeros alterno fluctuet aestu,

Nec mora, nec requies sit certa fluentibus undis.

Quin dorso super et fallacis corpore signi

720

Admovit biiuges atque ad praesepia iunxit,

Et stabulum fessis statuit de more, sibique

Atria perpetuum posuit testantia factum.

Quae frater iusta assistens, dum tecta sororis

Continuare parat, tectis discrimine nullo,

725

Sedulus in valido posuit sua signa Leone,

Et struxit nitidis ornata palatia gemmis

Consilio patris. Hic thalamos, hic atria centum,

Hic tercentenis inclusit limina portis.

Argento radiant postes, adamante columnae

730

Stant circum et fulvum splendet laquearibus aurum.

Qui tantas habeant sedes, quae numina portis

Assideant, unde et libycus leo venit ad astra,

Dicite, Pierides; nam vos et carmina Phoebi

Excipitis, vos et choreas agitatis in aula,

735

Et secreta dei solae novistis et artes.

Fata domum ac secreta loci penetralia servant,

Et rerum series aevique senilis imago,

Temporaque et longis aetas incana capillis,

Imperiumque et opes, et regno accommoda virtus,

740

Et pia relligio cinctis ad tempora vittis.

Ante fores ipsisque in postibus aurea servat

Aurora illustrisque dies et mobilis annus,

Horaque non certis nectens modo facta futuris,

Tum species rerum ac generum numerosa propago

745

Et color et claro radians lux aurea curru,

Nec non ante nigris fugiens nox atra quadrigis.

Ipse autem leo sidereas perlatus ad arcis,

Non ut fama refert, magno quod ab Hercule victus

Foedarit calido sitientia rura cruore,

750

Graiaque nec fulvos tellus parit ipsa leones;

Sed Libyae crudele solum, quae victa calore

Insignem Phoebo pavit generosa leonem,

Admovitque aris tinxitque in sanguine cultrum,

Et solata sitim misero requievit ab aestu.

755

Translatum coelo Paean miratur et ora

Ingentisque humeros et lumina torva iubasque,

Obstupuitque armis, fixitque in pectora vultum.

Ac memor armorum vates cladisque futurae

Terrigenum, latos iam tum meditatur et ungues

760

Induere et villosa albis cum dentibus ora,

Porphyrion quibus et ferratum absumpsit Ophelten.

Tum Iovis ante pedes, divorum astante corona,

Constituit. Placuit superum inter signa referre

Consensu magno, et nomen retinere Leonis.

765

Nec mora; sidereis accensa est bellua flammis,

Effulget stellis caput et micat aurea cervix

Ignibus, effulget claro spina ardua dorso

Iliaque incurvique pedes et cauda genuque,

Praeradiatque novo pectus regale sub astro,

770

Atque insigne decus toto se vellere fundit.

Regius hinc illi venit vigor, imperiique

Cura ingens, summique loci ambitiosa cupido.

Ergo cui primae radiabit lucis in ortu,

Notus erit. Feret hic celebris praeconia famae,

775

Fascibus atque operam dabit, atque inhiabit honori,

Quaeret opes proprio semper tamen ipse labore:

Spelunca fremit in magna, dominatur in altis

Montibus, Aethiopumque fremunt deserta leonem,

Quaerendo tamen insudat per devia pastu.

780

At cui de summo nascenti fulget olympo,

Perferet ille graves forti cum corde dolores,

Post tamen aut domini pergrata potentia ditem

Efficit aut si qua est domino cognata potestas,

Vnde etiam caris alimenta ministret amicis.

785

Ducit ab occasu litem, iratosque propinquos

Efficit, et multos adversum concitat hostes,

Iurgiaque indignumque torum moresque sinistros

Coniugis, et nullo thalamos dignatur honore.

Ast ima de parte dabit censumque bonasque

790

Divitias, dabit et tabulas, scribetur et haeres,

Partaque felici servat patrimonia cura.

Sole igitur dominante simul dominante Leone,

Relligio caput exeruit per templa, per aras.

Multi inter divos coelique in sede locati

795

Casta sacerdotes cecinerunt scripta per orbem,

Ac pietas non ficta viam affectavit olympo.

Tunc etiam imperii crevit generosa cupido

In populis, crevit quoque iusta licentia regni,

Sanctaque maiestas dicta est sanctusque senatus,

800

Ac summo patiens virtus concessit honori,

Nobilitasque etiam duris quaesita sub armis.

Pugnatum est, victo victor praescripsit, et acti

In praedam populi, cecidere sub ensibus urbes,

Iustitia et positis venit captiva sub hastis.

805

Ocia mox et delitias, unguenta rosasque

Monstravit Virgo (sunt hae nam virginis artes),

Intonuitque foro eloquium, laetumque theatris

Aurea pensilibus diffudit tybia carmen,

Et Musae insolitos sonuere ad pulpita cantus.

810

Ornatus etiam accessit iam discolor usus,

Percurritque auri villosum bractea textum,

Et pictura novo fulxit variata decore;

Tum magicae coepere artes, studiumque futuri

Crebruit, et sacris admota silentibus ora,

815

Sidera et ipsa novo paulatim cognita sensu

In numerosque redacta suos, omnisque locorum

Fortuna et certi signata potentia fati.

Quae dea per populos multum versata docebat,

Fama, refer; tibi gesta hominum, tibi facta deorum

820

Nosse datum; tu nam fatorum eventa per urbes

Divulgans revocas in lucem obscura et, honorem

Dans claris, facta extollis fingisque futura.

Ergo agedum, quibus officiis, quo munere terras

Ornavit Virgo, cur coelum illata petivit

825

Praesidio alarum et nitidis mox fulxerit astris.

Anne deum proles hominumve? An mista propago?

Certa parens Isaea fuit, qua nulla per orbem

Doctior iratos animi componere motus;

Incertus pater, a populo sed cognitus Etheus.

830

Illam Mercurius docuit, quo tempore gentis

Imbuerit sacris, quibus et deducere olympo

Coelicolas poteratque Erebo subducere manes.

Doctrinae pretium amplexus repetitaque lecto

Gaudia. Post decimo enitens Isaetida mense

835

Celat adulterium, commisto utroque parentum

Nomine; cumque humeris alas insignia patris

Redderet, has tacita vellebat sedula dextra

Docta parens, nudamque oculis non obtulit ullis.

Ergo Mercurius natae memor, artibus illam

840

Instruit et docili componit pectora cura,

Constituitque animum, et coelesti robore firmat;

Tum donat serto insignem, cui sidera circum

Clara novem, totidemque micant per sidera gemmae.

Vt virgo capiti imposuit venerabile donum,

845

Hausit divinas artis, didicitque ferendo,

Quae pater impressis signaverat omnia gemmis.

Nec mora; perque urbes et compita nota viarum

Affatur populos, socialis munera vitae

Praecipiens, animumque docens formare colendo

850

Iustitiam, et mites usu componere mores.

Illa etiam in templis divorum arcana monebat

Munera prima hominum, et sacris iam rite peractis,

Placari humanis coelestia numina donis;

Quae patriae sint iura, etiam quae iura parentum,

855

Coniugiique fides, lecti et concordia vincla.

Vidisset domito terram proscindere tauro

Agricolam, quae sint sua tempora monstrat arandi;

Errabant pecudes, pecudum docet illa magistros,

Cunctaque divino praescribit munere virgo.

860

Donec eam silvas moderantem et saxa trahentem

Venator captus forma et iuvenilibus annis

Invadit ferro demens, haurire paratus,

Ni secum socio iungat sua membra cubili.

Extimuit virgo et levibus se sustulit alis;

865

Intentamque fugae sinuoso pallia limbo

Implicitant. Sequitur furiata mente satelles,

Et iam iam geminis apprensat syrmata palmis.

Accurrit pater, ut coelo properabat ab alto,

Et natam amplexu fovet ac super aethera secum

870

Devehit, et laeto statuit nova sidera mundo.

Illum autem minitantem oculis ac torva tuentem

Ter baculo deus ipse cavum per tempus adacto

Percussit: riguere artus, frigusque per imum

Pectus iit, calor in ventos et vita recessit.

875

Mox ungues digitique solo radicibus actis

Haeserunt, subiitque locum cutis horrida cortex,

In ramos abiere manus curvique lacerti,

In frondem coma, fit reliquo de corpore lignum,

In sentesque rigent sparsae per corpora setae,

880

Nec mora, iam spinis horret rubus asper acutis.

Salve virginibus coeli decus addita, cuius

Vocibus aeterni patuerunt abdita mundi;

Tu genus humanum instituis, tu munera vitae

Distinguis; salve innumeras veneranda per aras.

885

Sparge rosam, da thura, puer, linguisque favete,

Annua dum patrio persolvit carmine vates:

Sacra senex castusque ascendit templa sacerdos.

Tu vero, mihi care, oculis, age, suspice coelum,

Nate, vides qua parte ingens sese exerit astrum

890

Virginis. Haec dextra est cerealia munera libans,

Et qua tam claro candescit lumine sidus

Ala deae, qua se violento ex hoste recepit,

Quaque sub obscuris pallescunt ignibus astra,

Illa quidem extremae sinuosa volumina pallae.

895

Non humeros pater ipse (ignes hos aspice, nate),

Non caput ingressusque pedum, non brachia liquit

Intestata: micant coelo spectanda sereno

Sidera et ardenti scintillant lumina flamma,

Quae tibi nascenti cunabula prima dedere.

900

Haec quanquam duros ineunte aetate labores

Portendunt, tamen, in melius conversa, beatae

Cana senectutis promittunt tempora natis;

Quos aut sacra deum et pendentibus infula vittis,

Ingenio aut partum decus ac praestantia linguae,

905

Artibus aut variis excultum pectus honestat,

Maiorum aut tabulae, aut merces peregrina beabunt.

His amor, his studium recti et vetus illa priorum

Simplicitas, his cara fides, pectusque deorum

Praesidio innitens, ac nota penatibus ora.

910

Hinc illis responsa deum atque in omnia veris

Semper imaginibus, venerandaque sortibus antra

In dubiis reddunt vigilata oracula rebus.

Tu vero, mihi care puer (per sidera testor,

Quae tibi vel magnos non inficiantur honores),

915

Illecebris ne dede animum, neu deside somno

Ocia corrumpant mentem; procul effuge et artis,

Quas Virgo teneris molles meditatur ab annis:

Post etenim in duros convertet pectora mores,

Et praecepta dabit vitae, et bene consulet annis.

920

Haec fasces, haec divitias e culmine fulgens,

Haec populis dat iura et magnis praeficit actis,

Et tamen ingratos queritur persaepe ministros,

Divitias quibus, aut primos concessit honores;

Hoc et ab oceano queritur. Sed candida coniux

925

Solatur faciles curas, et, brachia collo

Implicitans, prolem optatam carosque nepotes

Osculaque incurvae promittit blanda senectae.

Atque utinam non haec levior, non ille nepotum

Vulnus et extincti suspiret funera nati,

930

Depositumque senex mutam deploret ad urnam,

Et frustra variis exornet busta coronis

Dona ferens advecta Arabo ac beneolentibus Indis,

Imprudens, qui non et amatae coniugis atrum

Funusque et thalamos videat sine honore relictos.

935

Hunc labor, hunc et cura premet iuvenilibus annis,

Huic et felicem praestabunt fata senectam,

Quem laeta ex imo Virgo spectarit olympo

Ornatumque animi donis et mercibus amplis.

Haec dea dat curas animis, dat et utile pectus

940

Consiliis, dat secretas exquirere causas,

Moliturque novas artis, mentemque deorum

Explorat, dubiis quaerens oracula rebus,

Nil intentatum ingenio, nil linquit inausum,

Quod natura tegat, tegat et vis insita fato.

945

Sic illam pater instituit, quo tempore coelo

Transtulit et tectumque una soliumque locavit.

Hanc iusta Cytherea tenens nitidissima tecta

Stat foribus radians auro, gradibusque sub ipsis

Sparsa nitent variis argentea lumina pomis.

950

Veris opes pendent tectis, circumque supraque

Explicat ipse suas merces Autunnus, et alte

Succincta incedit nudis Vindemia plantis,

Ac nova calcatis despumant praela racemis.

Nec vero dea coelicolis praelata puellis

955

Ipsa suas non culta domos, non aurea sedes

Invisit, non lauta dapes et vina quotannis

Rusticaque hic positis statuit convivia mensis

Autunni memor, insolitasque ad plectra choreas

Instaurat, mox et mensae placitura secundae

960

Seligit e plenis beneolentia poma canistris,

Quis honerat formosa toros et odoribus afflat.

Causa latet. Memini sed me per curva vagantem

Litora Caietae, qua Formius aurifer amnis

In mare se volvit, viridisque in margine ripae

965

Aurea fragranti spirant redolentia flore

Citria, et albenti miscet se laurus olivae,

Et myrtus complexa maris nitet aemula rorem,

Illic sive ea Nereidum fuit una sororem,

Seu Siren, quae finitimis versatur in antris,

970

Audisse intonsa modulantem carmen in umbra,

Cantanti vitrea socias plausisse sub unda,

Litoraque arguti referentia murmuris auras:

"Damnabat Venerem Iuno, damnabat et ipse

Palladis armisonae chorus, inviolataque Deli

975

Virgo, quod, aurato postquam lux addita Tauro

Fulxissetque astris, tantum illi florea rura

Et tantum curae pratensia dona fuissent.

Illam inter frondes, inter vernantia prata

Desidias agitare atque ocia ducere inertem,

980

Non fructus, non poma daret de pinguibus hortis,

Sed solum studio delectaretur inani

Munditiis operosa et inerti segnis in umbra.

Subrisit dea coeruleis generata sub undis,

Ac, niveis delapsa polo per inania cygnis

985

Culta sinum, gravidos Autunni venit ad hortos.

Affuit intranti deus. At nitidissima, culta

Illecebrisque armata senemque amplexa fatigat,

Nec precibus contenta etiam blanda oscula iungit,

Vt sibi de nitidis liceat pendentia ramis

990

Carpere poma manu et croceas de vitibus uvas.

Ille ut se dignum amplexu sensitque per ora

Ora deae, ac tener ille calor per membra cucurrit:

Nil, o nil, dea, non nostros lectura per hortos

Carpe, tuum quodcumque vides, quodcumque repostis

995

Pendet in arboribus. Facilis dea tum dedit illi

Tractandam, quae de geminis erat una papillis

Rorata ambrosiae succo ac redolentibus auris;

Attactuque hausit deus immortale venenum,

Confestimque imis defluxit ad ossa medullis.

1000

Tum sponte arboribus ceciderunt poma recussis

In gremium delapsa deae, quaecunque vel ortus,

Quaeque vel occasus, vel quae creat humidus Auster.

Quin famulam (famulae fuerat Pometia nomen)

His honerat, iunctosque iterum conscendit olores.

1005

Vt coelo stetit exposuitque hortensia dona,

Invidere deae. Risit vulcania coniux,

Quoque mage invidiam moveat, librantibus illa

Lancibus imponit famulae et venalia tradit.

Coelicolae risere astum, magnoque favore

1010

Conveniunt fulvis et mutant poma talentis.

At memor antiqui furti rhodopeius heros,

Dum simulat legere e multis fragrantia mala,

Candentis dextrae articulos summamque sinistram

Furtivus tetigit. Rubuit Venus aurea. At illi

1015

Decidit e manibus pretium, et suspiria movit

Exanimis; ciet extinctas nova flamma favillas.

Quoque dolus lateat, ad avum conversa, racemos

Obtulit implevitque sinum senis. Ille renidens

Excepit neptem amplexu et blanda oscula iunxit;

1020

At Veneris teneras pupugit barba aspera malas.

Quae postquam divorum oculos implevit, et amnes

Emisit late fluidos leneidos undae,

Decrevit testatum astris insigne trophaeum

Et longa egregium facinus producere fama,

1025

Affigens coelo famulam, cumque ignibus aureis

Incendens trutinam trutinaeque volubilis hastam."

Talia cantabat memorans ad litora Siren.

Hoc igitur signo genitos primum aequa probumque

Delectant, liquor atque olei et baccheia merces;

1030

Praecipites sed livor agit. Tum pondera tractant

Annonamque unguentaque, et aequis corbibus instant;

Sed variat fortuna suis mutabilis alis,

Et molles animum mores et avara cupido

Inficiunt. Igitur, Libra fulgente per ortum,

1035

In lucem quicumque venit, non ille deorum

Contemptor, non recta animi sententia mentem

Deseret, aut raris exsurgens gloria factis;

At vitae tenor inconstans moribusque labosque

Turbabunt et multa novis discrimina rebus.

1040

Hunc lites atque immeritis certamina causis,

Hunc adversa fori vexabunt arma. Sed ipse

Invictus feret, ac multo se robore firmat;

Quem tamen amissis prosternent funera natis.

At cum se summo librarint aethere, Chelae

1045

Felices dant eventus, dant prospera rerum

Subsidia, et, quotiens aliquid fortuna malignum

Vexerit, instaurant alieno funere damnum,

Aut ex alterius iactura, aut forte latenti

Thesauro. Sed nec pietas cultusque deorum

1050

Defuerit nato, quibus annua vota per aras

Persolvat rite incolumis, nec carmina derunt

Culta, nec aurato resonans cava tybia buxo.

Hunc dulcis lepos et grato facundia gestu

Adiuvat, et blanda comitatur gratia lingua.

1055

Quod si nimboso occasu atque Atlantis ab hortis

In mare praecipitent, dant publica munera natis,

Et regum insinuant domibus; mutabilis aura

Hos manet et nigris post albos urna lapillis,

Vt neque constanti perstet fortuna tenore.

1060

Ex imo censum patrium proavisque paratas

Perdunt divitias, nulloque in munere primos

Constituunt; verum post damna gravisque labores

Lucra parant, atque e tabulis secreta ministrant,

Et longa tandem consumant fata senecta.

1065

Nec cineri extremum muto inficiantur honorem

Noctipares Chelae, quibus aurea Cypria quondam

Constituitque et avo solium et sibi tecta paravit,

Adiecitque hortos, quorum Pometia curam

Fida gerit dominaeque suae pomaria servat.

1070

Quis deus, aut quaenam fati sententia coelo

Transtulit infelix monstrum? Quae causa tonantem

Movit, ut acceptumque polo stellisque micantem

Sit passus terrere fera sub imagine mundum

Scorpion, et toto virus dispergere olympo?

1075

Nec vos compellare ausim, Permesides, undas

Quae colitis, nec quae vati sacra numina adestis.

Virginei non oris opus; Martisque furorem

Quis divum non pertimeat, cui pectora ferro

Tecta rigent semperque ferus lateri haereat ensis

1080

Ferrato, cui sanguinea manus horreat hasta,

Oraque flammivoma rutilent afflata chimaera?

Vos precor, o vos, quae terris insomnia noctu

Luce polo secreta hominum, secreta deorum

Vulgatis (vestrum hoc opus atque haec munera vestra),

1085

Pandite per tenebras causam, cur pessima coelo

Bellua constiterit, cur tetro armata veneno

Afflarit superos. Neque enim mavortia tela

Horretis, tenues umbrae et sine corpore sensus,

Nec testes vobis ulli referentibus assunt.

1090

Sparsa papavereis rorabunt atria succis,

Et nulla excludet somnos patefacta fenestra.

Sic ego. Sopitam sic somnia fantur ad aurem:

"Arderet misero Veneris cum captus amore

Ac tantum dominae imperium Mars ipse timeret,

1095

Cessisset studium armorum, fera bella quiessent,

Pro lituis citharae, pro telis plectra iuvarent,

Ac solae Veneris torquerent pectora curae,

Pomiferam dominae ante domum myrtetaque culta

Suspendit clipeum ac tentoria fixit inermis.

1100

Ipse deos, ipse heroas suspectaque ponti

Numina, rivalisque timet cocytidas umbras,

Imprimis facie insignes nitidaque iuventa

Pastorem, Penee, tuum Atlantisque nepotem.

Neu dulcis citharae studium, neu carmina longe

1105

Praeferrent. Dolor ingeminat, quod uterque pharetram

Exercet, quod tantum alter virtute palestrae

Polleat. Haec miseris urebant pectora curis.

Quid non cogit amor? Furtim deus aethere ab alto

Labitur, obscuras Ciconum et pervenit ad oras,

1110

Ignotusque premit virosa litora ponti.

Hic legit quicquid valles et prata veneni,

Quicquid habent colles, aconitaque plurima carpsit,

Quae contusa simul geminoque intersita saxo

Defodit, clipeumque super, super indidit arma.

1115

Nec multum post effluxit, cum prodiit ingens

E saxis fera, proverrens et litora cauda

Et coelum foedans squalore et numina flatu,

Vt iam coelicolae mortalia fata timerent.

Sensit et ipsa malum formae sibi conscia cultrix

1120

Idalii, summoque super de culmine tecti

(Ne tanti nova causa mali ferretur) ibi omnem

Ambrosiae vim diffudit, sparsitque per auras

Divini roris succum, extinxitque venenum.

Tum superi fremere in Martem, accusare tonantem,

1125

Praecipitem quod non coelo iecisset ab alto;

Aptabatque pater telum. Vetuere sorores

Fatorum memores, quod praelia saeva Gigantum

Huius ope extinguenda forent, quod brachia monstri

Et caudae telum letale, quod ora veneno

1130

Armata indueret Mavors, quibus inclytus armis

Sterneret anguipedes diverso vulnere fratres.

Iupiter attonitum ad sese vocat, et lethaei

Gurgitis admonet. Tum Mars iraque metuque

Instinctus cauda apprensum deciesque rotatum

1135

Aera per vacuum patriis allisit in arvis

Nigrantem. Trahit icta gravi de verbere hiatum

Terra tremens, patuere imi claustra abdita Averni.

Obriguit nepa datque atrum de gutture virus;

Mox repit terrae insinuans, cavaque antra secuta

1140

Succeditque Erebo, stygioque in litore sistens

Infecitque et aquas tabo et foedavit arenas;

At manes trepido fugere in tartara cursu.

Hinc deus, admonitu Parcarum et sorte futura

Bellorum, monstri effigiem atque horrentia membra

1145

Armavit flammis, acuitque in vulnera caudam

Oraque pectoraque et minitantem incendia ventrem."

Haec ait, et madidis somnus se sustulit alis.

Permansit signo virus, quod pectora longe

Natorum referunt. Hinc his periuria cordi

1150

Et fraus insidiaeque et amor sceleratus habendi,

Armatumque dolo facinus, tinctique veneno

Crateres, carmenque nocens, visque insita ferri,

Et scelerum longe infamis per corda libido.

At quibus in primo nascentibus affuit ortu,

1155

Non his dexteritas rerum, non mentis acumen

Defuerit, verum ira ingens et pectoris aestus

Et varii exagitant motus, multumque fatigant

Adversa, et tamen hos felicia fata potensque

Eventus manet, ac sobolis iucunda propago.

1160

Atque utinam non et, patria tellure relicta,

Externas quaerant urbes, non prima sepulcro

Pignora dent, non ob veteres certamen amicos

Damnaque et immensos subeant quandoque labores.

Nam, cum de summo nascentibus affuit orbe,

1165

Difficiles animi mores, sed fortia praestat

Pectora, sed magno claros extollit honore

Ex humili persaepe loco, dominique potentis

Sullevat officio. Tamen et consortis acerbum

Funus et indignos affert de prole dolores,

1170

Nec patitur certa errantes consistere terra.

Efferet uxorem optatam primosque hymenaeos

Lugebit, cui maurisio de litore caudam

Vibrarit Nepa fatiferum iaculata venenum.

Non tamen ingenio deses, non pectore segnis

1175

Ipse geret magna commissa negocia cura;

Decumbet terra ignota coeloque alieno,

Et cadet infelix violenta caede peremptus,

Sive repente ruens fato rapietur acerbo,

Quanquam prima gerens et magna negocia primus,

1180

Ex imo cui forte loco se Scorpius offert

Armatus, ipse ima minitans fera vulnera cauda

Fraude potens nitensque astu dominoque superbus,

Quando etiam socio iunxit sua tecta sub antro.

Dic, o dic, age, sancte senex, dic, maxime Chiron,

1185

Nam te fama tenet stellis radiare sub istis,

Dic, age, quae te causa polo quisve indidit astris,

Anne alius tanti laetetur munere signi.

Sic ego. Sic placido pater coepit optimus ore

Educens antro caput, et nitido igne coruscans:

1190

"Saturnus pater, at genitrix mihi Philliris una

Nympharum, quae nimbosis in montibus haerbas

Carpebat succosque premens miscebat et aegris

Arte sua praestabat opem, quo munere patrem

Traxit in amplexus quamvis formosa, nec ulli

1195

Cederet aut facie aut longis spectanda capillis.

Cumque hominum thalamos fugeret, vi comprimit illam

Clausus equo deus. Hinc partem prognatus equinam,

Qua genuit, refero; matris pars rettulit ora.

Haec puerum instituit cithara docuitque per artem

1200

Cogere sub numerum verba atque innectere chordis;

Post etiam succus haerbarum usumque medendi

Et curare manu vulnus cantuque levare.

Saepe etiam Aonides, fusae cum matre per haerbas,

Divinos lusere modos. Hae carmina nobis

1205

Monstrarunt, hae coelicolas placare colendo

Et sedare animos et vincere dura ferendo.

Nec vero pater, accessit cum fortior aetas,

Abiecit nati curam; nam vivere parco

Monstravit, rectique viam sortisque futurae

1210

Admonuit memorem, praesentem expendere casum,

Iustitiamque sequi et grata pietate parentes.

Haec servans alios monui, imprimisque deorum

Ipse memor sacro mortalia pectora cultu

Formavi, et castas respersi frugibus aras.

1215

Inde deos mihi concilians divertit ad antrum

Saepe meum Clarius vates, aviumque volatus

Et voces didici, quidve exta trementia veri

Portendant. Feriat nervo quo missa sagitta

Certa modo, didicique vias coelique meatus

1220

Hospite Mercurio. Quin et monumenta reliquit

Digna deo plectrum auratum citharamque sonantem,

Cui septem geminae radiant per tympana chordae.

Ipsa ebore intertexta auroque interlita caelat

Custodis monstri languentia lumina; virgae

1225

Attactu redit in propriam Io versa figuram."

Talia narrabat senior, subitoque retexens

Auratam chlamydem: "Sunt haec sua praemia laudi,

Hoc, inquit, meritum virtutis." Et exerit arcum

Insignem stellis claramque sub aere sagittam,

1230

Insignemque manum cubitumque insignibus astris

Et caput et fulvo radiatum sidere pectus,

Genuaque tergoraque et fulgenti vellere caudam.

Moxque subit: "Postrema dies atque ultima vitae

Hora mihi finisque aderat iam certa senectae.

1235

Sicut eram, pater omnipotens circumdedit actum

Candenti nube et sullatum ad sidera vexit.

Astra micant, candet nubes circumdata membris,

Aetasque in viridem mutata est cana iuventam.

Quin et concilio fratrem numeroque deorum

1240

Iupiter optasset, ni pars obstaret equina;

Quod simplex natura deum. Tamen aurea iunxit

Tecta meis; iuncta est et fratris regia fratri.

Hoc olim signum ac minitantem vulnera cornu

Semihominem coeli praesertim hac parte locavit

1245

Iupiter, ut vidit tetra mavortia cauda

Monstra polo furere, et stellas foedare veneno;

Armavitque manum nervo, celeremque sagittam

Addidit, immanemque feram caudamque rotantem

Sectari iussit telo atque infigere costas,

1250

Siqua unquam positis cessisset bellua claustris.

Hinc primum coelo admotus flammisque coruscat

Centaurus. Post hac etiam me parte recepit

Fraternae pietas curae meritumque laborum.

Quin etiam precibus matris studioque sororum

1255

Aonidum, cantata etiam ob certamina divum

Resque hominum bello illustres et fortia facta

Virtutesque laboresque et decora ampla virorum,

Aurato in coelum curru atque in nube serena

Sustulit et mecum hoc templo sacravit Homerum,

1260

Praestantemque tuba et vincentem carmine cygnos,

Ac matrem insigni referentem voce Camoenam.

Accepi vatem hospitio laetusque libensque

Cantorem veteris belli ac pugnacis Achillei,

Quem puerum cithara institui docuique vel arcum

1265

Lunare ac pugnare pede, aut certare quadrigis.

Extinctum hic cecinit, cantuque ad sidera vexit.

Post Veneris natae precibus, meritoque favore

Aeneae indigetis, magnoque instante Quirino,

Insignitum astris fulgentem in nube Maronem

1270

Iupiter his tectis nostraque in sede locavit.

Hic, ubi bissenis circum redeuntibus annis

Instituitque dapes pater et carchesia libat

Titanum pugnae memor, hi certamina voce

Ingeminant: plausu resonant cava tecta sonoro.

1275

Mirantur superi vates, et carmina totis

Auribus arripiunt. Tacito tum corde Meletes

Laetatur, tacito laetatur pectore felix

Mincius, et liquidis irrorant atria lymphis,

Poculaque effusis tergunt argentea rivis.

1280

Ne vero nostri patria ignoretur Homeri,

Virgilii aut iaceant proprio sine honore parentes,

Illi Aon patria est, genitum mons suscipit antro

Educens nemore in lauri, dulcique liquore

Castaliae alternoque sinu fovere sorores

1285

Pierides, cantuque leve induxere soporem;

Mincius hunc genuit conceptum ex Andide nympha,

Quam Phoebe sociam atque anguis de vulnere tardam

Commendat Mantoi, furtim sed coerulus amnis

Languentem et sola tacitus sub rupe iacentem

1290

Implevit. Postquam ex utero iam prodiit infans,

Quo partus lateat, denso pater ipse salicto

Occultans (ut forte locis habitabat in illis)

Pignora sollicitae commendat cara Melissae.

Haec natum gremio excipiens, flaventia mella

1295

Instillat puero et dulci rore illinit ora.

Ille favi ducens tenerum de nectare succum

Paulatim somno capitur, circumque frequentes

Ora vagantur apes, lectumque e flore liquorem

Intingunt labris et rore madentia fingunt.

1300

Atque hunc coerulei nantem ad vada nota parentis

Nereides, (nam forte Pado procul aequore nabant)

Inspectum rapuere. Aderat tum candida Siren,

Quae vocis merito et blandae modulamine linguae

Formosum dono puerum tulit. Inde per altum

1305

Sullatumque humeris, ponto plaudente, ferebat,

Litora finitimo repetens coniuncta Vesevo.

Haec puerum instituit cantu, ac mox capta pudore

Arsit, et assuetis fovit malesana sub antris:

Parthenias iuneni nomen de virgine mansit.

1310

Nec temere huic signo tantum tribuisset honoris

Iupiter, iratus ni contra tela Gigantum

Centaurum indueret. Nanque arcu corpora leto

Anguipedum bissena dedit, bissenaque equinis

Calcibus, et toto victor discurrit olympo.

1315

Hinc etiam natura Iovis sub sidere mansit,

Nam recti studium atque animi praestantia magni,

Et fratrum commendat amor visque insita cordi

Dulcis amicitiae. Stimulat generosa cupido

Nominis ac pretium famae et certamen honoris,

1320

Arcitenens quos ipse suo tutabitur ortu,

Iudiciis idem insignes opibusque operaque,

Qui prodesse velint aliis, qui vincere norint

Certantes, quique et lucris amissa repensent

Rursus et adverso fato dispersa reponant."

1325

Nate, vides, quid certa fides, quid docta senectus

Promittant. Meruit coelum, nova sidera Chiron

Effulxit, certantque, deo coenante, poetae

In laudes, dique ingeniis praestantibus assunt.

Fata hominum coelique situm et sua numina monstrant.

1330

Nanque heros saepe andaeus simoentida divam

Invisens, thalamo geniali exceptus et aula,

Colloquio fruitur dominae, Charitumque choreis

Immistus canit Aeneam; tum sedula mater

Incingitque comam frondenti et tempora myrto,

1335

Invitatque hortis, ubi mollis amaracus illum

Floribus et dulci spirans complectitur umbra;

Inde sinum pomis honerat Pometia, et ipse

Autunnus spoliis ramorum et fructibus implet,

Ambrosiaeque fluunt per prata virentia rivi.

1340

Iam primo quotiens coelo fulgentia Chiron

Ora effert, quicunque novas in luminis auras

Prodierit, quantum ille maris, quot flumina obibit,

Quae terrae errantem excipient, quos viderit hostes.

Et tamen insperata etiam patrimonia adibit,

1345

Publicaque inspecta geret ipse negocia cura,

Ingenio bonus atque artis instructus honestas.

Errores etiam varios hostemque potentem

Indicat insidiasque et multa pericula, coelo

Si medio aspiciat; patrimonia perdit, et idem

1350

Restituens aliena dabit, studioque fideli

Iungit amicitias, conceptaque foedera servat

Exercens habile ingenium, et mentem aptat agendo.

Saeva tamen pueri tela immanemque pharetram

Irati ciet atque incensos ventilat ignes,

1355

Perque oculos placidum demittit ad ossa venenum;

Incolet externas urbes peregrinaque tecta,

Iactatus fato, tandem patriamque suosque

Inviset, divum ipse memor. Sed pectora curae

Exagitant, et saepe dolor per corda recursat.

1360

Sentiet iratos hostes, cladisque suorum

Exitii aut fratrum, magni seu causa pericli,

Ille quidem occiduo Chiron cui mergitur astro.

Hunc coeli favor arridens hominumque favorem

Concilians statuit templis et praeficit aris,

1365

Ingeniique bonis atque artibus ornat honestis,

Cui favet ex imo senior Centaurus olympo.

Quin dulcis natorum amor et iucunda propago

Felicem efficiunt. Nam, quamvis pignora prima

Efferat, optata rursum nova gaudia prole

1370

Suscipiet. Cumulabit opes pietate suorum,

Debeat ut caris censum et bona parte propinquis.

Multa etiam in superos pietate utetur, et aris

Plurima pro meritis persolvet vota benignos,

Thure deos veneratus et igne calentibus extis.

1375

Hoc signo sese coelum regione sub ima

Praecipitat, mergitque cavo nox atra profundo,

Hibernumque latet caecae caliginis antrum,

Vltimaque obliqui squalet procul orbita mundi.

Quo postquam sol praecipiti vertigine mersus

1380

Declives impegit equos, languensque madensque

Defessus curru et longarum errore viarum

Sistit iter, pronaque caput cervice reclinans

Demersos spectare locos timet, inde supinos

Attolens oculos elato lumine clivum,

1385

Ingentem late clivum timet et suspirans

Suscepti queritur tantum superesse laboris,

Rursus ut aestivum clivo rediturus ad axem,

Hinc lassos instaurat equos et firmat euntes;

Nos quoque defessos operum rarique laboris

1390

Hortatur sol ipse operis dux sistere currum,

Et iuga fumanti taurorum demere collo.