De celebri sancti Petri de Murrone heremite,
qui sponte papatui cedens ad heremum rediit,
canonizatione liber tertius
Proemium in miracula sancti Petri de Murrone heremite
Hactenus effuse magni preconia festi,
Quo pius empyreo fulgentique agmine sursum
Inseritur celo celebris confessor et almus,
Panximus, et vite meritum, ac agrestia dudum
5
Post certis firmata modis; nunc dicere fas est
Mira viri, solidis seclo radiantia signis
Naturamque super, quibus est patefacta duobus
Certa fides, hunc esse polo. Miracula nondum
Sufficiunt, quia sepe malis ostendere verum
10
His datur; at nomen tantum propensius illis
Confertur, quibus ipsa deest natura, vel artis
Docta manus, vel forte modus; nam tempora firmant
Quidquid agunt, nostrum sed mirum perficit instans.
Vita etiam nec sola probat, quia cognita soli
15
Soli hominis fit vita Deo, qua quodque peractum
Est opus intento, finis perfectior illi
Cognitus, unde poli sidus conscendimus amplum;
Nec cupimus reserare vagum, sed pandere certum
Deficimus; creditque fides persepe, quod artum
20
Non probat ingenium, stabili subsistere gratum est,
Quodve Petri sacrata docet sententia sedis.
De miraculis ante papatum, et primo de miraculo femine,
que visum recuperavit
Femina lipposis affecta laboribus, et iam
Ceca oculis, visuque carens, cui nulla mederi
Ars potuit, confisa Petri de munere labem
25
Tergi posse oculis, eremi sub limina ducta est.
Cumque crucem parvam, sancti de munere missam,
Luminibus vacuis posuisset, et anxia sese
Signasset crucis auxilio portante marito,
Confestim miserante Deo sua lumina visum
30
Accipiunt; gaudetque videns, gaudentque videntes.
De miraculo curati a mania vel furore
Cum furor immanis tantum vexaret anhelam
Alterius mentem, quod cordis sepe ligatus,
Atque catenarum stringentibus undique nodis
Ille foret, ne forte sibi, vel forte sodali
35
Officeret, ductus Petri ad spectula demens,
Exhibito se pane cibat, quem sanctus eidem
Contulerat; rediitque quies, per singula compos
Efficitur, nulloque puer post tempore palpat,
Illius immanis cursus sentitve furoris.
De miraculo puelle curate a fistula pedis
40
Ecce puella gravi, dum putrida fistula buccas
Inveterata facit, trepidat confixa dolore,
Neve pedem fluidum, vel cesum parvula perdat;
Namque pavens medicus cogit trepidare parentes,
Tantus amor natis, pietas, compassio tanta est.
45
Quid? pater ipse gemit, quid? mater murmura pandit,
Femina quid? lacrimas retinet, sed turbida fundit.
Ventum erat ad Petrum, portata puellula coram.
Inde pius patitur afflictis, inde medetur;
Nam faciens tria signa crucis super ulcera sanam
50
Reddidit, ut modico vestigia nulla subessent
Vlceris, haud dubium quin clara piacula vernent.
De miraculo mulieris curate ab ethica
Altera quam febris consumens ethica lentum
Defectam recubare facit, nec surgere, quamvis
Illa velit, patitur nisi vita favore ministri
55
Sub panno recubans hora, quem Murro iacenti
Miserat, exurgens, medico diffisa, parentem
Letificat, gaudetque pium, reveretur et almum.
De miraculo curati a scrofula
Deformisque manu scrofula signatus ab illo
Sanus abit curatus eo, tumor ille superstans
60
Delituit morula, gallique simillimus ovo.
De miraculis factis in papatu, et primo de miraculo
mulieris contracte liberate
Hec peragit deserta colens, eremoque moratus
Murro, sed assumptus supremi ad culmina fastus,
Destitit haud signis. Mulier contracta per artus
Nec se ferre valens, portata iuvamine patris,
65
Vnde viam facturus erat, signacula dextra
Excipiens devota patri, curatur in hora;
Feta fides, et fetus honos, fetissima merces
Illius incumbens meritis a numine divo.
De miraculo femine ex infirmitate facte crocee curate
Curaturque modo simili, perfusa colore
70
Femina subcroceo, non fidens gressibus egra.
De miraculis factis post renunciationem in vita,
scilicet de eo, qui recuperavit visum
Postquam eciam solio papatus culminis herus
Se posuit, lesi restaurat lumine visum
Crux patris, linita oculis manibusque potentis.
De miraculo crucis, que apparuit in eius morte,
de qua supra facta est mentio
Crux pretiosa viro mortis sub tempore signum
75
Emicuit, sed parva, nitens, vertigine versa
Ostioli medio, non postibus indita, vano
Aere sed volitans, corpus quoad inde remotum est.
De miraculis post, mortem, et primo de paralitico curato
Post obitum secreta tenens celestia pauper,
Dives opum, sidusque potens, donisque refertum,
80
Signa novat. Nam voce carens, linguaque tremiscens
Quoque artu tremulus, nec firmus gressibus, herens
Lecticulo, quia membra fluunt, nec pacta resistunt,
Ad loca reductus, miram quibus ille peregit
Vitam eremi, zonamque patris per singula cinctus
85
Membra, iacens surrexit ovans, laudesque rependit
Sanus, et ex toto morbi discrimina nescit.
De miraculo eius, qui nec stare nec ambulare poterat curato
Sicque alius standi ac gradiendi commoda sensus
Perdiderat, celerisque manus tristius usum
Ecclesia recubans noctu, qua corpus humatum
90
Almifici Murronis erat, de mane resurgens
Se sanum reperit, te templo, teque fatetur.
De duabus mulieribus contractis miraculo curatis
At brachiis gemine noctis phantasmate tracte
Perdiderant dextrumque latus, tumuloque iacentes
Illicet, et meritis sancti precibusque iuvantur.
Incipiunt miracula, que non fuerunt posita in littera Clementis pape
canonizationis, et primo continuatio dicendorum ad dicta
95
Hec Clemens decreta dare, his et bulla sonoris
Pendere litterulis. Christi clementia fandi
Qui volitum, det posse, sciens sic clangere verum,
Vt cupimus fidum. Nam visa fidelibus exnunc,
Nec suspecta oculis ructabimus, agnita dudum
100
His, quibus hec coram fuerant digesta, quibusve
Hec impensa, suis nobisque per omnia caris.
Miraculum pulchrum de salto rupis
Quodam quippe die, plenus dulcedine Murro
Ardentisque animi, properabat cedere terris,
Vt sata conspiceret, coleret, perfunderet imbre
105
Mellifluo, vel forte locum perquireret artis
Fratribus, aut heremi sese concluderet antro;
Haud aliud quidquam se dignum crederet, inquam,
Motibus insolitus, nec pronus currere passim;
Et iuga, saxosis canentibus undique silvis,
110
Pergreditur, bino secum comitante sodali,
Ecce nives celare viam, celumque tenebrat
Nix tenebrosa cadens, occurruntque invia fessis,
Dum collis se scindit apex. Procedere Murro
Non valet, et fisus Christique iuvamine fultus
115
Transiliit, versusque stetit, sociosque paterne,
Vt transire velint, hortatur et ocius ambos
Sollicitat pavidos, stupidosque videre novellum
Mirandumque patris, necnon cunctantibus inquit
Igne calens fidei, baculo subvectus et orans:
120
"Filius obnixe iam pareat illicet istic
Virtutis merito, proprium quo subdere mavult
Iussibus alterius volitum. Confidite, tutum
Est iter, et dubios firmabit subdita calles."
His fisi iuvenes precisa pericula transnant,
125
Miranturque virum, nec saltus organa norunt.
Magna animi virtus et magna potentia liber
Efficeris, si servus eris, servus quoque liber
Erigitur, si libra cadens sic corruit imis,
Sic latus elatum ventosa per ardua tollat.
De miraculo pulcherrimo angeli in specie militis apparentis
130
Temporibus, quibus ille senex deductus eoo
Gregorius sublime decus conscendit, et ardens
Concilium venerandum egit, Rhodanoque Saona
Circumfusa urbe, hic, completis undique votis,
Ad cellam remeare parat, per rura reversus
135
Tam Lucane urbis, quam que et Pistorica circum
Culta; viro iuvenis facie redimitus, et albo
Albus equo residens, crispis rutilantibus auro
Crinibus, et teretis munitus acumine dextra
Hastilis, quod sepe manu vibrabat et armo,
140
Huic comitem se fecit iens, faturque: "Quamobrem
Per loca suspectis nec pervia gressibus, ultra
Tenditis in mortem vel magna pericula rerum?"
At Petrus et fratres, nam tres sociantur euntes,
Dixit: "Et adiuti Christo duce tendimus istac,
145
Quam tutum speramus iter, sit formula nobis,
Tutamenque fidele suis." Tunc protinus ille
Obsequium spondens, letus discessit, euntes
Hortatus; dum Murro viam procedere temptat,
Tres, quibus incertum dubium sed mittere vitam,
150
Coniunxere sibi. Pavidi comitantur et illos
Suspectos habuere viros. Proceditur, artam
Invenere viam, tunc visa sequentibus apta
Arta loci species, invadunt quisque sodalem;
Quos tres scamosis tetris thoracibus angues,
155
Torvi oculos, linguasque vagi, quin ore reciso
Invadunt tremulos, illosque vorare laborant.
Tunc Murro pietate favet, fratresque vicissim
Orant, quisque suum necnon protexit amicum
Latronemve viis gradiuntur, et inde citatis
160
Cursibus et sevi nacta pietate nocendi,
Dum se prebet iter concluso limite dirum,
Invadunt iterum pura dulcedine tutos;
Quos eciam divina pios custodia texit
Sic iterum. Tunc Murro suos precedere conans,
165
Nam bullam servare studet, qua vota secutus
Sancta foret, validum sociis subducitur inquam
Consilium, ut caperent, pravis qui a credere mors est.
Ecce sequens iuvenis gestu facieque venustus,
Atque hilaris rediens, occurrit, et abdita pandens:
170
"An timor invasit? numquid sociare recessu
Malueram? Nunc ergo viam tendamus, et ecce
Me comitem, tutabor iter, quod nulla timoris
Causa erit"; et plexus verborum dulcia fratres
Alloquitur, letusque means, complexus habenas
175
Cornipedis, iaciensque in longum hastile per amplum
Aera, ceu doctus nullo conanime dextra
Suscipit, atque pedum stapiti calcaria firmat.
Pulcher equus, gestusque placens, formosaque vultus
Est facies, et dulce loqui, sinceraque morum
180
Planities, positosque loco dimittit amicos:
"Iam tutis vos stare locis cognoscite, fratres"
Dixit, et aversus disparuit. Inde serenus:
"Protinus hunc summi regis laudate ministrum",
Murro ait. O quam mira Dei protectio servis!
185
Angelus altipotens, celo demissus ab alto,
Venit et afflictos solatus tempore casus
Hic fuit occurrens non cognitus, utque supernus
Christus adest dubiis tendentibus ocius usque Emaus.
Et terre prostratus herus suspiria fundit,
190
Fundit, et oppressis extunc sacra visa remulcent.
Ergo Deo fidus sis, sperans; ille coercet,
Ille tegit, firmatque suos, nec deserit actor.
De spiritu prophetico, quem ante et post papatum habuit
Num norat ventura pater? sibi conscia puro est
Mens, arcana Dei reserant predicta Latino,
195
Sive patris letum vicine mortis, ut ille
Se potius cinerem credat, quam cardine fultum;
Sive quod et iussus, ceu fratribus ardua cunctis
Scribere cardinibus fuerat, preponere sacrum
Sedi pontificem celerent; quodni properarent,
200
Ira Dei graviter deseviet, iraque fervens.
Vtque illi mors cito venit, sic gloria parvo
Post etiam; quin papa manens ventura prophetat
Successori almo, quem papam iamque futurum
Innuit ac aliis expressius idque revelat,
205
Pontificis sic ore meat aliique fatentur.
O felix, tibi grande datur, tibi grande cupitum
Prestat Eliseo munus iam verus Elias,
Spiritus ut geminus tibi sit donumque prophandi
Atque ministrandi nobis miracula donum!
Quomodo omnia peccata sua fuit confessus
pape Bonifacio post renunciationem
210
At tua simplicitas, perfectio, puraque mentis
Religio, devota fides, spes firma salutis
Illo se reserant, quo dulcis, in omnia verax,
Cuncta evo commissa tuo peccamina pandis
Summo apici; que causa senem remanere coegit,
215
Post cessum papale decus discedere promptum.
Brevis sed rhetorica et quasi totius vite et morum
sancti Petri de Murrone commendatio, ubi actor loquitur
Si maiora velis forsan cognoscere, vitam
Inspice; si vitam, veterataque tempora lustra;
Tempora si prudens complecteris, accipe famam;
Si famam respersit odor, tu suscipe fratres,
220
Si fratres et dogma legas, heremi quoque dogma
Si capias, perames, si iam dulcedine tractus
Alliceris, metire tuas per singula vires;
Si vires, exempla patris sectare, perennis
Tunc pudor et candor, laxeque modestia lingue,
225
Paupertas, victusque artus, frenantia luxum,
Et modus et pietas humilis, fraternaque mentis
Integritas, imitanda tibi, venerandaque semper
Occurrent. Ne siste gradum, sed respice cautus,
Quod lectus sit summus apex post tempora, quodque
230
Tam subito, tam pauca sciens, tam multa scientum
Auxilio, mundique regens se noverit orbem;
Abiciens culmen, quod fratribus abdita fassus,
Censeo quod profugus, profugi quod florida causa,
Quodque volens nolensque fugam longare vocatus,
235
Huc rediit, sprevitque nefas, vitavit ineptam
Desidiam; moresque senex complexus eoos
Prosequitur, priscamque petens per tempora vitam,
Qua functus celo fruitur, cernitque regentem
Cuncta Deum, Christumque ducem; non ille rependit
240
Iudicium, quod sepe datum est; purgavit et actor,
Quod solii fortasse fuit, limavit et idem,
Queque volens errata comi, dum spirat in alta.
241a
Humani generis si quid non forte diserte
242a
Papatu peragit, cedit dum spirat in alta.
Miraculum seu mirabile donum in versificando concessum actori,
dum presens canonizationis opus describeret
Dumque aliis Petri meritis collata retexo,
Compellor texendo datum diffundere donum,
245
Ne velut ingratus sileam, vel forte superbus
Ascribam, vel forte vagus, que munere cepi,
Cum meritis maiora suis attingere spes sit.
Ecce ego desuetus longo iam tempore musis,
Post quasi quindenum multis currentibus annum,
250
Assumpsi narrare sacrum super ethera Petrum,
Mira iuvans nostris accessit grati a parvis
Versibus. En dudum versus persepe revolvens,
Quindenos fecisse die letabar, et auctos
Vicenos, rarove magis, nunc orbita nobis
255
Quadraginta seni deduxit sepe citatos
Scribere, ceu poteram vel lentus scriberet alter,
Vicenos, pluresve pedes quandoque sub hora
Improvisus ego, decies quater orbe volutos
Fundere, ceu lentus signabat metra figuris.
260
Materies nec culta prius, nec carmina dudum
Versa manu, dedimusque dies super omnia quinque
Vicenosque super. Non nobis gloria, nobis,
Sitque Deo Petroque. Viri qui magna capescunt,
Hec modicum fortasse forent, nos dona putamus.
265
His leti celo positum laudemus, et inde
Celicole fasces, clerus, populusque sequentes
Dogma patris, mundique situs, Terreque Laboris
Vnde ortus tantique viri primordia surgunt.
Finis operis, in qua actor narrat mirum et improvisum
totius operis processum et finem, et gratias Deo et sancto
agit petens sancti iuvari meritis
Nunc mihi iam redeo, videorque videre quid egit
270
Summa Dei pietas, quid gratia, quidve superni
Consilii altiquetudo manens, duro prendere sanctum
Tanti fecit opus. Siquidem, qui nescius horum,
Quidve agerem, ceri, cecini pia consita Petri,
Ignarus, quis tantus apex diadema reportet
275
Papa sacer, cui pompa sacris alluderet urbi,
Quisve etiam finis claresceret undique seclo
Murronis, nosterque status, quo tenderet usque,
Quo iuvenisque moretur, avens consumere ceptum,
Quove loci; nam vera loquar, suscepimus, inquam,
280
Hoc opus et geminos Nicolao preside quarto
Bis tulimus, versuque suo versavimus orbe.
Et quia pomposis phaleris redimire triumphum
Summum animi intentum, tercentum scandere versus
Haud spes ulla fuit; tantis moderatio frenat.
285
Inde more luctus Romane sedis, et illas
Scripsimus, ut lentum poscebat in ordine fatum;
Occurritque Petri miranda creatio, mira;
Mira sed eiusdem patris decessio nostris
Explanata modis; licuit nec carpere pausam,
290
Carpere iam dudum nobis ad culmina vectis
Cardinis. Hinc noster Bonifacius ipse triumphans,
Vrbe sacra reseratus apex, post tempora quidni?
Impatiens novitate sua discurrere metris.
Ipse status pausare dehinc finemque libello
295
Ponere nec licuit, post tempus namque repostus
Sideribus sacer ille senex, cognomine Murro,
Extitit, exactis ter quinque labantibus annis.
Occurrit, quam celsa dies, quam grata volenti
Scribere, nec placidum fuerat dimittere terris,
300
Quem celo insertum fecit super ethera scribi
Ecclesie manibus Deus ipse, potentior omni.
Inde Petri quondam Murronis carmina rursum,
Dum licuit, dum mesta suum suspectat amicum
Sponsa vacans afflicta dolis; solatia casus
305
Panximus, et celo positum terrisque colendum
Almificum. Nunc ergo pium rogitare supernum
Possimus, et divam nobis inflectere mentem
Precipuam, ut meritis fulgentia regna quietis
Eius et omnipotens tribuat pater, idque coevus
310
Filius, inspirans nobis det spiritus almus.
Laudis honos, laudisque decus, laudisque sonorum
Sit tribus impensum, sit Petro gloria laudis
Confessori almo, mire sua carmina danti,
Cum quo celicolis iuncti regnemus in evum.