Zephyrinus
Frigidus intepuit Zephyris ubi mollibus aer
Et rediens virides, Chronidon, ver protulit herbas,
Pomposiae lucos et apricae pascua Cellae
Liquimus et simul huc armenta reduximus ambo.
5
Nunc placida ambiguas nobis discordia mentes
Distrahit, utra magis pars sit laudabilis anni,
Alter enim ex nobis hiemem, contrarius alter
Aestatem praefert neque adhuc convenimus: hanc nos,
Docte senex, cupimus dirimi te iudice litem.
Chronidon
10
Gratulor adventu, Zephyrine et Orione, vestro,
Quos meus absentes huc saepe vocabat Iolas.
Difficile est causae, de qua contenditis ambo,
Iudicium; id vero ad pastoria munera partim
Et partim ad durum agricolam spectare videtur.
15
Vt potero tamen et quantum experientia rerum
Porriget, ex aliis et quae mihi dicta recordor,
Commemorans aliquid breviter neque inutile tangam.
Sub patula mecum interea considite quercu,
Proxima dum vobis pascentes gramina tauros
20
Hic retinent; mihi servat oves crinitus Himellas,
Orionus
Grata mihi, Chronidon, sunt haec certamina, cum rem,
Discere quam cupio, per te cognoscere possim
Atque loqui tecum liceat, quem cernere coram
In primis laetor, quem nostrum observat uterque.
Chronidon
25
Haud aliter, pueri, quam si mea Delia quondam
Vos peperisset, amo, quicum felix sine lite
Ferme annos quadraginta et bis quatuor egi.
Mensis enim tantum huic summae, quam diximus, unus
Defuit atque omne id spatium mora parvula visum est:
30
Tantum amor atque fides potuere atque illius omni
Labe carens animus solersque industria cunctis
In rebus nec parca nimis nec largior aequo.
Zephyrinus
Saepe quod inter vos concordia tanta fuisset,
Mirantem nostrum memini me audire Cicadam.
35
At, tua cum nupsit tibi Delia, quae fuit aetas
Amborum? Nanque id se ait ignorare Cicada.
Chronidon
Altera ter quinas supra se ostenderat illi,
Quae mihi messis erat trigesima. Nos socer Ilus
Cardellusque parens taeda iunxere iugali.
40
Illa mihi septem peperit fecunda puellas
Atque decem pueros, quorum de semine laetor
Factus avus proavusque gregem numerare nepotum,
Quis mihi sum visus nascentibus ipse renasci
Rursus et exuta mea membra novare senecta.
Orionus
45
Estne diu, moriens, Chronidon, quod te illa reliquit?
Chronidon
Heu, heu bis decies iam tellus protulit herbam,
Ex quo morte tua tristem, carissima coniunx,
Liquisti Chronidona. Dies ea semper acerbi
Plena doloris erit, qua tu mihi, Delia, rapta es,
50
Teque sequi ac tecum requiescere protinus opto,
Fida tori socio atque domus custodia nostrae.
Sed super his satis est, ad rem nune ipse revertor.
Quatuor esse ferunt diversa volubilis anni
Tempora: ver primum est, huic proxima labitur aestas,
55
Cui mox, autumnus succedit, hiemsque suprema est.
Vt reor, his natura magis mirabile nullum
Finxit opus, proprios et habet pars quaeque labores
Ac proprios fructus, quod vos sic esse videtis.
Ecce novi pingunt florentia rura colores,
60
Nunc folia arboribus rediere et gramina campis,
Nunc variis avium purissimus obstrepit aer
Cantibus et Zephyri blandum sonat aura tepentis.
Iamque lacertosi, nudato corpore agrestes
Certatim curvis incidunt falcibus herbas.
65
Per thyma, per cytisos, per origana perque comantem
Thymbram atque arboreos flores roremque marinum.
Ecce vagantur apes ac mellis munera fingunt.
Quam iuvat errantes acri comitante molosso
Cernere oves, lusus pastorum et carmina mille
70
Mugitusque boum saltus audire per altos,
Per nemora et valles, per ripas fluminis, unde
Aemula responset geminatis vocibus echo!?
Illa sed in primis pastori grata voluptas,
Cum satura e pastu redeunt armenta gregesque,
75
Nota, videre simul, properent ut ad agmina matrum
Saltantes foetus et rictibus ilia pulsent,
Quo vena sese lac uberiore resolvat.
Aversos matres mulcent et corpora linguis
Fingunt atque cavent, ne quid lactentibus obsit.
80
Id quoque iocundum visu est et quod mihi risum,
Saepe movet, pingues elatis clunibus haedi
Lactea prociduis avidi cum pocula sugunt
Innixi genibus. Nec cessant volvere caudas,
Nec minus ad mulctram Pecudes lectaeque iuvencae
85
Ordine quaeque suo veniunt tritoque palati
Summa fricat blandus pastor sale et ilia tractat,
Munere quo captae discant parere libenter,
Nec dulcem renuant palmis praebere liquorem,
Vnde manu pressus solidum formetur in orbem
90
Caseus aut domini gratos servandus in usus,
Aut magnam, quotiens opus est, portandus ad urbem
Velleribus spoliantur oves; hinc dicere lanam
Maialem agricolae veteri de more solemus.
Nec longa accedet mora temporis: arva colonus,
95
Quae serat autumno veniente, haud segnis arabit,
Sed saturata fimo exercere novalia saepe
Vomeribus prodest et inertes frangere glebas,
Expurgata priusquam credat semina terrae.
Haec ego de multis ad rem spectantia carptim
100
Perstrinxi de vere loquens; nunc caetera dicam.
Orionus
Dulcibus haec adeo, Chronidon suavissime, dictis
Pingis, ut efficiar laudator veris amoeni,
Vt me primus honos illi sit iudice semper.
Chronidon
Fistula si tantum auditur de pluribus una,
105
Quisquis eam reliquis praefert, non iudicat aeque.
Tu quoque tris alias partes cognosce, priusquam
Iudicium facias de rebus, Orione, tantis.
Prosequar hinc, aliis quod mensibus afferat aestas,
Qua nobis opus est ad nostrae commoda vitae.
110
Primum igitur, pueri, nemo ambigit esse calorem,
Qui veluti crudam rerum, quas terra crearit,
Materiam coquat et succos maturet acerbos.
At calor a rapidis, ut rentur, accipit ortum
Solibus et, quoniam lux tempore longior illo est,
115
Nec mitis gelidis Aquilonibus intonat aer,
Solem etiam plus posse putant aestate coloni.
Idibus a Maiis primum incipit et, nisi fallor,
Vt Baptista refert quosdam cecinisse poetas,
Post bis terque dies Augusti desinit aestas.
120
Tunc matura seges gravidis canescit aristis
Quaeque galeritus ferro secat hordea messor
Aestibus in mediis; nocturno humentia rore
Ante diem ligat et sulcis culmata reponit.
Spicarum ingentes quis non laetetur acervos
125
Compositis campo in numerum spectare maniplis?
Laetitia maiore tamen, cum plena videmus
Horrea collecto variarum semine frugum,
Afficimur plenaque famem contemnimus arca.
Altera se nobis etiam spes mensibus iisdem
130
Offert atque alios ducet mutata colores,
Inque racemosis mitescet vitibus uva.
Pomorum innumeras species (ut nostis) habemus
Nominibus distincta suis variique coloris,
Aestivos quorum pars tunc matura calores
135
Temperat et gratis humectat corpora succis,
Pars, Autumne, tuas, tibi crescit adusque, pruinas
In matrum perstat ramis alimentaque sumit.
Hactenus aestatem; percurrere caetera me sol
Ad mare iam properans vetat et discedere suadet.
140
Cras, ubi noster aget pecudes in pascua Sardus,
Huc adero et, nisi rem iocundam audire molestum
Ducitis, expediam, pueri, quod sentio, paucis.
Zephyrinus
Vt libet, o Chronidon. Quis enim tibi deneget aures?
Hic quoque non minus id cupit, ut cognoscere possum.
Orionus
145
Immo ego nil optem magis et vix credere fas est
Te praeter nostris quenquam in regionibus esse,
Tam bene qui varias fecundi noverit anni
Commemorare vices et grandia dicere dona.
Hic nos invenies, quacunque adveneris hora.
Chronidon
150
Surgite! Polliciti non immemor ipse redibo.