de nouitate Portusnaonensi compendium

1468, pridie Idus octobris

 

Seditione duae sunt lapsae Caesaris urbes:

Tergestum florens quondam portusque Naonis.

Nescio quo fato sub eodem tempore ferme

Ambae clade pari percussae contremuere.

5

Non dicam causas: quibus altera uenit ad arma:

Nam tenet illa suum qui scripserit omnia uatem.

Facta sed alterius ueraci carmine scribam.

Si quicquam fuerit dubium. ponam dubitando.

Non decet insontem signari crimine sontis:

10

Nec rursus sonti tribui non sontis honorem.

Ore pio referam mores regimenque senatus

Quale diu fuerit misera nunc semper in urbe.

Vrbis huius erat studium punire nocentes:

Et bene iam meritis impendere praemia digna.

15

Dignus habebatur quisquis tum publica iura

Curasset prudens: uel defendisset adaucta.

Haud minor ille fuit: qui publica comoda recte

Praetulerat propriis: priuatis et reliquorum.

.. hic ideo conciuibus altior ibat.

20

Omnibus unus erat consensus: spiritus idem.

Quisque sibi facinus preclarum sic tribuebat:

Necnon autores conciues uellet haberi.

Iustitiae sceptrum retinentes firmiter ergo:

..tesque deo: contraria nulla timebant.

25

Nec propter poenam parebant legibus illi:

..ua credebant has omnibus esse salubres.

.. rebus patrarunt otia pacis.

.. uires fregerunt finitimorum.

.. obsequio malebant uincere quosdam,

30

Et minimos grauibus supponere sumptibus agros.

Hic locus eiectis quondam fuit unus asillum:

Qui patria pulsi generosi quique fuissent.

Omnibus hic portus patuit: sed gratia digna

Reddita nulla fuit sub tempore cladis acerbae.

35

Vindictae memores multi sunt. uix memor unus

Officii: quoniam bonitas est rara fidesque.

Nunc ad propositum redeundo, dico senatum

Ob bene res gestas donatum munere magno.

..quam preses prudens a principe missus,

40

.. caput arce manens, subiecto presidet agro:

Artibus atque suis regit omnes rura colentes:

Hic tamen est iudex etiam ciuilibus actis.

Estque minus multo: qum rusticus ipse meretur

Aut caput aut aliud quodcumque amittere membrum.

45

Nam tunc quosque reos diiudicat ipse senatus:

Quos post carnifici tradit uox presidis aequa.

Nil habet ulterius praeses sine uoce senatus:

Preter delectum pretoris: quem preficit urbi:

Sic tamen, ut preses coram praetore uenire

50

Siue reus fuerit, teneatur: siue sit actor.

Caesaris hoc patres sanxerunt non sine causa:

Quae non una modo, sed plures usque fuere.

Namque magistratum praeses conducit ad annos

Non sine spe lucri: qua captus uir fit iniqus.

55

Quem si non nunquam faciunt sua gesta tirannum.

Quid faceret iudex presertim solus in urbe?

O quotiens pauper uano sermone uocaret

Auxilium domini: quem nosceret esse remotum.

Nec solum pauper uellet persaepe tacere:

60

Verum etiam diues non nunquam cederet illi.

Nam licet appellans se posset quisque tueri.

Cum tamen a longe semotam principis aulam

Cerneret: exiguae causae discrimina linquens,

Iacturam minimam quam magnam mallet habere.

65

Pro minimis rebus quis magnos ferre labores:

Ignotosque diu uellet percurrere calles?

Sumptibus immensis quis uellet querere parua?

Sed ne magna quidem posset quis querere pauper.

Sic igitur quosdam iam deterreret egestas:

70

Quosdam causa leuis: quosdam uia plena periclis.

Illustres illi tandem uentura uidentes.

Nullum iudicium uoluerunt presidis esse:

Quod suspecta minus sententia debet haberi:

Quam plures homines maiorum more tulerunt.

75

Praesidet ergo foro tantum: non iudicat ipse:

Sed rogat, ut dicat iudex quod sentit honestum.

Sed quid stultus ego tempus tero rebus in imis?

Et non illa magis memoro que magna fuerunt.

Austria quo potuit dono donare senatum:

80

Quid uel re maius: uel nomine clarius esset?

Imperium dedit illa suum: uoluitque senatum

Posse reis capitis cum preside gratificari.

O gens stulta nimis: quid princeps non dedit urbi:

Qui sibi nil tenuit preter dominantis honorem?

85

Vectigal omne tibi dimiserat atque tributum.

Nullum reddebas censum. non ille petebat

Vnum deberi tantum cupiebat amorem:

Seruarique fidem: quam fastus sustulit omnem.

Nam libertatem summam retinente senatu:

90

Et sic, ut populo uideretur regulus esse.

Inuasit tandem dominandi caeca libido

Ciues ingenio sociis et sanguine fretos.

Nam summo studio non nemo publica iura

Saepe tuebatur: potens ut posset haberi.

95

Alter iudicio tuebatur quosque scelestos:

Quorum praesidio iam confidebat et armis.

Ille magistratum manibus quaerebat et ore:

Vt posset prodesse suis: aliisque nocere:

Iste per inuidiam uexabat gesta bonorum

100

Ambitus alterius gemmas sitiebat et aurum.

Sic iniusticiae coeperunt iura ualere.

Sic iudex odio uel amore metuue moueri.

Coepit iniqus item seruari mos ab iniquis:

Qum cuperent quicquam decerni uoce senatus.

105

Ante suis sociis suadebant quid faciendum:

Vel quid dicendum. Sic certi optata rogabant.

Quod si cuiusquam laedi ratione timebant:

Suffragiiue satis pro causa non habituros.

Tunc expectabant tempus: quo coetus abesset

110

Suspectus sibi: uel quauis ratione timendus.

Ac ne deficeret numerus quandoque suorum

Ciuibus augebant sibi fidis saepe senatum.

Fraudibus hisque dolis freti. iam summa tenebant

Imperii: facile spernendo quosque minores.

115

Ac sua celabant tunc crimina, uel sociorum:

Aut saltem leuior feriebat poena reatum:

At scelus alterius qui non suus esset amicus.

Quam lex sanxisset poena maiore premebant.

Sic inter ciues discordia dicitur orta:

120

Quod quidam meritis multo grauiora tulisset.

Hoc iniusticiae genus est primum scelus illud:

Quo perturbatur res publica: fit quoque nulla.

Cedunt priuatis quae publica iura fuere:

Sicque manent priuata: ruunt que publica stabant.

125

Impunita diu demens audacia creuit:

Sic ut iam dominum penitus non nosceret ullum.

Non igitur mirum, si tanta superbia tandem

Decidit: insano seruans sub pectore culpam.

Non emendatur quisquis peccauerit astu.

130

Defendit potius pro uiribus acta maligne

Quin etiam non uult mala dici non bene gesta

Tantus inest animis humanis ardor habendi

Sed tamen ex fructu quaeuis cognoscitur arbor

Fructum namque bonum mala nescit gignere planta

135

Phoebus erat preses: quo mitior haud fuit ullus

Moribus ingenuis, sed et ordine clarus et ..

Ciuibus ergo diu carus fuit omnibus aequus

Sed magis imperium retinentibus huius in un..

At postquam ciui mulcta maiore represso

140

Quam leges ferrent: dimisit debita praua.

Statim coepit amor languescere: postquam pe..

Qum distraxissent duo flumina Caesaris agrum

Quo populus ciuesque frui persaepe solebant

Atque secare suis uirides pro uiribus herbas

145

Nam delata pias ubi res peruenit ad aures

Praesidis. ille rogat, quis cinxerit aggere campum

Illi respondent. hoc quidam rusticus egit

Alterius seruus: sed nostro proximus a..

Ergo uocatus adest confestim rusticus in ius

150

Atque rei gestae seriem deponit aperte.

At tum phoebus eos quos dicimus esse uasallos.

Cogit: et in cinctum campum iubet ire frequentes

Accitisque reis, in primis quaerit ab illis,

Vendiderint aliis cur certum principis agrum

155

Regali de monte trahens cognomen iniquum

Venditor et doctor fallax antonius in..

Hanc agri partem clausam non principis unquam

Sed ciuis quondam magni fuisse gotardi.

Sed qum phoebus eum peteret proferre libellum

160

Annales: uel si qua forent autentica scripta

Illeque confusus nil amplius edere posse

Praeter deiectos oculos orisque ruborem.

Nam uerisimilis praesumptio nulla patebat

Constabat potius ratio contraria quaedam

165

Nam non unus erat de tot, qui diceret agrum

Aut eius partem priuato iure teneri.

Sed nec erat dubium: quod nobilis ille Gotardus

Qui prodigus quondam consumpserat omnia propria

Hunc etiam campum non dimisisset inanem:

170

Pauperie pressus presertim miseraque senecta

Tunc cernens inquam phoebus tacuisse furentem

Doctorem, sociumque parem. iubet agger ut ..

..ctus agro, celeri scindatur aratro:

Et scriptura simul tollatur uenditionis.

175

..que reos grauibus post talia dictis

..t audaces: uerbisque obiurgat acerbis.

.. ille ferit solus: sed quisque uasallus

..at omne scelus. sic et gastaldio pungit.

..s his doctor subita succensus et ira,

180

..t acceptos ulcisci sanguine morsus.

.. intercedit per multum temporis: ecce

..ndum facinus cupido fortuna ministrat.

.. expectatas tunc phoebus forte tabellas

..t: imperio conuentus principis arto.

185

.. iubet imponi Caesar non mite tributum

Agricolis illis: quos curia lata Naonis

..et: et gremio distento uinea nutrit:

.. unda seges: piscis: pecus: et bona poma.

..cat agricolas phoebus: mandataque pandit

190

..is: hortaturque uiros, ut iussa ministrent.

..t tristes et acerbo uulnere tacti.

.. consilium perquirunt atque salubre.

..ltum doctor, respondet presidis esse

..quere nouos, ueteresque requirere census.

195

..itus ueras quas protulit ille tabellas

.. sed obtentas eius uel fraude uel astu.

..r suadet, curent ut contio uillae

..t adversus phoebum, sumatque in lite patronum.

..us acta simul ruralis concio tota

200

..t, ut doctor sit sindicus atque patronus.

..t id phoebus: tetroque in carcere claudit

Agricolas illos: quos duces agminis audit.

.. doctor reliquos hortatur ad arma bubulcos.

..tat hos etiam doctoris magna sequela:

205

Vt phoebo extincto redimant e carcere patres:

Atque iugum semel a propria ceruice repellant.

..t consilio tandem: nimiumque fauore

.. freti, conspirant: insidiantur.

..rem diuinam dum phoebus in aede beati.

210

Francisci speculatur. amicus nunciat illi

.. agricolas cum telis affore binos:

..uix euitans phebus secedit in arcem.

At postquam cernunt rem non succedere uoto.

.. cadente ruunt uiles ex urbe cohortes.

215

.. Phoebus subito casu perculsus et atro,

Insomnem noctem ducit: secumque uolutat

Illis unde uiris ingens audacia tanti

Criminis increuit: sed ab hoste putat scelus omne

Conceptum: factumque uiris mediantibus illis:

220

Qui ueluti catuli doctorem prosequerentur.

Cogitat haec ut erant: Nam lustrans omnia circum

Inuenit indiciis claris constare reatum.

Post paucos menses pergens ad principis aulam.

Explicat insidias armatas agricolarum:

225

Non alia causa, quam praesidis ante necandi

Quam censum exigeret: quem Caesar iusserat addi.

Explicat atque faces: quas euomit ore nefando

Doctor in agricolas: incendens ad mala cuncta.

Hi feriunt inquit. clam suggerit ille sagittas:

230

Qui non est ueritus quoque uendere Caesaris agrum.

Quae nisi supplicio purgentur crimina digno.

Quis dubitare potest permagna pericula posthac

Affore praesidibus: quos urbs non ipsa tuetur.

Insequitur potius doctori iuncta superbo?

235

Inde magistratum dimittit prouidus heros:

Ne quandoque manus sibi tollat rustica uitam.

At Caesar cupiens audire quid altera pro se

Pars responderet. legatos iussit adesse.

Nam duo tunc uenerant homines ex rure Naonis:

240

Vt responderent phoebi fortasse querelis.

Insidias illi damnataque gesta fatentur:

Sed nescire quibus res ducibus acta fuisset.

Caesar ubi seriem gestorum percipit omnem:

Et causas uoluens, uentura pericula cernit.

245

Imperat ut praeses redeat festinus ad arcem:

Et quibus ipse potest, istic se protegat armis:

Quod non post multo talis prouisio fiet:

Qualem premeditata merentur gesta reorum.

Discedit praeses. sed scribit Caesar ad illum,

250

Posterulam uersus campos ut commodet arci.

At preses noscens que se fortuna maneret

Eque magistratu se se decedere iam iam.

Rem differtque refert ad successoris acumen:

Vt non alterius iam sumeret ipse laborem.

255

Interea Caesar decernit cedere phoebum:

Vt federicus ei succedens, presit et urbi:

Discutiatque scelus: quod phoebus detulit olim:

Ac laqueo frangat guttur doctoris iniqui.

At nouus ut preses suspectam uenit in urbem.

260

Postridie frequens hunc suscipit aede senatus.

Legatum dicit se tandem Caesaris esse:

Vt populi mores scrutetur: et omnia cernat.

Vt bona firmentur, quae sunt. tollantur iniqua:

Vtque pari studio certent bene uiuere ciues.

265

Dum loquitur praeses. surridet turba superba.

Non putat infoelix audacia posse repelli.

Sed ciues alii meditari longius istum

Non usurpatum sermonem praeside ab ullo.

Instituit ludos populus pro tempore festo:

270

Sed quibus ad risum perduceret aspicientes.

Instituuntque iocos nocturnos hei duo ciues:

Quorum quisque suas ornauerat ocius aedes:

Vt praeses ueniens, uel duceret ipse choreas:

Quidue uoluptatis caperet spectando iocantes.

275

Inuitant ambo. mox preses suscipit ambos:

Sed tamen ingreditur, quo uult uancinus adire.

At sic ciuilis discordia panditur omnis.

Sedicio sequitur: sed praeses mitigat iras.

Tum secum reputans horrenda pericula phoebi:

280

Quae metuenda sibi, uitandaque non minus essent:

Ac memor imperii: quod Caesar contulit illi

De poena agricolarum, et de doctore necando:

Quem uidet astutum, sed et armis esse potentem:

Quae non tam socii quam sanguis opesque ministrent.

285

Artifices plures conducit: qui genus omne

Telorum faciant, et pulueris ora furentis.

Haec ubi percepit distracta mente senatus.

Quisque sui cordis scrutator et arbiter extat:

Ergo formidant alii: quos mens mala torquet.

290

Ast alios nouitas rerum, non crimina uexant.

Sic uariae causae dubium mouere senatum

Vt uestigaret quid uellent praesidis arma.

Respondet praeses, non unquam posse decere,

Vt sine congerie telorum quis sit in arce.

295

Cum mala praesertim custodia, uel uir inermis

Audaces faciat semper quos negligit hostes.

Post ab eo statim profertur epistola quaedam

Caesaris, ut fiat noua porta iubentis in arce.

At ciues memorant talem quandoque fuisse

300

Posterulam quodam sub iniquo praeside factam.

Sed quod inepta foret multis: et inutilis arci.

Principis imperio tandem conclusa refertur.

Tunc praeses dicit. legatos mittite uestros:

Qui domino referant, cur non sit porta locanda.

305

Offero legatis: ne res fortasse trahatur

Et famulos et equos et nummos: si minus adsunt.

Denique quaestor ait, non expectare senatu..

Presidis auxilium tunc qum legatio fiet:

Sponteque missurus legatos: quando placebit.

310

Nec tamen interea reseretur porta nociua.

O fortunatos ciues, populumque Naonis:

Agricolas etiam: nec non profugosque clientes

Si duo non essent homines per secula nati:

Aut mors infantes rapuisse ab ubere matrum

315

De quorum uita: natura: moribus: ortu

Hic locus hortatur me quicquam dicere pro..

Ingenuo nascens audax antonius aluo

Fit doctor legum: sed post leo fit furibundus.

E contra ex humili uancinus sanguine cretus

320

Saepe rudem rigido produxit pectine lanam.

Sed factus tandem gastaldio. fraudibus haesit

Quas in lanificum cetu draco callidus ha..

Ambobus natura par extitit: haecque ma..

Atque pares mores: et uita simillima primo.

325

Ambo lasciui tetras errando per umbras

Nocte fatigabant aedes cuiusque puellae.

Virgineasque fores cupidi reserare studebant

Coniugiique thorum uiolare absente marito

Hinc est auditus muliebris clamor ad auras

330

Nec semel ancillas doctor tentauit honore

Denique quisque suae postes repetebat amicae.

Nemo tamen nisi cum socio pergebat et armis.

Doctorique comes Iacobus barbarius ille

Nam iacobo doctor morem persaepe gerebat;

335

Concubitus qum signa dedisset adultera syren

Quae multos oculis spoliauit cordis et aere

Hac quoque pro libito uancinus saepe potitus.

Riualem penitus nolebat ferre uel unum.

Ast inimicicias tot turpis adulter habebat

340

Quot sibi sors dederat riuales: hisque clientes

Inter quos doctor non immemor oris acerbi

Quo uancinus eum pupugit pro limite ca..

Est hunc aggressus uerbis: odioque secutus:

Sed non ille minus crudelia spicula torsit

345

Alterius uitam maledictis carpsit uterque.

Forte Naonis eos dum curia continet ambos

Filius es scorti, dicens antonius illi.

Audiuit subito, tu Caesaris esto rebellis.

Non potuit frendens doctor conuicia ferre

350

Ense petit fratris uancinum non metuentem

Et circumstantes uix dirimere duellum:

.. mox utinam cecidisset uterque uicissim.

Atque forent passi mala ciues: nulla timerent.

.. plus magno premeretur saepe labore.

355

..nis obiecti impatiens antonius, omne

In medium confert: ut poenas sentiat hostis.

.. in ciues pariter uidet ille coactos.

..lat: atque pias affert pro more querelas.

..t haec atrox iniuria non sine poena

360

..eat: ac non sic uictrix audacia crescat.

.. ergo uocat uancinum praeco senatus.

Hic uenire negat, quod nullo iure tenetur.

..t in primis se iam sub praesidis umbra

..e. scripta probat domini signata sigillo.

365

.. deinde forum tunc presidis esse petendum:

.. gesta fuit sub uilla, non et in urbe.

.. deseritur: dum presidis atria uitat

..or: et aduersi uancinus facta senatus:

..a praeses curis cruciatur acerbis:

370

Caesaris imperium cernens hinc: inde senatus.

.. attendens non frustra cuilibet arci

..e posterulam: qua possit sumere rector

..tas acies et uictum tempore belli:

..dis armis urbi succurrere captae.

375

..idens portam sublatam iure fuisse:

.. prauus praeses fieri sine principe iussit.

Conuenit potius domino parere iubenti:

.. populum ciuesque fouere rogantes.

..i posterulam doctor cognouit apertam.

380

..dit oblatum tempus: quo perderet hostem.

Concipit ergo modum sceleris: post tempore capto

..tos socios, sed et hostis conuocat hostes:

Consiliumque: suum uersari dicit in illo:

..e uancino sumenda sit ultima poena:

385

.. priuatos ciues uexauerit olim:

.. dolis fretus deluserit acta senatus.

.. totam pariter submittere nititur urbem:

.. fuisse nouae portae iam dicitur autor.

..t succedat res aptius. admonet illos,

390

.. quisque suum mox ut conuertat amicum.

.. quoscunque uiros iuuenesque senesque

..tat infoelix doctor sermone doloso.

.. precipue: quorum quicunque propinqui

..r conscriptos patres persaepe sederent.

395

Vt si quis capitis reus esset. nemo senator

Ob comune scelus, ius diceret acer in illum.

Haec spes teque tuos decepit doctor inique:

Qui scelus impune credebas posse patrari.

Id declarasti, dicendo Caesaris arcum

400

Non huc usque suas impellere posse sagittas.

Impulit huc tandem. te depulit: atque tuorum

Lumina ceca diu sed frustra tunc reserauit.

Nunc ego te linquam paulisper. adibo senatum:

Cuius magna tuo pars est imbuta ueneno.

405

Hanc quoque posterulam frequens non approbat ille:

Decernitque uiros legari ad Caesaris aulam:

Qui referant causas: cur non sit porta ferenda:

Quae prodesse potest nunquam: sed obesse frequenter.

Sed quia defuerat res publica: nec minus aere

410

Quam ui consilii tunc forte senatus egebat.

E populo quosdam sancit de more uocandos:

Quos ope consilioque putat permulta ualere.

Est data certa dies; Sed de quaestoribus alter

Paucos esse ratus: quos nouerat esse uocatos.

415

(Namque sciebat eos ad agendam sedicionem

Esse nihil: nisi tum populus concurreret omnis.)

Vespere preconem assumens, edicit: ut ille

Hostia decurrens per singula. conuocet urbem:

Postridie ut ueniant cuncti comunis ad aedes

420

Ac ne fallat eum praeco. simul ambulat ipse.

Mane suos doctor comites mox cogit in unum.

Instruit: hortatur: monet ut se quisque sequatur.

Sic comitatus abit: ueniens ad sacra senatus

Limina: quae primus uiolauit protinus ille.

425

Namque furens intrat: populique sequente caterua

Audax ille nimis: sic incipit ore superbo.

Cernitis. o. ciues crebro mala quanta sequantur

Vnius ob culpam uancini sediciosi.

Persequitur ciues. contemnit iura senatus.

430

Subtrahit imo magis: dum presidis excitat ignes.

Quid de posterula dicam: cuius fuit autor?

Certe non aliud: nisi ciues esse subactos.

Quid de uancino debet sentire senatus?

Certe non aliud: nisi quod cathelina sit alter.

435

Quid facitis ciues? quae uos ignauia coepit?

Cur de uancino differtis sumere poenas?

Illane forte dies est expectanda salutis:

In qua uancinus iam uictor comprimat urbem?

Illius atque dolo ciues rapiantur in arcem:

440

Nocteque per portam dentur quocunque placebit?

Oramus omnes. orat respublica primum,

Vt iam uestra suum sententia puniat hostem.

His sic propositis, quaestor cresendulus inquit

Quid super his rebus faciat, iam nosse senatum:

445

Obiurgatque uiros: quod non decreuerit ille

Vt totum populum sed quosdam praeco uocaret;

Post iubet, ut cuncti discedant in sua tecta:

Sed queccus retinere studet quos cernit abire.

Inde uidens frustra sese tentasse senatum

450

Iratus doctor. mox ad concepta recurrit.

Illa namque sua stipatus amente corona,

Iudicis actorisque uices assumit et hostis.

Posterulam primum narrans a praeside factam,

Omnibus exosam dicit: plenamque periclis.

455

Tanti deinde mali structorem iudicat ille

Preter uancinum, nullum profecto fuisse.

Quam rem per testes affirmat posse probari.

Ergo mondonus producitur: isque fatetur

Portam consilio uancini astuque repertam.

460

Tum sese ad socios uertens antonius inquit.

Ecce uiri fortes cognoscitis atque tenetis

Quis fuerit tanti sceleris compertor et autor:

Quod qum commissum iam iam uideamus in omnes.

Id certo puniri debet ab omnibus aeque.

465

Haec igitur fuerit mea nunc sententia ciues.

Vt quia uancinus iam noscitur hostis acerbus.

Nunciet ex plebis decreto praeco ualenter:

Quod si quis uitam uir fortis ademerit hosti,

Non modo tutus erit: patriam nec deseret exul:

470

Praemia sed capiet potius de munere plebis.

Sic ait. at socii magno clamore frequentes

Curam iudiciumque probant doctoris amentis.

Decernunt igitur quo sit donandus honore

Is qui magnanimus patriae cruciauerit hostem.

475

Apprehendunt tandem preconem. dicere cogunt

Omnia quae doctor dictauerit atque iubebit.

Praeco iussa facit. dimittitur forte senatus:

Inque nouas uarius res incidit atque labantes.

Insuper edicens quaestor de ualle iohannes

480

Praesidis ut faciem nullus post hac uereatur.

Illi rursus aqua simul interdicit et igni.

Sic uoti compos discedit turba superba.

At praeses motus rerum rumore nouarum

Seque uidens penitus neglectum. uespere ..

485

Atque duobus abit famulis comitatus ad ..

Quos sibi consilio putat auxilioque futuros

Haec ubi uulgantur. cepit sibi quisque timere

Sed timet ille magis: sceleris qui conscius ..

In primis igitur doctor preceps depromit ab..

490

Mobile quicquid habet: metuens quae lege meretur

Id faciunt omnes socii: uulgusque malignum

Nil praeter lectum linqunt, uictumque diurnum.

Sed tamen hi ciues quos mens mala nulla re..

Non audent etiam dubiis se credere rebus.

495

Ergo quisque suas fortunas ducit ab urbe

Ne quo forte piger casu capiatur iniquo.

Vrbe fere uacua consultat saepe senatus

Quid faciat, uel non faciat, stupidusque timendo

Explorat quid agat praeses: quem denique sentit

500

Sollicitum belli uelociter arma parare.

Tum miseri ciues sero uentura uidentes.

Viribus atque dolo decernunt arce potiri.

Militieque ducem insignem conducere quendam

Conantur: qui marte suo celer occupet arcem.

505

Ille sed ingenuus suadens a praeside pacem

Quaerendam. non posse capi facile probat arcem

Sed non iccirco desiderat otia quaestor

Infoelix: nec doctor amens: nec turba ..

Horum quisque furens discurrit saepe per urbem.

510

Inflammat plebem: memorans noua presidis a..

Quae sibi nil aliud quaerant, quam ferre ruinam

Ciuibus et populo: spoliisque nutrire cohortem

Iudicat inde frequens quaestore rogante senatus

Vt totus populus ueniat comunis ad aedes.

515

Consultant tandem pariter ciues populusque:

Quo mox defendi pacto respublica possit.

Sed quia tutelae ratio non cernitur ulla:

Si cum militibus praeses conscendat in arcem.

Primum decernunt ut preses praeueniatur.

520

Arx oppugnetur pro uiribus omnibus armis.

Aut si non poterit. tum telis arceat illum

Arcis ab ingressu populus turbamque sequentem.

At sibi quisquis erat iam conscius: atque timebat

Ne se desererent insontes tempore belli;

525

Aut ne forte suos inimicos quis simulando

Decipiens, tandem plectendos linqueret hostes

.. ut e medio populi discordia quaeque

..: faciatque pares concordia ciues.

.. magis fidi sint inter se populares:

530

.. simul ciues. id iurat quisque uicissim.

.. dimissus conuentus. pars parat arma.

..tat lapidis: quos machina pellat in arcem.

..seque locant ciues in culmine turris

..s antiqum uexillum. sic fit in arce.

535

..olunt illi contra ius principis ullum,

.. contra patriam bellum mouisse uideri.

.. uult arcitenens idcirco rebellis haberi,

.. contra ciues susceperit arma furentes.

..bus ex lignis currum pro parte senatus

540

..cant fabri: quem cattum nomine dicunt.

.. iubet opponi telis: quae torserit hostis

..quo seuis arx oppugnabitur armis.

.. magno studio sic haec in urbe geruntur.

.. refert noua praesidis accelerare cateruas.

545

..preuentum cernens omnino senatus.

..nit precibus placandam praesidis iram

..os mittit: qui uerbis dulcibus illum.

..: ut fidens sine milite pergat ad urbem:

.. forte mali faciens exercitus eius.

550

.. caeso populo bellum gerat inde seuerum.

.. praeses. tunc uerbis non opus esse:

.. signis infestis: cum quibus inquit

..s inuitis hodie ueniemus in urbem:

..murque foro pro nostris uiribus amplo.

555

..bi diffidens audiuit uerba senatus.

..t ut portas obseruent. moenia scandant.

.. turres quibus arx uicina uidetur.

..bus et telis arment, saxisque rotundis:

..niens preses telis prohibentibus arcem,

560

..re cogatur: uel mox occumbere campo.

.. illesus cum turba transit in arcem.

..t interea plebs portas: moenia: turres.

.. domum repetit. fugiunt qui mente maligna

..gnare sui uoluerunt presidis aulam.

565

.. ciues illi quorum mens conscia recti

.. erat. ueniam miseris clamoribus orant.

.. preses statim praeconis nuntiat ore

.. plebem nullum se suscepisse rigorem:

.. eos ciues etiam: quos forte senatus

570

Compulit inuitos pro tempore sumere bellum.

Signatos inquit teneo: qui me uoluere

Expugnare dolis ac uiribus omnibus hostes.

Sunt sex ad summum: quos aequs puniat ensis.

Caetera turba fere sine cura, tuta quiescat.

575

Sic ait. in uacuumque forum uenit agmine toto.

Sed non inueniens qui cum certare ualeret.

Agricolas iubet educi: quos duxerat ipse

Ex uilla quae curia dicitur esse Naonis.

At comitatus abit uancinus noctis in umbra:

580

Ingrediturque domos hostiles: sed uacuatas.

Diripit inde tamen quicquid ualet: idque clientum

Effert turba frequens: Sed deligit is potiora.

Imitatus eum sitiens exercitus omnis,

Intrat certatim: quo presidis admonet ira.

585

Sed tamen euadit tunc infortunia doctor:

Quod tergestinus praeses defenderet illum.

Nam premissus erat uelut explorator ad urbem.

Sed leuis auditis profugorum ambagibus haesit.

Conatusque diu, ne nil paterentur iniqum.

590

Cognouit tandem minimum pro crimine passos.

At postquam praeses pacatam respicit urbem:

Suspectosque uiros fugisse praemente reatu.

Constituit ductas dimittere mane cohortes:

Illarumque simul duces: et praemia ferre.

595

Haec ubi cognouit reliqus decreta senatus.

Amissos ciues miseratus, pergit in arcem:

Suppliciterque petit profugos a preside mestae

Restitui patriae: armigerosque relinquere predam.

Permittit praeses: modo cautio certa uicissim

600

Praestetur pacis: ne posita quis petat arma.

Sic tamen: ut uadant augustas ante calendas

Caesaris ad sedem: lites tollantur ut omnes.

Percutiunt igitur profugi cum praeside foedus:

Dantque uadem profugi. dat praeses. scribitur haec lex.

605

Interea duces satagunt dimittere turmas:

Ne male sublatam cogantur reddere praedam.

At cauti ciues obseruant milite portas.

Armigeros retinent abeuntes: donec ab illis

Eripiunt quicquid clam subterferre uidentur

610

Vt restitutis profugis id restituatur.

Post ubi uenerunt firmato foedere tuti.

Discedit praeses: biltumque relinquit in arce.

Ante tamen profugos hortatur, federa seruent:

Ac monet ut ueniant mox Caesaris ante tribunal.

615

At stultus doctor quamquam uidet omnia uicta.

Ocius oblitus belli cladisque recentis.

Instruit insidias capitales rursus in hostem:

Quo uicto sperat uictorem se fore tandem:

Quoque magis latrat sceleris mediator et autor.

620

Tractat rem per eos et agit: quos mandat abesse.

Carnifices igitur uancinum tramite in arto

Telis inuadunt, e uilla tunc redeuntem.

Ille sed armorum tutela tectus: et acris

Ac uelocis equi cursu subtractus ab inde

625

Euadit: comitesque duos amittit in antro:

Quos saxis ferroque dedit manus impia morti.

Angitur aduersis fremens antonius actis:

Vancinique necem uersans in pectore diro.

Inuenit infaelix aliud genus insidiarum:

630

Quo putat apprehendi uancinum: sicque necari.

Conuenit ergo lupum prelatum carnificinae.

Collocat inque domo uicina persatis arci.

Nam uersabatur metuens uancinus in arce.

Nec tamen exibat: nisi lustrans omnia circum.

635

Is qum quotidie quosdam uolitare per urbem

Cerneret ignotos: ac se spectare frequenter:

Assidueque lupum telis sua terga sequentem.

Percipit astutus laqueum sibi reteque tendi.

Nunciat hoc bilto: qui ciuibus hoc quoque dicit:

640

Et rogat ut nolint homines retinere furentes.

Respondent profugi, se non dimittere uelle

Quos ideo sumpsere uiros: ut tutus in urbe

Quisque foret ciuis: non ut certamine quemquam

Expugnare uelint: aut arcem tendere contra.

645

Postridie biltus mittens ex arce cateruam

Militis armati gladiis leuibusque sagittis.

Imperat ut saltem lupus audax ui capiatur.

Quo concussa metu fugiat tum caetera turba.

Ergo lupum quaerunt. inuadunt. ille repente

650

Arrepto clipeo sese defendit ab illis.

Accipit inde tamen sub coxa uulnus acerbum.

Deseriturque iacens populi crescente tumultu.

Tum profugi quoscunque reos simul undique cogunt.

Agricolasque suos antonius accit in urbem.

655

Vtque magis tutus foret omnis cetus eorum

Siccarium fratrem sociosque reducere quaerit.

Sed metuens ne forte boni sententia ciuis

Obstaret uotis: fieretque nouissima culpa.

Suggerit, ut ricus siccarius obuius equo

660

Ciuibus incedens, nutu uerbisque minetur

Quo timidi fugiant: et iudicis atria linquat

Ille suis comitatus abit: suggestaque ..

Sicque pii ciues ex urbe fugantur ab illo

Quos profugos paucis reuocarant ante diebus

665

Vt uidet ergo forum uacuum desertaque iura

Doctor, dissimulans quid ciuibus accidit ..

Instat iudicium statui: iuuenesque uocari

In ius: qui iuuenem quoque nocte necasse feruntur.

Adsunt armati: qum iam ius esset in armis.

670

In famulumque scelus: qui tunc erat ab..

Sic se defendunt: quia contra nemo profatur

Sic surridenti populo sententia fertur.

At quoniam mala mens nunquam sibi tuta uidetur:

Nec secura potest requiescere noctis in umbra

675

Arcem decernunt profugi circumdare uallo:

Armigerisque forum committere nocte dieque

Ne subito casu deprehensi perpetiantur

Et fraudis poenas, et rupti foederis iras.

Occludunt igitur trabibus quarumque uiarum

680

Introitus omnes: quibus itur ab arce per urbem

Ex multis uno tantummodo calle relicto:

Quo custodito facile sint caetera tuta.

Non tamen in propriis dormire cubilibus audent.

Sed pars nocte fugit. reliqui uersantur in unum

685

Dumque statuta dies a praeside forte propinquat

Tres oratores decernit contio tristis:

Qui se defendant: excusent principe coram.

Hique uiam capiunt, adeuntes Caesaris aulam

Interea oppugnant telis hostilibus arcem

690

Insani profugi certatim: saxaque torquent.

Hoc ubi fama uolans affert ad principis aures

Imperat, ut duces exercitus ocius arci

Vt circumsessae succurrant agmine magno

Expugnentque reos multo certamine ciuis

695

Que dum percipiunt legati sediciosi.

Caesaris irati metuentes ammodo uultum.

Protinus urbe noua discedunt: clamque per alpes

Tramite non uno repetunt sua limina m..

Sed quamquam celeres patriam conantur adire.

700

Non intrare tamen datur illis in sua tecta.

Preuenerant duces: et in urbem denique gressi

Mox profugis rursus fugientibus, atria turmis

.. complerant. Iam portas arma tenebant:

Vt foret illicitum profugis intrare per illas.

705

.. doctor furiis agitatus et exul

..det eiectum: confusum: spe sine tandem.

Ad Venetos transit. nec longo tempore uiuit

.. fero uictus morbo, miseroue dolore.

..eat interea profugorum caetera turba:

710

.. sua iura sibi liceat defendere coram.

.. de causa Caesar iubet: ut duo ciues

..e legentur ueteres ex parte senatus.

Conueniunt partes: et ad imperiale theatrum

Contendunt. profugos accusat praeses: et inquit

715

.. esse reos capitis: quod causa fuere

Impetus in phoebum facti per rustica tela:

.. clauserunt arcem munimine ualli:

.. oppugnantes telis et fulmine saxi.

..que praeterea dicit: quae clara patebant:

720

..nsum popolum: commotam sedicionem.

..t profugi, non se docuisse colonos

.. Phoebum peterent armis: nec posse probari.

.. dissimulant: quae publica iam fore cernunt:

..que ualent non absque rubore fatente negare.

725

.. foro assistunt ciues ex urbe Naonis:

A profugisque petunt argentea signa senatus.

Respondent illi se non ratione teneri:

..nis illius quod sint communia membra.

.. dixisset patronus presidis ipsos

730

..rida membra fore, et iuris resecanda securi:

..ris ac iussu profugi iam signa dedissent.

..bus. est dimissa fori contentio tota.

.. ambae partes diuersis uultibus inde

..edunt: adeuntque sui mox hospitis aedes.

735

.. Caesar profugos aduertens esse rebelles:

.. conati subuertere funditus urbem

Sedicione dolisque suis: ac omnibus arcem

.. pugnare modis conclusam robore ualli.

..t, ut laeso domino bona dentur eorum:

740

..sit exilium commissi poena reatus.

.. ut legum sententia puniat illos:

.. captus erit: qui uenerit urbis in agrum

.. nec insidiis urbi: nec uiribus obsint.

Ad uenetos scribit: profugos a limite pellant.

745

.. concedunt ueneti: moremque gerentes

Caesaris imperio: profugos discedere mandant.

Ad sonitumque tubae permittunt per sua queque

Opida depelli, quos Caesaris esse rebelles.

Littera declarat calamo descripta patenti.

750

Sic tamen: ut timeant profugi: non ut patiantur.

Nam post non multo redeunt in pristina tecta:

Inque suas aedes aliunde redire minantur.

Interea praeses non nullos qui profugorum

Fautores fuerant. poena leuiore coercet.

755

Nam caput in censum mutatur. sanguis in aurum:

Viuat ut insidians: ne possit nil aliquando.

Non mansura diu sequitur res publica questum:

Vt sua libertas pereat: nec tuta sit unquam.

Namque nocere potest externus: ni caueatur.

760

Plus nocet internus: uitari quod nequit hostis.

Quamque sit hoc uerum, docuit res ipsa repente:

Qum ferme tota populi patiente caterua,

Nocturno ingressu profugi sunt urbe potiti.

Prima tamen fuit, est et erit mens arcis habendae:

765

Nam nequeunt aliter tuto uel tempore longo

Amissas habitare casas: aut esse quieti.

Sed tamen ista quies sub Caesare non erit unquam.

Quod quia cognoscunt. dominum mutare peroptant.

Inuadunt igitur primis insultibus arcem.

770

Sed non succedit quod cogitat impia turba.

Effugiunt ergo magnis clamoribus inde:

Ciuilesque domos intrant crudelibus armis.

Hostem quisque suum praedatur: persequiturque.

Pars fugit atque latet. pars mox discedit in arcem.

775

Ad uenetos referunt profugi tunc singula gesta:

Auxiliumque petunt: arcem quo frangere possint.

Sed non interea desistunt insidiari:

Nunc tentare minis, nunc uiribus arcitenentem.

Donec post biduum legato iam redeunte

780

Sed sine presidiis. discedunt urbe relicta.

Quilibet ex populo sequitur: qui conscius extat:

Sarcinulis tamen ante suis ex urbe retractis.

At ciues redeunt: et acerba grandine tacti

Merent: sed sperant refici: si iura ualebunt.

785

A uenetisque petunt, profugos ut reddere cogant

Quae propriis manibus rapuerunt, aut alienis.

Omnia promittunt illi: fingunt quoque multa.

Nil tamen apparet praeter contraria facta.

O utinam iustus foret in scelus omne senatus:

790

Atque sui causas reputaret quisque pericli.

Nunquam restitui quemquam pateretur eorum:

Qui mox cum profugis fugissent sponte suapte.

Non bonus est unquam quisquis uoluit malus esse:

Nec malus est solum: sed gaudet sorte malorum.

795

Non credant precibus ciues: lacrimisque reorum:

Nec pactis etiam: sed nec iurantibus illis.

Est sua ficta fides: odioque dolisque referta.

Semper adest animus fallendi: sed locus abest.

Ergo locum profugis nolint concedere ciues:

800

Ne se paeniteat frustra: qum uenerit horror.

Nec credant illos tacitos non quaerere semper

Qualiter inuadant urbem custode carentem.

Denique iusticiam rector super omnia seruet:

Hancque putet solam custodem totius urbis.

805

Haec si defuerit. rector tibi dico recedens.

Vrbem non poteris quouis custode tueri.

Hoc habuit mea musa satis. quid diceret apte

De nouitate graui uillae portusque Naonis.

Affuit extremis tantummodo cladibus urbis.

810

Caetera sed didicit ueris a testibus olim:

Quamquam non possunt iam publica gesta latere:

Quae populo referente manent: semperque manebunt.