Bonaiuto da Casentino carmen iubilare

Exultent iusti, letetur terra, resurgat

Impius et totus pulsetur laudibus ether!

Gratia quanta viget! Nunc gloria quanta paretur,

Quot iubilis, quot plena bonis, cum grata virescant

5

Secula, quam letum sit et acceptabile tempus,

Musa refer! Clama, ne cesses! Singula terre

Climata, celorum fastigia, guttur abissi

Voce premas, istisque tuis orantibus imple.

Pande tuos, Paradise, sinus, extende priora

10

Atria, dilates caulas, spaciosius auge

Pascua, quo tantas in te prompteque tuentes

Suspicias turmas; omnes quas ubere fetu

Iste vigil Pastor licito tibi fenore reddit.

Qui purgare soles animas crudelibus undis

15

Alternando nives flammis, suspende rigorem

Hunc, donec saltem Iubileus transeat annus.

Nam venie penam functis, cedentibus orbe

Mutavere vias anime breviore volatu,

Nec tibi tam rigido penosa pedagia solvent.

20

Tu, princeps baratri, tu quivis civis Averni,

Cum fluxu multo gaudens strepituque tuorum

Plange, tetrum magnis implens ululatibus antrum.

Vtere quesitis animabus dente modesto,

Cerber, ne siccis ieiunans faucibus illis

25

Glutitis usum perdas et posse vorandi.

Nam novus iste tue predo Bonifacius esce

Celestem ditare suis vult plebibus aulam.

O sine Marte volens eternam vincere mortem

Militiaque levi stipendia carpere vite

30

Huc venias. Vos huc sitientes, oro, venite,

Hanc vite potetis aquam; nam cernimus ulcus

Et sanies anime tali torrente lavatur,

Non tantum vicine acies turbeque remote,

Sed vos, quos nostris equor divisit ab oris,

35

Vrbis tacturi postes date lintea ventis

Et silvis auferte trabes et stringite remos.

Ha, quicumque sciet sacri compendia cursus,

Istius et templi donum, quam crebra sacratis

Oscula liminibus figet cotienscumque reviset

40

Ara, dona ferens et trite mentis odorem!

O quis cognoscet, quis tanta charismata digne

Pensabit, tibi quis, Bonifaci, solvere posset

Condignas grates et laudes, o pater orbis?

Papa, decus mundi, quo remige ridet Olimpus,

45

Terra stupet, populi gaudent et Tartara lugent,

Vive, precor, quantum tu vis. Sed suspicor istud,

Ne interdum, molem rerum vel tedia vite

Horrens, dissolvi cupias. Plus ergo rogabo

Si dicam: vivas, quantum te mundus egebit.

50

Mille trecentenos Christus cum volveret annos

Crimine mundatur toto qui quolibet orbe

Centeni geminos patronos visitat Vrbis!