Tito Vespasiano Strozzi Borsias 6

Testo base di riferimento: W. Ludwig, 1977

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza

Altre sezioni


"Rem, Pontane, petis, quae non indigna relatu.

Magnanimi quis enim vitam cognoscere Borsi

Non cupiat, tantave loqui de stirpe recuset?

Pauca tibi e multis breviter certissima tangam.

5

Si prius antiquae narrando excurrimus urbis

Principia, haud alienum ab re fortasse putabis.

Namque, ut magnifico fuerit renovata labore

Nostrorum regum, agnosces, pulcherrima visu,

Clara viris opibusque potens, non indiga rerum,

10

Quas generi humano ad victum pecorique benigna

Indulget natura manu, gratissima caelo

Pontificumque eadem semper fidissima rebus.

Illa Vigentinis, qua Sandalus influit, arvis

Dicta olim, ut perhibent, Babilonia nomine Mansa

15

Praebuit hospicium multis mortalibus ora.

Non tamen hanc formam regio vultumve tenebat,

Quem nunc aspicimus. Ferme omnia namque paludes

Piscosae obruerant, nullisque coercitus ingens

Riparum obiicibus Padus hic stagnabat et illic,

20

Par maris immensi aequoribus; loca rara manebant

Tuta ab aquis, atque hinc memorant data nomina Mansae.

Maxima finitimae cum vero incommoda gentes

Saepius inferrent, alios petiere recessus.

Haud procul hinc templum, tenet unde Georgia nomen

25

Insula, non auro preciosum aut ditibus aris

Nobile, sed veteri indigenis venerabile cultu.

Hunc vallo fossaque locum cinxere, diuque

Hic positis profugi domibus templisque morati

Has etiam sedes populo crescente relinquunt

30

Et ratibus vecti ripae ulterioris ad oram

Pontificis summi iussu nova moenia ponunt.

Optimus hic urbis te Vitalianus honore

Reddidit insignem et magnis, Ferraria, donis

Ditavit camposque tibi concessit opimos

35

Atque sacros petere hine ritus, qui templa tenerent

Hos intra fines, iubet et parere Marino,

Magnarum cui mox rerum permissa potestas.

Praesule multa sub hoc studio delubra per agros

Aedificata pio, sacrae reverentia legis

40

Inducta et mores posita ruditate vetusta

Mutati in melius, pulchri observantia recti

Viribus aucta novis; magnis successibus haec gens

Floruit his terris vitam ducente Marino.

Si memorare velim plus quam privata potentis

45

Facta Salinguerrae et quibus hanc se dives ad urbem

Agmine fidorum magno comitante clientum

Temporibus Marchsella tulit diversa secutus

Consilia atque animo et factis contrarius illi,

Progrediar longe et variis ambagibus errem.

50

Quid referam patriae cupidos turbare quietem

Frattigenas et Fontanos Leutosque Rigosque

Arnoldosque truces ac seditionis Homonem

Autorem in populo pretiumque inducere maius

Optantem annonae claudentemque horrea Talpam?

55

Quid vos in medium adducam, conducere solem

Quos voluisse ferunt ac ventos navibus aptos,

Purgantesque novam praesenti flamine messem,

Aera per liquidum quam iactavere coloni?

Ergo ubi praecipitem demens discordia turbam

60

Egit et inter se conflatis omnia cives

Turbavere odiis et publica cura relicta est,

Alter in exitium alterius consurgere coepit.

Quique minus valuere, suis dum viribus ipsi

Diffidunt, mox externis, quae causa malorum est,

65

Auxiliis dominos urbi imposuere vocatis.

Sed non parva tamen restant solatia genti,

Quod domus Estensis placida ditione regendam

Consensu populi magno susceperit urbem.

At mihi sive duces Latios proponere, sive

70

Externos libeat, proprio seu fingere quemquam

Maluerim arbitrio, Borsi quos laudibus aequem,

Haud facile occurrunt animo, divinaque terris

Omnibus ac caelo sese offert cognita virtus.

Quippe inter magni faustos patris acta penates,

75

Clara rudimenta et teneris quae gessit ab annis,

Summum illi decus ac meritum peperere favorem.

Vividus ingenuae rigor indolis, omnia quondam

Maxima pollicitus supra quam credere fas est,

Indicia atque hominum spem vicit et omine certo

80

Principis exhibuit praeclari signa futuri.

Imperio sed quae pulcherrima gessit adepto

Post Leonelleos obitus memorare priusquam

Aggrediar, dicam pubentia tempora vitae.

Vndecimo addiderat menses bis quattuor anno

85

Borsius, et pietas animo prisca haesit amorque

Iustitiae iam tum puerili eluxit in aevo.

Nec minus ingenii tantum se erexerat ardens

Impetus, ut facile aequaevos superaverit omnes.

Eloquioque parem vix saecula prisca tulissent

90

Aut praesens aetas aut postera, talibus omnem

Si studiis enixe, operam impendisset eumque

Ni rerum series Alio diversa vocasset.

Quid varios lusus annis puerilibus aptos

Commemorem celerisque pilae fortisque palaestrae,

95

In quibus artifici virtus apparuit ingens

Iuncta magisterio? Quid, cum certatur utrinque

Proeliaque obtusis gladiis simulata cientur?

Et modo sublatis manibus caput arduus ictu

Occupat adversum celeri, modo callidus imos

100

Percutit ense pedes bellator. Et omnia tentat,

Quaque aditus faciles pateant ad vulnera, lustrat.

His agilem dum se reddit dumque labori

Membra parat; iuvenes omni in certamine victor

Ipse puer magnis anteibat laudibus et, cum

105

Gloria sublimen ferret, nova gratia semper

Affuit atque omni penitus livore carebat.

Quin etiam cantu docilem fidibusque sonoris

Delius instituit, ne pars ea laudis abesset.

Iamque instructa novis adolescere moribus aetas

110

Firmior ac propius velox instare iuventa

Coeperat. Haud segnem lasciva per ocia vitam

Ducere cura fuit turpique infringere luxu,

Sed teneros artus aestivo sole geluque

Durare atque sitim pariter tolerare famemque.

115

Tum varios forti discens perferre labores

Pectore et antiqui, retinens vestigia moris,

Quem vetus Ausonia et prisci tenuere Sabini,

Semper in aucupiis atque in venatibus esse

Gaudebat lautis epulis atque urbe relictis.

120

Et modo, qua iuncosa patet Garrusola vel qua

Sanzani regio campis se effundit apertis,

Assuerat canibus lepores agitare Britannis,

Et modo vel sacrae lustrare iuvabat opacos

Pomposiae lucos vel quas fert Mensola sylvas

125

Fulmineosque sues atque agmina dira luporum

Sectari canibus, quos fortis Alassia mittit.

Nec timor impediit, vasto si corpore sylvas

Frangeret incanus fera terga diuque paludem

Adriacam depastus aper, quin se ipse furenti

130

Strenuus adversum obiiceret ferroque minantem

Appeteret letoque daret rabido ore frementem.

Sed neque Acidalio volucres de sanguine natas

Et, quas Ortygiae primum et quas Phasidis arva

Vrbibus Italiae quondam misisse feruntur,

135

Accipitre et multa patriis indagine campis

Cura minor vexare fuit, dehinc tempore certo

Strymonias agitare grues falcone rapaci,

Cui celer egregie pugnanti hostemque tenenti

Vnguibus ac rostro docta succurreret arte

140

Non ignara canis praedamque tenacius urgens

Desuper haereret tandem premeretque iacentem

Nusquam saeva movens infixis dentibus ora,

Ne bellatorem turbaret inepta superbum.

Nec minus edidicit, veluti per stagna fatiget

145

Idem victor aves, cum pronus ab aethere summo

Fertur in attonitum rapido cum turbine vulgus

Transgressusque fuga Boream contortaque dextra

Tela Iovis plausu leviter commota magistri

In liquidos revolare lacus pavida agmina cogit.

150

Fit strepitus, sese agglomerant, late unda resultat;

Nec mora, remigio celeri se tollit in auras

Atque super dominum volitat coetusque loquaces

Despicit, an stagnis ausint prodire relictis

Observans, nec ab officio coeptisque recedit,

155

Terrifico donec sonitu de gurgite demum

Expulsam volucrem pedibus deiecerit uncis

Voce vel ad terram fuerit revocatus herili.

Tum rutilo innexae corio brevibusque ligatae

Vndique funiculis pennae versantur in orbem.

160

Quin etiam expertus norat, quae proelia pernix

Ardea depugnet, vinclis ubi liber ademptis

Horrida magnanimus vocat in certamina miles.

Ille autem magno clamore per aera fertur,

Nec diversus abit neque iter declinat ab hoste,

165

Sed rotat in gyrum sese trepidisque per auras

Orbibus instantem sequitur, ne Martius ales

Desuper invadat tractumque tenacibus hamis

Affligat terrae; hoc metuens arte impiger omni

Huc caput armatum cristis obvortit et illuc

170

Comminus arrectis per colla nitentia pennis

Seque animo ingenti rostroque tuetur acuto.

Sic suadente metu fatisque vigentibus audax

Nec facile aut cadit aut animam deponit inultus.

Haec vero levia et gravibus contraria curis,

175

Iniucunda tamen non esse putantur, et inde

Mens vires defessa novas corpusque resumunt,

Assidue magno quibus ille ardore vocatur.

Non minus oblectabat amor generosus equorum.

Hos etiam nitidos atque in praesepibus altis

180

Cernere compositos et scandere saepe iuvabat.

Nec Graecorum adeo celebrati versibus olim

Progenies veneranda Iovis cum Castore Pollux

Hunc sibi praeferri merito potuisse negarint,

Seu cursu libuit campo exercere patenti

185

Spumantem alipedem Siculis in montibus ortum

Aut quem Gargani misisset Iapygis ora,

Sive levi cuperet fossam transmittere saltu

Vndique praeruptam, seu pressis cogere loris

Orbis in angusti spatium fumantia docta

190

Colla manu admotis utero calcaribus arte

Nonnulla, ut quadrupes alte se vertat in auras.

Ac velut ingenium mirantur numina ponti

Atque modos, Vertumne, tuos gratumque decorem,

In quascumque libet mutato corpore formas,

195

Sic quoque per varios actus exercita quondam

Laudibus innumeris caelo se Borsia virtus

Extulit ac tantae iecit fundamina molis

Permansura diu nostrisque in mentibus haesit.

Vnica nec flammis renovata potentibus ales

200

Iam victura suo reparans in funere vitam,

Mollibus in nidis ubi segnes exuit annos,

Gentibus Assyriis tanto celebratur honore,

Nec desiderio tantum commota fideli

Niliaca inventum pubes veneratur Osirim,

205

Te viso quantum Ferraria sospite, Borsi,

Laeta erat et plausu magnum excipiebat alumnum.

Et vario sermone super te multa serebat,

Aequaevos inter comites pulcherrimus ipse

Cum sublimis equo placidam veherere per urbem:

210

Hunc capit egregiae spes indolis, hunc movet aetas,

Hunc genus antiquum, praestans hunc gratia formae;

Ille autem dexter, de quo modo plurima rumor

Gratantis populi cupidas referebat ad aures,

Cernere praesentem et conferre optata vicissim

215

Colloquia et fortem properans contingere dextram

Submovet obstantes manibusque et pectore turbas.

His etiam in fratrem Leonelli gratia fratris

Accessit, quem, cum paucis praecederet annis,

Hic natu minor eximio observabat honore.

220

At pater ingenti natum longaevus amore

Prosequitur studiumque sui populare favoris

Auxilio placidisque benignus vocibus auget.

Norat enim claris excultum maximus heros

Artibus ingenium, et ratio pulcherrima vitae

225

Ante oculos aderat carique modestia Borsi.

Verum illi quoniam regnum portendere fata

Atque novum antiquae decus illo principe genti

Accessurum olim vatum responsa monebant,

Laetus erat; meritisque ingentibus undique captas

230

Cum mentes hominum primis tenuisset ab annis,

Haec eadem in natum populi procerumque voluntas

Non ingrata seni fuit atque hanc ipse fovebat.

Talis in Haemonia Thetidis clarissima proles

Viribus atque animo celeris praecepta magistri

235

Exuperans olim crevisse fidelibus antris

Dicitur, imperio superum quaerenda Pelasgis.

Ante tamen quam militiae narrare labores

Incipiam ac, velut auspicio ductuque deorum

Optatis sese iuvenis commiserit armis,

240

Ne, Pontane, tibi prima ignoretur origo

Stirpis Atestinae, seriem decet altius omnem

Discutere ac veterum monumenta referre parentum.

Iam longo annorum spacio primordia quamvis

Obsita sint tanti generis, tamen inclyta facta

245

Virtutesque virum in lucem prodisse videmus.

Argolicis cum iam cecidissent Pergama flammis

Et profugi incerto diversa per aequora cursu

Classibus errarent Teucri, satus Hectore Francus

Iactatur vento Scythiae glacialis ad oras

250

Atque illic parvam, ut perhibent, sibi condidit urbem.

Belfortes Franco genitus regionis abhorrens

Saevam intemperiem caligantesque paludes

Concipiensque animo coeptis maiora paternis

Aedificat classem, comites sibi deligit et, quo

255

Fors tulerit, dat vela Notis patriamque relinquit

Et tandem occiduum pelago delatus ad orbem

Littoreos Gallos acri certamine victor

Conantes terrae hospitio prohibere repressit.

Nec mora, pacatis animis in foedera gentes

260

Finitimae Troesque simul coiere locusque

Condendae datus est urbi campique feracis

Pars in amicitiae pignus prope littora cessit.

Iamque novis sese indigenae Troianaque pubes

Connubiis iungunt, Belfortisque unica proles

265

Magni dictus avi Priamus de nomine regnat.

Hinc alios etiam memorant longo ordine reges

Gallorum imperium tenuisse atque omnis, ut aiunt,

Alterius Franci tellus de nomine dicta est

Francia, quae post haec autores sanguinis huius

270

Protulit. Hac ille est ab origine Carolus ortus,

Carolus armipotens, tua clara, Pipine, propago,

Fortia quem Magni decorant cognomine facta.

Nunc vero breviter tibi, qua ratione, quibus res

Tanta modis et quo processerit ordine, dicam.

275

Gelicia, Aglantis Pellaeo sanguine creti

Filia, Rugero nupsit, qui maximus inter

Gallorum proceres Rissa regnabat in urbe.

Ille ubi per scelus insidiis atque arte malorum

Occubuit, magno mulier visura parenti

280

Regnatam Libyen Tyriae Carthaginis urbem

Advehitur iam plena viro partuque soluta

Edidit in lucem puerum patrioque vocavit

Nomine Rugerum, miseri solatia casus.

Cesserat e vita genitrix et posthumus infans

285

Vix tribus addiderat menses bis quattuor annis

Africus antiquo hospitio coniunctus Aglanti

Prole carens Atlas sibi mox suscepit alendum,

Atlas caeliferi Atlantis, quem pulchra parentem

Maia vocat, de gente satus, non artis avitae

290

Inscius et callens magicos ante omnia ritus.

Hic leges morum egregias atque optima recte

Vivendi praecepta dedit magnamque potentis

Naturae seriem ostendit causasque latentes.

Tum maris ac terrae et caeli quae forma, quis ordo

295

Et quo se zonae extendant per sydera tractu,

Multa requirenti senior monstravit alumno;

Frigore nam saevo quae non habitabilis et quae

Torrida sit nimium vicinis solibus ora

Et quae temperiem praestet mortalibus aequam,

300

Edocuit puerum caelique arcana reclusit.

Nec minus astra, quibus nomen prisca indidit aetas,

Quantum illuc fas est humanae accedere menti,

Singula quid prae se ferrent, hoc ille magistro

Edidicit neque eum latuit, sublimis Olympi

305

Bis septem insignis stellis qua parte Bootes

Luceat utque locum genua inter picta nitenti

Praebeat Arcturo plaustrumque volubile servet

Atque uti transcursa geminas disterminet Arctos

Linea ducta nota cristis radiantibus, altum

310

Quas inter caput attollit Iunonius Anguis.

Quae lunam solemque suum mutare colorem

Causa laborantes adigat clarumque reducta

Nondum nocte diem quid tristibus implicet umbris,

Non ignarus erat. Gelido sub Orionis ortu

315

Cur tot praecipitent abruptis nubibus imbres,

Norat, et immenso sitiens cur Sirius aestu

Ardeat, ut bis sex caelestia signa vicissim

Orta cadant magnusque suum se volvat in orbem

Annus et una dies semper redeuntibus in se

320

Mensibus inserta accrescat, quo debita mundo

Tempora subsistant studio correcta parentum.

Talem igitur pacis Rugerum finxerat Atlas

Artibus et, quoniam fatorum haud nescius illum

Noverat exitio Lybicis fore gentibus et, quas

325

Prisca superstitio posuit mortalibus, aras

Eversurum olim, summis in rupibus arcem

Struxit, ubi exigeret secura per ocia vitam,

Quo saltem miseris aliquam, si forte liceret,

Adderet ipse moram tali conamine rebus.

330

Servabatque locum imposito custode, neque ulli

Externo patuere aditus, accedere ne quis

Et magni imperio parentem Atlantis alumnum

Mutare aut suadere abitum atque abducere posset.

Verum, ubi consilio fatorum infringere legem

335

Non datur et magicae nequicquam innititur arti

Nec retinere valet precibus discedere certum

Et maiora sequi pulchra pro laude parantem,

Tristior atque pio pueri commotus amore,

Quo virtus et fata vocant, permittit abire.

340

Iamque recessurum lachrymans his dicitur heros

Rugerum affatus verbis monitusque dedisse:

'Vade tui memor Atlantis, te numina postquam

Eripiunt mihi, care puer! Mea dicta sub alto

Pectore fixa tibi maneant tecumque revolve

345

Plurima, quae docuit patriis affectibus Atlas!

Nostra sed in primis superos cognoscere facta

Sit tibi certa fides atque intima cernere corda,

Et subrepta putes vitae, quae somnus et oci

Languor iners turpisque absumunt tempora luxus.

350

Arbitrio plerumque suo mortalia coepta

Omnipotens Fortuna regit finitque, sed ante

Elegisse viam ad rectum rebusque futuris

Consuluisse, quoad licuit, quicumque sequetur

Exitus, egregia res est dignissima laude.

355

Tu superare tamen durissima quaeque ferendo

Aude animo ingenti teque ipsum vincere certa!

Tum cave, te rebus tumidum Fortuna secundis

Reddat et implacido perterreat aspera vultu!

Non odium, non ira dolorve aut gaudia, non spes

360

Aut metus infringant mentem, non torqueat auri

Plus aequo te dira fames, non prava libido

Praecipitem rapiat nec sordibus inquinet atris.

Aspera virtutis via segnibus; haec eadem se

Fortibus ostendit facilem superisque reponit

365

Sedibus illustres animas. Sic maximus ille

Amphitryoniades meruit considere Olympo,

Quem meus Antaeo congressum dicitur Atlas

Spectasse atque illi magno applausisse favore,

Cum misceret adhuc dubio certamine pugnam,

370

Et iuvenem laribus victorem accepit amicis.

Sic quoque rex Macedum, genitrix tua cuius ab alto

Sanguine deduxit genus, et fortissimus Hector

Et pius Aeneas et bello clarus Achilles,

Cognati, Rugere, tui, crevere suumque

375

Laudibus aeternis nomen sparsere per orbem,

Innumerique duces, quorum edere nomina longum est,

Hanc tenuere viam et summo celebrantur honore.

Ominibus vero infaustis crudelia quamquam

Te duce fata parant nostras evertere leges,

380

Non tamen ista tibi infensum me iniuria reddit,

Parva licet non sit; tantum in me vincula possunt

Sanguinis et iura hospitii carique labores,

Quos ego te propter bis denos sedulus annos

Suscepi et numquam me suscepisse pigebit.

385

Adde, quod ingenui mores et amabile cunctis

Partibus ingenium rabidos mollire leones

Possint, teque ut ament, Marpesia cogere saxa.

Tristibus illa quidem restant solatia fatis,

Cum videam neque enim me saltem. haec omina fallunt,

390

Quantum et quale decus promittant sydera votis

Officiosa tuis. Iam nunc immania cerno

Bella gerenda tibi atque alios emergere ritus,

Hammonemque meum desertis protinus aris

Ire procul video pollutaque linquere regna.

395

Cum virtute duce in summum te culmen honoris

Fortuna extulerit, patrio complectere amore

Se tibi tradentes populos ac mitis eosdem

Iustitia comitante regas! Firmissima regni

Praesidia hinc adsunt, hos instrumenta futuros

400

Bellica thesaurosque tuos arcesque putabis.

Ast ubi avaritiae impulsu videre tyrannos

Raptores, non aequa sequi, sine more feruntur,

Quo studiosa vocat novitas, veteremque perosi

Fortunam mutant animos gaudentque tumultu

405

Securi regum et pariter sua commoda curant.

Gallia certa tibi sedes. Hic ossa parentis

Rugeri, hinc etiam veniet tibi regia coniux;

Nec minus haec eadem iunctos tibi sanguine reges

Et dedit et post haec tellus dabit; hinc ego prolem

410

Surgere magnanimam atque Italas regnare per urbes

Aspicio, cuius proavos atavosque relinquo.

Nicoleon iam nunc sortes, Garamantidos arae

Et pecudum fibrae manesque aviumque volatus

Astraque portendunt oculis praesentia nostris.

415

Vrbs Phaethontei clarissima surget ad oras

Eridani, quae nunc nulla est, ubi pascua late

Ac nemora et vepres nullisque coercitus amnis

Aggeribus campos stagnantibus obruit undis.

Illa patrem patriae tantum benefacta valebunt!

420

Nicoleon merita decorabit imagine, quae tunc

Ante palatinos spectabitur aurea postes

Aurato sublimis equo populisque colenda.

Postque patrem, imperium Leonellus et altera proles

Borsius accipient, Latiae duo lumina terrae.

425

Nec mora, succedet, magno qui nomine dignus

Herculis Herculeos animos imitetur et acta.

Hoc renovata duce et spaciis ingentibus aucta

Divorum atque hominum stabit Ferraria sedes.

Tunc molem ipsa suam mirabitur et vaga late

430

Huius fama viri terras, Mare, sydera adibit.

Illius auspiciis pacatae asperrima gentes

Deponent studia armorum, bellique nefandus

Terga dabit Furor atque Italo pelletur ab orbe.

Huic patria ingentem viventi grata columnam

435

Eriget, ac rerum varias industria felix

Nobilium artificum deducet marmore formas

Spirantesque hominum vultus atque aemula vivis

Corpora corporibus finget positisque trophaeis

Inclyta magnanimi caelabit principis acta.

440

Iam super haec video statuam se tollere equestrem

Clara Corinthiaci superantem signa metalli

Et longa Herculeas testantem in saecula laudes.

Quare, age, care puer, tantarum gloria rerum

Mox oritura tuis ex ossibus incitet altae

445

Ad virtutis opus parituram ingentia mentem

Praemia post cineres etiam mansura nepotum!'

Haec ait, utque graves possit tolerare labores,

Edocet auratisque pedes calcaribus ornat.

Includit suras ocreis atque aurea firmo

450

Subligat hinc atque hinc femorum tutamina nodo.

Mox gravis hamorum nexu lorica trilici,

Aureus extremas ambit cui circulus oras,

Traditur, egregium Getuli munus Iarbae.

Hanc super ipse manu solido thoraca metallo

455

Perfectum atque ullis opus haud violabile telis

Aptat et inscriptum signis Phoenicibus ensem,

Quem sibi conflatum ad lunam sub sydere Martis

Cantata senior candentem extinxerat unda,

Dat iuveni, cui non chalybum vis ulla resistat.

460

Mox humeros geminosque simul tegit aere lacertos.

Arma parat manuum galeamque Pyracmonis olim

Arte laboratam atque argento auroque nitentem,

Puniceis alte surgentem in cornua cristis,

Maurusi spolium Bocchi, largitur et hastae

465

Immensum robur, patrui gestamen Atlantis,

Cuspide fatali horrendum penetralibus effert.

Dat chlamydem, Phrygii quam non ignara laboris

Ibia pinxit acu rara celeberrima forma,

Orta Tyro, clarum ducens ab Agenore nomen

470

Per seriem antiqui generis, doctissima vocem

Concordare lyrae, teneros componere versus,

Mollibus apta pedem choreis, gratissima Phoebo.

Nec minus ingentis clypei pater optimus orbem

Imperat afferri; caelata refulget in auro

475

Arcadis effigies, cognati sanguinis index,

Somniferamque gerit virgam piceumque galerum;

Haud procui hinc pulchra pugnans pro virgine pulcher

Acrisioniades talaria gestat et harpen

Concedente deo squamosaque colla ferocis

480

Falcato secat ense ferae vinclisque puellam

Liberat et victor secum fert praemia pugnae.

His igitur senior iuvenem felicibus armis

Instruxit, quibus ipse securigerumque Macheten

Saxaque multiplici torquentem immania funda

485

Ischyron et clava pugnantem Acheronta peremit,

Quos tunc paene puer Sicula de gente Cyclopum,

Aequore transmisso qui caedibus atque rapinis

Cuncta infestabant, Barcaeis victor in oris

Straverat et magno populos terrore levarat.

490

His Diomedei gregis ortum semine donis

Addit equum primo carpentem gramina lustro,

Ornatum phaleris atque aurea frena superbo

Mandentem morsu, qui par tibi, Cyllare, forma

Aequabat candore nives et cursibus Euros.

495

Victor enim Alcides immani rege perempto,

Postquam dira feros armenta relinquere mores

Compulit ac fontes potare et gramina pasci

Edocuit, tot dura truci mandante tyranno,

Formae insignis equam numero delegerat omni,

500

Threicium quae passa marem, vicinaque partu

Traditur Atlanti dono; dehinc sanguinis huius

Progeniem fama est ipsos aluisse nepotes

Ac lunae signasse nota, qua maximus Atlas

Vsus erat quondam astrorum caelique peritus.

505

Ipse quoque, hostili quo se tueatur ab ictu,

Armatur bellator equus cornuque minaci

Formidanda gerit celsa velamina fronte.

Iamque resurgebat terrasque reliquerat imas

Antipodum rubicunda dies; longaevus alumnum

510

Armarat lachrymans iterumque iterumque monebat

Complexusque pios non siccis pauca loquenti

Luminibus dabat et grates ob munera agenti.

Tum fore se meriti memorem, dum vita maneret,

Spondentem emittit porta et comitatur euntem.

515

Ille solum linquens natale atque Africa regna

Cognatos inter proceres, quos fortis alebat

Gallia, subversis Maomethi turpibus aris

Floruit ac sponsae regalis honore superbus

Protulit illustri claros de stirpe nepotes,

520

Vnde ortum perhibent nostros deducere reges.

Tertius imperium Carli post funera patris

Carolus obtinuit, Grossus cognomine dictus;

Artibus hic pacis bellique instructus ad oras

Venerat Italiae Romam accessurus, ut illic

525

Acciperet regni solito de more coronam.

Magnanimos inter proceres loca prima tenebat

Illi ex fratre satus regali sanguine cretus

Actius, ingenio praestans et maximus armis.

Dumque moram traheret Patavina Grossus in urbe,

530

Fertur Atestinam sub amoenis collibus arcem

Multa inter iuveni egregio praeclara dedisse.

Hinc perhibent genti cunctis memorabile terris

Nomen Atestinae impositum, quam nominis huius

Mutata parte Estensem dixere minores.

535

Tres igitur gentes olim ceu foedere quodam

Inductae ex Asia, Europa Libyaque creandis

Principibus coiere meis summoque deorum

Consilio Estensis late stirps condita regnat.

Forsitan et quaeras, magni Iovis unde ministram

540

Gens ea portet avem, quae rostro armatur et uncis

Vnguibus atque alas ingentes candida pandit.

Hanc Phryges illato superis Ganymede ferebant;

Haec quoque magnanimis gestanda nepotibus ipsi

Signa reliquerunt Troes, quibus aurea miscent

545

Lilia, cognatae monumentum nobile gentis.

Nec non Sismundi nova munera Caesaris addunt,

Nigrantes aquilas. Fulvum namque ante leonem

Maximus Aglantes dederat, Phoenicia dextro

Qui pede verba notis gestat signata Latinis,

550

Quae contra impavido suadent procedere passu".