Iacopo Stefaneschi opus metricum 6

Reference basis text: F.-X. Seppelt, 1921

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta

Other sections


De celebri sancti Petri de Murrone heremite,
qui sponte papatui cedens ad heremum rediit,
canonizatione liber primus

 

Iam celi convexa tenens, sidusque supernis

Sedibus admissum, memoras, narrasse profundum

Et mirum texisse metrum, dum terrea mentem

Celabat natura tuam, dum fervida seclo

5

Diva fides, spes diva foret, dumque ignea tecum

Et virtus mansura tibi; at nunc prodere mundo

Summa iubes, recolende pater, que dulcius auris

Dum frueris. Licet ergo parem me haud talibus ausis

Nec dubitem, temptabo tamen, munimine tanti

10

Fisus, ut aggrediar repetentem claustra monarcham,

Te rursus laudare patrem, iam morte repostum

Sideribus, scriptumque polo; tu respice nostros

Affectus, illosque iuva, tua proderit umbra,

Vt rutilet flavum producti seminis aurum.

Continuatio huius operis ad finem alterius,
quod idem actor fecerat, narratio incipit

15

Cesserat ethereis celo pascendus et astris,

Exigui deserta loci secreta reposcens,

Vt pedibus subfixa Dei mens inclita dulces

Limpidius gustaret aquas, ignara laboris

Cure solliciti Marthe, comitata sororem,

20

Celestinus apex, cunctis mirandus et orbis

Insolitus temptor, cautus tamen ipse recusat,

Ingenii metitus opes, cum pascua dudum

Florida virgultis melius sibi cognita poscit.

Quomodo cum papa Bonifacius octavus Neapoli post renunciationem
fratris Petrii electus in papam vellet eum secum ducere,
idem frater Petrus occulte fugit

At summum sortitus erat Bonifacius inde

25

Culmen apostolicum, celebri provectus honore

Assensuque patrum, sacram et sacrandus ad urbem

Accelerabat iter, monitis hunc ducere temptans,

Quem purum sanctumque putat; sed callida purum

Ne capiat fraus docta, timet, successibus ardens

30

Efficitur; nam mane volens discedere presul

Parthenope, petiisse fugam precedere iussum

Comperit. En senior titubans discrimina secli

Et rursum violare specum, sub nocte quietos

Fallit et immersos sompno, sociosque laborum

35

Custodesve sui, magnis anfractibus actos;

Et secum comitante uno, qui dogmate patris

Atque animi virtute viget, roburque inventa

Cinctus erat, celebris tendebat ad ardua celle

Sulmonis, remeare putans solitisque potiri.

40

Sic dulces modulata sonos sub carcere docta

Picta avis, invasa iaculis, ubi libera celo est,

Remigat in caveam, res mira videntibus horror.

De coronatione et consecratione pape Bonifacii
Rome ad cotinuationem operis succincte narrata

Sed presul procedit iter, solersque per omnes

Nuncia transmittit caute celatque recessus,

45

Quidve velit; divam primamque ingressus in urbem,

Pontificum sublime opus, ac liquidare peruncto

Crismate cervicem regni diademate pressam,

Et veteres ritusque sacros Romanaque complet

Festa per effusam clero plaudentia Romam.

Quomodo frater Petrus non fuit inventus in cella
supra Sulmonem, sed in littore Veste civitatis

50

Interea vigiles noscunt, discursibus apti,

Ad cellam rediisse virum, clausumque requirunt

Illic; nec licuit tantum comprehendere patrem,

Seu aberat, seu tectus erat, seu mira paventem

Gratia velarat, veluti devotio fratrum

55

Certa tenet. Tandem multo defessa labore

Sollicitudo vagum discit sub littore Veste

Hunc fore, diffisum pelago; nam sanctior ille

Murro senex tacitos properabat adire recessus,

Occultasque plagas, Grecamque invisere terram,

60

Vt lateat, sibimetque vacet, caveatque futuris

Scismatibus ne causa foret tantisque periclis.

Sed mare silvestrem fugiens celumque perosum,

Ipsiusque Dei parens obtutibus, almum,

Ter reiicit, ter fudit humo, ter carbasa vento

65

Dispulit, et siccis navim detrusit arenis.

Qua naute novitate stupent, mirantur et herent,

Inspiciuntque patrem, quis sit, quo tendat, et unde

Disgressus rogitant. Quidni? Miracula terrent,

Et facies veneranda senis, suffultaque barba,

70

Florida canities, vestis villosa, relucens

Simplicitas indocta plicas, vulgataque fama

Cedentem latitare patrem, regisque sonorum

Edictum, quibus exciti condicere temptant,

Coniciuntque, hunc esse Petrum, clausimque revelant.

75

Sed quis tanta queat, tantumque obducere nomen?

Indubie viget igniculus sensimque patescit,

Et trahit avectos patris ad spectacula vultus;

Vndique visendi causa concurritur, et qua

Perrecturus erat, subsistunt huncque verentes

80

Inclinant, flectuntque genu, velluntque pilosum

Quadrapedem sessoris equum ac asinumque rudentem,

Preciduntque togam, morum fiducia tanta est.

Nam iusti meritis tergi sua crimina vulgus

Sperat, et incolumes reddi languoribus egros.

85

Sic fugiens mundum mundo reducitur. O quam

Mundi crescit honos, laudisque insignia clarent,

Dum redit ad caulam, Latio dum congerit urnam

Pastoremque sequi mavult, ubi dulcia sumpsit

Pascua, montanis Murro nutritus in herbis,

90

Solaturque suos desertos dogmate fratres.

Quomodo frater Petrus inventus Veste deducitur
ad papam Bonifacium Anagniam et tandem positus est
volens in Rocca Fumonis

Ac humilem comitans vallatumque undique turmis

Adscitisque aliis clara virtute modestis,

Quos sublimis apex Bonifacius atque secundus

Rex Carolus misere illi, deduxit euntem

95

Murronem, grate susceptum, plurima dantem

Si cuperet; propriaque domo formosius apta

Collocat hunc presul, blandeque amplectitur almum

Alloquiturque senem placidis sermonibus heros;

In tantumque pium movet, ut consistere promptus

100

Arce velit castri Fumonis, sique resedit,

Que vehitur celso sublimis ad ethera colle,

Non facilis gressu, nec bello pervia et armis.

Sic munita situ est; inibique fluenter

Exhibitus sociisque datis, sed celica spirans

105

Parce usus parceque tulit, moresque priores

Observare studet, memorans in pectore celum.

De obitu fratris Petri de Murrone

Iamque aderat tempus, qua sors humana senectam

Expeteret, celumque senex, patriamque manentem

Advena, contemptor mundi, civesque superni

110

Concivem, servumque Deus sua premia prestans

E merito, gemmis crasso vernantibus auro

Serta caput cingi, fungi perfectius haustis

Seque Deo; gelidum siccis humoribus ardens

Febris adest, stimulatque senem, sacrisque potitum

115

Exhalare piam cogit hunc ad sidera mentem.

O felix papale decus supremaque calcans

Queque, supergressus vincensque per omnia luxum,

Ingrederis celeste solum, terrasque supernis

Commutas, fineque probas te attingere palmam.

Miraculum de cruce, que apparuit in eius morte

120

Cuius in abscessu rutilans in lumine parva

Parva tamen, quia parvus erat, nam mente subestans,

Crux micat insignis, visa est vertigine versa,

Vt magis eniteat, iussisque in singula subdi

Hunc doceat, memoremque crucis, memoremque laborum

125

Huncque cruci fixum mundo, mundumque vicissim.

De sepultura eius Ferentini et exequiis

Inde Ferentinum delatum corpus honesto

Ingeritur tumulo manibus sub dogmate fratrum.

In que loco stantum digne sollempniter actis

Exequiis, dum cardo preest a presule missus,

130

Et celebrem sublimis apex Bonifacius heros

Missam doctus ait Rome. Reverentia quidni

Promeruit patris: quondam diademate fulsit

Papali, mirusque fuit virtutibus orbi.

Quomodo tempore Bonifacii Federicus de domo Aragonie
ex una parte et Carolus secundus rex Sicilie ex alia parte
ad pacem venerunt quibusdam parentelis factis

Post que grata suis succedunt secula votis,

135

Et redeunt proni, submotis nisibus illi,

Aggressi Siculas longo iam tempore terras

Aragones, vallantque piam dulcedine pacem

Coniugiis, pelagi bellorum turbida passi

Fluctibus, et rident magno huic agitata per orbem

140

Pontifici, ac variis replentur tempora miris.

De indulgencia omnium peccatorum concessa basilicis apostolorum
quolibet centesimo per papam Bonifacium octavum

Quorum uno fama celebri, seclisque salubri

Centeno largitur opes, ceu carmina dudum

Nostra canunt, reseratque prose diffusio nostra;

Discite centeno detergi crimina Phebo,

145

Discite, si latebras scabrosi criminis ora

Depromant contrita sinu, dum circulus anni

Girat, perque dies quindenos exter, et urbis

Incola tricenos, delubra patentia patrum

Etherei Petri Pauli quoque gentibus almi

150

Doctoris subeant, ubi congerit urna sepultos.

De captione pape Bonifacii Anagnie et eius liberatione tertia die

Multa facit, multosque iuvat, multique gravatos

Se reputant. Nonus dum sic elabitur annus,

Heu! gravis alluvies, funesta et morbida, nostris

Nec seclis audita lues prorumpit, et audens

155

Ingruit. En capitur residens sublimis in alta

Sede Petri, summa Christique vicarius urbe.

Vrbe sua, tectisque suis, manibusque suorum

Quaque satus, raptis congestis undique gazis.

Qui scelerum actores, que causa, quidve repensum

160

Quid loquimur? Radiante die trinaque labante,

Irruit in stolidos plebs docta furentibus armis;

Hos cerebro, quosdamque manu, quosdamque recisis

Naribus evertit, capitur qui maximus horum

Extiterat; summusque pater iam carcere liber

165

Protinus hunc solvit; rediens festinus in almam

Vrbem, quippe sacram, miro circumdatus orbe

Vallatusque armis. O mira potentia tantis

Enodata malis! Numquam sic glorius armis,

Sic festus susceptus ea, cleroque decorus

170

Insignisve fuit, cunctos ubi ferrea texunt.

Prima patrem sedes Laterani suscipit, inde

Etherei Petri, cuius miracula seclo

Clara patent; siquidem proprium defendere servum

Tutarique patrem cure est, devotius illi

175

Obnixum, tumuloque suo procumbere templo

Claviger imperitat. Pauco nam tempore fluxo

Decursoque die, lecto prostratus anhelus

Procubuit, fassusque fidem veramque professus

Romane ecclesie, Christo tunc redditur almus

180

Spiritus, et sevi nescit iam iudicis iram,

Sed mitem placidamque patris, celi credere fas est.

De creatione Benedicti pape undecimi qui statim
mortuo Bonifacio infra decem dies fuit electus

Roma novis concussa fremit, sevumque minatur

Martis opus, ceptas timor est prorumpere flammas

Et clarere palam, stipulas celi conditus ignis

185

Incendit facilis; Christi at clementia tantis

Occurrit, limphasque iacit. Benedictus eodem

Tempore suscipitur, vir clarus, cumque coronam

Cepisset frigiique decus, dum curreret annus,

Et sedes Romana vacat Perusina per alta.

De creatione archiepiscopi Burdegalensis in papam,
qui dictus est Clemens quintus

190

Vndenusque fluens magno sub turbine mensis

Bertrandum elegit, cuius nec tempora nobis

Prodere dat volitum, dictum cognomine del Got.

Vnum flere libet: nono iam prefuit anno

Vrbe procul, gradibus Roma provectus ab ipsa.

195

Germanusque suus, qui Lugdunensis et inde

Cardo fuit, Romanus apex de stipite Vasco

Clemens dictus erat, distansque ad culmina vectus.

De obitu Domini Matthei Rubei cardinalis Perusii
et eius epitaphio

Quo cetum mandante alpes transire, vel omnem,

Vel partem, levita prior procedere promptus

200

Decubuit moriens, toto presente senatu

Exequiis, laus digna viro; memorandaque pandam

Ipsius sermone brevi, si hunc claudere metro est.

Si pietas, si recta fides, si candida quemquam

Ornavit titulis clero laudanda venustas,

205

Te tulit ante patrem, tecum puerilibus annis

Concrevit, cunctosque tibi virtutis amictus

Induit. En fortem monstrant adversa, modestum

Prospera, prudentem finis, mensura refertum,

Devotumque Deo lacrime, iustumque fatentur

210

Munda manus, sincerus amor, zelusque calescens

Ecclesie, quamque esse caput, quamque esse magistram

Credideras, servasque fidem; nam cardine vexit

Te iuvenem, te natum Vrsa, teque urbe coruscum

Pollentemque genus; multis ornaris et ornas

215

Eloquium sermone gravi, fervesque disertus

Ingenio studioque simul, qua doctus utroque

Efficeris, merito magnos conscendis honores

Magnus, et his auctus fulget sub nomine virtus.

Fulget et Vrsa domus, dum fis levita, Mathee,

220

Cui Rubei cognomen erat, cardoque iuventa,

Et senio confractus abis pandisque futuris

Te moriente mori. Non sic datur omnibus unum

Vivere; quo cauti vigilemus, et inscia sortis

Atque hore, mens ipsa vacet rogitare salutem.

225

Quam te promeritum miseratio pauperis effert,

Queque sacro Elistea dedit, corpusque repostum

Illesum miranda tuum res fudit in urbem,

Membra genis, unguesque manu, firmosque capillos

Vertice quosque artus nono redolentia Phebo,

230

Que stabili allusere animo niveoque pudori.

De coronatione pape Clementis quinti facta Lugduni,
rege Francorum presente et casu, qui accidit in ea

Convenere patres trans Alpes, quaque rapacem

Influit in Rhodanum pallens mitisque Sagona,

Lugdunumque suo reddunt munimine septum.

Hic freni diadema ferens dextratur habenis

235

Francorum a rege illustri, signumque verendum

Occurrit, diadema cadens, nam pressus in arto

Atque ruinoso cecidit sub pondere muri.

Oppressique fuere alii, dum frena tenerent

Magnanimes. Quid tanta velint, disquirere vanum est

240

Auguriis, novitque Deus monstrare futurum.

Quomodo Clemens papa quintus stans Lugduni commisit inquiri
de vita et miraculis fratris Petri de Murrone
rege Francorum hoc supplicante

Hoc residens rex grande movet, sumpsitque verenter

Summus apex, veneranda Petri committere gesta

Inquirenda procul, patribus suadentibus unum

Illud idem. Variis consistimus inde sub oris,

245

Oceani pelago confinibus, ante Garonam

Burdegalis, posita Pictavis flumine parvo

Ambita, Rhodanique plenum concernimus alvum

Avenione siti; sacrum recipitque Vienna

Concilium octavi mensis, paulumque moramur

250

Avenione iterum. Datur illic debita nostro

Gloria, diffusis quam nobis texere voti est.