Tito Vespasiano Strozzi eroticon 6
Other sections


1. de obitu Bagarini accipitris egregii
ac de eius clarissimis laudibus

Si qua tuas lector Bagarini venit ad aureis

      Forsitan ex aliquo fama relata loco,

Ille hic, Cosmiaca pulcherrima cuius imago,

      Ac verae similis, tam bene picta manu est.

5

Non fuit accipitres inter formosior alter,

      Nec magnis meritis carior ullus hero.

Neve quis ignoret propriae data praemia laudi,

      Ex ipso discat carmine qualis erat.

Purpureis maculis plumam insignibat et auro,

10

      Qualis apum decorat corpora picta color.

Penna fuit dorso si non argentea, saltem

      Argento similis, vel speciosa magis.

At procera caput cervix fulcibat honestum

      Desuper, inque oculis vividus ardor erat.

15

Cauda nec in longi speciem temonis abibat

      Nec brevis, at potius inter utrumque fuit;

Acer inhaerebat pugno, et formidinis expers

      Horrebat nullas nocte dieque manus.

Blandiciis gaudebat heri, placideque movebat

20

      Alternos agili dexteritate pedes.

Nulla recusabat capiti velamina mitis

      Accipere, et tanquam luce careret, erat,

Illo non alius pernicibus ocior alis

      In miseras tanta strage ruebat aveis;

25

Non fuga perdici non magni corporis ingens

      Phasiacis robur profuit alitibus.

Non illum vano cuccus deceperat astu,

      Dum vagus incertas itque reditque vias.

Non tibi se eripuit turtur, Bagarine, sequenti;

30

      Non velox pennis, et pede segnis anas.

Congressusque tuos corvi tremuere feroces

      Et picas leto tradere lusus erat.

Haud facile evasit, quem tu semel unguibus hostis

      Attigeras, quamvis strenuus ille foret;

35

Quin etiam parvas volucres placidissime rerum

      Ad domini assueras ipse referre manus.

Nec minus ex altis ad sibila prima redibas,

      Arboribus, medium sole tenente diem.

Teque canum quamvis avidorum laederet error

40

      Praeda sub hamato dum pede capta iacet,

Non tamen ingenuum tibi cor excanduit ira:

      Parcebas, veniae certaque signa dabas.

Ad speciem si res deducitur, omnia magna

      Et praeclara quidem nemo fuisse neget.

45

Ista sed immiti virtus te funere rapto

      Ecquid erit paucos post, Bagarine, dies?

Aut nihil, aut aliquid, de quo non multa loquantur

      Ipsi etiam, qui nunc fortia facta probant.

Multos prisca viros insigneis protulit aetas,

50

      Extincto quorum corpore fama iacet.

Mortalique manu totum quaecumque per orbem

      Sumptibus immensis structa fuere, cadent.

Hoc facit annorum series, nisi temporis atros

      Exuperent morsus scripta diserta virum.

55

At tibi, si nequeo vitae immortalis honorem

      Non permansuris tradere carminibus,

Si mea iam notis sparsere liquoribus ora

      Sandalus, et Nymphae quae loca sacra colunt,

Qualiscumque mihi libato venit ab amne

60

      In laudes surget spiritus ille tuas.

Et memor officii semper gratusque piusque

      Incidam tumulo talia verba tuo:

Hoc iacet accipitrum Bagarinus gloria saxo

      Quem tali dignum munere duxit herus.

65

Ne Stygis ad nigras inhumati corporis umbra,

      Si quis adhuc remanet spiritus, erret aquas.

 

2. ad Gasparem quendam, quem crudeliter
occisum uxor assidue deplorat

Illa tuos, Gaspar, casus quae fleverat absens,

      Cum miserae primum fama relata necis,

Parte carens animae, quam tecum hinc ipse tulisti

      Testibus huc fertur condolitura Deis.

5

Et memor illius, quem non simularat amoris

      Accendit geminas ad tua busta faces.

Tristis ubi spargit violas et thura crocumque

      Omniaque haec largo flebilis imbre rigat.

Et complexa tuo gelidum pro corpore marmor

10

      Saepe vocat maneis, dulcis amice, tuos.

Saepe vocat, teque extincto crudeliter omnem

      Spem queritur moestae procubuisse domus;

Nec minus affligi se nunc per sidera iurat

      Morte tua, luctu nec leviore premi,

15

Quam tibi sive soror, seu vestri sanguinis una

      Esset, si fallit, quaeque nefanda ferat.

Ecce tibi haec studio meditor dum pauca fideli,

      Nox abit, atque diem Lucifer ortus agit.

Invita hinc discedo; vale, carissime Gaspar,

20

      Et tua praesenteis sentiat umbra Deos.

Quod tibi si dabitur coelestia regna tenere

      Opta illa nobis in regione locum.

Carminis auctorem, lector, ne quaere, sed unum hoc

      Dicere me satis est: Huic ego amica fui.

25

Nec quia per tenebras solo comitata dolore

      Adveniam, nostrum hoc argue consilium.

Sic opus est, sic res, pietasque, fidesque requirunt

      Et facti ratio dissimulanda mei est.

 

3. ad Illustrissimam et pudicissimam virginem
Dominam Blancam Mariam Estensem. Encomion

Aemula Pieridum et magnae certissima cura

Palladis, Estensem virgo quae tollis ad astra

Eximia virtute domum, cui non tulit aetas

Nostra parem, quid primum in te mirabile dicam?

5

Vnde tuas nunc incipient mea carmina laudes?

Hinc mihi se se offert regali grata venustas

Digna supercilio, et praestantis gloria formae;

Hinc decus antiqua deductae ab origine regum

Stirpis, et imperii occurrit sublimis aviti

10

Maiestas, per mille gradus, seriemque virorum

Ad magnum revoluta ducem, quam Borsius ipse

Facta patrum superans, titulis ingentibus auxit.

Egregias animi dotes, ac nobile tantis

Ingenium superadde bonis, et quae tibi nullo

15

Improba fortunae eripiet violentia casu.

Ista simul repetens animo, subsistere cogor,

Ingeniique labat tantae sub pondere molis

Cymba gravata mei, neque enim discernere promptum est

Quam cui nos deceat laudum praeferre tuarum.

20

Sed quoniam neque opes, nec candida forma, nec aetas

Florida vitali fruimur dum lumine, semper

Certa manent, quamquam haec in te sunt, Blanca, relinquo.

Illa magis, quae vulgus iners ignorat, et olim

Quae tibi largita est Divum indulgentia, verbis

25

Exequar, illa equidem multum mirorque proboque

Tempore rara tuo et paucis communia tecum.

Qualis enim, quantusque tuo sub pectore regnet

Doctrinae coelestis amor, legumque sacrarum

Quae tua relligio, quae sint pietasque fidesque,

30

Insignis vitae ratio, et sine labe verendi

Testantur mores, ac mens obnoxia nullis

Criminibus, sed recta, operumque inimica malorum.

Quid nunc virginei referam praeclara pudoris

Munera? quo laudum in genere, haud superaris ab ulla

35

Et licet ante annos iuvenili aetate, senilis

Mens tua facta regat levibus contraria curis,

Non tamen usque adeo Lachesis te pectore agresti

Finxit, et indocilem gestu formavit inepto,

Vt rudis ad molles choreas cantusque sonoros

40

Accedas, quibus et raro ludensque vacasti,

Non sine laude tamen. Sacram quid Apollinis artem,

Quid concessa tibi citharae solemnia dona

Commemorem? et digitos dulci cum voce loquenteis?

Iam manuum artifices omnis labor iste tuarum

45

Exuperat, solersque tuo concedit Arachne

Victa magisterio, atque parem sibi Diva fatetur

De capite orta Iovis, studiumque favore benigno

Nobile prosequitur, nec talibus invidet orsis.

At quicquid levibus filis connectis, et auro

50

Docta simul varios apte immiscere colores,

Quicquid acu pingis, longum est narrare, neque inter

Singula versari, quamvis pulcherrima ducam,

Est animus: taceo phaleras ensisque decori

Vaginam insignem, et tanto dignissima dona

55

Principe, mille tua perfectos arte labores,

Qui laudem simul et magnum meruere favorem:

Praetereo et quicquid populi pervenit ad aureis.

His aliud tibi maius inest, quod nulla tacebit

Posteritas, nomenque tuum indelebile reddet:

60

Te chorus Aonidum secreta per avia ductam

Pierios haurire lacus, umbrasque subire

Lauriferi nemoris, sedesque habitare beatas

Permittit, comitemque sacri iubet agminis ire.

Hinc fluit ingenuus vigor, hinc sublime videmus

65

Ingenium, hinc nitidi facundia provenit oris,

Sive libet facileis numeris includere versus,

Libera seu pedibus componere verba solutis;

Sive quid ipsa paras graiae non inscia linguae.

Nec satis est si te nuribusque, virisque latinis

70

Praeferimus, quos nostra vident nunc saecula, sed iam

Vatibus aequari meruit tua laurea priscis.

Quod si Pegasidum vestigia clara sequenteis

Miramur colimusque viros, quam iusta puellam

Gloria tale aliquid meditantem ad sidera tollet?

75

Cum tibi praesertim maiorum splendor et altae

Nobilitatis honos qua nunc illustris haberi

Ipsa etiam poteras, nullo accedente labore,

Staret et in magnis opibus fortuna teneret,

Regaleis inter mensas, cultusque beatos,

80

Quae facile et forteis animos infringere et almis

A studiis revocare solent, neque inepta loquacis

Grandibus avertit coeptis sententia vulgi

Spernentis, quae vana putat, nec t e movet id quod

Vatum cura sibi et Musis hoc tempore cantet.

85

Immortale igitur nomen virtutibus istis

Blanca feres, nec te maiorum sanguine ab alto

Degenerem arguerit, cum postera venerit aetas.

His amor, atque hominum studia incenduntur honesta,

Certatimque colunt, eadem haec tibi numina Divum

90

Conciliant, magnusque piis affectibus ardens

Se fratrem, patremque tibi Duc Borsius offert.

Atque ita percepto laudum rumore tuarum

Ille comes, bello praestans Federicus, et armis

Nec rationis egens, Vrbini optavit ad urbem

95

Te duxisse nurum et caro coniungere nato.

Eheu, quam votis hominum contraria saepe

Fata obstant, neque habet certum fortuna tenorem!

Quae miseranda tuos lugebunt carmina casus,

Infelix puer ac teneris extincte sub annis?

100

Heu quanto patriae gemitu, quantoque parentum

Illuxit funesta dies, quae te ultima terris

Abstulit, incoeptos frustra abrumpens hymenaeos,

Spemque simul, tantae quam mox dabat indolis ardor!

Non ego te lacrymas illo tenuisse pudicas

105

Funere Blanca reor, quamquam tibi nomine tantum

Cognitus ille foret, tuque illi nomine tantum

Cognita, et alterius faciem ignoraverit alter.

Hoc mihi persuadent manifesti signa doloris

Velatumque diu caput et lugubris amictus,

110

Quodque inclusa domi nunquam spectanda per urbem

Incedas, nisi virginibus cum invisere sacris

Templa habitata iuvat, coetu comitante pudico.

Ista tibi insignem sine fine modestia famam

Per genteis dabit, et laudes occasus et ortus

115

Australisque plaga, et gelidis Aquilonibus horrens

Audiet ora tuas, teque alti regia coeli

Agnoscet tellusque et saxa loquentur, et undae.

Perge, puellarum decus, et qua dextera monstrant

Numina, carpe viam, atque animi bona (quod facis) alto

120

Imperio, atque opibus regum potiora superbis

Et niveo, roseoque magis pretiosa colore

Esse puta, et Musas, pulchrosque amplectere honores

Palladis; haec tristeis nobiscum ferre procellas

Fortunae poterunt, quoties contraria surget;

125

Illa cito effugiunt nec qui certamina segnes

Prospiciunt, sed qui pugnant meruere coronas.

 

4. ad illustrem et omnium virtutum genere praeditam
Blancham Mariam Estensem, virginem puducissimam
Aspice sidereo facilis mea munera vultu,
Sanguine magnorum nata puella deum;
Munera si tantum spectes, haud digna videntur
Illa in regaleis, Blanca, venire manus;
Maxima sed certe duces, si nostra putabis
Quae sit in Estensem, mensque fidesque domum.
| \\<05>(E)[ad eandem, cui Phillidem puellam hetruscam, nobili loco
natam formaque et moribus insignem, commendat

O latiae virgo decus admirabile gentis,

      O soror et magni filia cara ducis,

Quam decor et vitae commendat candor et aetas,

      Virginei comitem Phyllida sume chori.

5

Ad te miratrix laudum, fautrixque tuarum

      Venit ab Hetrusco dia puella solo;

Et pudor, et pietas gratam fecere Dianae

      Artibus his eadem cara futura tibi.

 

6. ad Ripam

Ripa, licet regum genus alta ab origine ducas,

      Exuperet phrygium forma superba Parim,

Ditibus incedas gemmis oneratus et auro,

      Servet inexhaustas ferrea turris opes;

5

Structurae egregio quamvis domus ordine pulset

      Alta laboratis sidera marmoribus,

Pomiferi nemoris te protegat umbra per aestum,

      Serpat ubi gelidae rivus amoenus aquae,

Nec tibi deficiant quae desidiosa voluptas

10

      Appetit, haud ideo te rear esse Deum.

Immo ea si videam te fati munere adeptum

      Et studium vitae pendeat inde tuae,

Non a me pluris fieres quam matula, qui nec

      Quicquam in se pensi, nec rationis habet.

15

Sed tibi non desunt longe his meliora, quibus fit

      Nomen ut observem, Ripa diserte, tuum;

Cui magis est Latiae nitor et facundia linguae

      Cognita? quis graio doctior eloquio?

Quis iuvenum tanto moderari examine menteis

20

      Novit? et ingenuis artibus imbuere?

Tu rectum sequeris, vitium fugis, optima suades:

      Tu sanctae constans cultor amicitiae.

Non tibi tabificus carpit praecordia livor,

      Non te spes vana credulitate regit;

25

Non animi vireis frangit dolor, improba non te

      Transversum attonitis sensibus ira trahit.

Te iuvat alterius benefacta audire nec ulli

      Detrahis, atque bonos officiosus amas;

Te fors non potuit male sana per ocia talem

30

      Fingere, sed virtus et labor et ratio.

Ergo tibi meritas certant impendere laudes

      Ad quos fama tui pervenit ingenii:

Horum ipse in numero, tenui licet ore susurrem.

      Conor idem; tu, qui te veneratur, ama.

 

7. ad Philomelam.
Lusciniae gratias agit pro eius dulcissimis
et continuis cantilenis

Aemula divini suavissima carminis ales,

      Quae virides umbras, et loca sacra tenes,

Mollibus et variis quae tot discrimina vocum

      Flexibus, humana dulcius arte refers,

5

Munere pro tali tibi quid Philomelam rependam?

      Praemia quae tanto digna labore putem?

Dum vagus huc illuc hortis genialibus erro,

      Miror et artifici culta vireta manu,

Hospitis officio tu protinus usa benigni,

10

      Fingis in adventu carmina mille meo.

Nec procul hinc densis canis abdita frondibus, altae

      Ilicis in ramo, populeisve comis;

Verum hic iuniperi insidis mihi proxima trunco

      Non imitabilibus me venerata modis.

15

Et licet hac perstem tibi tam vicinus in umbra,

      Deque tua suavi garrulitate loquar,

Nil tamen ipsa times, nec gutturis ista canori

      Sedulitas ideo dulce remittit opus.

Grata sed in longum luco resonante querela

20

      Ducitur, argutis continuata modis.

Nos vero, tali quoniam dignaris honore

      Dicimus in laudes haec tibi pauca tuas:

Humanas avium quae mulcent cantibus aures

      Cedere carminibus carmina cuncta tuis.

25

Vive diu, similisque tui generata propago

      Finiat extremum non nisi sera diem.

 

8. hortatur se ipse ut ad amicam properet.
Ad Philiroen properans, pedes suos ad iter hortatur et
ne quid impedimenti in via occurrat in primis optat

Ite citi, volucreisque pedes praevertite ventos,

      Et loca deliciis quaerite nota meis:

Nota meis loca deliciis, ubi candida saepe

      Mecum dignata est ludere Phylliroe.

5

Phylliroe, nullis faciem perfusa venenis,

      Cui proprius roseo fulget ab ore color:

Cuius inauratos cupiat sibi Cynthia crineis,

      Cui facileis oculos invideant Charites,

8a

Invideat laetis Cypria luminibus

Formosasque manus doctisque laboribus aptas

10

      Iuret persimileis ipsa Minerva suis.

Tum reliquis agiles respondent partibus artus,

      Nec tu in ea ut quidquam carpere, Mome, queas.

12a

Vt nihil ex illa nemo probare queat.

Talis erat virgo Caeneia, talis et altum

      Per mare Dictaeo vecta puella bove;

15

Talis erat fulvi decepta cupidine nimbi

      Et quam sub falso lusit olore Deus

Talis erat vatum Omphale celeberrima cantu,

      Talis et Idaeo rapta Lacaena proco;

Talis et illa fuit, quae me sibi iunxerat olim,

20

      Nondum iuratam fallere docta fidem:

20a

Quam totiens nimia levitate offensus et ipse

20b

Deserui, quoniam noluit esse mea.

Cuius ego immite imperium tot perditus annos

      Multaque non sano pectore digna tuli

Sed tua Phylliroe quamvis collata deabus

      Ambiguum valeat reddere forma Parim,

25

Candida simplicitas, tumidoque carentia fastu

      Pectora, sunt ipso grata decore magis:

Adde fidem, quam nec coniux Ithaceia vincat,

      Nec Mithridateas quae comitata vias,

Nec quae Tartaream properavit adire paludem,

30

      Defunctum Evadne sponte secuta virum.

Te licet in primis cupiam, formosa, videre,

      Vixque brevis patiar tempus mane morae,

Triptolemi tamen haud optem conscendere currus,

      Ire nec in celeri Bellerophontis equo;

35

Aut levibus Persei volitare per aera pennis,

      Aut furibunda tuis currere Colchi rotis;

Nec Zeroastreas arteis, magicive requiram

      Carminis auxilium, Daedaleamve fugam;

Nec mihi, si liceat, pedibus talaria curem

40

      Picta galeriti nectere Mercurii.

Vnus enim nobis poterit satis esse Cupido,

      Quo duce susceptum perficiamus iter;

Qui mihi semper adest, levibusque quod excitat alis;

      Nostrum furtivo flamine corpus aget.

45

Vix mihi, iam videor pedibus contingere terram,

      Vincit et humanos strenua planta gradus.

Sublimisque pari quamvis discrimine Phoebus

      Distet ab Eois, occiduisque locis,

Et canis exurat sitienteis fervidus agros

50

      Mutaque sub densa fronde quiescat avis,

Non tamen accelerans immenso laedor ab aestu,

      Nec mea longiquum membra fatigat iter.

Quoque magis propero, tanto magis ipse labori

      Sufficio, et vireis impiger auget amor.

55

Heu quanto afficeret me sors inimica dolore,

      Si qua meum subito, causa teneret iter!

Et mihi iam senior properanti occurrat amicus,

      Quem fugere oblatum me pudor ipse vetet,

Singula qui vario cupidus sermone requirat,

60

      Sciteturque viam, propositumque meum,

Multaque contexens longis ambagibus erret,

      Atque importunus multa referre velit:

Vt Ferdinandus, magni post fata parentis,

      Ausonias terras Parthenopenque regat;

65

Nuper ut urbano Florentia concita motu

      Tristia det miseris civibus exilia;

Vt trepidus Borges Romanam liquerit urbem,

      Maestaque Pontificis funere turba sui.

Vt Pius insignis magna virtute, fideque

70

      Aeterni in terris iura parentis agat.

Sforciadem Venetumque probet, quod foedera pacis

      Securus studio servet uterque pari.

Hinc Malatestigenae miretur Principis arteis

      Bellorum egregias, eximiumque decus;

75

Illinc innumeris Federicum laudibus ornet,

      Praestantemque manu, consilioque ducem.

Nec minus Estenseis heroas, et inclita facta

      A primis orsus dicat originibus;

Ingressusque tui titulos genitoris et acta

80

      Conferat ad laudes se, Leonelle, tuas.

Vnicus hinc foenix latio dux Borsius illi

      Argumenta novae praebeat historiae:

Et referat quantum nostro sit in Hercule laudis

      Et Sismundeo qualis in ore decor.

85

Tum patris et patrui vestigia clara sequentem

      Estensem his cupiat iungere Nicoleon.

86a

Haud tacitum estensis te Nicolae sinat.

Addat et immitem Turcam nostraque ferocem

      Segnitie, et captis urbibus excidia

Iam Pelopea Getas regnare per oppida, iamque

90

      Adriaci in populos arma parari maris.

89a

Iam Peloponnesi regnare per oppida nec non

90a

Gentibus Adriaci nunc inhiare maris.

Quod, suadente Pio, Federicus Caesar in hostem

      Ardeat, et vireis concitet ipse suas;

Quod paret ingentem commota Britannia classem

      Et repetat forti Sequana regna manu,

95

Parte alia veteres hostes insurgere Gallos,

      Tutanteis magnis viribus imperium.

Nec Regem oblitum Italiae carive nepotis,

      Maximaque ad Ligures mittere subsidia,

Ergo ne similis turbet nova gaudia casus,

100

      Neu videar Dominae lentus, inersque meae,

Nunc precor aerio nebulae circunder amictu,

      Qua Venus Henean induit alma suum.

Sic demum iussas potero contingere sedeis

      Tutus et optatam cernere Phylliroen.

105

Dum loquor, et celeri moveo vestigia passu,

      Extremae apparet meta propinqua viae,

Iam procul auspicio servantem compita quercum

      Et veteres fagos populeumque nemus:

Ecce levi flatu teneris de frondibus exit

110

      Et cadit in faciem lenior aura meam.

Huc ego crediderim Zephyrum migrasse tepentem,

      Captum sideribus cara puella tuis,

Qui mihi non stulte sibi consuluisse videtur,

      Chlorida si pro te deserit ille suam.

114a

Si pro te nigras deserit hesperidas.

115

Nam quid in extremis vidit pretiosius oris?

      Quid nunc in nostro pulchrius orbe videt?

Laeva Padi ripas, vetus at mihi dextra sacellum

      Monstrat, et annosae culmina parva casae,

Quam lentis ederae complexibus undique cingunt,

120

      Delet ubi raros alta senecta Deos.

Nil ibi vel Zeuxis, vel magnus pinxit Apelles,

      Nil ibi Phidiacae composuere manus;

Lignea crux vero media quae pendet in aede

      Egregia clari Mentoris arte caret.

125

Pene suis convulsa trahens de sedibus olim

      Fundamenta rapax sustulit Eridanus,

Proximaque aggeribus ruptis per culta vagatus,

      Mucida sacrilegis tecta replevit aquis.

Muscosus templi paries, humorque situsque

130

      Praeteriti reddunt tristia signa mali:

Nec procul hinc sterilis campi septena sacerdos

      Conductis pauper iugera bobus arat.

131a

Pauper in exiguo censu cultuque sacerdos

132a

Ipse colit sterilis iugera bina soli.

Huc mea, simplicibus Nymphis comitata Dione,

      Cincta caput vario flore venire solet,

135

Cuius in adventu templis augustior aedes

      Omnibus haec cunctas unica vincit opes.

Ecce diu latitans aperitur villa remotis

      Arboribus carae villa beata Deae.

Protinus, hac visa, celeri praecordia motu

140

      Venturae exultant praescia laetitiae

Quid mihi fiet amor, blandos cum cernere vultus

      Fas erit? Et niveam cum dabit illa manum?

Tunc ego non dubitem Croesi contemnere gazas

      Et tot Pelleae clara trophaea domus.

145

Si quis enim crispos ad frontem ludere crineis

      Viderit, et quali se ferat alta gradu,

Noverit argutis eadem quid possit ocellis,

      Vt mortale nihil dulcia verba sonent;

Sentiet Aetnaeis certanteis ignibus igneis

150

      Et poterit constans aequa et iniqua pati.

Quod si forte alicui dignabitur oscula ferre,

      Altera vel proprio sanguine laetus emet.

Vulnus et auxilium quod Pelias hasta tulisset

      Mirabar, fati nescius ipse mei;

155

Desino nunc, facilisque inducor ut omnia credam

      Si necis, et vitae ius habet una meae.

Illa quidem media Phalarim placaret in ira,

      Tardaretque tuas, saeve Perille manus,

Terribilemque suis oculis mitescere Martem

160

      Cogat, et iratum ponere tela Iovem.

Felices agri, fortunatique coloni,

      Quaeque simul colitis rura benigna Deae!

Namque ubi vere novo genialia tendit in arva,

      Vobiscum dulceis protrahit illa moras,

165

Vobiscum loquitur, vobiscum carmina cantat,

      Vobiscum facileis exhilaratque choros;

Et modo vobiscum cultis spatiatur in hortis

      Et modo plena vago retia pisce trahit;

Nunc manibus doctis imitatur Palladis arteis,

170

      Nunc molleis elegos et mea verba legit.

Fallor? an haec Ceiris, Dominae carissima nutrix,

      Substitit? ac verso respicit usque gradu?

En rapidis iterum fertur cita passibus: ipsa est

      Notaque, ut accedam, dat mihi signa manu.

175

Progrediar, quaeramque meis fiducia votis

      Quae sit, quidve novi sedula portet anus:

Quod tua si praesens aderit solertia amanti,

      Talibus officiis aurea Ceiris eris.

 

9. ad Carolum. Amicum suum optimum,
quod Philliroem vehementer amet

Si vigiles curae, subitus si pallor in ore,

      Si crebros gemitus edere, pauca loqui,

Si nunc iucundo, nunc tristi incedere vultu,

      Si sperare aliquid, plura timere simul,

5

Si properare modo, modo lento incedere passu,

      Si vario mentem flectere proposito,

Si fora, si coetus hominum vitare frequenteis

      Indicium praebent, Carole, amoris, amo.

Si quid amem quaeres, ubi nos male fida reliquit

10

      Anthia, successit candida Phylliroe;

Phylliroe nullis faciem perfusa venenis,

      Cui proprius roseo fulget in ore color.

Illa mihi furtim me surripit, hanc sequor unam;

      Hac sine non videor vivere posse diem.

15

Huius ego insignem non tantum, Carole, formam,

      Verum etiam mores, ingeniumque probo.

Illa meis leges oculis imponere digna est,

      Illa meos sensus abstulit, illa tenet:

Illa tenebit, erunt donec vaga sidera coelo,

20

      Donec erit tellus, aequora donec erunt.

 

10. Phylliroes amicae epicedium

Quo miser usque tuos celabis, Tite, dolores?

      Aegraque mens tacitum quo premet usque malum?

Dissimulare prius licuit, dum sol tibi fulsit,

      Candidus et placidae spes bona sortis erat:

5

Nunc fera consilium superat violentia fati,

      Nunc ars indomito victa dolore perit.

Maxima saepe latent sub tristi gaudia vultu,

      At sua cor laesum non bene damna tegit.

Infandos luctus et vulnera pectoris ede,

10

      Atque ea quae nulli nota fuere prius.

Quae si forte times hominum vulgare per ora,

      Silva locum lacrymis praebet opaca tuis:

Silva locum praebet lacrymis, ubi semita nulla

      Cernitur, humani signa nec ulla pedis.

15

Hic querulas tantum volucres habitare ferasque

      Credibile est, procul hinc arbiter omnis abest.

Sol, cuius radios umbrosa cacumina silvae

      Huc vix oppositis frondibus ire sinunt,

Qui nunc Haemonii non immemor ignis et undae,

20

      Forsitan hic mecum condoliturus ades,

Testis eris nihil esse mihi, cur vivere curem,

      Aetheria postquam lux mea luce caret.

Nam quid ego hic aliud, nisi durum ac flebile semper

      Sublata sperem te mihi, Phylliroe?

25

Tu meus ardor eras: in te mea maxima cura

      Haeserat, et voti summa caputque mei.

At nunc a patria, saevi contagia morbi

      Dum fugis, indigno funere rapta iaces.

Et mihi iacturae tantum, tantumque doloris

30

      Conditio dirae mortis acerba tulit,

Vt semper misero iustissima causa querelae

      Crescat, et aeternis commorer in lacrymis.

Heu saevae leges et dura potentia fati,

      Humanum sinitis quae nihil esse diu!

35

An fuit omnino vestras infringere vireis,

      Si paucos etiam viveret illa dies?

Nunc primum viridis campos ingressa iuventae,

      Non extremus honor temporis huius erat.

Dedecet immiteis et acerbos carpere fructus,

40

      Illum quem culti spes tenet ulla soli.

Vos quoque tam subito decus hoc talemque puellam

      Nondum matura morte tulisse nefas.

Serius aut citius vestri mortalia fiunt

      Iuris, et haec illi sors adeunda fuit.

45

Heu funesta dies, nigro damnanda lapillo,

      Tristibus infaustum nomen adepta malis,

Qua puri quondam radios imitantia Phoebi

      Deseruit solitus lumina moesta nitor;

Qua bene compositos artus faciemque serenam

50

      Flaventeisque comas invida texit humus;

Qua vigor ingenui defecit corporis et qua

      Tabuit egregiis artibus apta manus;

Qua vox illa prius morientibus aemula cygnis

      Coepit in aeternam muta silere diem;

55

Quaque pios actus mors interrupit, et altae

      Infregit mentis nobile propositum!

Heu nimium miseri infortunatique parentes,

      Conficiet verus quos sine fine dolor!

Vos luctu assiduo sensum amisisse malorum

60

      Crediderim in vita quos mora longa tenet.

An potuit vestros Niobe superare dolores?

      Cognitaque adversis casibus Anthiope?

Plurima namque licet sint utraque tristia passae,

      Haud minor haec illa clade ruina fuit.

65

Seu mores, sive ingenium, seu gratia formae

      Quaeritur aut priscae nobilitatis honos,

Haesit in hac una simul harum gloria rerum,

      Huius in occasu tot periere bona.

Sic vestra in primis aegre iactura ferenda est,

70

      Nec dabit his aetas fletibus ulla modum.

At sacer ex illo tunc cum discederet ore

      Spiritus, et vestras quaereret illa manus,

Inque oculis vestris cum lumina fixa teneret,

      Quid vobis animi consiliive fuit?

75

Si quemquam potuit praesens extinguere moeror.

      Perdere vos etiam debuit illa dies.

Non habitura parem terquinque peregerat annos,

      Phylliroe vestros inter adulta sinus.

Phylliroen vobis tantum ostendisse videntur

80

      Et subito vobis eripuisse Dei.

Non generum vobis, non caros illa nepotes

      Praebuit, aut dotis dona parata tulit.

Divitiisque brevi gavisa et honore parentum,

      Mox erit exiguus filia vestra cinis.

85

Sed quid ego infelix vestra infortunia tantum,

      Ipse velut patiar vulnera nulla, queror?

Igne cupidineo quicumque fideliter arsit,

      Vnica cui praestans cura puella fuit,

Cui placitum subitis fortuna abrupit amorem

90

      Casibus, aerumnas cogitet ille meas:

Ille suo exemplo poterit mea tristia fata

      Discere, et arcam pectoris acre malum.

Si possent aliqua coelestia Numina flecti,

      Nec vetitum certis legibus esset iter,

95

Quod prius obtinuit Stygiis a manibus Orpheus,

      Sollicito Superi nunc mihi forte darent.

Si proprios iterum levis umbra rediret in artus,

      Carpere concessas me duce iussa vias,

Forsitan admonitus quo rursum perdita pacto

100

      Flentem moesta virum liquerit Eurydice,

Cautius ingrederer nocitura pericula vitans

      Et quaecumque solent gaudia magna sequi.

Ah miser! atque iterum miser! et sine pectore Tite,

      Quo dolor impellit? quae tibi verba cadunt?

105

Tu ne Deum stabili firmatas ordine leges

      Credideris certam deficere ante diem?

Cum semel hinc alium raptae mittuntur in orbem,

      Terrenasque animae deseruere domos,

Praemia pro meritis referunt, sedesque paratas

110

      (Sic statuit Superum provida cura) tenent.

Corpora nec surgunt leto defuncta priusquam

      Vltima iudicii venerit hora sui.

Si tamen aeterni veneranda potentia regis,

      Qui coelo et terris imperat atque mari,

115

Omnipotens qui solus agit mirabile quicquid

      Cernimus et quidquid lumina nostra latet,

Si tibi Phylliroen nunc illa potentia reddat,

      Ne noceas huic quam diligis ipse, cave.

Nam nisi vera loqui piget, his egressa tenebris

120

      Aetheriis gaudet sedibus illa frui.

Et pudor, et nulli pia mens obnoxia culpae

      Rectum iter ad Superos, unde recessit, habet.

Phylliroe felix terris colit astra relictis,

      Magnorum in numero iam nova Diva Deum.

125

Pro quibus inducor ne non ego gratuler illi,

      Ne videar tantis invidus esse bonis.

At, quoniam solitos misero mihi cernere vultus

      Non datur et placidae gratia frontis abest,

Dum moror in terris, dum tu colis aethera virgo,

130

      Accipiet lacrymas dulcis imago meas.

Haec tibi, Phylliroe, similis vera omnia de te,

      Si modo non desit spiritus, ecce refert.

Haec mihi grata comes, seu tendere solis ad ortum,

      Seu iuvat Hesperium visere littus erit;

135

Haec mihi, si Geticas rupeis calidamve Syenen

      Transferar, in caro semper habenda sinu.

Huic ego curarum seriem narrabo mearum,

      Et quoties cupiam te, mea vita, sequi.

Namque, ubi in humanis nulla est constantia rebus,

140

      Quid spe fallaci pascere vota iuvat?

Illi vita fuit longissima, quisquis honeste

      Occidit et spretis quae videt, alta petit.

Interea, dum fila sinunt mea currere Parcae,

      Nec summi iniussu Regis abire licet,

145

Candida quod relevent afflictum insomnia laetor,

      Effigiem referunt quae mihi saepe tuam.

Nam quoties nitidi capitis pulcherrimus ordo

      Per somnos oculis visus adesse meis?

Attonito quoties gemini se luminis ardor

150

      Obtulit? et miro nota decore manus?

Mutua quid referam, quae tu mihi saepe videris

      Accipere, et solitis reddere verba sonis?

O ego quam tali deceptus imagine felix!

      O placidae noctes! o mihi grate sopor!

155

Atque utinam non tam subito me somnus et error

      Linqueret, ac mecum staret uterque diu!

Scilicet ut tecum maneam, pulcherrima, donec

      Longa meae veniant taedia laetitiae.

Dum mortalis eras, neque adhuc te in parte Deorum

160

      Regia siderei viderat alta poli,

Sola tamen mihi numen eras, et criminis expers

      Candidus impura labe carebat amor.

Te supplex igitur meritis pro talibus oro

      Per fratrem, per qui te genuere precor,

165

Vt tua praesentes Superos mihi gratia reddat,

      Vtque mei nunquam non memor esse velis.

At me nulla tui capient oblivia, seu me

      Lux alat, aeterna sive ego nocte premar.

Et quae praecessit maias octava Calendas

170

      Postquam non ultra tu mihi visa dies,

Illa mihi solennis erit lacrymosaque semper

      Indicium tanti principiumque mali.

Hic tibi, dum licuit nobiscum ducere vitam

      Me tenuit laudis maxima cura tuae;

175

Nunc quoque neu praesens neu postera nesciat aetas

      Qualis sub gelido marmore nympha cubet.

Ipse tuum nostro signavi carmine bustum,

      Qua Padus illabens rura paterna videt;

At quicunque leget miseri monimenta doloris,

180

      Verba sibyllino tradita ab ore putet.

Qua nihil in terris tulit haec pretiosius aetas,

      Quae potuit credi, dum fuit, esse Dea,

Phylliroe iacet hic teneris extincta sub annis,

      Proxima Ferrariae dum tenet arva suae,

185

Tempore quo misera pestis bacchatur in urbe,

      Nec sors vicinis parcit iniqua locis.

Crudeles nimium Divi, crudelia fata,

      Perdere quae tantum sustinuere decus.

 

11. ad Psyttacum

Psyttace, quid frustra misero mihi nuper ademptam

      Phylliroen tanta sedulitate vocas?

Parce, precor; parce insanos augere dolores:

      Heu periit quam tu vivere forte putas,

5

Parce; meo toties animam de pectore vellis,

      Phylliroen quoties blandula lingua refert.

Heu periit neque eam spes amplius ulla videndi

      Quam propter nobis vivere dulce fuit.

Si sensus tibi, si ratio est, ut habere videris,

10

      Communi tristem te decet esse malo.

Non sum equidem oblitus, tibi quae responsa vocanti

      Poscentique dapes saepius illa daret.

Et memini aurato dum te prodire iuberet

      Carcere porrectam te insiluisse manum.

15

Atque illinc dulcem, rostro parcente, salivam

      Suxisse illaesis molliter e labiis.

Post, ubi divinae laudaras sidera frontis,

      Non homo dicebas, sed Dea Phylliroe est.

Prisca salutato si paucis Caesare verbis

20

      Nigranteis aetas nobilitavit aveis,

Quid tibi facunda fingenti plurima voce,

      Tam bene, tam docte, Psyttace, laudis erit?

Laudo equidem, ingenium miror; debere fatemur

      Nos tibi: nulla tuis gloria par meritis;

25

Sed ratio et tempus, fortunaque lubrica certam

      Dant nostris legem rebus et eripiunt.

Haec igitur nos causa monet desistere coepto,

      Nonnunquam et placitum flectere propositum.

Quid loquor? unde meae tanta inconstantia mentis?

30

      Quod modo damnaram, Psyttace, nunc cupio.

Forte meis aliqua ratus es te posse mederi

      Luctibus, hos ubi sum dictus adisse lares.

Quodque ita sit, cum me tristi moerore silentem

      Vidisti et multo rore madere genas,

35

Tu quoque, commotus graviter sociusque doloris,

      Ecce piis lacrymis lumina moesta rigas.

Functus es officio veri et prudentis amici,

      Nilque reliquisti quo mala nostra leves.

Perge, precor, Dominaeque tuo communis utrique

40

      Semper adorandum nomen ab ore sonet.

Atque utinam in saevo pietas tua vulnere fiat

      Tam dulci eloquio Pelias hasta mihi.