Isotta Nogarola elegia de laudibus Cyanei ruris

Salvete, o Cyani fontes dulcesque recessus

      In medioque alnis consita silva lacu!

Aonidum salvete choris loca grata sororum

      Et quae cum Bromio Phebus adire solet!

5

Docta mihi quoties quaerenti carmina Musas

      Profuit in vestro comperiisse sinu!

Posthabito quoties Parnasi vertice Apollo

      Libetrique undis haec nemora alta colit!

Haec quoque, dum sordent Nisae iuga celsa, feroces

10

      Liber agens tigres saepe vireta petit.

Quot patuit domus ista viris virtutibus auctis

      Insignique ortis hospitibus genere!

Haec quoties Gonsaga et amore et sanguine iunctus,

      Mantua quo gaudet praeside, tecta subit!

15

Huc quoque Pontanus Musis comitatus amoeni

      Non semel accessit captus amore loci,

Qui iam migrantes Latii revocavit ab oris

      Pieridas, magnae gloria Parthenopes.

Quis tacitum, quis Naugerum, Verona, relinquat,

20

      Sceptra tenens nuper qui tibi iura dedit?

Hanc dum urbem regeret paribus moderatus habenis,

      Quam praeclare illud, quam bene munus obit!

Hunc sophiae imbutum studiis sub flore iuventae

      Cirrhaeis quondam Musae aluere iugis.

25

Dum rapidus mediam Veronae dividet urbem

      Noster et Adriadas dum petit amnis aquas,

Naugeri nobis nomen laudesque vigebunt,

      Haerebitque imo pectore semper honos.

Nunc memini et meminisse iuvat, quo tempore nostras

30

      Non sprevit tantus praetor adire domos.

Quam fausta illuxit coelo, quam candida nobis

      Lux felix, Cressa lux bona digna nota,

Qua periucundo iussum est certamine quaeri,

      Patraritne Adam maius an Eva scelus!

35

Ille viri partes, ego sum conata tueri

      Foemineas, quamquam foemina quid poteram?

Deliciae, o Cyanum, et Nogarolae gentis ocelle,

      Alcinoi atque hortis gratior Hesperidum,

Non mirum si iam deserta sede Pelori

40

      Nympha suburbano constitit hoc Cyane!

Dux Erebi Aetneis quondam ferus abstulit oris

      Persephonem Cereris pignora chara deae.

Trinacris ingemuit raptam miserata; tulisset

      Persephonae ah miserae, si potuisset, opem.

45

Flumina creverunt lacrymis fontesque lacusque;

      Flammarum evomuit latius Aetna globos.

Quis credat? Tunc Scylla etiam, tunc Scylla doloris

      Latratu horrifico maxima signa dedit.

Te quoque non solitas memorant fudisse querelas

50

      Miscentem lacrymis saeva Charybdis aquas.

Ipsae etiam nymphae confectae corda dolore

      Errabant scissis lata per arva comis

Ac veluti Euantes implebant questibus auras,

      Tundentes palmis pectora et ungue genas.

55

Quas inter forma egregia castoque pudore

      Praeclari Cyane nominis emicuit.

Fida una ante alias Cyane comes atque ministra

      Haerebat lateri sedula Persephones.

Alma Ceres, dum maternas inviseret arces:

60

      Natae, ait, o Cyane, sit tibi cura meae.

Hanc tibi commissam, Cyane, fidissima serves,

      Nusquam absit, iussis pareat illa tuis.

Vtraque paruerat, cura utebatur eadem,

      Vtraque sed Stygiis est superata dolis.

65

Quid faceret? Quo se raperet perterrita custos?

      Non erat et formae vis metuenda suae?

Ipsa amens animi atque ingenti caeca dolore

      Torpuit et nuda frigida sedit humo.

Tum patriam fugere atque invisa excedere terra

70

      Et petere Ausoniae littora certa fuit

Nulla mora. Vndisonum Siculas quod dividit oras

      Finibus Hesperiae traiicit illa fretum.

Post varios casus, post multa pericla quievit

      Sedibus his longae fessa labore viae.

75

Rus proprio Cyanum dixit de nomine, fontes

      Admirata tuis hic, Arethusa, pares.

Ex illo Cyanum prisci didicere parentes,

      Sera hoc gaudebit nomine posteritas.

Nympha decus Siculi quondam formosa Pachyni,

80

      Nunc Cyani et nostrae gloria magna domus!

Floreat o utinam per saecula longa superstes,

      Credita tutelae gens Nogarola tuae.

Aemula sit vitae Nogarolo a sanguine creta

      Atque pudicitiae foemina quaeque tuae.

85

Hanc oro tutare domum natosque nepotesque;

      Incolume hoc serves, candida nympha, genus.

Sic varios nunquam flores mala frigora laedant,

      Neve tuos nimius torreat aestus agros.

Sic tibi sint liquidi fontes, vernantia circum

90

      Prata nec anguinea sordeat unda lue.

Quin ea, quot rutilas Pactolus fundit arenas

      Vincat, quotque Tagi iactat Iberus opes.