Thetrasticon in profundissima opera maximi Dionysii
Auditor Pauli Dionysius optimus ille
Philosophus verum doctus amare Deum.
Scripsit quae multis sunt abdita quaeque moderni
Theologi libris inseruere suis.
5
Seraphicus sanctusque Thomas Dionysii
Te passim testem gaudet habere Deum.
Hinc liba sacro Graecorum nectare farta Advena Iohannes spondeo meo Carolo
Maxime Francigenum cui regia fortia fulgent
Munera votiferi sint tibi grata tui.
Vos qui Romuleas nescitis temnere thermas
Attica ne pigeat sumere gymnasia.
5
Quorum si quaedam per me scintilla relucet,
Versibus Ausoniis, si libet, aspicite.
Molestum si non nostri munire laborem
Firmetur vestri pondere iudicii.
Si quid nodosum durumve notatur in ipso
10
Parcite Cecropidis Attica tela sequor.
At si mendosus declinat tramite recto
Mellifluo vestro famine corrigite.
Quod si quorundam mordetur dente feroci
(Hoc leve namque meo contigit Hieronymo)
15
Vt vero stabulis mameat fundamine firmo
Regali stathmo figere sufficiet.
Crediderim multos tangentum summa sophiae
Non despecturos donula nostra fore.
Sudorisque gravis tentabunt carpere fructum
20
Forsan virtutem vilia verba tenent.
Saepe solent spinis redolentes crescere flores,
Nodosae vitis sumitur uva ferax.
Lumine sidereo Dionysius noster Athenas
Areopagites magnificusque sophos.
25
Primo commotus Phoebo subeunte selena
Tempore quo stauro fixus erat Dominus.
Mox ut conversus mira supefactus eclypsi
Consequitur gaudens ierothea ducem.
Qui mox edoctus praeclarus namque magister
30
Pneumatis excelsi fonte renatus erat.
Nec mora perfulgens caelestis duce sophiae
Atridas edocuit de quibus ortus adest.
Namque ferunt Paulum qui Christum sparsit in orbem
Ipsi felices imposuisse manus.
35
Vt mox perfectus doctoris summatus instans
Rexit Cecropidas pugil archiereus.
Alta dehinc volitans paulum supra alta secutus
Empyrei caeli tertia regna videt.
Supicit ad Seraphin primos sanctosque Cherubin
40
Aetherosque thronos quo sedet ipse Deus.
Post hos virtutes dominatus atque potentes
Agminibus sacris enitet ordo sequens
Mentibus axiramis tertia taxis inest.
Hos igitur numeros tibi trinos numine septos
45
Praedicti patris mystica dicta docent.