Poeta
Qui crucis es solitus frater cantare triumphos
Inque tuam sperans ferre trophea manum
Civibus angelicis poteras qui opponere Sphinga
Edipos in fidei simplicitate prior.
5
Dic mihi vix ternis cur cedis tractibus arcum
Quae poterat mentis frangere cerva tuum.
Frater
Terrenae certasse fere si fata dedissent
Victo eram praesto gloria lausque fuit.
Nil iuvat invictis quemquam se opponere divis
Aethera qui servet non lupus agnus erit
5
Agnus me vicit, scandit qui moenibus altis
Hierusalem ex rubrum perdomuit pelagum.
Poeta
Victe cadis basilisce loquax et noctua bellax
Nunc draco, nunc aspis, nunc leo, nuncque lupus
Prothea non metuit Petrus, non aspida Paulus,
Stat bove Borsiaco firmior alma ratis
5
Pastorem Rhadamante leva tuque Aeace serva
Minois aetherei spiritus astra regat.
Frater
Parce Poeta precor: victos quid ledere manes
Proderit? Invictum mens colat una Deum.
Sic me dum pereo trinum dum ledere numen
Ascendo triplia morte Sagitta ferit
5
Heu pietas, heu simpla fide, crucis ecce triumphum
Dum cecini laqueus ignis et Arnus agit.
Poeta
Ergo victe iaces pastor cui sancta ministrant
Numina sub pedibus stellica colla tenet
Pontificem dum phoebus amat, Saturnia poscunt
Secula nox stir fer spina procella fuge
5
Non odium, non livor edat non unda lupina est
Omnia lex virtus gloria pax pietas.