Decreta Concilii Basiliensis
Ad urbe Basileam epigramma Sebastiani Brant
Concilii decreta tui Basilea videre
Si libet, hoc praesens perlege mater opus.
Mox quoque confessus patrium submittere et acta
Complacet et Synodi singula facta tuae.
5
Illa quidem multos obstrusa fuere per annos;
Nunc duce divino numine abire parant.
Vultu hilari et laeto clementem prorsus adibunt
Et doctum in primis Cardineumque virum.
Hinc tibi magnus honos patria o domus inclyta divum;
10
Longius atque tuum fulget abinde decus.
Haec Synodo et studio generalibus omnia Rheni
Oppida praecellis Martigenisque viris.
Iamque vale: irradient te sydera fausta per aevum
Et faveant ceptis numina cuncta tuis.