carmina libraria Antonius Mancinellus, carmen de floribus, carmen de figuris, de poetica virtute, vitae carmen

Antonius Mancinellus Vrso Vrsiniae domus heroi clarissimo episcopoque Thean. ac Gymnasii almae urbis Rectori quam optimo S.P.D.

 

Vrse decus procerum, Romanae gloria linguae

      Vnica pierio spesque salusque choro

Nunc ego parnasi venio de culmine montis,

      Palladis auxilio florida serta gerens.

5

Cum tamen ambigerem quisnam domarier illi

      Deberet roseus Cynthius illa dedit.

Si quis in urbe colit musas et Apollinis artes

      Si cui Pallas adest viribus usa suis;

Vrsus is est virtutis amans, virtutis alumnus

10

      Ingenio cunctis anteferndus avis

Alter Aristides dictus cognomine iustus

      Vel dictus sapiens primus in orbe Thales

Huic igitur nova serta dato connexa vetustis,

      Floribuis accipiet qualiacumque feres

15

Talibus acceptis propere tua tecta subivi

      Dona gerens: Capias, commoda multa ferunt

Ad te confugiunt quo sint mage tuta favore

      Numinis Vrse tuis suscipe quaeso libens.

Sic tua sublimi cingantur tempora mitra

20

      Sic videas regni saecula laeta tui.